Fran. Polleti Duacensis I.C. Historia Fori Romani. Restituta, illustrata, & aucta corollariis, et praetermissis, quibus series affecta conficitur per Philip. Broidaeum Ariensem, ... Accesserunt eiusdem Broidaei Argumenta singulorum librorum, & capitu

발행: 1587년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Explicata Lunperium. 1. de

norum.

non ita probatur mihi haeresis eorum,qui Vlpiani verba in l. imperium.ff. de Iuris dies . omia. Iud. ita capiunt,ut omnino haec historia intelligi non possit, neq; alia infinita in Iure nostro: Ista enim, merum imperium est habere gladij potestatem, non definitio est, a sed paradigma, tanquam in terticienda esset particula sut) quae exemplorum index est: Merum imperium est, ut habere gladii potestatem: Merum enim imperium amplius , Alatius est gladij potestate, cum extendatur ad ea,

quaecunque citra causae cognitionem expediuntur,quae plurima compraehenduntur sub l.omnia quaecunque causae. f. de reg. Iur. Caeterum quoniam Honorariae iurisdictionis descriptio in hael.imperium. U.de iurisdict. omn. Iud. fundada est, ut reliqua intelligi possint, quae deinceps consequentur:& ex aduerso, ita responsum illud ex historia pendet, ut citra eam parum commode explicari possit: Statuamus ad eius exegesim Di- caro lotarum,id est, iura reddentium onicia, merum imperium, mixtum , & iurisdictionem. Me rum est,quod cognoscendi,censendique rotestate destitutum est, mixto in serius minuique solemne. Dictum merum quasi nudum, simplex, &purum,ut pura toga sine prςtexta,aut adiunctione clauorum, & merum purumque 3 vinum sine aqua, quale imperium habent Legati Tribunorum Militum, quos Praepositos vocamus Maresia challorum,quoru interes h Reos perquirere,com prehendere,peragere,& summo supplicio afficere, quae sunt meri imperij, non tamen possunt ex nouissimis Principum constitutionibus causas

huiusmodi Reorum cognos ere, sed coguntur

adhib

252쪽

LIBER III.

ros adhibere Iurisperitos, aut Magistratus proximarum ciuitatum in consilium, qui causas Reorum cognoscant, & ius dicant. Habent ergo ij imperium nudum sine iurisdictione. Accommodum est huic discrimini arguendo Bailliuorum nostratium & Hominum Feudalium sui vocant) ratio ει ossicium unam Bailli ui habet nudum imperium sine ulla iurisdictione, de Homines Feudales, quos Clientes supra vocavimus , nudam haben cognitionem sine ullo imperio:Tantum enim cognoscunt de causis,& ius dicunt, sed nihil, quod

pertineat ad imperium,exercent,unde non citat, non comprehendunt Reos, non in carceres coniiciunt , non supplicio afficiunt, non pignora capiunt , deniq; nullo modo sententiam suam exequuntur,sed pronuntiatam tradunt mandandam executioni suo Baillivo, qui tum imperium exercet:vbi clarissimum dc distinctissimum est discrimen inter imperium merum,&iurisdictione me ram:Illi mandant,ius dicunt,& reddunt,iste lege agit, & exequitur mandata, causia tamen prius cognita per illos,adeo ut hic nihil aliud sit,quam merus exequutor, illi ediuersd tantum cognoscunt & mandant faciendum,ut Delegati & Arbitri tantum cognoscunt, nudamque habent cognitionem : Ordinarij autem sententias Delegatorum & Arbitrorum exequuntur, qua in re

nudum latum exercent imperium , ut etiam cum

Delegatos committunt quod si faciunt cum causae cognitione, thm mixto utuntur imperio. Et multae species negotiorum, & causarum afferri possunt ex iure, in quibus is, qui cognoscit, sententiam nec proniiciat,nec exequitur:Quod cum

ordinata It

dicis. Meri , mixtia

que imperii, raturis Aonis

exercitia.

253쪽

Praetoris; pria natis habuit mixtum impe-

Iudices siolam

166 HISTORIAE FORI ROM. sit, cognitio nuda est, & qui huiusmodi simpli

cium Cognitorum, de Iudicum sententiam exequitur, is mero tantum Vtitur imperio, cum Co

gnitio , & iurisdictio praecesserit, & ab aliis din

cussa fuerit.Et ut ex veteri historia nostra lex ex- elicetur , olim Praetor Romanus in priuatis causis habebat mixtum imperium: De illis enim&cognoscebat,& ius,quod in illis dixerat,exequebatur: In publicis autem, & capitalibus iudiciis tantum merum habebat imperium,& Iudices se-lam cognitionem , ut prilis dictum est: Et ex historia Iudicum , dc Praetorum, quae infra enarrabitur, satis planum euadet:Non potest enim eruditius 3 thema istius responsi proponi,quam disia crimen Praetoris , de Iudicum in capitalibus causis,quod idem fere est cum illo,quod inter Bailli- uos,& Clientes Feudales supra posuimus.Tribuni, cum apud populum causa aliqua agitabatur, merum habebant imperium: Populus autem solam iurisdictionem , quam tabellarius puistis expediebat, sine imperio, & legis actione. Potestas pro mero imperio accipitur. Cic. in prooemio pro domo sua: od si ullo tempore magna causa in Sacerdotum Populi Rom. iudicio, & potestate versata est. En illic iudicium pro disceptatione nuda,& potestatem pro mero imperio, & utroq; periphrasin mixti expressit: od &merum,Pontificium appositive diceremus, arome 6 dc facere : Vnde etymon habent Pontifices non tantum

ii oro collegij Sacerdotum, sed & in prophano

usu Sr non forensi, pro quacunque auctoritate. Plaut.in Rudente:

Gellius

254쪽

LIBER III. 2OT

Gellius cap.xiij. lib.j. Sunt non pauci,qui sententiam suam una in parte defixerunt, & re semel statuta deliberataque ab eo, cuius negotium id pontificiumq; esset,iaequa litam putatuerunt contra dictum eius faciendum. Atqui huiusmodi exemplorum facili propositione sine negotio magno intelligetur sensus istius legis , quam misere veteres peruerterunt fingentes gradus in mero Eoorxeurizimperio, & in mixto, arbitrati idem esse merum, quod summu,non sine magno,& pudedo errore.

PHILIPPI BRO DAEI I. C. COROLLARIUM

ad caput primum. i. Praefect uram ) Uuid proprie dicatur Praefe- Praefecturae ctura, explicat Carolus Sion.lib. 2. de antiquo. iuri Italiae. a. Non definitio est) Contra Alciat. lib.2. Paradox. p. 7. Breuiter autem dici non potest,quam varie se torquent Inte p. in definitionibus meri, est mixti imper iurisdictionis, ut fere sint capita, quot senseres , tot homines quolsententiae. Multa autem in sententiam auctoris done scripsit Ioannes Gia Duus in suprema Curia Parisiensi Senator eximius. 3. Merum purumque vinum) ude Martialis quodam Epigrammate. Cum peterem mixtum vendidit ille merum. Sic etiam interpretatur Udorus lib. r. Etymologiarum cap. I. Nonio autem solumsignificat Hinc me- Me sti mrula dicitur quas mera , id est , sola volans, ut ait Uuintilianus bb.I.cap.6.Ita merum ius gentium diacitur a Tryphianio in I.bona fide. U. depositi. O merum ius L37. de administ. Tutors mera ratio, merum incrum, quod Theophilus μόω, non ut quidam

255쪽

2OS RUM. interpretantur nobile.

. ordinari j sentetias Delegatorum) Diuo Pio. f.de re Iud. 1. Non potest enim eruditius thema istius responsi proponi) Vernacula exempla iurisdictionis O imper, proponi possunt de Propraetoribus , Bail uo, o Praeposito huius urbis am hic in priuatis,ille

in publicis imperar exercitionem , Scabini vero v-trobique iurisdimonem meram habent.

6. A posse & facere in Huc etiam apposite , meo quidem iudicio , ascribi possunt verba Plutarchi in

Numa Pompiluam etiam Sacerdotum,quosPontifices vocant,adscribunt ordines,et primordium Ninmae , aiunti usum inter eos Pontificem A fax omfuisse: db ducito vocabulo ut nonnulli volunt quod Deos curent,qui potentatem, O arbitrium habent omnium rerum. Sunt qui a dicitione posse deducant exemptii quibusdam litteris praecipiente Sace dotibus Legislatore sacrificia facere, qua possent,nec si quod interuenerit maius impedimentum, fateante eos maxima pars nomen omnium absurdissimum ap8robant, neque aliunde, quam a sacris, quae peragebantur in pontibus ancilis imis, O Antiquissimis hoc cognomen inuenisse, quorum tuendorum O reficiendorum , ut caeterorum perpetuorum , O solemnium sacrorum,ad hos Sacerdotes cura pertineat. Ad hae pol trema gnificationem in Pontificum nostratium nomine allusit Andreas Alciat. in L tabemae. F. de verbor Agnificat. quasi pontem faciant in vitam ae

tificium pro iure repotestatefaciendi,ut V Scaeuota interpretatur Pontifices a posse Ofacere. Pacere au- o sacrificare apud veteres dictum est. Marmo

256쪽

autem - ponte arbitratur.

ARGIT M. CAP. II. 1 e verbis honorariis,atque primo qua ad articulum do pertinent,quae meri imperi esse ait. ATque ut altius ex historia res tota repetatur, Verba Aona

Praetorix uniuersa auctoritas tribus verbis continebatur, Do, Dico, Abdico. Qui unque

sub primo illo comprehensa tenentur ad merum pertinent imperium: Reliqua duo ad iurisdictionem, quae si colligantur cum primo, ad mixtum referentu C.Dare ergb actiones,& exprimere meri est imperij,omniaque Prςtorum edicta,tam recentia , quan translatitia, cuiusmodi sunt in T. plurima, illud toties repetitum. Adlionem dabo, Atilionem non dabo ex hoc mero fonte sunt : 1adcetiam Publiciana,Pauliana, Serviana, Calvisiana, Velleia,Aquilia,& reliquq Prςtoriae actiones ad iungo etiam extraordinarias a mero Magistratus ossicio imploratas, quas Persequutiones Voca- Persequs mus,utpote fideicommissorum,& si quq sint ali , tione . quς non habent iuris ordinarist exequutionem,&reliqua,quaecunque citra causae cognitionem per libellum expediuntur. Itaque iubere cauere Prae

toria stipulatione,& in possessionem mittere,impexij magis simat,quam iurisdictionis.Est liberum Praetori dare,vel negare. Vlpian. in l. si finita. 3.&cleganter.isde damn .insect. Eleganter quaeritur, si , dum Praetor de danda stipulatione deliberat, damnum contigerit, an hoc sarciri possit. Actio- Dare Amo-Dem dare, i est recipere,& admittere,non autem dictare eius formulam, ut quidam putant:Hoc e

nim quondam Pontificum fuit & poste furto

257쪽

ον linariae m

1io HISTORIAE FORI ROM.

Flauij Scriba Iurisconsultorum, &Formulariorum,qui ex Uommetaxariis AElianis,aut Flavianis in certam verborurn legem concipiebant . quae ideo ordinariae vocatae, quia solemnes, certique erant, ut vel syllabam immutare sericulum esset, quod lueretur per casum a causa ue quod Cicero grauiter exagitat in causa Cecinitar. Sed iam A . tra ordinem,&periculum ius dicitur, stibi ara hac verborum lubrica stiperstitione per' desiletudine iri, pati latim admissis quomodocunque conce- ptis actionibus, & penitus exactae foro tandent per Constantinum, a Theodosium & Valenti . num Carfares sed ut non referat directa an utili quis adtione agat , an conueniatur,quia inquit Paulus)in extraordinariis iudiciis, ubi conceptiosorinularum non obseruatur , haec subtilitas su- pertulacua est. Actionem dase est, quod Plinius iii bro xj Epist.dicit cognitionem recipere: Recepta in litit cognitio est , fui iii consilio Tacitus libro iij. Petitum a principe est , ut cognitionem reciperet. Q asd faciunt nostri Praetores , cum suas commilitones dederii unt ad citandas partes inius. Permittere S decernere actionem, est dare.

Imp Gordianus, Post annum causa cognita eadem actio in simplum permittitur quae eatis et Co gnitio ed pertinet,ut ita demit in decernatur,si a lia actio holi sit C. de his quae rhetu causa fiunt. Alias etiana dabat actionum formulas , xt interdictorum. in quas ponsiones a Litigantibus comniittebantur, ni aduersus eas sactum esset.Cic er.

pro Caecinna: His rebus ita gestis P. Dolabellam artor interdixit, ut est consuetudo, te vi hominibus armatis , sine ulla exceptione , tantum ut Unde

258쪽

LIBER III. 2II unde deiecisset restitueret. Restituisse se dixit, sponso facta est, hac de sponsione vobis iudicandum est.Nam Recui Eratores tantum de sponsionibus in ediisthim factis cognoscebant, cum eorum potestas illigata ellet contractae sponsioni, in cuius verba dabantur.Cic. vij. Achione in Verrem de Agyrinensibus: Qu*rebant citiae in verba Recuperatores daret. Respondebat, ii pateret aduersus e dichum fecisse. Itaque nec actiones dabant,neque in ius vocabant, aut aliis libere merum exercebant imperium, sicuti neque iam De- legati, qui quomodo a Recuperatoribus disserant , aliquando docebimus : cum illa, quae meri sunt imperij, delegari non possunt. Non tant linaci iones' dabantur , sed etiam Recuperatores, quos iam Committarios vocamus. Eadem vij. Verrina de Serinlio:Cogere eum coepit clim ageret nemo, nemo postularet. H-S. duobus milibus sponsionem facere cum Lictore suo, ni furtis quaestum faceret: Recuperatores de cohorte sua

dieit se daturum.Iudices etiam a Senatu,aut PO- Iudices Liri

pulo .Plin.lib. ij.de causa Prisci:Nouissime Consul designatus Iulius Ferox, vir rectus, & sanctus, Mario quidem Iudices dandos censuit. Qine sane ad illud do referri debent,cum delegare meri sit

impexij:Itaque corrupta esst l. imperium. ubi defi- recta l. o. nitur iurisdictio, iudicis dandi licentia, cum le- gelidum sit iuris dicundi, ut ante adnotatum est:Delegatus enim non delegat .Lfin. st.de officio eius cui mandat. Ad hunc primum auctoritatis honorariae articulum reiiciuntur dare bonorum lpossessionem, dare tutores , mittere in postellio- A, mi , nem, manumissionibus operam auctoritatemque noraria.

259쪽

m HISTORIAE FORI ROM.

interponere,atque etiam adoptionibus,quq quatenus actus sunt legitimi mero imperio, cum accedit causae cognitio, mixto exercentur. Sed quoniam in postremis duobus Adoptione,&Manumissione obscurius latet solemnitas dandi,paucis coedo ostendatur.Cesso quaedam fit in iure eius,qui adoptatur a patre,& eius qui manumittitur a domino,id est,quaedam abdicatio & mancipatio. Gel.lib.1 c. xix. Adoptantur clim a parente, in cuius potestate sunt, tertia mancipatione in iure ceduntur, atque ab eo, qui adoptat, apud eum, apud quem legis actio est , vindicantur. Ita in iure cessiis & a nostra familia eiectus situs per Praetorem in alterius potestatem datur, a Patre cedi,a Praeto e dari dicitur. Item in Manumissione a domino ceditur, de quasi destituitur, a Praetore datur sibiipsi, ut imposteriam suus sit,ut dominus tant sim cedat,Praetor autem sua Vindicta det. Persius: posequans meus a Praetore recessi.

Aut pileo, 3 cum in tumultu statim miles conscribendus ellet, neque ciues sufficerent, ad pileum serui per Imperatorem vocabantur , fuit e

nim & illud meri imperi j.

Et libertatem quam nobis pilea donant. Verba autem, quae Praetor concipiebat, erant: Aio te iure uuiritium liberum esse C cum diceret,seruum circumuertebat Idem Persius:

Vna Vriritem Vertigo facit. Verum solemnitas verborum sublata est i manumisio. isde manum.vind. Sed quia in huiusmodi

negotiis ivltrb citroque quasi quidam dialogist

inus

260쪽

LIBER III. i mus agebatur, & interrogatione prἰaetoris & re- sponsione vel manumittendi,vel arrogandi, inde Arrogatio, quae species Adoptionis nomen sortita est: Est enim arrogare idem quod interrogare. Plautus in Rudente:

- Accede dum huc,V enus haec volo arroget te.

id est, interroget, & tibi iusiurandiim conceptu ro voce praeeat. Sed ad Adoptionis formam restitutum est vocabulum, circa quς arrogantur,an velint fieri in potestate arrogantium. Insuper quando Praetor adiuuandi, corrigendi,supplendi iuris ciuilis gratia propter utilitatem publicam edicta sua promulgabat, rursus in primo suae iurisdictionis 6 capite versatur: Est enim hoc dare iura.Vergit j. Eneid. Tumfo ribus Diuae,media testudine templi Septa armis oboi alte subnixa,resedit, Iura dabat,segesti viris. Cui aduersum est petere iura, ut relativa sint, &reciproca petere,& dare iura.Curtius lib. s.Hunc exitum habuit Regia totius gentis Orientis, via de tot gentes ante iura petebant. Reddere autem ει dicere ius magis ad Iurisdictionem pertinent, cum Magistratas cosulti,aditique inter Litigantes priuatos ius reddunt controuersia definita. . Plautus in Bacchi d. Itur illiac iure Zclo.

Curtius lil . viij. de Rege Indiae: Clim capillum pectit, atque ornat, tunc responsa legationibus, tunc iura popularibus reddit, id est, respondet consulentibus per libellos supplices Se requestas, quod non est edicere: Nam edicere non est dirimere priuatorum controuersas, sed publicorum o 3

Arrogaris. Tetereiarati

cere iura.

Misere,

SEARCH

MENU NAVIGATION