Fran. Polleti Duacensis I.C. Historia Fori Romani. Restituta, illustrata, & aucta corollariis, et praetermissis, quibus series affecta conficitur per Philip. Broidaeum Ariensem, ... Accesserunt eiusdem Broidaei Argumenta singulorum librorum, & capitu

발행: 1587년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

Accusatorii iuribi Ordo. . Deseri se acere.

HISTORIAE FORI ROM.

ARGV M. CAP. VII. Accusatorium ordinem aggreditur, ac primum de Delationibus, Libellis, scriptione ,Subscriptiο-ne,Relatione, Exemptione, Abolitione Accusatorum in Reorum, nec nou ide Custodum appositione.

AC simum de publicis dicamus, ubi qui ac

cusare volebant, sic sese gerebant, nomen Rei deferebant,diem dicebant, arcessebant, ilegibus interrogabant, accusabant, & demum damnabant. Rei verb delati, de citati transferebant iudicium, si licebat, aut consti trito iudicio respondebant, Rei fiebant,causam dicebat,quorum series obseruanda est, ut solemnia iudicij probe intellisantur.Deferre est idem quod Reum facere. Cic.iiij. Actione: Palam de sella,& tribu nati pronuntiauit, si quis absentem Sthenium rei

capitalh reum facere vellet, sese nomen eius recepturum. Reum facere,id est deferre nomen eius. Plautus in Aulularia: Ad tres viros iam ego deferam tuum nomen. Martialis lib.xij.in Theletinum: . . Ecce reum Curus te detulit,adsit agellus, Exiij comitem queris pagellus eat. Cicero pro dom o sua:Nomen Sexti Properiij de- itulit, accusare alienae damnationis , scelerisque socius propter calumniae metum non est ausus. Vbi delatio praecedit accusationem , ut insta docebimus.Dicimus etiam & deserre crimen,ut nomen. Idem pro Ligario: Nouum crimen, C.Caesar, & hactenus inauditum ubero heri ad te detulit. Hoc ideo, quia in libello accusatorio l

392쪽

LIBER IMI.

μ Rei nomen , & species criminis concipiebatur. Sed & crimen pro libello eodem accipitur, nisi fallor. Idem Cic. in Actione quarta de Siculis: Hoc commoti dolore postulata Consuli biis, qua non postulata, sed in istum crimina viderentur esse,ediderunt.Id est, non supplices,& queribun- idos,sed accusatorios libellos obtulerunt. nam &criminatione pro acusatione idem auctor pro crimina: Quintio utitur: Nos inaudita criminatione Accusatorum priore loco causam dicere intelligis Criminari est etiam accusare.Tacitus in libro de criminari. Oratori b.ad finem: Ergb te Poctis Mes ala antiquariis criminabimur. At ego vos RhetoribUS, . .& Scholasticis,inquit. Cicero pro domo sua:Heccum ita sint in re,vbi crimen est Z ubi Accusatorῖ ubi Testes 7 Crimen est intentio,obiectioque Accusatoris,quae libello concipitur, quae de accusa 'tio per abusiim vocatur ad finem ij Verrinae H c .

primae actionis erit accusatio. Dicimus C. Verrem , cum multa libidinose , multa crudeliter in ciues Romanos, atque in socios, multa in Deos

Hominesse; nefariae fecerit, tu praeterea CCCC. sestertia ex Sicilia contra leges abstulisse. Hoc testibus,tabulis publicis, priuatisque planum faciemus.Vbi quaedam est formula intentionis, at- Formula libe

sue etiam libelli accusit orij, ita tamen ut desint quaedam : Nam Iulius Paulus eius formulam di

inat in tit. te accusation. in haec verba : Libellorum inscriptioni s conccptio talis est : Consul dies, apud illum Praetorem vel Proconsulem Lucius Titius professus est se Maeuiam lege Iulia de

adulteriis Ream deserre, quod dicat eam cum C. Seio in ciuitate illa, domo illius, mense illo,Con-

393쪽

ribelli delato

; 6 HISTORIAE FORI ROM.

sulibus illis adulterium commisisse.Vtique enim&locus designandus est,in quo adulterium com- miisum est, persona, cum qua admissum dicitur, & mensis: Hoc enim lege Iulia publicorum

iudiciorum cauetur, S generaliter praecipitur Omnibus, qui Reum aliquem deserent. Item sub

scribere debet is , qui dat libellum dc reliqui Su criptores, se profestbs elle. Delatio ergbin-

scriptionem ad talionem Rei,& criminis,de sub scriptionem primarij, de caeterorum Accusatorum comprehendit simul cum professione. Profestionis meminit Suetonius in Domitiano, ubi Stephanus coniuratus profitetur se Indicem coniurationis per libellum : Professus ait conspirationis indicium , & ob hoc ad millus, legenti traditum a se libellum de attonito su dit inguina. Vbi intelligendum est subscripsisse Stephanum se professum indicium. Et profiteri indicium apud Tacitum' frequentissime legitur, maxime lib.

11.Curtius lib.3. deferre indicium : Bessus, quanquam erat Grςci sermonis ignarus,tamen stimulante conscientia indicium profecto Patronem

detulisse credebat. Vt alias utebatur libellis Delatores. Plinius lib.7.ad Suram: Nihil notabile sequutum, nisi forte,quod non fui Reus, futurus si Domitianus sub quo haec acciderunt diutius vi xisset:Nam in scriniis eius datus a Caro de me libellus inuentus. Ex quo intelligitur aliud esse, delatum esse,& ess e Reum.Iabellis autem huius modi crimina deserebantur. Tranquillus in Iulio: Libellum insidiarum indicem ab obuio quodam porrectum libellis caeteris , quos manu sinistra tenebat, quali mox lecturus commiscuit. I-

394쪽

LIBER IIII. 3 7

dem in Calietula: Libellum de salute sita oblatum

non recepit, contendens nihil sibi admistum, cur cuiquam inuisus esset, nega inique Delatoribus aures habere. Subscriptiones verbante Delatorum,& Caesarum tempora argum clo sunt, etiam libellos accusatorios offerri solitos Praetori, aut Triumuiris:Vbi enim subscripsssent aut quae a ita vocabuli ratio in iure accusatorio Θ Nam sub- Subscriptio scriptiones Censerum , quid huc pertinent, aut Caesarum,cum condemnationibus V eorum sub scribebant 3 Idem Tranquillus in Nerone : Cum de supplicio cuiusdam capite damnati, ut ex more subscriberet, admoneretur, quam Vellem, in

quit, nescire literas. Alij sunt libelli i supplices,

ut postulationes, postulata, desideria. Martialis libro octauo in Dentonem. Sed iam supplicibus dominum lassi re libellis, D sitae ct in patriam serus ab urbe redet. Tranquillu. in Nerone: In iurisdictione postulationibus,nisi sequenti die,ac per libellos non te

mero respondit. De postulatis Cic. . Actione:Dita Pst lutitas, cit praeterea testimonium tota Sicilia,quae in c5i munibus postulatis ciuitatum omnium Conig. edidit. rogare atque orare Patres Conscriptos, Ut

statuerent, ne absentium nomina reciperentur.

l De desideriis Tranquillus in Tito: In caeteris desideriis animum hominum obstinati ilime tenuit, ne quem sine spe dimitteret. Idem in Augusto: Promiscuis salutationibus admittebat&Plebem, tanta comitate adeuntium desideria excipiens, t quem ioco corripuerit, quod se sibi libellum porrigere dubitaret,quas elephanto stipem. Imperator Gordianus in l. si sub specie. C. de postul.

395쪽

Treces.

F ferre inter

I eos. Recipere nomen Dei.

, 8 HISTORIAE FORI ROM.

Si sub specie honoraxij eam quantitatem, quam

desiderio complecteris,le daturum cauisti. Apertius idem Imperator in l. ij. C. de error. Ad uoc. Errores inquit eorum, qui desideria, id est, preces scribunt, veritati praeiudicium afferre non possie manifestum est. Et Rubrica de errore Advocatorum & preces seu libellos concipienti urn. quae Latine usurpantur pro Requestis,& Remo strationibus vulgo. Sunt & queruli libri, quos vulgus appellat Doleancias. Martial.sib.8. Dante tibi turba querulos Auguste libellos. Libellus ergo ab accusaturo propositus cum inscriptione eorum quq diximus,reserebatur in tabulasti,quar publico in AErario suspedebatur, do-noc abolitio fieret. Cicero pro Cluentio: Haerebant in tabulis publicis Reus S Accusator.Tranq uillus in Domitian. Reos, qui ante quinquennium troximum apud AZrarium pependissent, v niuersos discrimine liberauit. Hoc erat inter Reos reserre : Cic.r.Philipp. Absentem credo inter Reos relatum, absentem damnatum, plinius in epist .lib. ix.ad QDdratum:Venio in Senatum, ius dicendi peto, dico paulisper maximo assensu, ubi coepi crimen attingere, Reum destinare, adhuc tamen sine nomine,undique mihi reclamari, alius, sciamus quid sit, de quo extra ordinem reseras,alitis,quis est ante relationem Reus Z alius, salui sumus, qui supersumus. In eodem sensu recipere nonien Ret,est admittere libellum, eiusq; formulam referre in tabulam publicam,ubi pendeat,dum finiatur iudicium.Cicero iiij. Actione: De sella atque tribunali pronuntiauit,si quis absentem Sthenium rei capitalis reum sacere velit,

396쪽

LIBER IIII.

sese nomen eius recepturum. tabula cum . refigitur, dicitur Reus ex Reis eripi. Tranquillus in Augusto: Vnum omni labe Reorum numero, ac ne eum quidem nisi precibus eripuit, exorato icoram Iudicibus Accusatore, Castritium, per quem de accusatione Murenae cognouerat. Cice-rb Verrina quinta. Condemnare Diodorum non audet,absentem de Reis eximit. Curtius lib. vij.

de Lynceste: Quia primus Alexandrum Regem

salutauerat, supplicio magis , quam crimini fuerat exemptus,id est, magis dilata cansa,quam extincta. Eximere crimini,est eripere ex ReIS,&ab- Ginmeiseria olere delationem aut crimen impactum. Substra. here etiam dicitur. Curtius ti .vj. Nichomachus, quem taciturum arcana de semetipso credebat, confessus , aliis nominatis, me unum substrahebat. Huiusmodi exemptio Congedium Curi : vocatur. Cic. . Achione: Non ego a Vibone Velam paruo nauigio inter fugitiuorum, Sc praedonum,& tua tela venisi em,quo tempore omnis illa mea festinatio suit cum periculo capitis ob eam causam, ne tu ex Reis eximerere, si ego non adfui Diam ad diem. Abolitio etiam rectissime dicitur. Tranquillus in Augusto: Diuturnorum Reorum nomina aboleuit. id est, tabulam pendulam, ubi elenchus erat Reorum refixit. Erat autem abolitio priuata & publica. Publica, ut in la citia publica, cum primum Princeps aduentum honorarium celebrat in urbem aliquam, Rei ex custodiis dimittuntur,eorum nomina ex actis abolen tur , Cum plenistima restitue ione in integrum, &pristinum statum:aut ob diem insignem, rem prospere gestam,aut aliam publica gratulationem. 2Priu

397쪽

3ueo HISTORIAE FORI ROM.

. Privata verb abolitio fit negligentia Accusato ris non persequentis crimen, aut eodem postulante, ut aboleatur nomen , vel ex lege abolitio fit, mortuo Accusatore , vel ex iusta causa impe dito,quo miniis agere possit. Dicit Papinianus t aut priuatim. F. de S.C.Turpilian. & abolitionibus .aut si libelli it criistionum legitime ordinati non fuerint.l. iij. H. de accus Caeterum ut relationi opposita est exemptio, ita insfriptionbabolitio : Aboletur enim nominis inscriptio, quae ad B eum pertineta.Subscriptio ad Accusatorem tari . tum, quae Omninb necet saria est.Traianus Caesar Plinio de Christianis : Sine auctore propositi li- ' i. belli nullo crimine locum habere debent:nam cipessimi exempli,nec nostri saeculi est.A die autem delationis usque in summum diem,quo causa di cenda erat, poterat Reus ex lege apponere Cu-ci φιδε,-eu stodem 3 Accusatori, qui obseruaret, quae age- satura ansui. rentur ab Actore,& quomodo accusationem instrueret,ne quid dolo,aut alia via scelerata moliretur auctor Plutarchus in Catone Uticens) vivix quicquam liceret meditari ad accusationem,' nisi praesente Custode.

COROLLARIUM AD CAP. V I. I.

i. Alij sunt libelli stupplices) -ndo hoc capia

te libellorum supplicum, e requentaram , ut vulgo busis resicri vocant rescriptorum mentio inc dit, a publicis adpi' m, priuata deflectendo, dum causam captamus corruptos mores nostri saeculi , qui in praxim quotidie irreptant, corrigendi er admonendi, lubet hic deplora- re merito frequentem nimium usum,aut potius abu- sum rescriptorum a Principe obreptorum , ct subreptorum

398쪽

L1BER IIII.

prorum magis , quam obtentorum impetratorum.

=t qupsique enim litigator est litem protrubere zolens , qui non obtrudat facili O benigno Principi mendacia' Et hac in parte quod facile imponunt suis

Clientibus Procuratores,o Pragmatici,ut etiam in re minime necessaria cumulum rescriptorum exta queant, magno cum Litigantium dis endio, dolet Ioan. bert. Hi tui. --ensibus. Verum in expen- 'sis punitur temerarius, O mendax suggeseor: sed ο-pe precium esset ad huiusmodi V itilitigatorum cohibendos cauillos quandam multam apponeye ratio ne obreptionis, Ibreptionis, vel inciuilitatis, pro cu-ῖ betareticui apsuggestione,ex LS.C.si conv. ius vel utilis. eas duplicaretur, aut augeretur arbitra ri: ex circunsfantus, ct frequentia abutentis gratia

Principis: quemadmodum fleri audio in quibusdam appellationum causis a suprema Curia, quando euidens est calumnia. Sed certe melius res se ha rene Forenses cmeo quidem iudicio o si omnes praerogati-us,gratia,nescisiones, nullitates, compensariones, re- conuentiones,res utiones in integrum,atque id genus beneficia, remedia iuris,quibus iasis,ct a j - f in. lianis succurris let,a Iudice ordanario ex aequitate, ab o marse, iuris praescripto dario concedi possent , ut opus ne- ς Φncedenda.

quaquam esset toties oraculum Principis interpello- . ire e V sum enim impetratur, quod in re communi conceditues LImperator. f.deprau:legiis credit. Lυ- 'nic. de thesaur. lib. Io. C. Sed video quosdam sacrosanctos, qui plusiquam Tribunitia potestate pellent, intercedere atque illud exclamare , res Fisci est, quam tractas,manus turgescent eius locutio sigilli Zmolumentum decresc.rt,aut decedat. Uu bus habeo, quod ira pondeam, quod .u gereturpia ra utilita ,

399쪽

nisi di tim

uel HISTORIAE FORI ROM.

Ob qua Principes Reges constituuntur,ctvniue .sas'ectat Politia. His etiam obiici potest egregia illa

analogia , conuenientia Fisci est Reipubisca cum liene , caeteris membris , quam proponere solebat Traianus Nerua optimus sane Princeps, i Christia nusfuisset: atque alia in hanc sententiam cumulare

possem ed si ciat morbu,atque medicina indicasse. r. Aut aliam publicam gratulationem) L.8. 9. .ad S.C. Turpilian. 3. Ex lege custodem apponere) De cuHodibus superius dicitum est,tib.a. cap. .noaetra His toriae. ARG V M. CAP. VIII. De Gei dictione,interrogatoriis, litiscor ratione.

DE lato libello dies dicebatur, ad quem se si

steret Reus causim dicturus : Hunc statum,& constitutum Latine dici ante r annotauimus. Dicere ergb, praedicere, & prodere diem est adi ornare. Cic.pro domo sua: In me cui dicta dies nunquam est,qui Reus non fui, qui tauquam sum a Trib. Pleb. citatus, damnati esse poena potuiti Idem ibidem: Moderata iudicia Populi sunt a maioribus constituta, primum ut ne poena capitis cum pecunia coniungatur: Deinde ne nisi praedicta die quis accusetur, ut ter ante Magistratus accuset intermissa die, quani multam irrori nundinum get,aut iudicet, quarta sit accusatio trinudinum prodita die, qua iudicium sit futurum.. ex loco clarum est, quod ve delatio diem dictam, ita diei dictio accusationem praecedebat, ita tamen ut exacto trinundino perageretur accusatio. Debuit ergo intra vigesimum septimum dies dici, neque longi iis Reo tergiversari licebat. Trinun

dini

400쪽

dini verδ sblemnitas maxinae seruabatur ad Populum, vi in legibus ferendis primis & alteris

nundinis , promulgatae penderent in tabula, tertiis, si nemo contradiceret,in aerarium ferrentur. In Foro ad Praetorem non item: itaque xxx. dies

utiles dati,intra quos Accusator diem diceret,&Reus causam. Hinc illa tria de in ius vocando e- dicta l. Adiista distincta a spatio x. dierum,ut nundino decimus dies adiectus sit, nisi quod in nundino nonus includatur, in decimo decimus excludatur, demum peremtorium impetretur,ad quod,si non Editam p. adsit Reus, tamen causa disceptabitur. 3 Prodita emtorium. die qua iudicium sit futurum : Nam dicere diem, Dicero diem non est constituere eum seminum diem, quo de qi i pruriri

causa pronuntiabitur, sed eum quo primum ad Praetorem Accusator Reum legibus interrogabat, ad que ni si non aderat Accusator, Reus eximebatur ex Reis. Cic. iiij. Actione in Verr. Non ego a Vibone Veliam paruo nauigio inter fugitiuorum,& praedonum, & tua tela venissiem,quo tempore omnis illa mea festinatio fuit,cum periculo capitis, ob eam causam,ne tu exi eis eximerere, si ego non adfuistem ad diem. Nam prima

actio,qua Reus conueniebatur,fiebat in alterca- Mercatissitionis modum per intentionem & depulsionem. tionis etia-

Asconius in Verrinam vij. Reum fieri est legibus .

interrogari,cum enim in ius ventum est, dicebat Accusator apud Praetorem Reo, Aio te Siculos Holiasse. sit tacuillet,lis ei,ut victo, stimabatur.s negas let, petebatur a Magistratu dies inquirendo.. rum criminunx, & instituebatur accusatio. Haec Asconius. Huius intentionis exemplum est apud In iis

Ciceronem in Diuinatione: Sicilia tota, si viva

SEARCH

MENU NAVIGATION