Fran. Polleti Duacensis I.C. Historia Fori Romani. Restituta, illustrata, & aucta corollariis, et praetermissis, quibus series affecta conficitur per Philip. Broidaeum Ariensem, ... Accesserunt eiusdem Broidaei Argumenta singulorum librorum, & capitu

발행: 1587년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

3 HISTORIAE FORI ROM.

ctionemque ex intentione , & depulsione resertimus,ubi,quia altercamur,magis arguimus,quam Expitareat. accusamus. Caeterum hic indicare non inger-

I97. st tmeri mano manet significatu , sed pinguius & pleri' nius quid sonat , ut non deserre tantum &de- nunciare, sed damnare signi lacet, quod ita capiendum putamus, cum scilicet de praemio constituendo i indicantiquςritur,quod demum consequitur,qui eam dat operam, ut non denuntiet, arguat,acςuset solum, sed etiam damnet: ut cum estectu verba accipiantur,& aliquem tandem exitum sortiantur, quemadmodum in l. si Barsator. a. eos ram. C.de fideius. ubi inuenire latronem,est ex hibere iudicio vinctum,sistere Praesidi,vel Pr fecto Praetorio puniendum. Alias indicare minus est quam deferre,ut in coniuratione Catilinariorum Fuluia index fuit, Cicero autem detulit, arguit, accusauit, conuicit, Sc damnauit. Atque ita paucis habeatur explicatum Vlpianicum responsum. Quomodo autem perpetuae iste Actiones in multos dies prorogarentur,tam ab Achore,quam Patrono ante diximus, ut saepius eadem causa tota,

alias per partes a pluribus oraretur, aliquando

continuis , alias interiectis diebus, quae repeterentur,nisi nota ement ex a superioribus.

COROLLARIUM AD CAP. XI.

I. De praemio constituendo indicanti Vide L3. cornaal. 3. f. 8.1. ad S. C. Sil. ubi legendum videtur indicasse ad S. c.Sic non iudicasse. De indicino superius quadam dirita sunt cap. a.huius lib. a. Ex superioribus) ide lib.I. p.Iasupra.

ARGUM. CAP. XII.

422쪽

LIBER IIII. 37st Erpetuas Actiones sequitur Altercatio,cuius

usus ordine est ultimus, quae sane omni labcommunis Rhetori cum Sophista&Dialectico:Posita enim est in sola inuentione, & iudicio, quibus duobus ars disterendi continetur, & ab-H,luitur,neque illa dispositionem,aut ςloquutionis ornamenta magnopere desiderat, aut circa memoriam, & pronunciationem laborat,vt Dia lecticus horum omnium securus est , contentus

sine suo, qubd est persuadere. Quo modo autem Dialectici de Problemate proposito interrogando & respondendo vltrd citroque disputant, ita

Oratores, quae in actione perpetua circa proba tiones dixerunt, ea intendendo depellendoque alternis, retractant. Sed cum sint duo probationum generabartificiales,& inartificiales,ill continua laudis oratione explicantur, hae altercationibus mutuis committuntur. Itaque in Testium examine pugnatur, quasi punctis, aculeis, spinis, tum in commendandis, tum in refutandis, in tabularum probatione, spectationcque, non Oratione perpetua, quasi caesim, sed mucronibus dimicatur. Hic,quae inter agendum de argumentis extra artem sitis iactauimus, promenda praestandaque sunt. Exhibendus testis dignus eo elogio, quo affecimus nuper. Praestanda ea tabularum fi des,integritas incolumitas,quae promista a nobis est : In his enim regnat, dominatur totum alter candi artificium: Continuitas actionis in inlitis Uccupatur. Cicer.ij. Actione in Verrem. Fructum

istum laudis, qui ex perpetua oratione percipi

potuit, in alia tempora reseruemus, nunc ho

minem tabulis, testibus , priuatis , publicisque

Alter tuo. rtes A tercassinis. Probationum duo gener a. Altercatio in Mechnis.

oratio herpetua in insitis.

423쪽

3 6 HISTORIAE FORI ROM.

titeris, auctoritatibύsque accusemus.Id est, nouo more in altercationem descedamus ante ingres sum deductae actionis. Plin. in epistola ad Minutianum libr. iij. Concipere animo potes, quam simus fatigati , quibus toties agendum, toties altercandum, tam multi Testes interrogandi, sub Alteriis leuandi,refutandi. Altercari ergo esst,quod vulgbdicimus verbaliter debatuere Testes aut instrumenta, quod nonnunquamitri factitabatur , ut non idem , qui declamauerat causam, altercaretur,sed fastidita hac minuta opella,atque se indi gna , Rabulis & aliis inferioribus Patronis rixas illas arrogans Orator relinquebat. Fab.libr.vj. de Altercatione. Videas alios plaerumque iudiciis, priuatis ad altercationes vocari, alios ad probationes,quq si diuidenda sunt ossicia, hoc certe magis necessarium est , pudendiimque dictu , si plus

litigantibus prosunt minores. Sed quia ad victo riam vel plurimum valent quidam in dicendo

Altercatio G mediocres, hac tamen altercandi praestantia me rum commem ruerunt nomen Patronorum. Cic. in claris Ora-

ρωqrm. torib. de L. Philippo: Erat imprimis ut tempori bus illis doctrinis Graecis institutus,in altercando cum aliquo aculeo maledicto facetus. Ibi dem de Crassii: Hic in altercando parem inuenit neminem. Idem in Oratione pro L. Flacco: Vbi est igitur illa laus Oratoris , quae vel in Accusatore antea, vel in Patrono spectari solebat 3 be

ne testem interrogauit,callide accessit, reprehendit, quo voluit adduxit, conuicit, elinguem reddiditὶ In publicis itaque iudiciis non solus ambitiosus declamandi sudor oratores exercet, sed pug 3a decertatoria altercationum, ad quam certan. dam

424쪽

LIBER IMI. 377

dam citantur voce Praeconis , qui egerunt. Quia verb nusquam magis , quam inter altercandum, leuibus & concisis dictis incalescit Orator, prae cipiunt Rhetores,ne erumpat in conuitia, Sc flagitiosa dicteria.Tranquillus in Clodio : ac ite cui haec mira sint, Litigatori Graeculo vox in altercatione excidit, ρώνει tu senex es, &stultus.Fabius lib. sexto : Bonus Altercator vitio iracundiae careat : nullus enim affectus rationi macis obstat, & fert extra causam, & plaerunque dei rinia vitia facere, & mereri cogit, & ipsosiaonnunquam Iudices incitat. Melior moderatio& nonnunquam etiam patientia.& quq sequuntur utinam audirent Rabulae quidam , qui latratibus assiduis nostra fora exercent. Aliquando si ne ulla actione perpetua,tantum altercando, causas tractabant, ut Asconius narrat de L. Lucilio,& M. Licinio ambobus Consularibus , M. vero Triumphali. Hi, cum accusaret Luci uin Cottam, non sunt usi oratione perpetua , sed interroga tione Testium causam peregerui: Quod aliquan-d , constituit Claudius Nero.Tranquillus in eius

vita In cognoscendo morem eum tenuit, ut con

tinuis actionibus omissis, singulatim quaeque per

vices ageret. Alias nonnunquam altercatio perpetuam actionem praecedit, vel ex lege quaestio nis , ut in causa Milonis lex lata Cneo Domitio Q store,cuius inter caetera via a capite cauebatur, ut per triduum ante diem iudicij Testes audirentur : Vel etiam exemplo,cum causae utilitas

id postularet. Marcus Cicero secunda actione Verrina:Faciam hoc non nouum,sed ab aliis,qui cum Principes nostrς ciuitatio iunt,alite factum,

citatis a te

Traecepta Aia

tercantis.

425쪽

tercandi. Diuinatio. Iurcatio.

3 8 HISTORIAE FORI ROM.

vi Testibus utar statim.Illud a me nouum, Iudices, cognoscetis, quod ita Testes constituam, ut crimen totum explicem: Vbi id interrogando, argumentisque, atque oratione firmauero, ii imTestes ad crimen accommodem, ut nihil inter illam usitatam accusationem, atque hanc nouam interiit, nisi quod in illa tum, cum omnia dicta sunt,Testes dantur,hic in singulas res dabuntur, ut illis quoque eadem argumentandi facultas sit. Idem, sed apertilis,pro Flacco: Vbi est igitur illa expectatio,quae versari in iudiciis soletξNam an tea cum dixerat Accusator acriter de vehementer, cumque Defensor suppliciter demisseque responderat, tertius ille erat expectatus locus Testium, qui aut sine ullo studio dicebant, aut cum dissimulatione aliqua cupiditatis. ARGUM. CAP. XIII. Altercationem diuidis,ac primum de ea, quae in de- nunciandis, interrogandis testimoniis constasiit,Acatalepsia,σ Subselliis Testium,ac de Iu

reiurando.

OPponuntur ex aduerso Altercatio & Diuinatio. haec,'t quidam apud Poedianum dicunt,actiones eas complectitur,quae solis argumentis,quae arte industriaque Oratoris e locis insitis educuntur, confirmari possunt:Altercatio autem, ut diximus , in iis vertatur, quae inartificialia &foris assumta sola industria oratoris, beneficio eloquutionis tractantur, non inueniun-tar, cuiusmodi species sex enumerat Fabius, Iquem maluimus sequi,quod postremus scripserit de Rhetoricis, & de prioribus veluti iudicium tuler

426쪽

LIBER IIII. 379

tulerit, habito delectu eorum, quae optima vide

dicia magis ad c5tinuatam dictionem pertinent: reliqua ad altercationem accommodatissima. Primum ergb de Testibus dicamus, quoniam circa eos maximus Patronorum sudor est. Testis olim Team Superstes, Antistes,Antistior, Antestatus, Aduocatus , quia in praesentem rem de qua testificaturus erat adducebatur, .vocatus est, quasi idem sit cum eo, qui prudens, & friens, consciusque rei, quae geritur,praesentiam commodat: nam S pupilli, a aut furiosi praesentes aut Testes esse non possunt, quia rem non intelligunt magis, quam saxum aut rupes. Quod si ita habet, constat Testes oculatos esse dAere,quanquam & auriti no- nunquam sint: Adnotauit enim Asconius in ter- . tiam Verrinam apud Antiquos & de auditione testimonium dici solutum. Fabius lib. v. De auditionibus sbimus non ipsos esse Testes, sed iniuratorum afferre voces. Et certe si praesentes aures accommodent pro oculatis capiuntur,ut in con-

iuitiis,&exigendis iis, de quibus an dicta sint am- octuatim T bigitur,quae auribus non oculis accipiuntur. Au- sis. ritos autem usus recepit eos, qui de aliis audiuerint, nec ipsi rei gerendae interfuerunt, ut est in vulgato prouerbio , Teitisv-

nus,quam auriti decem.Plaut.m Truculento: '

- Isson placet, cum illi plus laudant, audiunt, quae vident. Pluris est oculatus

TesZis unus,quam auriti

Decem. audiunt,audita dicunt: qui vident,

427쪽

plane sciunt. Vis vocabuli praesentiam requirit, & sensus intentionem,quo rem accipiat, acceptamque in animum reserat, ut philosophantur Physici res a sensu perceptas tanquam per manus internuntiorum repraesentari phantasis,& ab ea riursus ostendi cogitationi mentis , quae tandem ab illa in thesauro memoriae reponuntur. Hinc etiam Arbitri dicti Testes, qui praesentes adessent rei gestae.Plautus in Trinummo:

circumsece tum neruis adsit Arbiter nobis. Horatius: Auribus meis non infideles arbitrae Nox in Diana. Obseruatum vero antiquitus in testimoniis di- Sendas usitatam fuiste quandam acatalepsiam, MAcademicam aporiam,ut qui testificarentur non se scire,& pro certo compertum habere pronuntiarent , sed Socratico more perceptionem Certam affertionemque securam suspenderent vocabulo parum arroganti,& obstinato arbi rari se dicebant.Itaque Cic.in Oratione,quam pro sonteio repetundarum reo pςr0rauit, chira de Testium religione multa dixistet, tandem irridet formam inimo nij dicti a quodam Gallo: Credo ait haec eadem Indutiomarum in testimonio timuisse, aut cogitasse, qui primum illud verbum

consideratissimum nostrae costiettudinis, arbitror, quo nos etiam nunc utimur , cum ea dicimusIu

rati, quae comperta habemus , quae ipsi vidimus, ex toto testimonio sua sustillit, atque omnia se scire dixit. Idem in Academicis: Quam rationem maiorum etiam comprobat diligentia, qui prim in i

428쪽

s inum iurare ex sui animi sententia quenque voluerunt,deinde teneri, si sciensfalleret,quod inscieni ita multa versaretur in vita. Tum qui testimo- nium diceret, ut arbitrari se diceret, etiam quod ipse vidisset.qu que iurati Iudices cognouissent, vi ea non esse facta, sed ut videri pronuntiarent. Erat & quaedam in iureiurando praestando reli. f. T '' i gio, ut iurati testificarentur. Hinc iusiurandum, vocativum,& theses Rhetorum disputatae pro Nesri Idisi religione de contra religiovem eiusdem sacra- rum menti. Idem Cicero in eadem pro Fonteio de M.

Scauro Teste: Cuius sinquit) iniurati nutu prope

terrarum orbis regebatue, iurati testimonio neque in C. Fimbriam,neque in C. Memmium cre- . ditum est. Ibidem de Gallis,quos ut leues grauiosi me exagitat, Foro usus nimirum, causaeque seruiens: Ab iisdem gentibus saltin sanctis,&in testamento religiosis obsessum Capitolium est, atque . 'l ille Iupiter, cuius nomine maiores nostri sancta testimoniorum fidem esse voluerunt,&c. Significatur autem Iupiter i. χ res periurij vindex,qui in 'T Capitolio sibi assidentem Fidem habet, ut est in Catonis Oratione .Et meminit Ennius: , O Fides alma,apta pinnis surandum Iouis. Putatur etiam Isis AEgyptia periuria ulcisci,Vt a- Isic pud Iuvenalem Satyra xiij. ubi multa de periurio. Ex quibus,quia sunt quidam Athei contemnunt religionis metum,alij auaritiae suae sordibus postponunt Deorum iras: . Hic putat esse Deos,or perierat,atque ita secum Decernat quodcuni volet de corpore nossero

irato feriat mea lumina tra,

429쪽

inos.

Traecepta Rhetorasm.

,81 HISTORIAE FORI ROM.

Dum modo vel caecus teneam, quos abnego num

moss

Et phthisis O vomica putres,o dimidium orus

Sunt tanti'

Areturus etiam apud Plautum in prologo Rudentis periuriorum vindex est. Athenis dicturi testimonium ad aras admouebatur. Cic. pro Balbo : Athenis aiunt, quum quidam apud eos, qui sancte grauiterque vixisset, & testimonium dixisset publice, & ut mos est Graecorum) iurandi causa ad aras accederet,una voce omnes Iudices, ne is iuraret reclamasse. Ex quo loco constat post dictum testimonium demum iurameto adigi solitos.Intelligitur autem tacite Xenocrates,ut ex vita eius apud Laertium discimus. Testimonium reddebatur bifariam,aut viva voce ab ipso Teste praesente conceptum,aut tabulis scriptoue mandatum,quod surdum etiam in adagione vocatur, vel mutum,ut fit in obsignandis testametis, contractibus, inquisitionibus, & caeteris absentium depositionibus. Praesentes autem suum assignatum in foro subsellium habebant, ex quo testificaturi surgerent. Cic pro Roscio Comoedo : Te, te inquam Fanni abs tuis subselliis contra teTestem suscitabo. Quod & nos ante 3 adnotauimus. Fab. lib. v. Illae verb pessimae artes, Testem subornatum in subsellia aduersari j mittere, ut inde excitatus plu= noceat dicendo cotra Reum, cum quo sederit. Opus altercationis in interrogandis Testibus totum consumitur,id qubd olim fiebat a partibus ipss : nam & Accusator suos ipse Testes,& Patronos item suos,vicissimq; e alter alterius interrogabat. Vnde praecepta Rhetorum

430쪽

3 3torum de cautelis interrogationum ,& legibus percontationum: neque enim, ut iam fieri solet, qui quaestioni praesidebat testimonium exigebat, quanquam testimonium denuntiaret. Est enim Testium duplex genus teste Quintilian .volunta, Tenum diariorum, dc eorum, quibus Iudex in publicis iudiciis lege denuntiare solet sicuti iusiurandum,vel

est voluntarium, vel necessarium, ut non temere

decurtari debeat Rubrica ij. lib.xij. T. de iureiurando, quae in correctioribus exemplaribus non habet reliqua, siue voluntario,siue necestario, siue iudiciali. Necessarius Testis est, cui denuntia- Vocessariustum est testimonium, id est , qui citatus necesse Testis. habet testificari. Est enim denuntiare, citare ad diem,qua dicendum est testimonium, quod facere poterant.praeter ipsos Iudices,& Accusato- tes. Plinius lib. vj. Licinius petendum censuit a Consulibus , ut referrent sub exemplo legis ambitus de lege repetundarum,an placeret in futurum ad eam legem adiici,ut sicut A ccusatoribus inquirendi, Testibusque de nunciandi potestas esset ex ea lege, ita Reis quoque fieret. Denunciandi Testibus,id est, ite dicta ad iudicium euocandi testationis gratia. Probus in literis antiquis:D. T. D. D. P.F.ides ,duntaxat T Zibus de- cem denuntiandi potestatem faciam. Hinc denun- Donuiuium ciationes pro vadimoniis,& citationibus.Cicero nes.s ro Flacco de Laelio Accusatore, & Inquisitoreoquens:Adiunxit illa,ut eos,qui domo exire nolebant,testimonij de nunciatione deterreret, qui domi stare non poterant, largo& liberali viatico commoueret. Et qui pecuniam accipiunt ob de- nunciandum testimonium concussionem com- cono. α

SEARCH

MENU NAVIGATION