Fran. Polleti Duacensis I.C. Historia Fori Romani. Restituta, illustrata, & aucta corollariis, et praetermissis, quibus series affecta conficitur per Philip. Broidaeum Ariensem, ... Accesserunt eiusdem Broidaei Argumenta singulorum librorum, & capitu

발행: 1587년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

THmur quis notas inuenit.

so HISTORIAE FORI ROM.

certare possent,de quibus Martialis in Apophor.

Currant verba licet,manus est velocior illis, Nondum lingua suum,dextra peregit opus.

Qualem describit Ausonius in epist. seci ione iij.

Puer notarum praepetum, c.

sunt qui putant istam per notas scribendi ratio-

nem a Cicerone primum institutam. Plutarchus a quidem auctor est Catonis orationem Notario- Irum beneficio extare, quos velocissimos Scribas in Curia disposuillet, vi Senatorum sententias Inotis exciperent. Eusebius vero ait Tyronem Ciceronis libertum notarum usum inuenisse. Dion ad Moecenatem reser t. Varij autem modi scribendi vittabantur olim,vii etiam nunc. Nota est ex Gellio Laconica Scytala,nota sunt pugilla- ria Asdrubalis, atque Histiei:Verum quod adno- tauit de Caesaris notis,non fatis explicauit,ideo- ique nos exTranquillo noctium tenebras illustre- 'mus. Si qua sinquit) occultius perferenda erant per notas scripsit Iulius Caesar,id est,s rueto lite- rarum ordine , ut nullum verbum effici posset, quae si quis inuestigare , & persequi vellet , quartam elementorum literam,id est, D. pro A.& perinde reliquas commutet, Oct auius quidem At

gustus sinquit) quoties per notam scripsit B. pro

A.& C.pro B ac deinceps eadem ratione sequen- tes literas posuit, pro X. autem duplex A. Cuius scriptionis meminit etiam Cicero libro iij. ad Atticum.Consentientibus autem & consciis caraeterum facile est: aliis ignotam scribendi rationem adinvenire , aliam ab ea , quam inuenit Tritemius Abbas, ignotissimam vide apud Ioannem Brodaeum ilibr.iiij. capit.ix.Miscellaneorum. Possem

552쪽

possem & alia commenta, quibus proditores v-sos audiuimus, in medium adferre : sed nostri instituti non est hic poligraphiam instituere. Postea etiam Secretarij dicti sitiata secreto siue se, cretario,quod locus erat cancellis septus, in quo Iudices causas examinabant, cuius fit mentio in l. nullum.C.deTestibus. Secretarij autem in t .vit. C.ubi Senatores. l.iij.de ossi c.diuers Iud. Inde etiam ab eisdem cancellis Cancellarii dici coeperunt,tioia,ut quidam putant,a cancellado, id est, aetis cancellatim lineis perstrinsendo, quorum meminit Iustinian.intil. de assest. S domest. Vopiscus etiam in Carino. Declinante autem imperio Rom. ita auctium est illud ossicium ab Imperatoribus, ut ad dignitatis supremae culmen elatum sit, ut patet ex Cassiodori lib. xj. variorum, ubi de Ioanne Cancellario honorifice loquitur, uti etiam nunc illa dignitas inter palatinas apex sit honorum , A veluti animi ambientis honoristititi in nam ut Mimographus ait:

Summum ad grvdum cum claritatis veneris, Consistes aegre, citius quam ascendas cades.

Apud Gr cos verb Scribarum munus in maximo honore fuit, ut idem Probus auctor est. Testis etiam Eumenes ille Cardianus Scriba Philippi &Alexandri Regum Macedoniae, qui inter primo res Graeciae excelluit. Alias Archis rammat ei &

Primicerii, & Magistri libellorum dicti. Sed de

Ministris de Apparitoribus Iudicum sermo esse debuit,laon de Magistratibus Principum: n am fe re sit, ut quae in aliis obscura & vilia sint munia in Principum aulis splendida & conspicua habeantur. Itaque cum inter ministros, seruosque

Secreta M. Secretum.

Cancellarii. Honoris 1n apud Graecos Scribarum

munus.

553쪽

ueos HISTORIAE FORI ROM.

publicos recen seri soluerint Scribae, & Notarij,

extra ordinem nunc debent , qui Principi sunt a secretis , cum dignitate illius illustrentur, ut notat And.Tiraquei .de nobilitate ca.xxx. artic. viij. dc ix. Quis enim ad solem accedens, lumine non irradiatur, quantumuis obscurusi Porrb Scribas & Notarios semper comendauit memoria, scientia, δc celeritas , ut testis est Cicero in oratione

pro Pub. Sylla. Sed ad alios properandum. Nam

huius seriei qiuaedam est c5catenatio,Vt VnO mO- . . to multi sequantur annuli.

ARGUM. C A P. XIII.

De Accenso, Praecone, terpretibus, Viatoribus, Lictoribus, di Statoribus.

Ogit bit quispiam quam in hoc veluti pere

grinatur foro, tu nam sit reliqua turba cum suo apparatu, quae toties vltro citroque obuiam facta est: admirationem autem inducunt conspicuae fasces ,& secures obligatae , quae su- pereminent, & splendore oculorum aciem per stringunt, stuporem verb tubae & vocis clangor, spiculorum,gladiorum,& clauium strepitus,quibus aures tinniunt. Cui ut fatisfaciam veluti in ordinem redegimus Accensos, Praecones, Interpretes, Viatores, Lictores, Custodes. nam si qui praeterea in hac turba permixti sunt, obscuri sunt nominis . Ac primum de Accensis,quia pro ximi sese offerunt, dicamus. Accensi ergbteste Varrope v.de lingua Latina, ab acciendo, id est vocando dicti sunt. In Commentariis Coss. scriptum sic inueni: Calphurni voca in licium omnes i inirites huc ad me. Accensus dicit sic: Omnes

554쪽

Quirites ite ad concionem huc ad Iudices.Deinde Consul loquitur ad exercitum:impero qua cύ- uenitur ad comitia centuriata. Quare hic Accenso, ille Praeconi dicit: haec est causa:In aliquot rebus item ut Praeco Accensus acciebat, a quo accensus quoque dictus. Idem iussit Praetoris clamabat esse tertiam meridiem, & horam nonam. Idem Varro Accensum sistitum ciere Boetia ostendit hoc versu: Vbi primum Accensus clamaris meridiem. Hoc idem Cosconius scribit, in actionibus Praetorem Accensum solitum tum esse iubere, ubi ei videbatur horam esse tertiam, inclamare horam esse tertiam, itemq; meridiem, & horam nonam. Plinius lib. vij.c viij. Post aliquot annos adiectus&meridies Accenso Consulum id pronuntiante, clim a Curia inter Rostra & Gr costasio pro spe xisset talem solena. Accensus testibus Nonio MAsconio , ordinis nomen est in militia ut dicitur Princeps vel Commentariensis , aut Cornicularius, qui post Rorarios collocabatur , ut ex Liuij lib. viij apparet,& ex hoc versu in Friuolaria: Vsi Roraridi milites sunt Z en sunt. ubi Accensi'

Qui leuis armaturae milites rat.Dicuntur etiam qui in locum demortuorum militum susticiebantur, sed hi ad militiam togatam non pertinent. Accensi itaque forenses ex liberis sol uti fiebant. Cic. ad ratrem Asiae Proconsulem: Accensius

eo etiam numero , quo sum maiores nostri es levoluerunt,qui hoc non in beneficij loco, sed in laboris aut muneris non temere, nisi Libertis deferebant, quibus illi quidem ii5 multo seclis quam

555쪽

168 HISTORIAE FORI ROM.

seruis imperabant. Accensum autem habuere Coss. Decemviri,Praetores, Proconsules, & Prae fides, hic autem ex more antiquorum praeibat, quando Lictores sequerentur Magistratum cui apparebant. Suetonius in Iulio:Antiquum etiam retulit morem,ut quo mense fasces non haberet, Accosus ante eum iret, Lictores pone sequerentur. Liuius lib. ij. Eo die penes Praefectum iuris fasces duodectim erant, Collegis nouem, singuli Accensi apparebant.Sed alius verbis Plauti euo candus est: Exu ge Praeco acpopulo audientiam. Nam & hic aciebat.Idem Varro lib.v.Vbi noci u in templum censura auspicatur, atque de coc lo nunciatum erit', Praeconi sic imperato, ut viros vocet. ru ad bonum,fortunatum, scilix ue salii fare lite siet Pop. Rom. Quiritum, Reique pub. Populique Rom. tiiritum,mihique, collegaeque meo, fidei, Magistratuique nostro omnes Quiri-

tes,pedites armatos,priuatosque, curatores omnium Tribuum, si quis pro se sine altero dari rationem volet,voca inlicium huc ad me. Praeco intemplo primum vocat, postea de moeris item vocat. Dion Nicaeus in Adrian. Cum olim quaedam per vim,&superbe iit ludo armorum peterent,nil

eis distribuit, imo vero iussit illud Domitiani

pronuntiari, Silete, quod verbum minime prolatum citi nam Praeco manum continuo sustulit,ita eo signo, quod fieri solet, eos quiescere fecit, atque tacere.quare,inquit. non opus est Ut ex prae cepto sileant,qui ia lacu cre, hoc enim vult Princeps. neque tamen ideo iratus est Praeconi, imbuero maiore in honore habuit, 'iubd grauitatem mand

556쪽

LIBER V. FQ' mandati non exposuisset. Item Populum, & Triabus ad Comitia,Patres ad Senatum vocabat. Liuius.Posteaquam audita in foro vox est Praeconis Patres ad Decemviros vocantis. Quin etiam in

iudiciis Reos, id est, Litigantes. facit i.Diuus. de restit. in integr.l.& post edictum.de iud.ffFabius

lib.vj. cap.v. Institution .Orator.In publicis certe iudiciis vox illa Praeconis, praeter Patronos ipsum, qui egerit, citat. Item Asconius tertia Actione in Verrem: Apud Veteres & Iudices , dc

Rei de Accusatores citabantur a Praecone Praetorio. Fuere. enim varij Praecones,qui variis Magistratibus apparebant. Imo etiam Testes cita

bat. Cic. iiij in Verrem: Iste Testes citari iubet, dicit unus & alter breuiter, nihil interrogatur, Praeco dixit se pronunciabat Quod etiam mani festum fit ex Apulei lib. j. Floridorum. Plutarchus autem in Gracchorum vita testatur, quod si quis

capitali iudicio accersebatur, & non veniret ad se defendendum , tum eum domi ante ianuam consistens Praeco citabat.In publicis etiam, idem Magistratus mandato Lictorem lege agere iube-.bat. Liuius libr. xxv. Fulvius Praeconi imperauit, ut Lictorem lege agere iuberet. Denique hic totus vocalis erat,ideoque a praecinendo, quod an - te vel sortiter canat secundum Prisci trianum dictus Praeco. Hic etiam Candidatos suis nominibus appellabat, leges subiiciente Scriba Populo

recitabat,in certaminibus nomen victoris exprimebat. Vergil.v .usneid. ictorem Eneas Praeconis voce Cloanthum

In actionibus publicis res quae sub hasta venibat

557쪽

1io HISTORIAE FORI ROM.

siue ut DD. loquuntur ad incantum) proclamabat,& pr mia,ut inquit Cicero,conficiebat. Huius ministerio vocis omnes fere Magistratus utebanturniam &Principes etiam per eum ad Populum si pius loquuti sunt: Quin etiam cum Regem sacrorum Flaminesque non liceret videre feriis opus fieri, per Praeconem de nunciabant, ne quid talesageretur. Porro ali j in aream fori descedunt, Interpretes, qui Magistratibus suis lingua etiam apparent mam horum opella egebant Romani ad

Populorum externorum,& gentium barbararum

sermonem interpretandum siue legationem, siue magistratum ipsi obirent. Tanta autem fuit linguae Latinae obseruantia,& maiestas,testis Valerius lib.ij.cap.j. ut ne Graecis unquam nisi Latine responsa darent. mn etiam ipsa linguet volubili- Atate excussa per Interpretem loqui cogebat non ilia urbe tantum,sed etiam Cr cia dc Atia, iub La itine vocis honos per omnes gentes venerabilior diffunderetur.Cic.Verrina v. Aulus Valentius est i in Sicili Interpres, quo iste Interprete non ad llinguam G. qcam, sed ad furta de flagitia uti sole- lbat. Sed Viatores a via, unde accersebant, dicti sunt. Cic. de Senectute: A villa in Senatum ac cersebantur Curius de caeteri senes, ex quo, qui eos accersebant, Viatores nominati. Columella lin praefatione lib. j. Illis temporibus Proceres in. agus morabantur, de quum consilium publicum

desiderabatur a villis accersebantur in Senatum, ex quo, qui eos accersebant, Viatores nominati sunt.Viatorem aurem habebant Tribuni, & caeteri Magistratus, qui prae ensionem habebant. Varro apud Gellium: In Magistratu habent vocation

558쪽

' LIBER V. . sircationem, alij praeheiasionem , alij neutrum. Vocationem ut Coss., c teri qui habet imperium,

praehensionem ut Tribuni Plebis, & alij qui habent Viatorem, neque praehensionςm neque vocationem, ut Quaestores & caeteri, qui neque Li- istorem habent, Neque Viatorem. Liuius lib. ij. Ardens ira Tribunus Viatorem mittit ad Consulem,Consul Lictorem ad Tribunum. Coss. autem etiam Viatorem habuere. Idem lib. xxiij.

Consul Viatorent misit, qui patri nunciaret, Vt sine Lictoribus ad Consulem veniret. Valgius Rufus apud Gellium cap.iij lib.xij. ait ex collegio Viatorum, qui ossicium ligandi haberet, Lictorem appellatum, quod cum Magistratus Pop.

Rom.virgis quempiam verberari iussissent,crura eius Se manus ligari, vincirique a Viatore solita sint: utiturque ad eam rem testimonio M.Tullij, yerbaque eius refert ex oratione, quae dicta esti pro C. Rabyrio. Litior inquit colliga manus. Sed Tyto Tullius M.Ciceronis libertus Lictorem vela lino vel a licio dictum scripsit: Licio enim trafuerso,quod linium appellatur, qui Magistratibus inquit ministrahant cincti erant. Si quis autem

l putet propterea probabilius elle quod dixit Ty- o, quando syllaba pxima in lictore sicut in licio

producta est , dc in eo verbo quδd est ligo correpta est, nihil ad rem istam pertinet. nam sic a li- gando lictor, ut a legendo lector, a vincendo victor, productis quae corripiebantur vocalibus, dicta sunt. Quando autem, de quomodo instituti sic Liuius lib. j. Cum caetero habitu se augustiorem, tum maxime Lictoribus duodecim sumtis fecit: alij a numero auium,quae augurio regnum

559쪽

' 111 HISTORIAE FORI ROM.

portenderant, eum sequutum numerum putant.

Me haud poenitet eorum sententiae elle, quibus& Apparitores,& hoc genus ab Hetruscis finiti- mis,unde se a Curulis,unde toga Praetexta sumta est, numerum quoque ipsum ductum placet,&. ita habuisse Hetruscos, ludd ςx duodecim populis communiter Rege creato singulos finguli Po- puli Lici ores dederint .De Romulo hactenus Liuius. Macrobius autem lib.j. cap.vj. Saturnalior.

Lici ores & huiusmodi ornamenta refert ad Tu lum Hostilium, quem nonnulli purpuratum cum

Lictoribus in publicum proditile ferunt. Exactis Regibus nihilominus tamen Lictores insigne

Regium Coss.retinuerunt.Idem Liuius lib. ij. Omnia iura,omnia insignia,primi Coss. retinuere,

id modb cautum est, ne si ambo fasces haberent,

duplicatus terror videretur. Brutus prior conce-

. dente Collega fasces habuit, qui non acrior vita, dex libertatis fuerat,quam deinde custos. Imo etiam Decemuiri. Idem lib.iij. Initio Magistratus primum honoris diem de nunciatione ingentis terroris insignem secere : Nam cum priores Decemuiri seruassent,ut unus fasces haberet,&hoc' insigne Regium in orbem si iam cuiusque vicem per omnes iret, subi id omnes cum duodenis sal cibus prodiere. Centum, viginti Lictores forum impleuerant, & cum fascibus secures illisatae cuV obligatae praeserebantur. Obligatae autem erant huiusmo- fas ei. 'di faces cum securibus,ut interea, dum dissoluerentur , mora quadam Magistratuum irae defer- berent, ut auctor est Plutarchus. Iussi autem Li- ctores fasces de secures quas praeferebant solue-

banto expediebant, atque virgis primum, dein

560쪽

securi percutiebant. Liuius libr.8.Coss. spoliare hominem,& virgas expediri iubet. Et pauid post: Q, serocius exclamitabat, eb in sestius circun- scindere vestem, & spoliare Lictor,&c. Hinc illa

horrendi carminis verba a Cicerone, & aliis recantanta: I Lictor, colliga manus viro forti adde- virgas,lege age. Vnde non ineptus videbitur meo IZAρ quass

indicio, qui valgij & Tyronis Tullij relicta ety

molog , Liei orem interpretetur quasi legis actorem. Lictorum etiam munus fuit populum atque turbam submouere, ad quod eleganter allusere visus est poeta lyricus lib.ij. Carminum.

Non enim gazae eque Consularis Submouet Lictor miseros tumultus Mentis curas laqueata circum Tecta volantes.

Duodeni itaque Lictores Regi,Interregi,& Consuli,Dictatori quatuor & viginti apparuere.Prq-tores autem urbani binos , Prouinciales autem&Proconsules senos habuere: quod manifestum fit ex l. xiiij. de ossic. Proconsul. Paulo usimilio in Praetura priuilegio honoris duodecim Lictores apparuerunt, ut Consularem potestatem in prouincia haberet. In urbe Consulibus , de Praetoribus ius non erat cum securibus fasces praeferri, sed tantum fasces: Quippe suprema potestas, d eius de nece ciuis Consuli intra pomoerium non concedebatur, clim autem soris emet, secures &fasces praeferebantur. Quoties verb occurrebat minor Magistratus maiori, ut indicaret honorem

deserri maiori potestati & imperio,Lictores sum risuisses mittebat. Porrδ qui urbanis Romae apparebant Magistratibus ex Plebe Rom. erant. Liuius lib.ij.

SEARCH

MENU NAVIGATION