장음표시 사용
561쪽
tuor & viginti Lictores apparere Coss. eon ipsos Plebis homines nihil contemptius , neque infirmius,ii sint, qui contemnant. Magistratibus terδ peregre proiiciscentibus, atque in prbuinciis agentibus quondam Brutiani apparebant, quod vi testis est Gellius libr.x. c.iij. Noch. Att. cum Brutij primum totius Itali ae populi ad Uaiinibalem defecit sent,idque Romani aegerrime tulistent Brutios ignominiae causa, nec mili es scribebant, nec pro sociis habebant,sed Magistratibus in prouincias euntibus parere, & praeministrare seruorum vicem iusserunt : Hinc illud asse ctu plenum ex oratione M. Catonis : Iussit vestimenta detrahi, atque 'flagro caedi, Decemviros Brutiani verberauere, videre multi mortales.
Quin etiam, si minutiora persequi velimus,ex Liuio obseruare licet,Lictores Magistratus,quibus apparebant, domum deduxisse, de ianuam virga percussisse, sic enim habet lib.vj. Forte ita incidit,' vi in Servii Sulpit ij Tribuni Militum domo sorores Fabiae,cum inter se, ut fit,sermonibus tein-pus tererent, Lictor Sulpit ij, cum is se domum reciperet, forem, ut mos, virga percuteret, cum ad id moris insueta expauisset minor Fabia, &c. Qu'm consuetudinem adhuc seruant in hac ur-RAMMubi. be Scabinorum Rabdouchi: in ipso vestibulo antequam domum ingrediantur aliquem citaturi, radio fores percutiunt. Interdum tamen Magistratus ob personae claritatem,&dignitatem virga fores percuti vetabant,sicuti legi nius factitatum a Pompeio Magno in domo Possidonij summi sapientiae proselibris,cui etiam fasces summi- Statorex. sit. Ex eodem grege Apparitorum fuere Stato
562쪽
es,dicti asstendo,uel astando. Cic.libr.ij. Epist.
Ad te Statores meos,&Lictores cum literis mitterem. Idem libr. ix. Praesto mihi fuit Stator eius cum literis,quibus ne venirem denuntiabat. Horum etiam mentio fit in l.j.C.de cust. reor .l.iiij deos. Procons. ff.Nemo Proconsulum Statores suos
habere potest, sed vice eorum milites ministerio inprouinciis funguntur. Vbi Vlpianus visus est respexisse ad constitutionem Alexandri Imperatoris : nam is,ut testis est Lampridius,prohibuit, ne ante Tribunos, aut Duces Apparitores irent. Apparitores, inquit, nullos esse passus est Tribunis,aut Ducibus,milites anteire voluit,lusiitque, ut ante Tribunum quatuor milites ambularent, ante Ducem sex, ante Legatum decem, hique ad domos suas reciperentur. Quanquam alij pro Statoribus Stratores legant, de quibus est etiam rub.lib. xij.C. Postea autem numerosam fuisse apparitionem Proconsulum vel ex eo constat, quod quadrinsenti numerantur in l. ij. C. de apparit. Proconsul. Et Comitibus Orientis sexcenti aliisnati sunt. de Comit. Orient. libr.xij. quanquam haec numerosa videri non potest, limaiestatem imperij & fines ditionum spectemus. Horum o- .mnium, id est, Accensorum Praeconum, Viato rum , Lictorum, & Statorum , ossiciis δc muniis nostri sere Hefunguntur Ministri,quos a seruien do & seruando Seruientes dicimus. ARGUM. CAP. XIIII. De Carnifice, Triumuiris Capitatibus,et Custodiis.
P Ropexantibus nobis, & collimantibus ad
propositum finem, velut in portu nauigantibus remora obiicitur Carnifex, quem iere o-
563쪽
miseramus, quia insolens forum Rom. frequentat,hic tame sine elogio praeteriri non vult,ide6que hoc cap. praecedentibus annectendium puta uimus,quo una de carceribus,eorumCustodibus,
dc apparatu huiusmodi tristium ministrorum,qui inter se assines supt, quia horum usus in publicis nece artus est,expediemus.Ex Cice.oratione pro C. Rabyrio perduellionis reo colligi potest Car-
nificem, nec ciuem, nec domicilium in urbe habuisse: Sed moreretur, inquit,acerbissima morte millies Gracchus, quam in eius concione Carni- sex consisteret, quem non modb foro, sed etiam coelo hoc, ac spiritu Cen riae leges, ac urbis domicilio carere voluerunt. Putabant enim Populi Rom coronam, & liberam ciuitatem pollui praesentia & contagione eiusdem. Idem Cicer.paulo ante: Vter nostrum ladem Labiene popularis estὶ Tune qui ciuibus Rom.in concione ipsa Carnificem, qui vincula adhiberi putas oportereὶ qui in campq Martio comitiis centuriatis auspicato in loco crucem ad ciuium supplicium constitui&defigi iubesὶ an ego qui funestari concionem contagione Carnificis veto, qui expiandum sorum
P .Rom.ab illis nesariis sceleris vestigiis esse dicoὶ qui castam concionem, sanctum campum,in- , uiolatum corpus omnium ciuium Rom.integrum
ius libertatis defendo se uari oportere Z Sed cum metreio ex superioribus patet Lictores non solum ligasse,c 'i' sed virgis, sed securi percussisse, quid a Carnifice μή is differant non satis video:si nautem in Ordinem, album Carnificum eos redigamus,quomodo sub- lsistet, quod Lictores urbanos ex plebe homines fuisse, atque u biq; in soro & concione Magistra-
564쪽
tibus Uparuisse diximus,cumCiceronis loco,qui Carnificem ex foro,vrbe,concione sustulit ZItaq; suspicamur in re dubia Lictores tantiim in ciues Rom. lege egisse, perduellesque virgis & securimore maiorum percussisse,Carnifices verb crucifixisse, strangulaste, gulam fregiit e,& alia supplicia seruis, peregrinis, & iis, qui ciues non erant, irrogasse:Rard enim aut nunquam ultimo suppli- ciuer Ilama H. cio assiciebantur ciues Rom. prohibentibus legi- raro'ltimosii p bus Valeriis,& Semproniis, sub qui b.tamen noni comprehendebantur perduelles, in quos more maiorum animaduertebatur. Cic. vij. act. Facinus est vinciri ciuem Rom. scelus verberari, propc parricidium necari, quid dicam in crucem tollere 3 Verbo satis digno tam nefaria res appellari nullo modo potest.Idem Cic. in Rabyriana velu- ti per anthites in comparat Carnificem cum Li-l chore:Porcia lex,inquit,libertatem ciuium Lictori eripuit,Labienus homo popularis Carnifici tradidit. Item Liuius libr.iii.V.C. ubi Decemuir ille perpetuus bonus tergo, sanguini ciuium infestus, virgas & secures omnibus minitans,Deorum hominiamque contemtor, Carnificibus non Licto. ribus stipatus. Idem Cic. vij. Verrina: Aderat IanitorCarceris,Carnifex Pr toris,mors terrorque sociorum & ciuium Lictor. Qujbus etiam manifestum fit Carnificem carceris custodem nequa quam fuisse Romae, ut quidam vir doctus puta- utimam si legibus Censoriis, ut ait Cic.urbis do- micilio carere debuit, quom b custodiam carce
ris habuit,qui in urbe fuit Z Expedit autem, ut ait Philocvj.Polyt.ut diuersus sit qui custodit ab eo mi, si qui animaduertit in Reos. Pomponius in l. h. de cal ualet.
565쪽
origin .iur .ait Triumuiros Capitales constitutos, qui carceris custodiam haberent, ut quum ani-
in aduerti oporteret, anteruentu eorum fieret.
Neque absimiles fuere Viadecimuiris Athenien- sibus , qui etiam cognoscebant teste Asconio a- . pud columnam Maeniam de seruorum Sc infimae conditionis hominum criminibus. Verisimile est autem Triumuiros caritales carnificinae praemis se,atque sub se Carnifices, Lorarios,Lanios,tin- . tinaculos viros, & eiusdem ordinis lixas habuis se,cum eorum instrumento. Sallustius : Triumuiros,quae supplicium postulat,parare iubet. Atque apud eundem legimus Ciceronem supplicium de Lentulo,& Cethego sumsisse horum Triumuiro rum Capitalium interuentu. Et quoties apud auctores legitur morte aut supplicio allaciste, ita intelligendum est, quasi interuentu eorum lege actum sit, ut exempli causa apud Valerium lib. 8. cap. iiij. ubi dicit Alexandrum seruum a Triumuiro in crucem actum, sic interpretor, id est, interueniente praesente, atque etiam lege agere iubente Triumuiro. Sunt qui putent Cariathces, cum Reos ad supplicium ducebant seruos & peregrinos , tintinabula gestasse ad conuocandam plebem, vel sibinouendam fortasse,iae contaminarentur. Hinc tintinaculi viri. Plautus in Tri
culento: Lanios accersam duos cum tintinabulis. Iterum:
--- Ne ego bilingues vos necem,nisi ad tin-
Licet nonnulli a sonitu qui per Onomatopoeiam
566쪽
tax dicitur , vel tinnitu flagrorum dici malint, quales nominare possemus quosdam,qui religionis ergo vicatim se flagellant in profestis & pridianis parascheues,qui ctiam tintinabula gestat.
Porrd carceres dicti sunt a coercendo,pro quo fa carcere cit i. aut damnum. f. solent. V. de poeta. Inde hippodromi locus carceres etiam nominatur. Varro . lib. iiij. Carcer a coercendo,qubd exire prohibet. Est autem locus in carcere , quod Tullianum - ianum.
ellatur, cuius faciem horribilem describit Salia ustius in Coniurat. Catilin. Idem Varro. In hoc pars quae sub terra Tullianum ideo additum a Tullo Rege, quod Syracusis , ubi simili de causa
custodiuntur, vocantur Latomiae, de de Latomia translatum,qubd hic quoque lapidicinae suerunt. Liuius lib.j.Carcer ad terrorem crescentis audaciae media urbe imminens soro aedificatur. Idem lib.xlij. de Latomiis : Triumuiri Latomiarum in- rati, vita. tentiorem custodiam habere iussi. Latumiae autem teste Asconio lapidicinae dicuntur loca cssis lapidibus exsecta,de qui b. saepius meminit Plautus in Captiuis,quas Lapidicinas &Latomias lapidarias vocat: te ibis porro in Latomias lapidarias. Et alio loco: In lapidicinas compeditum condidi.
Et insta: λ Vidi ego multa saepe picla,quae sub Acheronte sie
Cruciamenta : verum enimuero nultas adaeques Acherons,
Atque ubi ego fui in lapidicinis. Seneca: neque quenquam decipiat nomen L tv
567쪽
miarum, minime lauta res est. Iulius Obsequens
prodigij loco refert, quod Sergio Galba & M.
Scauro Coss. in Latomiis homo ab homine ade-irus sit. Harum etiam fit mentio in lib. ix. ex quib. caussina.&l.j.f.vlt.de Aleat. Huiusmodi carceres olim extructos Syracusis a DionysioTyranno te statur Cic. vij.Verrina: Latomias Syracusanas omnes audistis, plaerique nostis, opus est ingens, magnificum Regum ac Tyrannorum , totum est ex faxo in mirandam altitudinem depresse, remultorum operis penitus exciso, nihil tam clausum ad exitus,nihil tam septum undique, &c. Et infra:Carcer ille qui a crudelissimo Tyrano Dio. pysio factus Syracusis , quae Latomiae vocantur, in istius imperio domicilium Romanorum fuit. via rivo has quondam detrusus fuit Philoxenus nobi-ρρ φ . lis poeta, qudd schedia ab ipso Dionyso composita contra veritatem,amentatorum more laudare noluisset: Cuius carceris paedore & squalore labefactari non potuit eius animus constanter rigidus: nam clim ex Latumiis extracto in lucem, iterum aliae gerrae dc Siculς nugae proponerentur
laudandae ab eodem Tyranno,indigne ferens exclamauit, εις Τὰς λα re Au, id est, mitte me in Aia, lai-- Latumias.Foeditatem huius carceris ita depingit mi Thucydides lib.vij. extremo,hoc modo : eos, qui
in Latumiis erant,Syracusani primum duriter &acerbe tractabant: quum enim in loco illo con- cauo frequentes essent,primum quidem sol & aestus eos offendebant, qudd locus apertus eiset,Asiae tecto,noctes autem insequentes,quae autumnales erant,& frigidae noua, & contraria ratione Propter mutationem morbos inducebant .Eb accedeb
568쪽
LIBER V. Ira cedebat,quod propter loci angustias ibidem om
nia sacere,& naturae necessitati parere cogebantur. Quin etiam cadauera eorum, qui aut ex vulneribus,aut propter illam mutationem,aut simili quapiam de causa mortem obierant, simul congesta & coaceruata erant.Ex quo quidem odoris intolerabilis laeditas consequλatur. Robur ve-xd auctore Festo fuit,quo praecipitabatur maleficorum tenus, quod ante arcis robusteis includebatur. Liuius lib.xxxviij. At enim quod ex bonis xedigi non possit, ex corpore de tergo per Vexationem dc contumelias L. Scipionis petituros inimicos, ut in carcere inter fures nocturnos de latrones vir clarissimus includatur, de in robore,& tenebris expiret, deinde nudus ante carcerem proiiciatur. Valerius lib. vj. ait familiares Gracchorum de robore praecipitatos. Plautus in Curculione:
-- ego vos ambo in roburito carcere, pereatis.
Apuleius apologia secunda etiam meminit: O subtilitas digna carcere & robore. Arcas autem robusteias dici puto, quae colignatione roborum fiebant,ab arcendo dieiq.Cicero pro Milone:Subi id arrepti in quaestionem , tamen separantur a caeteris,dc in arcas coniiciuntur, ne quis cum his
colloqui possit. Neque abii milia esse puto septa
illa,quae trabium cancellis roborantur, quae vernacule Golas, Latine Roboraria dicere possemus. Eius generis, sunt quae a I.C. l. vij. depo malae mansiones appellantur, nisi equuleum lumus interpretari.Cod ex autem robusteius,aut, uti legendum existimo, caudex, truncu est, ad
569쪽
quem alligabatur nox ij & serui. Plau. in Poenulo: fro iam detrudam ad molas, Inde porro a puteum,atque robBAlum codicem. Propertius: Codicis immundi et incula sentit anus. Quin etiam inter vincula numerari potest numella,qua collum insertum firmiter comprςhenditur,quasi nulla, abundate litera m , a nuo,qubdnuere faciat, quantumuis duras & rigidas ceruices,quibus succollatur: Quale genus vinculi Grς-cis fuisse videtur κυς ων, quales sunt & cippi, quibus crura & brachia noxiorum captiuorum colligantur, unde Cipparii custodes denominantur. Prudens omitto alia vinculorum, neruorum, &compedum genera, quib. corporis membra praepediuntur non sollim , sed etiam arrogantes &cotumaces spiritus deprimuntur, & franguntur,
de quibus Plautus in Asinaria: Advorsium imulos,laminas, ure1fi,copiaesi,
Aeruos, catenas, carcercs, numellas, pedic , bolas.
Gemoniae autem scalae in Auetino erant, ad quas corpora damnatornm impacto unco trahebantur. Tacitus : Tunc confossum, collaceratum, &abscisso capite truncum corpus Sabini in Gemonias trahunt. Gradus Gemonij etiam dicuntur. Plinius lib. 'iij.c. xl. scribit canem a corpore serui non recessisse abie isto in gradibus Gemonij. Horum frequens si mentio apud Valerium,& alios auctores. An autem sic denominati sint ab ii oconditore &extructore , vel potius a gemitu rege mendo non satis liquet. Vertim custodia varie accipitur: nam saepius ipsos. carcerat's denotat. Suet
570쪽
Suetonius in Tyberio: In recognoscendis custodiis precanti cuidam respondit, nondum tecum in gratiam redij. Et custodi arti seriem recognoscens nullius inspecto elogio stans tantummodo intra porticum medium a caluo ad caluum duci imperauit. Et Iurisconsulti in l. solent. de ost. Proconsul.&legat. & tit .de custodia & exhib. reor. f. pluribus In locis. Interdum pro custodiendi actu &carceribus ponitur,ut in rubrica de custod. reor. l. j. E. eodem: De custodia reorum Proconsul aestimare solet, viruin in carcerem recipienda sit persona,an militi tradenda, an fideiussorib. committenda, vel etiam sibi. Hoc autem vel pro criminis quod obiicitur qualitate, vel propter honorem , vel propter amplissimas facultates, vel pro innocentia personae. l.ij. de custod. reor.C. t j.
de effract. U. Columella lib. j. Nam illa solennia
sunt omnibus circumspectis, ut ergastuli manci Pia recognoscant, ut explorent, an dilige ter vin- et int, an ipsae sedes custodiae satis tutae munitaequae sint. Et Cicero in Verrinis saepius hoc inodo usurpat. Aliquando estiam custodia, pro custode accipitur.Tibullus: Sed precium si grande feras cuntodia vi la s.
Vt etiam in l.Xx.C.de poenis. Custos vero carceris etiam Commentariensis dicitur, iubd in commentarium custodias redigat. Cic. xij. Verrina: Cedo rationem carceris,quae diligentissime conficitur, quo quisque die datus in custodiam , quo mortuus,quo necatus sit. Exl.vit .st. de custod. &Cxhib. reorum. apparet illum cogi singulis mensibus de personis reorum,& numero, de Varietate delictorum, de clausorum ordinibus, d aetate