장음표시 사용
581쪽
s Ententia verb prolata instar oraculi nullo modo mutari poterat. Apuleius lib.j. Floridoriami Proconsulis autem tabella sententia est, quae semel leeta,neque augeri litera una,neque minui potest. Hinc est quod Cic. iij. actione in Verrem criminose obiicit, quod sua decreta subinde mutaret.Iudex enim postquam semel sententiam dixit, postea iudex esse desinit, & hoc iure utimur, ut Iudex , qui semel vel pluris, vel minoris condemnauit, amplius corrigere suam sententiam
non possit: semel enim seu male, seu bene ossicio
functus est. l. iudex. l. quum quaerebatur. fisside reiud.Paulus etiam in t .acta. eodem ait, te amplianda vel minuenda poena damnatorum post senten
tiam dictam, sine principali auctoritate nil effestatuendum. addatur.l .moris .f.iste fere. l.Diui.ε. de poen.Item Diocl.& Maxim.Impp.eodem. Poenam sua dictam sententia Praesidi Prouinciae reuocare non licet. Huc etiam pertinet apophtegma, quod refert Plutarchus de Philippo Mac
donum Rege, qui cum dormitabundus condemnasset,lachetem,isque appellasset Philippum vigilantem, & attentum, rursus cognita causa, iudicata quidem non rescidit, sed pecuniam , inquam Machetem condemnauerat,ipse persoluit. Idem fere narrat Valer.libr. vj. cap. ij. de quadam muliere , qua: a Philippo eodem temulento immerenter damnata: Prouocarem, inquit,ad Philippum, sed sobrium. Verum ali er, quae sequuntur: excussit crapulam oscitanti,ac praesentia animi ebrium resipiscere, causaque diligentius inspecta, iustiorem ferre sententiam coegit. Eccetaouo exemplo,&nouo iure dicit sententiam cor νς:
582쪽
rexisse. Sed lauiusmodi appellationes aliquando
recipiuntur,& causa iterum retractatur,nisi malimus eas supplicationes potius, quam appellationes nominare, cum hae ad superiorem, illae ad eundem Iudicem semper fiant: quales etiam nominare possumus , quas aliquando interponi audiuimus a rege male informato ad regem melius informandum. Porro & si quidem rescinderesiam sententiam praecedentem Iudex non pos-st,reliqua tamen,quq ad consequentiam quidem iam statutorum pertinent, priori tamen sententiae desunt,circa condemnandum reum,vel absoluendum debere supplere,scilicet eodem die, Paulus respondit tit. de re iud. Macer l.iiij. de appella. Ab executore sententiae appellare non licet: sed ab eo, qui sententiam male interpretari dicitur,
appellari licet:Si tamen is interpretandi potestat tem habuit,velut Praeses Pxouinciae aut I)rocurator Caesaris, ita tamen, ut in causis appellatibia is reddendis, hoc sollim quaeratur,an iure interpretatum sit,idque etiam Diuus Antoninus rescripsit.Vidimus tamen post sententiam capitalem,a- Sententia imsperiorem aliam in iam condemnatum ferri ab terdum muta-
iisdem Iudicibus, verum nouo quodam iudicio id fiebat,emergentibus post latam sententiam in publicum nouis flagitiis;& criminibus,quae ante
abscondita dc ignota erant. Extat etiam rescriptum regium ad quosdam Iudices, quo praecipitur mutata sententia seuerius animaduerti in haereticos,si rursus haeresim, quam dissimulabant amplexentur. Sed haec odiosiora fortassis sunt. Itaque ad alia pergamus. Ergo contra sententiam latam restabat prouocationis remedium. Nam Proimratis'.
583쪽
nisi intra biduum in propria causa, in aliena autem intra triduum appellaretur,sententia transibat in rem iudicatam, ut videre est ex l. i. g. biduum.quand. appel. U. l.eos.*.sin autem. de appellat.C. nam ex iure antiquo quodnam aliud fuerit tempus appellandi constitutum , legere non memini. Nouissime autem int a decem dies continuos appellatio interponi debet. authenti c. hodie.C.de appellation. Prima quidem appellatio aD--H. Duumviris ad Populum ab Horatio,qui sororem necauerat, interposita fuit, quum Tullus Rex Duumviros , qui Horatio Perduellionem iudicarent,secundum legem fecisset. Lex horrendi carminis est apud Livium libr4. V. C. Duumviri perduellionem iudicent si a Duumviris prouocarit,pro uocatione certato .si vincent,caput obnubito, foetici arbori re te δει fenditor verberato, vel intra pomor-rium, vel extra pomoerium. Sed hoc raro,& inusitato caeteris exemplo factum est a Tullo Hostilio, credo, ut inuidiam tam tristis ingratique iudieij ad Populum non subiret, vel auctor non esset lubuertendi iudicij si absoluisset:quod innuit idem Liuius. Itaque post longam deliberationem , ut ait Dionysius, visum est factu optimum eam cognitionem referre ad Populum : nam cum Populus omnem sitam potestatem lege Regia ini eum contulillet, quorsum ad Populum prouocatio 3 Stultum est, inquit Vlpianus in l. j. a quibus/ appell. non lic. illud admonere, a Principe appellare fas non esse, cum ipse sit qui prouocetur. LLVaser. Statim verb a regi fugio lata est lex a Valerio Publicola de prouocatione aduersus: Magistratus ad Populum, auctor idem Liuius libro iactando. Anno
584쪽
Anno autem trecentesimo quarto a Lucio Valerio repetita est,quum patiit, ante sublata fuisset a Decemuiris appellatio: nam & his sine prouocatione ius summum datum erat ut auctor est Pomponius i. ij. de orig. iur. Liuius : Legem de prouocatione unicum praesidium libertatis Decemuirali potestate euersam Coss. non restituunt mo-db,led etiam in posterum muniunt, anciendo noua lege, ne quis ullum Magistratum, sine prouocatione crearet,qui creasset,eum ius,fasque est et occidi, neue ea caedes capitalis noxae haberetur.
Anno dein quadringentesimo quinquagesimo tertio rursus ab eadem familia Valeria perlata fuit.Lii aliis lib.x.Eodem anno M. Valerius Cons. de prouocatione legem tulit diligetius sanctam. Tertium ea tum post Reges exactos lata est, semiser ab eadem familia.Causam renovandae saepiusi laud aliam fuisse reor , quam quod plus paucorum opes, quam libertas Plebis,poterant. Portia l. Tmia. tamen lex sola pro tergo ciuium lata videtur, qudd ea graui poena, si quis verberasset,necasset-ue ciuem Rom. sanxit:Valeria lex clim eum, qui prouocallet, virgis caedi securique necari vetuisse 1et, si quis aduersus eam fecistet, nil ultra quam improbe factum adiecit. Id qui tum hominum iudor erat visum credo vinculum satis validum
egis. Notatu tamen dignum est huiusmodi pro- Dynmcatio Huocationem vires suas extendere intra urbem,&extra usque ad primum lapidem, id est,ut nunc loqttimur, intra urbem de ban leucam. Quod ut manifestum fiat, lubet Livii verba in medium producere.Sic autem habet lib. iij. Igitur Tribunt,ut impediendae rei nulla spes erat, de proferendo
585쪽
exercitu agere, ed magis quδd & Augures iustas adesse ad Regium lacum fama excierat, locumq; inaugurari, ubi auspicath cum Populo agi posset: ut quicquid Romae vi Tribunitia rogatum esset, id Comitiis ibi abrogaretur, omnes id iussuros,
quod Coss. vellent, neque enim prouocationem
esse longius ab urbe mille passuum: de Tribunos, si n veniant, in alia turba Quiritum subiectos
' ρεnito mi sore Consulari imperio. Legimus tamen a Pro-Tr bums. uincialibus Praetoribus ad Tribunos appellatum. Plutarchus quidem in vita Caesaris testis est P. Antonium cum causam diceret in Macedonia accusantibus Graecis Marco Lucullo Praetore,ad Tribunos prouocat se Romam. Item & Lucius Scipio damnatus ad Tribunos prouocauit: Idem in Catone Censerio. Ius autem dicebant in Basilica Portia auctore eodem Plutarcho in Catone Uticens. In urbe etiam iidem appellabamur, ut intercederent, ne dies aut actio diceretur, atque auxilio essent oppressis. Tacitus libr.xiiij. Annalium : Tum primum ea lex reuocata credebatur, quae haud perinde exitium Antistio,quὰm Impei xatori gloriam quaesiuit,ut condemnatus a Sen tu intercesssione Tribunitia morti eximeretur. Liti ius lib.ij. Volero appellat Tribunos, cum auxilio nemo est et,&c. Idem lib.iij. de Appio Claudio Decemuiro: Quod si indicta causa in vincula ducatur, iterum se Tribunos appellare,&c. Qi
in loco Tribunitium auxilium,S prouocationem duas arces s libertatis tuendae vocat.Florus autem
i pania deseruisset, innatus sub furca diu virgis, caesus
586쪽
caesus est , & sestertio nummo veniit. Apud Gellium lib.iiij. c.xiiij.extat decretum contra A. Hostilium AEdilem, qui Manutiae meretrici diem dixerat ad Populum, qudd de ambulacro Maiiuliae noctu lapide ictus esset,& ne cum Populo AEdilis
ageret, intercesserunt Tribuni. Hanc prouoca
tionem Plebis ad Tribunos sustulit Sylla, quam
Pompeius iterum lege lata restituit.Verumenimuero prouocationis legibus valeriis, & Porcia, quae pro libertate, tergo, & scapulis latae crant, teneri se non existimabat Consules, S: Magistra tus turbulentis Reipub. temporibus : nam quis
non putet aliam gubernandi nauis rationem este in tempestate , auam secundo vento Z Certe cum S.C.factum erat,s ideant Coss.ne quid Res'. tetrimenti capiat,onnnis potestas tribuebatur,tumque
in seditiosos & perduelles nulla reuerentia & religione legiarn de prouocatione, quibus exolutos
sese credebant,animaduertebant.Hac enim particula rerum summa tribuebatur, ut testatur Plutarchus in vita Ciceronis,& Pauli AEmiiij, cuius haec verba sunt: Senatusconsulto summa rerum Coss. latur, quid detrimenti Res'.caperet: Qupvno versiculo satis armati. Quod non crebrius a Senatu agi solitum,quam cum Ingentis metus,&periculis discrimen Reip. immineret. Cic. in Miloniana : Quanquam,quis hoc credat, Cn. Pompeius cum Senatus ei commiserit, ne quid detrimenti Resp. caperet. Quo uno versiculo satis armati semper Coss. fuerunt. Idem in oratione legis Agrariae j. Omnes , qui se saluos volunt, sequentur auctoritatem Consulis soluti a cupidi talibus,liberi a delictis,cauti in periculis,non ti,
587쪽
midi in contentionibus. Eiusdem esicaliae S.C. . commemorat, sed aliis verbis, in Rabyriana ν Fit S.C.inquit,ut C. Marius,L. Valerius Coss. adhiberent Tribunos Plebis,& Praetores,quos eis videretur, operamque darent, ut imperium Populi Romani, maiestasque conseruaretur. Tunc enim permissa potius,quam commissa videbatur Resp. Quin etiani exceptionem patiebantur leges Valeriae in Dictatore, quae sine prouocatione creabatur regia potestate. Nam cum idem dicebatur
solum in periculosis Reipublicae teporibus, suarum partium esse putabat, videre ne Reipublicae salus in discrimen veniret,& ut imperium Populi Romani maiestasque sarta tecta essent. Liuius lib.iiij. Tunc Quintius Coss. immeritb increPari ait, qui constricti legibus de prouocatione ad
dissoluendum imperium latis , nequaquam tantum virium in Magistratu ad eam rem pro atrocitate vindicandam, quantum animi haberent,
opus esse non forti solum viro, sed etiani libero, exolutoq; legum vinculis. Itaque se Dictatorem L. Quintium dieturum:ibi animum parem tantae potestati esse. Hac potestatem alibi Dictatorium
fulmen vocat, de eius edicta pro numine obseruanda dicit. Memini tamen me legere apud eun
dem lib.viij.M.Fabium patrem QTabij Magistri
Equitum a Papyrio Dictatore damnati, quod iniussita eiusdem pugnasset, a Dictatore, Populum appellasse. A Iudicibus etiam ad Populum prouocatio fiebat. Suetonius in Iulio: Sorte Iudex in Reum dictus,tam cupide condemnauit,ut ad Populum prouocanti,nil aequb ac Iudicis acerbitas profuerit.
588쪽
ARGUM. CAP. XVII. De appellatione rursus, supplicatione,restitutione in
O Ccupata tandem Repub.a Caesaribus appellationes fiebant ad ipsum Principem, a quoius appellandi non erat. Vlpianus l.j.u qui b. appell. non licet. Stultum est admonere a Princi pe appellare fas non esse, cum ipse sit qui prouocetur. Verum appellationes delegabat. Suetonius in Octauio: Appellationes quotannis urbanorum quidem Litigatorum Praetori delegabat urbano:at Prouincialium Consularib. viris,quos singulos cuiusque prouinciae negotiis praepotuisset. Sub Nerone verb cautum est, ut omnes appellationes a Iudicibus ad Senatum fierent : au istor Suetonius.Corn.Tacitus: Auxit Patrum honorem statuendo, ut qui a priuatis Iudicibus ad Senatum prouocassent,eius sem pecuniae periculum facerent, cuius hi qui Imperatores appella uere: nam antea id vacuum solutumque poena suerat. quaenam autem haec fuerit multa non liquet. Caligula autem Magistratibus liberam iurisdictionem & sine sui appellatione concessit, ut idem Suetonius scribit in vita eiusdem.Sed a Se natu ad Principem non fuit ius appellandi, testis Vlpianus in d. l.j a quibus appell. non lic.Quin etiam legimus apud Tacitum,Procuratores Caesaris liberam cognitionem habuisse, nec ab iis lem appellari potuisse. Eodem anno inquit lib. xij. . saepius audita vox Principis,parem vim rerum l. abendam a Procuratoribus suis iudicatarum,ac si, ipse iudicasset, ac ne fortuitd prolapsus videre-- pellationesta 'Principem. pel Aones a Iuditibus ac
589쪽
tur , Senatus quoque consulto , cautum pleniusquam antea, S uberius. Nam Diuus Augustus
pud Equestres,qui . Egypto praesiderent ege agi,
decretaque eorum perinde haberi iusserat ac si MagistratusRomani constituissent: mox alias per prouincias , & in urbe plaeraque concessa sunt, quae olim Praetoribus noscebantur. Claudius omne ius tradidit, de quo toties seditione, aut armis certatum,cum Equester ordo Semproniis rogationibus in possessione iudiciorum locaretur,&c. Quae Suetonius leuius perstrinxit in vita eiusdem Claudii: Vt rata eslent,inquit, quae Procuratores sui in iudicado statuerent precarib exegit. Quod fortassis intelligetidum est de iis Pro curatoribus , qui vice Praesidum fungebantur, qualis fuit Pontius Pilatus : nam & hic Tyberii Procurator fuit in Palaestina, ut refert Lucas Euangelista cap. iij. & Tacitus de Christianis lotaquens: Auctor inquit nominis eius Christus Tyberio imperante per Procuratorem Pontium Pilatum supplicio affectus. Alioquin non valet sententia Procuratoris Caesaris , qui nullam iurisdi ctione habuit.l iiija.xxiij.de appell. l.h. de poen. l.j.C.de pedan. Iud. l. iiij. ad i. Fauiam de Plag. Idem Tacitus ait, Claudium etiam libertos, quos rei familiari praefecerat, sibi & legibus aequasse. Postea sub Caesaribus tandem urbica praefectura ad tantum dignitatis fastigium evecta est, ut ad eam ab omnibus dignitatibus,& potestatibus appellationes fierent. auctor Flauius Vopiscus invita Floriani Imperatoris Quod etiam confirmari videtur in l.xvij. de appell. C. ubi dicitur, quod a Praetoribus ius estet appellandi Vrbis Praesectum
590쪽
ctum,si coniungatur cum lege xxiii .eod.ubi enumerantur plures prouinciae, a quibus ad Praesectum urbis appelliatur. Probus autem Imperator permisit Patrious, ut ex magnorum Iudicum appellationibus ipsi cognoscerent , Ut idem Vopiscus testis est in vita Probi. A Praefeci o antem urbis appellari non poterat .Lvnic.de ost Pr sed . urb.is. Sicuti nec a Praefectis Praetoriorum. l.xix. de appell. inorum sententiae aresta dici possunt. Sutalicari tamen intra biennium potest. l. Vnic. de sentent. Praefeci. Praetor. Vnde originem re- uisionum & retractationum, quas erroris iuris propositiones vocant,deriuare possumus,ad quas tum demum recurritur, cum propter dignitatem& auctoritatem Magistratus appellationi locus non est:Supplicatio tamen sententiae exequutionem non impedit,sicut appellatio:Si tamen intra decem dies offeratur Praefectis, vel eorum Consiliariis post sententiam, non aliter sentctia exequutioni mandabitur,nisi victrix pars dignam fideiussionem praebuerit restituendi cum legitimis augmentis,quantum fuerit condemnatio,ii legitima retractatione sententia resoluatur: alias si post decem dies, cautio praestanda non est, causa tamen retractatur,modd intra biennium Principi supplicatum fuerit proposito libello aut h. quae supplicatio. C. de precib.Imp. ost . Tertium remedium contra iam latam sententiam est restitutio in integrum, quae ex causa intra quadriennium peti debet, ut dicitur in l.vit. de temp. in integ.
rest. C. quam etiam praestant Praefecti Vrbis &Praetorij,quamuis appellari ab his no possit. Haec idcirco tam varie, quia appellatio iniquitatis seu