Ioannis Hucheri Bellouaci ... De prognosi medica libri duo. Cum indice copiosissimo rerum & verborum ..

발행: 1602년

분량: 211페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

in salutaribus, violenta aceessione, viribusque ve- :getis arisis septimum anticipat, die intercidente ut quinto, sicuti inuali/ioribus iisdem ultra septimum differetur in diem Intercidentem , ut nonum vel undecimum.

Ergo exitus dies sebrium acutarum ex die indice earumque signis epigenomenis praeuideri potest, nisi indicatricem vim eius ab impetu accecsionis,celeritate motus sebris ,robore vel debilitate naturae, medicique vel aegri errore mutari, id est ante septimu praecipitari, aut post eundem tardari cotingat. Caeterum lethalium febrium motus adedsunt incerti ut mortis dies praesagiri certδ nequeat. Neque enim propriis statisque legibus suis nixa natura, sed violentis morbi insultibus coacta decertat, cum in salubribus indicatrix dies mortis diem Vere pr nuntiet. In his enim indicata quarto die salutis via proximo septenario constanter a natura valida retinetur.Contra in perniciosis febribus indieata crisis quarto die in infaustam aliquam die, ut 6.aut 8.incidit. Rarior enim est septima die crisis mala.Ostendit tamen etiam mortis diem febris motus,quae si imparibus diebus moueri,& exacerbati solita fit, iisdem aegrum perimit, contra quae paribus. Ut autem crineos dies vese designetur, tria in primis sunt obseruanda, tum tempus Ipsum Inchoati conflictus , tum tempus Ipsum excretionis

vel abscessus incepti: tum denique tempus ipsum soluti vel maxime inclinati morbi. Haec enim tria tempora si in unam diem coierint eidem crisis iure optimo ascribatur. Qu3d si in diuerso3 partiantur dies, utpote si confit latio cum

signis

172쪽

Traelatus.

signis criticis die septimo coeperit excretio vel abscesses 8.sequuta sit: morbique solutio integra in '. tum tribuenda crisis ei est in quo excretio acciderit. Alias huic diei crisis tribuenda est, cui ex tribus istis temporibus plura suppetant.Coniecturam autem confirmabit critici diei conditio criseos quae . semper melior est. Quod si G. aut 8. acciderit etiag. tum naturae motum ab aliquo errore peruersum

fuisse coniiciendum est. Nam in salubri morbo natura non violata aut impedita die critico semper liberatio aegri consueta est. Hora denique exitus febrium ex recordatione particularium accessionum praecedentium praecognoscitur: quarum declinationes in salutaribus febribus aegros liberant, sed eosdem in calamitosis aliquando perimunt, umbus eorum vigoris acerbitate, & symptomatum vehementia dissolutis cum in declinatione uniuersali victo iam morbo nusquam quisquam intereat.'

Alios in mestis febribus principium accessionis

rapit: ut cum ingens phlegmone viscera obsidet, grauisque obstructio de pleihora urget, quorum perturbatione calor nativus opprimitur & suffocatur. Alios denique incrementum statiisve ex vehementia symptomatum peri-

173쪽

De modo exitus febrium.

Os TrivAM de tempore uniuersidi υ & particulari exitus febrium acutat rum praecognoscendo praeuidendo' que transactum est,deinceps de exitus modo hic autem bipertitus est: tres enim sunt salutares,totidemque funesti, sicuti plenius antea in enarrandis crise-5 criticorum dierum differetiis exposuimus. us ex salutaribus est, cum febricitans illico omninoque liberatur. Modus hic crisis persei ha vel simplicitex crisis dicitur,qubd sit omnium optima,neque Vnquam nisi debellato prorsus a natura morbo,eiusque subsecta prorsus materia contingat. Alter modus subitus quidem est,sed non integer, crisis dicitur ir perfecta, morbique postea sensim exolescentis diaminutio. Utraque haec crisis fit cum pugna & excretione fere semper, sed tamen cum somno etiam longiori aliquando. Tertius modus lentus est cum paulatim sebris pes coctionem exolvitur. Atque hic exitus modus non quidem crisis, sed solutio simpliciter vocatur. In prioribus quidem modis duobus,ut iam dictum elit, inges aliqua fit euacuatio morbificae materiae, vel eiusdem a loco obsess. ad locum alium trasmissio, idque cum magna per turbatione corporis & humorum.In postrem O mOdo neque turbatio aliqua,nequeeuacuatio euidens vel obscura fit.Alij tres modi sunt pestiferi: veh

174쪽

enitri repente tollitur aeger cum p turbatione de

statum euertitur svterque si Nexitus crisis quoque dieitur m mala: illa quidem. Ferfecta,haec

impei secta: vel sensitis denique aeget conficitur ad moriem usque, te mascor dicitur. Hic tertius modus. Quartus tamen modus in pernieiosis sebribus adiungit illis arthus cum sine agitione, ara transmissione vita substa, Pitur, ideoque modux hic ne crisis qι ζ inarum autem perturbationum transmissionum ossinium effectati es facultatibus coctrici Metexpululat resetenda. a Tot ergo sunt exitus tiberum acutatum modi quibus vel seruantur , vesperin uniussi febricitantes , qu deincepserisi vel sine crisi febris desitur st: Tum ari crisis futura sit perfecta vel imperfecta. Tum quae species excretionis eritieae futura sit;quamque stabilisi O fel instabilis;quamque certa, vel inceri . PD-strema an quiculique febri acutae exi. ἔ- tus vel permetosus vel salu- tam immineatii

175쪽

De signis prognosticis salutis vel, mortis febricitantium.

CAP. . VIII.

iLTiM A quaestio primum explicatio- nis ordinem sibi vendicat . quae ex comparatione virium morbi & nρ turae febricitantium , utrius victoria sutura sit praeuideri debet, ut si vi l Elissimus morbus cum imbecilliori natura certet, interitus: contra si robustissima natura eum debili - morbo confligat, salus expectetur: idque tanto se-tids citiusque,quatδ utruq; ab extremis magis mi nusve recesserit. Febris quide vires ex specie eius, more & magnitudine obseruantur. Febris siquidespecies ut ante expositum est ex signis pathognomonicis, eique propriis & inseparabilibus, & ex

causis proximis ut natura, aetate, sexu, & remotis Vt tempore,regione,consuetudine, aetate percipitur.Hae enim si speciei similes sint febris ipsius vim augent: sin adueris eandem debilitant.Tum denique ex pulsuum, excrementorum & accessionum differentiis. fMagnitudo morbi ex signorum eiusdem pathci- gnomonicorum exuperantia, ut inpleuritide doloris pustocij & dispnoeae, tussis. In febribus continuis simplicibus aidoris capitis & lumborum totiuique corporis,peruigilij,stis. Per accidens tamequae suaptc natura mitiora sunt si cum infirmioriabuS

176쪽

Traelatus. 1 cibus viribus comparentur,ut infantium&decrepitorum pro vehementibus iure numerentur. Mos

autem morbi a magni indine eiusdem differtiquo ipleraeque febres magnae & ardentes periculo ta- men vacare cernantur. Non paucae quae debiles sunt eodem abundare ; tales sunt pestilentes. Mos autem morbi ab animalibus per metaphoram diaci tutavi n. haec proprie benigna vel maligna dicu. tui,sic morbus quoque ob grauitatem vel laeu i tatem periculi imminentis benignus vel malignus habetur.Depreheditur autem mos e signorum epi- genomenan grauitate,prauitate vel lenitate, quae neque coctionem; vel cruditatem neque crisin aut ostendunt aut efficiunt sed salutem tantum aut interitum praenunciant.Huiusmodi sunt lib. I.progia. ab Hippocr.enarrata in functionibus aegrotantium& accidentibus siue qualitatibus externis corporis.Ergo si febris ex specie sua causisque sitis externis internisve biliosa aut sanguinea deprehendatur,eiusque symptomata non sollim vehementia; sed praua etiam ab initio perseuerent & cum cru dirite interitum ii piscaut imminentem. Contra

natura robusta ex causis suis omnibus morboque, dissimilibus, & symptomatis contrariis,cochlone denique euidenti salutem promittit. Neque enim

fieri potest ut sebris omnibus signis securissimis

Comitata aegrum non liberare incolumen, sicuti quae iisdem est calamitosis omnibus stipata eundem necare non possit. Porid differunt inter se quatuor liqc in morbis, species, magnitudo, mos, motusque. Species quide ex pathognomonicis signis

detegitur. atque ex eorundem eatuitate , vel veli

177쪽

r o De Prognosi Medica

mentia magnitudo, sicuti motus e spatio quatuot uniuersalium morbi temporum, & totidem cuiu1que accesilonis partium quas accessio ipsa citius

serius e percurrit, motuque lento vel citato magis emetitur. Atque hoc citi, tardi ve motus diseriameia tum ex symptomatum tum excrementorumidifferentiis internoscendum est: non in acutis tamen & continuis febribus , sed intermittentibus etiam, aliisque morbis omnibus siue certis pericidis siue nullis saeuiant. Est autem motus alias qualis Ac legitimus ; alias contra inaequalis S illegitimus. ille est cum morbus tecto quod a ordine suas quatuor aetates decurrit. Hic dum temere augetur aut remittitur non lotum in diuersis, sed in iisdem etiam temporibus vel ubi selutus videatur, illic brursus repetat,resaeuiatque Hanc denique constantiam vel inconstantiam sympto matu testatur mutatio : quae sine ordine certave lege nunc crescere, nunc decrescere videntur. Tum etiam sxcrementorum rite vel temere apparentium.

De exitus modo subiti vel lenti.

C A P. IX. LN uerb febris acutae exitus vel su bitus vel lentus tardusve futurus sit pis sagium ex differentiis virium naturae morbique depromendum est; e quibus utriusque ad pugnam facullas colligitur. Validior enim morbus ferociter in-laltans

178쪽

sultans naturae expultricem vim acriter proritata

inualidior miniis:inualidissimili mem nullo mo-

do fatigat. Item natura robustissima morbifidas causas affatim magis & copiose profligat imbecil- Ia parcius tardiusve:imbecillima nullo modo. Mor bi quidem vis ex ipsa eius specie, duabusque eius dem differetiis magnitudinis & motus deprehenditur.Nam ex febribus aliae t ephemera & hectica a crisi omnino abhorrent, vim putridae ipsa validiores dc vehementiores saepissim mouent.Non tamen similem omnes, sed biliosae itisanguineae breuem magis & vehementem;reliquae ut pituitoia & melancholicae tardam magis pau-Camque. Morbi vires externae emissimilitudino sua intendunt , sicuti contrarietate easdem rem1ttunt. Morbi quoque robur ex celatitate, motus eius ex grauitate symptomatum,sed ex contrariis debialitas eius persentitur. Robur quoque naturae vitiusve morbo par , siue impar,id est debilius vel maius ad crisin necessarium est, sine quo nulla pugna, nullusque naturae cum morbo infestante collictus: nullae denique crisis futura sit,sed solutio tantum MI marcor consequuturus. Itaque si febris continua,ut biliosa, aut sanguinea magna & velox ca sisque omnibus externis in bilis prouentum cot spirantibus cepta vi regione aestuosa tempore aestatis parea & aerumnosa vita, aetate iuuenili, natura:

calida sec que, crisis cita & vehemens expect-da est. Contra si febris pituitosa ves melanchol asit,parua tata que; viribus integris aut medioeo--bus solutio speranda est,uel erilis etiam, sed valdaetarda,ignavaque & pauca.

179쪽

De Prognosi Medi

De signis differentiarum cristo S.

A P. X.

I et autem crisis in febribus duobus modis, excretione & transmissione febrilis materiat nisi fortasse in fune stissimis mors praeceps sine crisi irruat fit quide etiam crisis, sed rarius somno prolixiori arctioriq; quae criteos species ex natura qgri morbique. praesagiri potest; quoties scilicet febricitantis aetas ad 1omnum propensa est ut puerilis apud Hippocr. lib. 3. epidem. cap. I . eique causit externae consonant:vi regio humidior tempusque anni vernum aut hyemale , aestiuum enim & autumnale vigiliis magis apta esse solent, febrisque ipsius pituitosa sit materia, quae aegrum sopire, vicissimque a calore per somnum logiorem circa viscera cumulato percoqui possit. Vtra verbcris eos species,vel per excretionem, vel per trans lationem futura sit, ex virium aegri & febrium differentiis coniectari potest. Nam vi maiori naturae morbique excretio indiget. Sic trasmissio utraque minori expeditur. QAantum autem naturae robur sit tum cause proximae, ut aetas & temperies uae

Gloris natiui modum prae se serunt; externaequae maxime si proximis similes sunt:tum effecta deni que declarant, ut pulsus magnitudo paruitisque, coctio magis minusve exquisita excrementorii, vel sputorum,vel xrinarum,vel detectonum. Haec

. enim

180쪽

enim omnia validioris naturae indicia si quando concurrant, iuuenilis aetas, temperies calida, coctioque matura,tempus anni & regio calida similesque causae externae crisin per excretionem natu. ta in febribus acutis molitura est. Alias in diutu nioribus & stigidioribus per transmissionem siue metastasin febris quoque vis aestimanda est e spe- Cie earum, magnitudine, motu, eausisque internis,& externis. ut si febris sit acuta,velox, vehemens, humorque calidus & tenuis, aetate, regione, tempore anni calidioribus,ea quidem ad expulsionem procliuior est. Contra febris diuturna tarda , lentiaque,& fiigidus, crassus, erudusque humor vel simplex vel mixtus, ut in pituitosis At melancholicis febribus, autumno praesertim & hyeme in translationem magis incumbit. Ergo constat ad expulsionem vim naturae robustam, humorisque expellendi tenuitatem & caliditatem esse necessariam. ADterutro deficiente transsationem esse futuram,sicuti utroque abiente mutationem sine crisi, siue per selam solutionem, siue pet marcorem impendere.

De signis prognosticis singuloru excretionis criticae differentiarum.

C A p. X I. A M vero excretionum criticarum multiplices sunt disserentiet ex loci &materiae excernendae discrimine neque enim una est omnium cris eωnvia per quam excludatur,aut In quam

SEARCH

MENU NAVIGATION