Ioannis Hucheri Bellouaci ... De prognosi medica libri duo. Cum indice copiosissimo rerum & verborum ..

발행: 1602년

분량: 211페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Iii, De Prognosi Medicatium ; sed ex accidenti 5c contra naturam, vel ob aliquam causam externam, vel ob accessionis violentiam naturam ad intempestiuam pugnam co-gen is: vel ob errores ahquc , ob quos bona 'risiso affertur. Vel denique ob naturae infirmitatem aut

robur pugnam anticipantis , ad aegri salutem, vel tardaps ad interitum. Illi post ro. diem omnino la-guescunt. Differunt igitur a iudicantibus, quδd in illis plurime & facillimae cti ses edantur,in his paucae, d,fficiles,& cum grauitate symptomatum. Illi sunt Vt 3. S.'. is. '.δα '' . Dies denique non critici sunt quibus non ostenditur neque editur criss vlla, nisi r rissima', sepius

lue pessima,aut nulla,aut imperfecta. Huitismodiunt ante 2 o. diem primus, 2. 6.8. Io. n. I 6 8: Sicuti

inter 2 O. Sc o. 12. 26. Ic. de illis diebus criti eis de indicantibus atque intercidentibus lege aptior. 24. Iib. 2.& 36.libri. .Hactenus constare potest: dierum criticorum indicatricem vim diuturna veterum eX- perientia, perceptam exploratamque esse non sC IGtia ulla demonstratam, excepto uno Galeno qui rei per se obscurissimae rationis probabilis magis qua Verae lucem aliquam ex ipso Lunae sinu spargere Promethei instar conatus est. Eorum enim vis dignitasque his conditionibus constituta est. Quod multos dc frequenter absoluant: quodque bonas crasses plurimas, perfectas, fidas, tutas 55 antea indicata subita sique excretione potius quam abscessii Commoueant. Sunt autem persectx quae segros a morbo prorsus exp diunt; fidae quae recidi uis Carent , tutae quae magno & an 'peti conflictu non obeuntur. Indica ne quarum praecedente quate Triario

152쪽

Tractatus. Ir rio aliquod criticum signu in prius apparuit:. vel coctionis nota, vel excretio aliqua, vel pariter ambo. Igitur dies harum conditionum complures sortitiauerint dignitate priores erunt;& post hos alii gradatim: ut pluribus vel paucioribus destituuntur: vel si omnes etiam assequuti videantur; vitibus tamen ab aliis superantur. Magna eniR est dier plurimos tuto tu fideliter iudicantium latitudo.Ih- dices vero dies sic dicti sunt, quod non sol sim decernendi vim habeant sed praenuntiandi etiam criticum motum proximo septenario foturum. Stintque meri dies cuiusq; hebdomadis, ut quartus primar,undecimus secundar,decimus septimus tertiae. Vt autem in criticis iudicandi vis valde diuersa est: sic inter indices aliis minor aliis maior vis obtigit. Maxima enim laus est & virtus quartae , mox Vndecimar. Neque bonas tam ε crises, sed malas quoque indicandi facultate praestant. Quae enim rauς indicationes fuerint mortem aegri aliquando septima;saeptiis sexta, vel octaua maturans. Est denique in intermittentibus febribus periodi eadem vis indicatrix, quq diei in acutis ut quarta periodus quartae diei, indicandi vim habeat, ut septimae septima.

Sunt autem numerandi dies, ut ante dIctum est, a

principio morbi e, cum iam manifesta & sensibilis actionum laesio aegrum inuasit. Ergo in mollioribus leuiora symptomata pro morbi principio ducenda non sunt, neque in durioribus naturis ambulatio perseverans sine decubitu coacto, Ad sensibilis tamen functionum laesio si ad se sanos aegri reuocenturi eorumque consuetae functiones cum praetenti-tibus laesisque conferantur.

153쪽

De Pragnos Medica

Roc Nos is medica febrium acutarum triplex omnino est;tum de earuexitu selici vel infelici, salutari vel funesto; tum de tempore: tum denique de modo exitus. Prima illa prognoseos species ex signis salutis oc mortis,quod genus paulo ante expolitum est, recte & constanter conformatur. Altera species de tempore signis peculiaribus instituenda est. Tempus autem est in morbis, licuti aetas in animalibus, spatium id temporis, quo in ligniores de manifestiores in illis mutationes coni Ingunt; quς cum annotentur quadruplices totidem earum tempor ,quasi partes,distinguntur; principium, augmentum, status, & declinatio; sed lalub tum tamen. Lethales enim declinatione uniuersali semper carent: siepe etiam statu clim in augmento qgtos rapiunt, tauquam principio. Illa quoque alias uniuersalia sunt& uniuerse aegritudinis tempora, quibus tota eius constitutio spatiumque constat. Alias particularia , & singularum febris accessionum propria. Porrb uniuersalia illa certo dierum numero definiri non possunt, tum quδd variae sint morbi species: tum ob causarum eiusdem,

εc symptomatum , Virium quoque aegrotanti S naturae, aetatis sexulque varietate,Vnde varia percu

runt spatia. Morborum enim quidam sunt acuti, quidam longi. Illorum etiam non eadem est vehementia Sc latitudo; cum acuti simplicitet dicti decimo quarto die finiatur. Alij ante hoc spatium desinant

154쪽

Tralitat-. ns 'linant ut septimo,nono, vel undecimo die , de peracuti simpliciter vocantur. Aut etiam quarto die. qui exacte peracuti vel perperacuti nuncupantur.

Alij supra decimum quartum diem producuntur ad vigesimum faculi non simpliciter vocati. J Alia vigesimum superant,& ad quadragesimum acutorum ultimum in aliquando protrahuntur;& ex decidentia acuti dicuntur. Longorum spatium ultra quadragesimum diem ad sexagesimum, aut octogesimum, aut centesimum, aut centesimu m vigesinium, aut ad sex etiam menses vel a pueritia ad pubertatem, vel ad totam etiam vitam propagan tur. Sed tamen in perperacutis non omnia tempora sensile spatium occupant: quin etiam accidit ut

principii tempus, augmentique sensum sugiat, statimque ad statum morbus properet. Causae quoque coniunctae febrium immutant spatia ad utrumque casum mortis & salutis : ut enim calidi humores

sanguis bilisque) illa contrahunt: sic frigidi , cias. si, lentique ut pituitos ; vel duri, ut melancholici;

sue synceri, siue mixti sint,atque impliciti vel con fusi,eadem tardant disteruntque. Sic symptomata grauiora accelerant, remissiora contra. Vires deni que aegri, ex natura, aetate, sexuque & victu explorandae ) firmiores citius superabilem salubremque morbum vincunt; ab insalubri serius vincuntur. Quin etiam tempora singula non sunt spatiis inter se semper paria ; non solum in diuerso genere morbi sunt enim acutorum quam longorum omnia breuiora sed etiam in eodem, ut in duabus tertianis,siue etiam una S simplici febre. Alias enim principium caeteris spatiosiux, alias declinatio om

155쪽

. I 2o De Prognosi Medicanium longissima:alias incrementum.Alias denique

summus vigot:aut ex iis plura reliquis sunt diutu Diora. Proinde distinctionis eorum praesentium ratio duplex a Galeno tradita est utraque ex effectibus morbi & naturae. Prior magis simplex ex comparatione mutua accessionum Sc symptomatum inter se: ut sit principium vn mersale,cum accessiones breuissimae,& leuissimae sunt,earumque acces.siones longissimae. Augmentum cum eadem intenduntur, anticipant, protrahuntur, durantque diutius & vehemetius, & breurus declinat; omniaque adsent solito peiora symptomata. Vigor seu status cum grauissimae sunt illae, & longissimae:& aequales inter se per unum vel duos dies;Rarissime enim

per tres dies in febribus acutis. Declinatio cum ea dem,earumque symptomata remittuntur: tametsi nunquam febre vacent. Febres enim continuς omnes exceptis synochis, secundum humorum putres centium analogiam proprias commouent. accessiones, ut quotidianas, tertianas, quartanas :& I

missiones siue declinationes sintermissiones tamε nunquam accessionibus intermittentium similes,

eademque tempora particularia continuarum accessiones emetiuntur:quae proportione quadam febrium intermittentium accessionibus respondent, eademque pulsus scilicet & caloris varietate distincta. Posterior temporum uniuersalium & magis e quisita distinctio ex signis epigenomenis ducitur cruditatis coctionis. Nam ab obscura coctione principium finiri, ab eadem manifesta augmentus, a perfecta statum,declinationem denique reditu adt natura

156쪽

naturalem constitutionem constat. Haec aute i.β-gua per febres acutas primarias in urinis: per easdem symptomaticas ex phlegmonis partium spiritalium in sputis; sicuti ex phlegmonis partium.abdominis in deiectionibus. Est igitur tota uniuersalium tempotu distinctio duobus posita ut in symptomatum differetia & coctionum siue crudi xatu. . Principium enim leuitate , augmentum grauitate, status vehementia, declinatio remissione eorum definitur: idque ex motione morbi causarum,quas natura mutat alterando coquendoque donec ad exquisitam perduxerit coctionem. Quiant: enim magis naturae procetdit actionathmaior morbi impetus , mauraque symptomata per se magnitudinem acquuum & vires, non I

turae alteratione. Uel ob copiam maxeriae influentis; vel ob prauitatem eiusdem tempore inualescem rem. Altera ratio distinctionis est e coctionis Meruditat; s signis. Nam cum illa,ut in phlegmoniti se in febribus exacerbantur hymptomata. Saepe tamen regula haec sallit in morbis immaterialibus, lethalibus & luxationibus , atque etiam in morbis qui concoquuntur, ut in pleuritide , & peripneumonia & febre paracmastica, quae ad proportione

coctionis remitti videntur , tametsi praesen s coctionis causa crescere deberent. Huius temporum tum uniuersalium quam pa ticularium , cum iam adsunt, distinctionis usus

157쪽

russi quidem quoniam quicunque momentanei n. sunt morbi, sed aliquantum protrahi solent, non nisi mutatis remediis mutari solent, eaque mutatio febrium per sua tempora & febrificae materiae mutationi respondere debet. Alia enim ratio est febrium, non humoralium , ut ephemerarum & hecticarum , quae eodem alterantium remediorum genere, tametsi alias validiorum vel inualidiorum percurantur. Itaque febrium putridarum principiis

febrifica materia minuenda est ut reliqua sicilius percoquatur ut per phlebotomiam & purgationem leuiorem vocatam minoratiuam. Deinde augmento toto statuque relicta materiar morbificae portio imitatione naturae coquenda est alterantibus remediis. At in fine status persecta iam coctione orta crisis aut sinenda est,si moderata; aut incitanda si deficiens ; aut coercenda si redundans: dirigenda si errans fit. Quod si tum ne ulla quidem crisis erumpat, ea quidem purgatione artificiosa

sapplenda est initio declinationis ad anteuertendam recidiuam. Sic phlegmones initio topica repellentia, statu digerentia, augmcto mixta ex viri que conueniunt. At digestione non succedente, tu suppurationi locus sit in fine status. Quinetiam ex eadem temporum uniuersalium febris putridae vieissitudine comparanda est febricitantium diaeta ut earum initiis tenuis,incrementis tenuior, in statu tenuissima sit: ne natura a coctione & expulsione morbi ficς materiς cui tum maxime addicta est)Mydomandum cibum reuocetur: brisque symptomata exa erentur. Eadem temporum particularisi in accessionibus distinctio remediorum victusque

158쪽

Tradiatus. praescriptioni valde confert. Neque enim accessione naturam fatigante)vacuatio ulla eius Vires conuulsura adhibenda est, sed in eius declinatione tatum: & quidem paucis ante paro xi simum horis, siquidem vires constent& materia contumaeior ut melancholica,& pituitosa duplici illo stimulo medicamenti & putredinis egere videatur. Alterantibus & refrigerantibus remediis in summo vigore

accessionis recreanda natura est tum externis ut

epithematis cordis & hepatis; litibus lumborum, oxyrrhodino & fio talibus sine an acolematis fronti & temporibus applicandis, & odoramentis frigidis , ut aquae rosaceae pauco aceto dc caphura mixtae. Pedum denique manuumque lotionibus tepidis . Tum denique internis,ut tute pis,conditis &conseruis potulentis. Neque cursus accessionis initio aut paucis ante ipsam horis fiebricitantibus cibus adhibendus est;ne aut corrumpatur Commotae putredinis, eiusque vaporum mixtione: aut se brilem ardorem vapore suo in gemmet; aut certe ne suauitate cibi illecta natura sebrilem negligat materiam coquendam,& expellendam. Unica igitur est cibi opportunitas in declinatione accessionis, nisi fot te interueniens virium langor quocunque accessionis tempore cibum praecipiat. Est enim maior naturae vis & dignitas cibum hortatis,qua mdehortantis febris. Atque haec tota doctrina diaetae febricitantium, & pharmaciae praescribendae extemporum febris praesentium hortatu & indicatione Hippocratis propria est lib. I. aphor.

159쪽

322 De Fruns Mediea russi quidem quoniam quicunque momentanei n. sunt morbi, sed aliquantum protrahi solent, non

nisi mutatis remediis mutari solent, eaque mutatio febrium per sua tempora & febrificae materiar mutationi Iespondere debet. Alia enim ratio est febrium,non humoralium, ut ephemerarum de hecticarum , quae eodem alterantium remediorum genere,iametsi alias validiorum vel inualidiorum percurantur. Itaque febrium putridarum principiis

febrifica materia minuenda est ut reliqua facilius percoquatur ut per phlebotomiam & purgationem leuiorem vocatam minoratiuam. Deinde augmento toto statuque relicta materiae morbificae portio imitatione naturae coquenda est alterantibus remediis. At in fine status perfecta iam coctione orta crisis aut sinenda est,si moderata; aut incitanda si deficiens; aut coercenda si redundans: dirigenda si errans fit. Quod si tum ne ulla quidem crisis erumpat, ea quidem purgatione artificiosa stippienda est initio declinationis ad anteuertendam recidiuam. Sic phlegmones initio topica repellentia,statu digerentia, augmeto mixta ex viri que conueniunt. At digestione non succedente, tu suppurationi locus sit in fine itatus. Quinetiam ex eadem temporum uniuersalium febris putridae vieissitudine comparanda est febricitantium diaetavi earum initiis tenuis,incrementis tenuior, in statu tenuissima sit ne natura a coctione& expulsione morbi ficet materiς cui tum maxime addicta est acydomandum cibum reuocetur: sebrisque symptomata exa erentur. Eadem temporum particulariuin accessionibus distinctio remediorum victusque

160쪽

praescriptioni valde confert. Neque enim accessione naturam fatigante)vacuatio ulla eius vires conuulsura adhibenda est, sed in eius declinatione ta- eum: & quidem paucis ante paroxismum horis, siquidem vires constent& materia contumaeior ut melancholica,& pituitosa duplici illo stimulo medicamenti & putredinis egere videatur. Alterantibus & refrigerantibus remediis in summo vigore

accessionis recreanda natura est; tum externis ut

epithematis eordis & hepatis ; litibus lumborum, oxyrrhodino & fio talibus sine anacolematis fronti & temporibus applicandis, & odoramentis frigidis , ut aquae rosaceae pauco aceto & caphura mixtae. Pedum denique manuumque lotionibus tepidis . Tum denique internis,ut tulepis,conditis &Conseruis potulentis. Neque cursus accessionis initio aut paucis ante ipsam horis fiebricitantibus cibus adhibendus est;ne aut corrumpatur Commotae putredinis, eiusque vaporum mixtione: aut febrilem ardorem vapore suo ingeminet; aut certC ne

suauitate cibi illecta natura febrilem negligat materiam coquendam,& expellendam. Unica igitur est cibi opportunitas in declinatione accessionis, nisi fot te interueniens virium langor quocunque accessionis tempore cibum praecipiat. Est enim maior naturae vis & dignitas cibum hortatis,quam dehortantis sebris. Atque haec tota doctrina diaetae febricitantium, & pharmaciae praescribendae extemporum febris praesentium hortatu & indicatione Hippocratis propria est lib. I. aphor.

SEARCH

MENU NAVIGATION