Vitae humanae proscenium sub persona Gusmanni Alfaracii repraesentatum Caspare Ens editore 2

발행: 1652년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Iss P RoscEN. VITIE delictum vos a siligit. vobis mare non placabitur, nisi me, velut hostia, in medios fluctus abiecto. Sajavedram tale invaserat fastidium & nausea ut in febrim inciderit; ac mox alienatis sensibus , delirare coeperit. Miserum simul & ridiculum erat videre quae extra se ille faciebat , quae loquebatur. Reliquis in

summo periculo peccata sua confitentibus, cum lachrymis& votis Deum obsecrantibus, unus ille altissima voce exclamabat i Ego umbram sum seu anima Gusmani Alfaracii: ego umbra illa sum , per Mundum peregrinans. Haec

ego audiens risum tenere non poteram , non minus tamen timebam ne ille facinora mea, quorum fere omnium erat 'conscius, detegeret, quamvis id sine

noxa mea sole existimarem , ut quem desipere omnes scirent: nec quisquam in tanto periculo nugis ipsius auscultabat. Vitam meam nihilominus quasi totam narrabat, multa addens quae vel

ipse fecisset vel ab aliis audivisset. Si

quem audiret quemcumque locum visitandi religione sese obstringentem, eum locum se quoque visitasse, totum denique terrarum orbem mecum se obiisse dicebat. Quid multa i tantas nugas deblaterabat, ut vel mortuo risum facere

potuerit. Tranquilliore jam coelo ac mari ,

202쪽

ΗuMANAE, L I B. II. Is mari, cubitum mature omnes concedimus , priorum dierum dasitigationem , labores & curas quiete restauraturi. Circa medium noctis nautarum unus qui excubias agebat, exclamat, hominem in mare decidisse. accurritur, inquiritur. Sajavedra nuspiam comparet. cui duum subveniri amplius non posset, ad ultimum bene precati sumus. Et Favellus de plerique alii in me consolando multum ponebant Operae, magnum dolorem simulante: sed ut verum fatear , laeo propemodum, ut cui posthac nemo facionrum meorum conscius timendus esset.

cam proficiscitur. Ili Statuta

cujusdam novantiquae Fraterritalis edocetur '

CEcundo inde usi vento, navim quam vis laceram & clavo remisque fere destitutam Barcinonem appulimus. Facta exscensione, Favello valedico,Hispalim proficisci me simulans, ad exsoluendum votum quod D. Virgini, quam de Valle vocant,duranne tempestate fece

rim.

203쪽

1 3 PRO s C EN. VI T IErim. Valde ille discessit meo dolebat. sed quid faceret 8 nec manere ibi diutius

ego volebam i nec comitari rite me po-cρUM' terat. O quam gravis, quam irrequieta res est mala conscientia i nullum horae

vel momentum securus eram, metuens, ne cognati illi mei celoce ad me persequendum missa , aeternae infamiae tam astutum lavernionem manciparent Tribus ego comparatis iumentis, quorum unum me,altera sarcinas meas veherent, novoque conducto famulo, iter non

quo dixi, sed quo securitas suadebat, meum direxi. Sed pi iusquam iter mecuingrediaris, aliquantulum philosophari

lubet. Circum soranei, qui mendaciis quae dicunt, volunt habere fide sontem, lacinis metallum, arborem, herbam, lapi-pem , aut denique scriptoret liquem , Plinium puta, Galenum, Avicennam , Rasim,& infinitos nescio quos barbaros, multo tamen magis barbare ab ipsis citatos, tamqQm testes allegant. Pulcrum factu mi Mentiuntur ipsi. mendacii te- stes laudant eos qui testes esse non posisunt. Contra ego faciam. non mentiens,

dicam mendacium. sed auctorem do Apollonium Tianeum. ille si mentiatur, Pentan- ego mendacium dico. Ait, vidisse se lapidem Pantauram nomine, omnium

aliorum lapidum regem : in quem una

204쪽

HuMANAE, L I B. II. Isseum solis radiis omnium aliorum lapidum virtutes influant, & idem quod in

illis operentur. Et quemadmodum ma- gnes ferrum, ita lapidem hunc omnes alios ad se trahere, nec Venenum tamen

quod in se habet affricare. Pentaura quid est 3 opes, divitiae: in

quibus omnes omnium aliarum rerum Virtutes inveniuntur . elementa vincunt Omnia, ima terrae eruunt viscera , stagna, atque adeo maria scrutantur , ex

scindunt rupes. Quid tam excelsum est quod non dejecerint 3 quid tam humile rq quod non exaltarint 3 quid tam diiselle ' 'quod non facile reddiderint quae tanta

fuit calamitas cui illa remedium non invenerint 3 quod tantum periculum quod non averterintῖ quid illae umquam expetierunt quod non consequutae sint . quam legem posuerunt cui omnes non obedierint 3 Et quamvis non minus venenosae sint quam ipse tot testibus celebratus , a nemine , credo , Visus

basiliscus , cujus vel aspectus homines necare dicitur: in seipsis tamen non minus efficax habent antidotum : licet eo paucissimi recte utantur. Ipsae quidem divitiae in se nec bonae sunt nec malae, sed prout animus eius est qui habet. Et quemadmodum Chamaeleon de Pin

ypo pisce idem seiunt ejus cui adhae-

205쪽

etoo P ROSC EM VIT IEret rei colorem assumit: sic divitiae vir tutem aut vitium a possidentis affectu. In Arcadia lacum esse perhibent natur lium rerum scriptores, cujus aquam qui noctu biberint, in morbum incidant; qui die, sanentur. eodem modo qui per tenebricosas & fraudulentas artes , quales sunt quae divinis mandatis & proximi charitati repugnant, divitias corradunt , se suamque salutem eunt perditum : qui vero in luce, id est, per bonas & licitas artes thesauros sibi colligunt , habent unde & sibi & aliis sine

ullo conscientiae vulnere , bene facere queant. Non damnant divitiae divitem, nec pauperem salvat paupertas.quisquis utrovis male utitur , in damnationis

est periculo. Non est dives qui divitias

accumulare non cessat; nec pauper qui cupiditatibus torquetur. Verae & genuinae divitiae sunt quae etiam quum habentur , contemnuntur : quae necessitatibus, non voluptatibus inserviunt: quae cum bonis communicantur,&inter amicos distribuuntur. Variis modis divina providentia dona inter homines divisit. his fortunae, illis corporis , aliis animi bona est elargita. Felicior est pauper sua sorte contentus avaro divite. Illi

praesentibus utenti nihil deest , huic

etiam deest quod habet. sed quid dico ,

habet

206쪽

HuMANIS, LI B. II. zor habet' non habet divitias avarus, sed ab

satis est. Me vide. Mendicus fueram olim pannosus, squallidus. iam dives sum , multa millia habens in loculis ,

preciosis vestitu Dperbus, onustus cime dus. & pejor tamen multo quam umquam ante. Diligentem me fecerat ante paupertas & sollertem; nunc arrogantem di luperbum faciunt divitiae. Si mea sol te acquiescere voluissem , & cupiditatibus meis moderari potuissem , nihil eruturum erat unde honeste possem vivere. Nunc quum neutrum facerem, mipsa mea pecunia tam corpori quam ani- χ': mo meo infinitos labores & pericula Nur

creavit. Eram instar rotae quae aquam hortis infundit, plena semper , subito ite tum inanis. Pecuniam cruciabiliter acquisieram , eamdem parvi faciebam, custodiebam indiligenter, & male quaesitam , pejus perdebam. immo meipsum. Barcinone propere egressus ne deprehensiis flagitio tum darem poenas Viam, comitante aliquantisper Favello, Hispalim versus ingrcssus, mox aliud iter Sala mancaes versus institi s securior aliquanto, ob mortem Salavedrae, quem solum inter mortales facinorum meorum habueram conscium. Mea

erant

207쪽

Oe timam ris fauces.

aoa P RoscEN. VITAE 'erant iumenta, quamvis non mea pC-cunia emta 3 novitius erat famulus, artium mearum plane ignarus.Sic ire mihi licebat quacumque vellem, & quacumque me pedes ferrent. hodie hic, cras in Gallia, ut dici solet. Cavendum autem sedulo mihi putabam ne in quocumque loco diu commorarer. Cum vestitui dies quasi personam mutabam. Hoc modo totam illam provinciam perVag tus, Salamancam tandem perveni, urbem cum multis aliis nominibus, tum maxime bonarum artium studiis celebratissimam. Hic dici non potest quam multa animum meum & admiratione &singulari voluptate perfuderint. unum tamen prima fronte valde durum atque absurdum mihi videbatur:quod jamjam narrabo. Per urbem ambulans, sorte conspexeram viduam quamdam juvenculam, mira formae & morum venustate praeditam, nobilem quoque& divitem, uti ex habitu & aliis argumentis coniectabam. Restiti. Curioso di amoris i

dice oculo me contemplantem contemplatur ipsa quoque. Facile, illa Cupidinis sagitta ictum me sentiebat. Sed nihil

animadvertere se simulabat. ego interim tamquam hirundo aedes illius circumvolare non cessabam: quod illa nec

aegre scire nec valde gratum habere mihi.

208쪽

HuM AN IT, LIB. II. aos mihi videbatur. Saucius eram, vulnus tamen ostendere non audebam , nisi fatuis illis oberrationibus. Tandem quum fatuitatis meae pertaesa timidit tem mihi ipsa exprobrare & sic animo secum cogitare videretur: Quis hic est tam magnifice sese inserens, & tam curioso oculo tamdiu me contemplans ardetio 3 sorte mutus est, aut ex Pytha- οφ

gorae disciplina. jam duae horae abierunt ' quum ille oberrans fenestrae adstantem me hic detinet, oculis tantum loquens, tacente lingua. Ubi ergo abeuntem vidi, ad fores eam observare exituram enim rebar) gradum conferre di comiter alloqui decrevi. Spe frustratum me videns nuspiam enim tum postea comparebat,) in hospitium redeo:& captata

Opportunitate es ne id agere viderer, ex

hospite percontor, quid illa mulieris csset quae in tali platea salias simul adde- . bam notas quibus illam posset noscere habitaret. Ait ille, Viduam esse facie

venustam, nobilem genere, divitiis tam suis, quam a marito relictis opulentam, prudentem insuper supra sexum; & modestam. Quid quaerisὶ hoc tanto elogio Oleum igni sentiebam additum .pPergo quaerere: Quum tallis sit, quid caussae est

cur non iterum nubat-Quam facilis enim

in tam florida adhuc & lubrica aetate, X , liber-

209쪽

in satu,

zo4 P Ros CEN. VITAE libertate gaudentis seminae est lapsust Respondet ille, secundas illi nuptias admodum fore damnosas , ut quae altero post die ea omnia amissura sit , quorum ex mariti testamento , per totam vitam, quamdiu in viduitatis statu permanserit, usumfructum habeat. Hic ego exclamavi: o duram legem l ὁ rigidam clausulam ' quanto rectius fecisset ille qui quis suit maritus, si , quod in Italia plerumque solet fieri, opimum aliquod

legatum ei reliquisset, iterum nubenti dandum. Hac quidem ratione melius &viduae pudicitiae & defuncti mariti honori consuleretur, dum legitimis nuptiis turpium amorum ansae praeciduntur. Quum multa hanc in sententiam

dicerem , ille, Mi domine , inquit, scis

cuique regioni suas esse consuetudines. Plura scit stultus ac plus sapit in domo sua quam sapiens in aliena. Talem conis suetudinem mihi nequaquam probari, malis moribus lumbos frangendos, nec legem dicendam cujus fundamentum 4 non sit recta ratio, replicanti, respondet ille,Finem hujus consuetudinis esse noniatne iterum nubant viduae, sed ne post maritorum mortem paupertate ad infamiam adigantur. Hoc ego responso minime acquiescere poteram Ted apud animum meum cogitabam, quidnam rei

esset

210쪽

HuM ANAE, T I B. II. ausesset semina. Mihi sic videbatur, nihil aptius & verius de hoc toto sexu dici posse, quam Feminam necessariam esse malum. Malum non sunt quae malae non sunt. Sed ubi istae Θ Sed ne tamquam Pentheus Bacchis me objiciam; suas eis

virtutes non invideo. meas nunc recensu bo: quae nec pauciores nec minores in Lerant quam Tabacci. Dum hospes, fa 'μβcetus alioqui & disertus homo & variis de rebus mecum loquitur, linteolo Ecaligarum pera expromto nares colatracto in triremi frigore plui solito fluentes extergo r inde quod extraxeram, uti plerique solent, in ipso linteolo contemptor. Id quum vidisset hospes, ut erat holmo dicax , alta & terribili voce exclamat: Fuge, fuge domine mi. ab sconde te quantum potes. Misellus ego, qui velut capo deplumatus Zc ustulatus nihil aliud exspectabam quam ut veru infigerer, uno saltu post lecti cortinam me proripui, viatorem cum lictoribus adesse existimans. Ille quod malae conscientiae erat, simplicitatis arpumentum

interpretatus, multo cum riui ait, certum jam sibi esse, podagra me non laborare. simul hortatur ut prodirem . nec enim magnum esse periculum nec grave damnum in quod me ipse conjecissem.

non semel postea miratus sum quod de X a s

SEARCH

MENU NAVIGATION