Alexandri Politi ... Orationes 12. ad Accademiam Pisanam

발행: 1746년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

et28 ALEXANDRI POLITI

rum terminis Virrus Pisana Circumscripta est, aut definita . Nam & aliquot post annis Pisani insulas Baleares navibus trecentis aggressi sunt , eas ut insulas a barbarorum manibus eriperent , dc Christianos , qui , ad triginta hominum millia , diuturna ibi captivitate ac vinculis miserrime detinebantur , in libertatem vindicarent . Nemo hic quisquam vestrum roget me , Auditores , quid de quantum malorum in expeditione illa Balearica totos sex & viginti men1es Pisani sustinuerint, quid& quantum ii periculorum adiverint, quam muIta& quam magna si certamina subiverint , quot de quantos ii labores exantiaverint . Quis enim en meraverit omniat Potitis me quis roget , quid unquam fuerit , aut excogitari etiam potuerit mal rum atque periculorum, quod Ρisani non pertulerint, non susceperint, non superaverint . Dicamne , Pisanorum exercitum Commeatus tunc dissicul- rate laborasse , quum milites plerosque fames e tinxerit nulla tunc Pisanos pericula detrectasse , quum vulnera ibi saepe & clades acceperint te pestate tunc Pisanos adversa jactatos , quum alia quot etiam eorum naves naufragium fecerint R- sanos , tot malis ac tantis fractos ge debilitatos , tandem aliquando concidisse , quum maxime tunc constiterit , virtutem Pisanam labore & Constantia , qud contendisset, pervenire potuisset Vieta enim sunt a Rianis insulae Baleares , Caesa quinquaginta hostium millia , captivi Christiani e vi culis soluti, victoria omnium clarissima reportata . Quid vero inde & quantum praedae ac manubi

rum quum eo barbari vim immensam divitiarum, di quid-

252쪽

ORATIO UNDECIMA.

& quidquid unquam rerum pretiosissimarem praeis dando e regionibus circumcirca Christianis abitulerant, con4eisissent Quibus ex manubiis Ρisani id,

quod multo omnium pretiosissimum , maximeque seitimabile erat , Deo Consecrarunt. Testatur tem' plum Ρisarum maximum , testantur Valvae ejus eX aere, opere caelato , actu abili atque pulcherrimo ,

testatur sacra ejus & locupletissima sumtex , testam tur cetera & plurima dona , Deo Pisis dedicata; haec , inquam , omnia testantur, quo Pisani tantae illius victoriae seuehim retulerint, nimirum ad retiagionem . Religio Pisanos ad bellum illud Balearia cum impulerat . Religio Pisanorum animos erex Tat , & confirmaverat . Religio robur Pisanis &fortitudinem addiderat . Dederunt igitur Pisani re

Iigioni , quod religionis ductu atque instininu fe-Cerant , ut insulis Balearibus , de tanta illa, de tam opima inde praeda, potirentur. Nec enim amor duvitiarum , Auditores , nec praedae, aut dominati nis cupiditas ad bella unquam Pisanos rapuit, aut inflamnavit . Fuit hoc proprium , fuit Ρuanorum, religionem Christianam , quam a Petro , summo

illo & principe, secundum Christum , ejus rebgi

nis antiuite , pristim didicerant , studiosissime colere, hanc unich quaerere, hanc sibi normam , hanc resulam , hanc actionum quarumque suarum praescri- Ptionem proponere . Vetus & constans apud H- Ianos fama est , Petrum ad Pisana littora appulsum, eo loco, cui nunc ad Gradus nomen est, primam in Italia ex marmore aram ereXisse : quam etiam nunc aram, beatissimi Clementis sanguinia guttatim respersam, in veneratione habent atque

253쪽

α3o ALEXANDRI POLITI

ostendunt Pisani . Ab eo tempore religionem Chrustianam serunt sit OI e apud Pisanos , vel in maximis ac violentissimis procellis, firmam ac si talem, & nullo unquam errore Contaminatam, Viguisse , & hac religione nihil unquam sanetius Mantiquius Pisanos liabuisse. Inde ex avito illo religionis Christianae studio , postea etiam quam civitates Etruriae stenum Romani imperii excutere .stique juris esse coeperunt, hac veluti tessera diastreti & sejuiusti sunt Pisani ab aliis populis Eu riae , quod alii res vicinorum invadere; Ράani rem

Christianam quoquoversus amplificare studuerunt . Alii ad rem navalem , mercaturae. tantlim & negotiationis faciendae caussa ; Pisani , religionis p tissimum dilatandae caussa, sese applicaverunt. Ali rum Upulorum Etruriae primus impetus , primaque Ugrestio in finitimos , hoc est, in Christianos, fuit; Unorum in Saracenos. Ego vero vobis irascor, di vehementer quidem irascor , populi Etruriae, qui in omnem occasionem opum augentirum, potentia que amplificandis intenti . hella cum Pisanis solere , eorumque de Christianae religionis adversariis vi storias, veI in medio earum Cursu , retardare , aut etiam omnivo impedire , nunquam destiti1M. Quis enim nescit, populos Ρisis clim primis finitia mos , tametsi ceteris suis laudibus valcle admodum Praestantes, tamen interea , dum Hsani. religionis Christianae caussa, domo , contra Musactum Sa diniae regem, abessent, in territorium Pisanum ii stili manu irritisse. magnamque ejus territorii partem occupasse ; coactosque etiam esse aliquando Pisanos Florentinorum fidei urbem sitam adversia eos p pulos

254쪽

pulos tuendam conservandamque commendare, in

terea dum ipsi , salvis rebus luis , in expeditionem illam Balearicam proficiscerentur Ita Ρifani, ut Christianae caussae ac religioni servirent , sua minus C rare , hoc est, ea , quae sibi Charissima erant, ipsamque patriam , qua nihil prorsus homini dulcius est a que charius , rei Chriitianorum publicae longe posthabere minimh dubitarunt, o Pisanit o vere omni laude & immortalitate dignissimi l quis vestrum hoc faetiim verbis satis suis extollat Quod factum tale profeci' est 4c tantum , ut animo quis tasse pquit illud cogitare ; oratione certe Persequi& explicare nequaquam possit. Tale hoc & tantum,& . iam SVinum, ac propemodum incredibile in religionem Christianam studium Pisanorum hono tuo. eXpertus es , Aymerice , reX Hierosolymitaneia , vir fortissime , qui, quum undique bello a Sarac nis premerere, qui urbem quoque iam Alexa driam occupavissent , confugiendum tini esse ad Ρisanos , eorumque tibi opem implorandam esse, ex stimam. mis enim tunc Pisanis aut a copiis navalibus instructior aut Reipublicae Christianae tuta . dae servandaeque studiosior 8 aut ad pericula Christianorum hominum propulsanda alacrior aut ad belli discrimina subeunda promptior aut ad auxilium . tibi ferendum paratior qui, triremibus missis quadraginta, victoriam tibi pulcherrimam atque gloriosis.simam de hostibus tuis compararunt. Ρro quo bene facto Ρisanorum gratiae abs te , Aymerice, Senatui Popul'que Ρilano perhonorifica legatione, verbisque quam amplissimis & ornatissimis actae . A me hinc cognoscite, Auditores, Pisanos ea inter

255쪽

Etruscos potentia fuisse , ut magni cilioque reges ad eorum opem Confugere Consueverint , eo autem religionis studio , eaque animi magnitudine ac temperantia , ut ex bellis Contra Saracenos gravis.

sint, & dissicillimis salutem ipsi duntaxat & securiatatem Chomanae reipublicae quaesiverint. No n enim ruaestu aut pecuniis felicitatem ac magnitudinem uam metiti sunt Pisani; sed rempublicam Christi nam conservare ; sed pro salute & dignitate Clitiastiana sese periculis objectare; sed religioni Christianae militare ; sed nominis sui honestissimam ubique , & clarissimam famam Colligere , has voras & tutissimas esse divitias , hoc ossicii sui m nus , hoc Pisanum esse, duxerunt. Quo quidem religionis studio . rege quondam Carthaginis capto, ille demum Pisanis verus & justus triumphus visus

fuit , ut eum regem captivum Christiane erudiendum Curarent , Romamque ad Pontificem Christi nis mysteriis initiandum adducerent , indeque eum Pisis apparatu regio exciperent , ac tandem sumptiabus ipsi suis in regnum reducerent . Quem eX heu lo illo Carthaginiensi Pisani laborum suorum se mim maximum atque amplissimum perceperunt. Hoc .

ipso religionis Christianae studio quis jam Pisanos

non fateatur victorias omnes de Saracenis suas in religionis ejusdem propagationem atque increme tum de fruetiis uberrimos & teressimos victoriarum in sacra quaeque aedificia , & religiosiora pietatis Christianae monumenta , atque in templi maximi de sanctiisimi structuram atque ornatum , uberrime Contulisse Quis enim ignoret, Pisanos studio illo religionis , similiter atque Helenam quondam Augustam s

256쪽

ORATIO UNDECIMA. et 33

matrem illam Constamini Imperatoris , naris rant terra Hierosolymitana sacellum Romae , Hierosolymitanum inde appellatum , constravisse , Ρisanos, inquam, aemulatione illa religionis, vel uΩrue ex Hieroselymis terram Pisas advexisse , in e ut in patria 1ua campum religiosum ac sanehum construerent , quem Ubaldus Lanfrancus , Pontifex Pisanus, publice dedicavit Z eodemque religionis studio Pisanos ex praeda ac manubiis victoriae illius P normitanae templum maximum & religiosissimum . ardesque proximas pontificales, exaedificare Pisis coepisse , & Iohanni Comneno , Imperatori Graecorum , quod iter is Hierosolymitanum intercludere atque impedire conatus esset . eam multam irr galse , ut templum illud & aedificium Pisanum impensa sua absolveret Quis Vero tanti hujus templi non admiratione summa moveatur , & religionem in eo simul ac magnificentiam Pisanam non vehementer suspiciat quod augustissimum templum,quigentorum & quadraginta passivum ambitu, C lumnis marmoreis subnixum duabus & septuaginta, operis majestate simul ac splendore, admirationem eam sui excitat , ut miraculum illud Etruriae jure nos appellare posse videamur . Quis ibi etiam sa-Crae turris marmoreae atque pulcherrimae adspeeiunon obstiipescat , ac simul etiam artificio non totus contremiscat quae turris inclinando extrinsecus ac propendendo, praesentem jam praecipitemque ruinam minitatur: quum tamen , si eam intus adspiacis, sese eadem ad perpendiculum rectam sistat tibi statim ac repraesentet . Studium hoc religionis tota loquitur urbs Pisarum , loquuntur publica &

257쪽

privata donaria, loquuntur sancta quaeque , & pia instituta civitatis , ipse etiam loquitur, qui in nonorem Rainerit, viri sanctissimi, & patroni pr sentissimi Ρisarum , quarto quoque anno, summa mnium laetitia, maXimoque Populorum eXterorum concursu , dies sellus peragitur Celeberrimus , & cum primis solemnis , cum , lucernis & senatibus numero propemodum innumerabili Confertis . & in varias Concinnasque figuras pulcherrime dispositis . iisque noehu tota urbe accensis, totae ardent Ρisae , & nox diem propemodum exhibet, &, quacunque per urbem vasere, tot illae smul luces' vivam quandam solis purissimi atque splendidissiimi imaginem referunt. Iam vero ex hoc ipso religionis itudio quam Pontificibus Romanis dediti , & obsequentest quam Pontificum Romanorum observantes & studiosi' quam ossiciosi in Pontifices Romanos & hospitales Pisa- nil Testem ex annalium monumentis te cito, G lasi Secunde. Pontifex maxime , cito etiam te , Cal-lixte Secunde . quorum alteri profugo, dum Henrici Quincti Imperatoris iram aeclinares; alteri hac transeunti , dum Romam e Galliis proficiscerere, tutum ac liberale hospitium Pisae praebuerunt. Nec tibi, Innocenti Secunde, in tanto illo Romano tumultu gravissime ab adversariis periclitanti praesto alii fuerunt, qui te sustentem exciperent , & in urbem suam paratis triremibus ducerent, nisi Pisani,

vi & caussa tua bellum maximum & periculosis. sinum contra Rogerium , Sicilias regem, lascipere minime omnium clubitarunt. Quid quod Pisani ,

rameta. propter initam cum Florentinis societa-vem , interchctione eadem sacrorinu , qua Florentiani,

258쪽

ni, a Gregorio Undecimo , Pontifice Maximo, puniti , tamen eum Pontificem, Romam e Gallia comtendentem , Venerati , secundiim Deum , omni ossiciorum genere , maxime sunt , &, missis etiam tria remibus , adiuverunt Tanta Pisanorum fuit adversus Pontificem Romanum reverentia atque Observantia. Et quisquam mirabitur , Pontifices Romanos labenti reipublicae Christianae , & afflictis rebus suis , praesidium aliquando & firmamentum a Pisianis quaesivisse , & Pisas, paratissimum ac praesens persegium habuisse, quo & ipsi in surimo renim dustrimine semet tuto reciperent , & commune gentis Christianae concilium convocarent Quo etiam perfugio nullum sibi melius atque paratius ceteri quoque antistites, Christiani in rebus Christianae reia publicae desperatissimis esse judicarunt . O illam Pilatum in annal bus Christianis memoriam sempiaternam i o memoriam illam amplissimis monumeimiis Consecratam , Chun ab Innocentio Secundo , Pontifice Maximo , ex omni gente Christiana Concialium Ρisas coaetiim est , ibique , de Patrum se ctissimorum sententia, res Christianae , quae vacillare quodammodo ac claudicare videbantus, Confirmatae sunt & constabilitael o illud etiam ad in moriam urbis Pisanae maxime insgne , cum in deplorando illo . maximinue diuturno Christianae reia publicae discidio . toto orbe Christiano in partes duas divisio , atque inter sese acerrime concurrem te . ad discordias Christianorum sedandas, pacemque interpartes conciliandam , nullum praesentius a que escacius remedium visum fuit, quam utriusque partis homines Pisas in unum smul concilium fre-G g a Men

259쪽

. ALEXANDRI POLIΤI

quentissimos congregari l Sinite hoc loco , Audit

res , Oratorum more , omittere me ac praeterire

labem illam nominis Pisani , quam Pisani, ut. Fri-derico Secundo Imperatori , Gregorii Noni , Ρontificis Μaximi , hosti acerrimo & crudelissiimo, gratificarentur , imprudentes ContraXerant , quae quidem Iabes tanta Certe fuit , .ut perpetua potiti, oblivione obruenda , quam ulla ex parte memoranda

esse videatur . Sed decepti sunt Pisani a F riderico . Sed rei potilis ignoratione , quam ulla in ordinem sachosanctum malevolentia , Henricum , quem, Corrmpto nomine , Hencium vulgo vocitarunt , filium nothum Friderici , qui triremibus viginti instruistissimis a Friderico advenerat, ducem& auctorem sceleris, s ecuti sunt . Sed culpa illa fuit erroris humani, quo eodem pollea error Manfredo , alteri filio notho Fridericu adhaesertint. Sed quidquid illud fuit facinorum, inconsiderataeque temeritatis , & multitudine & magnitudine benefactorum Pisani largissime compensarunt . Nam eXLmia quidem pietas vestra in Pontificem Romanum, Pisani , quum semper antea plurimis & certiisimis argumentis. declarata fuerit , tum etiam postea m Xime enituit, cum , Pisis in Florentinorum potestatem redactis , conciliabulo ibi contra Iulium Secundum, Pontificem Romanum , temere atque im- denter constituto , vos , vos , inquam , CiVesilani, qui amissam libertatem magno fortique an mo ferebatis, tale & tantum nefas contra Pontificem Romanum serre nullo modo potuistis; sed, armis arreptis , impetuque se sto , seditiosos laeti sesque homines , qui eo , tanquam ad concilium,

260쪽

convenerant, ex urbe Veitra profugere , atque in rem maham abire, coegistis. Tantum apud Ρifanos studium valuit religionis : de qua bene merendo Pisani , promeriti jampridem irierant , ut quas insulas ditioni ipsi suae subjecerant , earum insularum primatum, Sardiniae nimirum & Corsicae , ΡΟ tifices Romani in Ρisanum Ρontificem conserrent . Age vero . quanta fortitudo Pisanorum bellicata quorum vel in otio semper fuit jam inde a pustitia ad bellum, atque ad pugnandum etiam cominus in acie , exercere sese atque erudire. Quid enim,

fer Deum immortalem , quid aliud tandem sibi vo-uit umbratile illud & domesticum bellum, sapientissime olim apud Ρisanos institutum, & etiam nunc magnifico subinde apparatu a Pisanis celebrarum Ictim , divisa in partes laetionesque duas civitate, pars altera bellum alteri 'de ponte indicit , jamque utraque acies infestis signis medio in ponte inter sese Concurrit, & pedites utrimque cataphracti collato pede proeliantur; jamque in eodem vestigio stant

confertissimi , itaque manus conserunt, ClaV rum ictibus validissimis verberant sese aC contu

dunt Alii alios loco pellunt ; capiunt & Captu tur ; aliis fessis alii succedunt; jamque eo propem

dum ventum est , ut , adversariis repulsis , pontem uni occupent , clina ecce tibi, subsidiariis cohortia hus in primam extemplo aciem emissis, pugna subito restituta , instantibus hi adversariis cedere, &Victoriam , quam in manibus habebant, amittere,& maxima simul fieri utriusque exercitus concursatio , donec alii alios penitus vincant, aut dubiam certe utrique victoriam relinquant, tanta viriun

SEARCH

MENU NAVIGATION