Theopylacti Simocati Opuscula, quæ haberi potuerunt, omnia Iacobus Kimedoncius P. e Græco vertit, & castigationes addidit

발행: 1598년

분량: 110페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

tem unde si quis transferat hoc animal, loquax statim fecerit,& ad propriam naturam reduxerit,qu 11liberatum Circae vinculis. Cyrenaeam autem ranam, quod non sit loquax s amaror aquarum efficit. uuare melli Attico non insideat musta. XIX.

P o L. Nimis,o amice, icite. At huiusmodi quidiam patimur:in Attica confertim videor stare, quodammodo Theagenisq; refricare c6uiuium. Excepit. n. conuiuio Theagenes Salaminius S me,&Cliniae filium Dostheum . qui cu nobis obsonia&placentam praebuisset, ego,Vt patet,valedicto conuiuio ad sermonum collationem cupide studioseq; sum volutus.) ac ipsum ad me, Theagenem audire dicentem, Non vides Polycrates, quod non possit

musca apis Atticae corrumpere labores Z & miratus sum dictumiquia nimis erat Vltra captum nostrum. AN T. Thymis Polycrates Atticam abundantem est videre, quibus insident Atticae crebrius apes. inde tum etiam grauioris est odoris. quapropter veluti visco alicui, melli Attico non insidet musta. non minus tamen circumstrepentes apis Atticae labores

carpere gestiunt. Vbi est Darius ille contra Graeciam armatus Aerxis ferociam musca doceat, qua

si non fas sit Atticam potiri, ut ascendere. POL. Magnifico me nimis procurasti Antisthenes, ad fi. nem contemplationis quasi tragemate aliquo praebito,mellificium Atticum enarrans.sed ne a te ipsoborum omnium babes scientiam λ A N T. Non cer te Polycrates, quippc iam antiquis multa & celebri el/borata sunt, quibus animo insidentes, sicut

22쪽

prehenderet, id ut absolutissimum quoad fieri poc

et redderetur oratione prosequuti. Non enim Democriti mihi labores tribuo, neque Aristotelis gloriam mihi vindico, neque quid Platonicorum Iurripio,neq; Iamblichum sne corona reliquerim. non Proclum,non Galenum elegantissima icientia viros. non Plotinum,non Sotionem, non Alexandum, non Theophrastrum cognitionis mare, non BoIum, non stilianum, non scientiae plutum thesaurum idelicet Plutarchum,non Ambronem, non Imbrasium, non Damascium, aut filium Timagenis Hieroclem. & quid tandem tibi catalogum recenseam reliquorum, a quibus argumentis ali quot & principiis acceptis,aynopsin quasi quandam tibi scrutandi cupido, pro viribus nostris dodimus. nec alieno Polycrates ornari mundo fas est, quemadmodum ille fabulis dilatus graculus. nihil enim est quod ab antiquis non sit animaduersum. ea Vero ut Omnia in promptu reperias, non prorsus est facile. POL. Ego ἡ scientia tua fructum perce pi,Antisthenes. & abeo gaudens. Hermaeum enim optimum, difficilium scilicet sermonum scientiam reportaui.

THEOPHIL ACTI EX

Ecti sunt Theophylacti Expraefecti & scripti i-

23쪽

equidem siquid habet, nisi quod dictionum re

picarum, & allegoricae interpretationis nimius Usus in frigiditatem quandam, & iuuenilem desinae ineptiam. Sed & illud, quod sententias & scita diacta interserat non in tempore studij est anxij & superflui. sunt & alia praeterea quae reprehendi posisenti incipit autem ab imperio Maurich, peruenitq; ad proclamationem usq; Phocae. IN PRi Mo igitur libro narrat quomodo Mauricius a Tiberio rex renunciatus sit, Ioanne tum temporis Constantinopolitanorum ccclesiae praesule, de quibusq; admonuerit Mauritium Ioannis Quaestoris in ca re usus opera, qui & ad ipsum Mauricium & populum concionem habuit,sungens loco regis.& quomodo illi filiam desponsarit,& qu modo altero post renunciatum Mauritium die,vii tam finierit. & quod priusquam moreretur visio' nem viderit, dicentem sibi: Haec tibi Tiberi tris gion dicit, Tyrannica impietatis tempora sub regno tuo non orientur. quae non nihil praedicebant tragoediam nefariae tyrannidis,occupatae a cruento sceleratoque Phoca. adhaec etiam quod cum Abaris syrmium oppugnantibus, iam Paulo ante Mauricius inducias fecerat, eo pacto ut barbarij quo annis, per pecuniam simul &vestes,conferret auri Chiliadas L xx. equae cum duos circiter annos du-xassent, a barbarorum inexplebili auaritia sunt dissolutae. Viginti enim auri Chiliadum accessionem amplius ad nuc postulauit barbarus, unde solutio facta induciarum, & capta est a barbaris urbs Si sedon,& Augusta,&Viminaceum,obsessa vero e

iam est Anchialus, di ipsa urbs. Misitq; Elpidius &

24쪽

Comentiolus Romanorum legati ad barbarorum regem Chaganum, magis quam oportςret maiestatem eius dehonestarunt, quippe cum nimis libere ad barbarum loqueretur comentiolus. Rel pso vero anno rursumElpidius ad Chaganum mittitur,ut referret latius de viginti chiliadibus tribuendis , & accepto secum quodam ex Abaris Targetio Byzantium rediit. postquam autem Abari Romanorum plurima vallauiuent,Targeti us in Chalcidem Insulam extruditur exsulatum , ad menses

sex. Dux vero electus Comentiolus,contra sclauos

rem fortiter gessit. Porro quomodo rursus induiscias instaurauerit chagamus, deq; Boscolobra mago, & expugnatione plurimarum urbium Romanarum per barbaros. Deinde narrat bellum Persarum &Romanorum ad Nymphium fluuium nuptiasq; Maurich cum Costantina Tiberij filia. Pe

stringit etiam incendium quod in foro semim est circa initia principatus Maurich :Item de nece Paulini praestigiatoris,ac de miraculo quod accidit circa concham siue pelvim Glyceriae martyris.& quomodo Ioannes patriarcha, cum sententia regis Ie-nior videretur, ipse ignibus tradendum incantato rem affirmauerit, allegatis ad id ideo verbis Apostoli,&quod Paulinus, atq; filius eiusdem impietatis conscius gladio decollati interierint. praeterea de Aphnumone & Acma custodibus praesidiariis.

Continetur autem hoc sermone pugna Romanorum ac Persarum, & quomodo Ioannes oppugna tus sit a barbaris. magnus adhaec ille terraemotus,

qui accidit statim a principio cum salutatus esset perator Mauritius, de eiusdemque consulatu. v s quomO-

25쪽

as THEOPHIL ACTI SIM CATI

quomodo item Philippicus, qui regis filiam habebat Gordiam, Orientalis exercitus sit electus imperator, eiusq; in imperio isto res bene fortiterque testae,& Romanorum ex Media discessus. quomo-o etiam Romanus exercitus aquae penuria lab rarit, & quomodo Arzaninem regionem Romanorum dux diripiendam dederit, & fortitudo Romani militis. Et qnomodo metropoli vicina quaeq; Persarum exercitus deuastauerit. legatioq; Persarum ad Romanos, prima & secunda. Atq; haec quidem libro primo. I L. SECUNDO vero complectitur de monte Ixala, de Insultatione contra Cardarigam Persarum ducem, & quomodo Philippici Romanorumq; pu- Ena cum Cardariga & Persis iuxta Azarnum facta sit, & quomodo Pnilippus non manufactam im ginem ferens circumeundo lustrauerit exercitum ,& uti tunc Romani lautissima victoria affulserit. quomodoq; non manufacta imago ad Symeonem episcopum Amidensem cum veneratione missa.

spoliaque barbarorum Romani legerint, fustente Cardariga ad urbem Daras. hinc quomodo ipsum ab urbe Dareni relegarint, ut omnibus Viribus quantum pote debilitaretur. quomodo item Romanus miles in corpore vulnerarita erat autem Vnus ex ordine Quartopartanorum, ita dictorum, qui Berrhaeae commorat,antur,Vrbe Syriae.deq; expeditione Romanorum,deq; Arχanine,& quomodo Marullia ac Iobius eius duces transfugerint ad Philippicum & Romanos. deq; plebeiis copiis col- Iectis a Cardariga ad circum veniendos Romanos.

26쪽

quomodo quoq; Heraclius Heraclij Imperatori pater a Philippico ad hostium speculationem emis.sus, mirifice sit seruatus, deq; Zaberta Persa,& quomodo a Clitomarorum oppugnatione destiterint Romani. ad haec etiam de magna turpiq; fusa Phi- Iippici turbatoq; ordine in educendo exercitu Romano. ac de morbo qui Philippicum inuaserat. &quod Heraclius Heraclij Imperatoris pater curam clucatus in se susceperit. quo modoque in Meridionalem Mediam irruptionem fecerit Romanae militiae subimperator.& ut verno tempore in Persarum ordines irruerint Romani. Comprehenditur quoq; libro hoc uti Comentiolus in Abaros expeditionε duxerit, subimperatores habens Marinum & C stum.&quam strenue se habuerint illi contra Ab ros, postea Vero vivo Vterq; captus, quodq; Ansi- mutn duce peditum Romanorum ab Abaris capto

eius postea exercitus per Thraciam excursiones fecerit. & Comentioli consultatio an oporteret adoriri Abaros, & habita concio super inuadendis Α-baris, & concioni isti eoncio opposita. quomodoxumor illapsus in exercitum barbarorum,irritum Comentioli fecerit contra Chaganum consilium. item de Busa milite, & quomodo dum venaretur deprehensus si ab Abaris, & quomodo a s. manipularibus suis per contemptum neglectus, primus

ideo Abaros obsidionalia instrumenta fabricare docuerit.& quomodo abs Chagano obsessa Beroe, conatus non successerit. sic quomodo Dioeletiani urbem idem ipse obsidens , & in hoc casu frustra fuerit. & quomodo Mauricius Imperator

communi BIIantiorum vulso ludibrio habitus,

Propter

27쪽

propter eas quas a barbaris Europa clades acceperat , emiserit imperatorem exercitus Ioannem, quem cognominabant Musto canonem, cum sub

imperatore Droctone, quietia in obsidione Adrianopoleos ab Abaris facta commistus inter milites, urbem seruauit. Continet etiam hic liber,quomodo Heraclius castellum Persicum vi capere sit aggressus,deq; praesidio Beludaes dicto. & quomodo mirabili fortitudine saperis militis, praesidium c perint Romani & hinc tandem aduentum Philippici in urbem regiam. III. TERTIus autem liber disserit, quomodo electus sit Philippici loco dux orientalis militiae Pri cus,&quomodo Philippicus inuidiosus Prisco, ad

Heraclium scripseri cibaria exercitui diminuta eL se, quodbue Priscus cum exercitum adcedat, non ex equo descedat e more veteri, atq; ita salutet mi

litem. quapropter cum miles, & quod cibaria sibi praecisa essent, & quod honore debito non fuisset compellatus,seditionem faceret, &Priscus accepta non manufacta imagine, per hanc exorare plebem constitueret illam quoq; lapidibus petierunt.Daci; fuga recepit se Constantinam Priscus, & electus ethab exercitu futurus ei dux Germanus,licet inuitus. atq; hac obtinente discordia, non paucae Romanis calamitates a Persis sunt illatae. quapropter & Imperator res Prisci quidem sedat, eius vero loco remittit iterum Philippicum ducem. At miles etiam isti rebellat.& obsidetur sane constantia a Persis,liberatur aute a periculis, auxilio Germani.praelioq; Persias

28쪽

Persas inter & Romanos iuxta Martyropolin commisso, splendida Romani sunt potiti victoria, tribus Persarum millibus cum duce suo Maruaa caesis, mille captis.reconciliatoq; cum Imperatore per Α- ,ristobulum exercitu,experta est ad praesdium chi-ligerdarum, captiuorum Romanorum fortitudo.& Gregorius Antiochiae archiepiscopus Philippi-

cum per legatos ab expeditione reuocat. Capitur autem a PerssMartyropolis,fraudibus maxime Sitae. & ab ossicio remouet Philippicus, suffecto Comentiolo, cui Imperator bellu Persicum eius loco crediderat. Getae vero siue Sclaui Thraciae vicinas regiones populabantur, Roma armabatur contra Longobardos, & Africa per Mauros infestabatur. Auspiciis tamen Comentioli committuntur circa si sarbanum prope inter se Persae cum Romanis inter quos omnibus viribus vincebant Romani, Heraclio egregie depugnante hasta. Cecidit enim&ipse Persarum dux Phrates,&spolia lecta sunt exercitus. Praeterea quoq; complectitur,quomodo Baram deuictus Turcis, & multis inde opibus diuitiisq; ad Hormisdam regem missis, gladium quoq;

sustulerit aduersus Suaniam.Romani vero ducente Romano,cum Baram,eiusq; exercitu collatis signis opimam referunt victoriam.Vnde per contemtum Hormisda & opprobrium Baramo veste misit muliebrem. hic autem eodem contumeliae genere v-sus,literis ad eum datis,Filiae chosrois inscripsit, noautem filio Hormisdae. quo etiam bello Armenii Sabbath malignitate, ducem quidem suu m Iohannem necant, & ad Persas defectionem moliuntur: Comentiolus autem a rege missus & seditionem

29쪽

3o THR 'PHIL ACTI s Mo C ATI componit,&sabbatium ducit Byzantiumrubi tum ille ad bestias condemnatus est, nisi ab hoc mortis genere per humanitatem regiam fuisset liberat is Hormi1das autem Saramen aduersus Baram mittit, qui Baram cum bello superior euasisset, Sar men elephantis obiecit deuorandum,& manifesta contra Hormisdam sumsit arma. Eo vero honorum Baram venerat, priusquam deficeret, ut post

regem nemo foret eo honoratiori curator enim erat palath,quem vocant Romani, quo honore excidis. Habetur porrb hoc libro etiam repetitio eorum,quae euenerunt temporibus hisce antiquior bus γλῶ ilia narratio eorum, quae facta ianvsub Imperio Iustini ac Tiberij Imperatorum. qua dam item de crudelitate Hormisdae Persarum regis, & Persicorum regum stirpis commemoratio. Et haec ea sunt quae liber Tertius. I Q. QvAR Tvs Vero continet, & quomodo inter Persas ciuile bellum coaluerit,& quaecunq; acciderint sub Baramo victoriaeq; & fortunae. Pnerech mis caedem. Zadestrae successum, & quomodo regno a Bindoe exutus Hormisdas e vinculis concionandi petierit veniam, quo modoq; sit cones natus, & uomodo Bindoes item concionatus sit,

iugulatusq; filius in conspectu Hor misidae, occisaq; regina, &excaecatus ipse Hormis as. & quomodo nitea a filio quem Persae regem cόnstituerant, s

ibus occisus. potentiam tyrannidis Barami, i gamque chosroae Persarum regis. quomodo item Persarum rex ad Circensium venerit ad Mauriacium Imperatorem, quomodoque ad eum miserit. de B

30쪽

retur,ut rex nimirum proclamaretur, non obtingeret,seipsum renuntiauerit regem. quomodo Imperator chosroen ad Hierapolim deduxerit, cum

familia satellitioq; regio, quod ei dederat. deq; iis

ruete acta sunt inter Baramum & chosroen cons eratis cum eo iam Romanis. & uti cum legationem ad Imperatorem Mauricium misisset Baram , repulsam tulerit,rursusq; legatione misia,chosroes quod petierat,impetrauerit. quomodo Imperator Μelitenae episcopum una cum Gregorio Anti Ahiae archiepiscopo ad chosroen miserit. de Bar mo Zamendae fraudibus & Zoanambae interfecto , ac de nece eorum qui rei huius erant conscij. de Bindoe Persa, & quomodo cum unus esset coniuratorum in mortem Parami,e Perside fugerit, quomodo Martyropolis achosroe reddita sit Romanis,& Sittias igne exustus,solemnemq; concionem habuerit episcopus Meletinensis, nomine Domitia nus, pro reccptione urbis.

QVI N T v s vero commemorat,quomodo chos-mes Perserum rex, cum angustia premeretur legatos miserit ad martyrem Sergium , ad quem eundem & reliquae gentes mittunt barbarae, Ut insoria tuniorum libexationem consequantur. & quomodo cruce aurea margaritis interstincta eum hon rauerit. inde Teaadiphras dolose occiditur a Rh si, Bleschamis consilio, & alia non ingrata chos-roi obueniunt. De dato auro chosroi Persarum reingi a Mauricio Imp. & quod subscripserit chosroes, accepisse se. Legatios choarois,unde Cometiolusa ducat

SEARCH

MENU NAVIGATION