Theopylacti Simocati Opuscula, quæ haberi potuerunt, omnia Iacobus Kimedoncius P. e Græco vertit, & castigationes addidit

발행: 1598년

분량: 110페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

THEO PHI LACTI sIMOCATra ducatu remouetur,&eligitur Narses loco commintioli,consede ratumq;Romanorum bellum aduersus tyrannum Baram. deq; regiis muneribus missis chosroi ab Imperatore, & quomodo claues opidi, quod vocatur Daras, chosroes per legatum Dolba tradiderit Imperatori. Concio Domitiani Meletianensis, adhortans Romanos, ut coniunctis viribus cum chosroe Baramo se opponerent,deq; fortunachosrois aute coniunctionem Romanorum Mer sarum.& quomodo regij thesauri, Persicaq; regalia restituta cnosroi per Bindoem. coniunctio copi rum Romanarum, Armeniaeq; & Orientis. pugnaque commissa cum Baramo, & victoria Romano

rum illustrissima. in qua pugna ductore Narse, ca- capti sunt etia Turcae, illi qui in fronte gestitabant

formam crucis,ea de causa ut reminiscerentur liberationem a pestilenti illo morbo, qui eos olim in uaserat. De iis quae Galinduch in Perside martiri euenerunt,&quam variis illa casibus subiectam viis tam egerit. reditusq; chosrois in pristina regaliaeae de muneribus missis a chosroe sergio martyri,eius,demq; ad eundem sanctum legatio,& quomodo ab Hirem quae erat Christiana, institutus sit, atque ea quae postulabat consequutus, dona dapsilia multa miserit ad fanum martyris. & quo modo chosroes, qui tyrannidis erant complices, ipsumq; adeo Bindoen,quasi qui regi rebellarit,interemerit.De eductis chosrois, &quam seditiosae fuerint Romanorum res sub tyrannis. Legatioq; Probi chalcedonentis praesulis, ac de Dei genetrice ad Euripae umbemAnchialum,deq;spectro a chosroe per insomnium viso. & quomodo in regiam suam reuerte rit Impe

32쪽

QVAEsΤIONE : PHYsICAE 33 est Imperator, legatione Persica cui Zalambata praeerat, appulsius Ex To libro contenta sunt haec. quomodo cum

ab urbe discederet , Imperator, a maris tempestate sit comprchensus, quomodoque circa Heracleam , cum ibi commoraretur Imperator, monstrosus puer natus sit, neq; manus habens, neq; oculos,neque qualis piscium est, superellia, neque palpebras

in caudam a coxis desinens &quomodo monstrum sit sublatum. de tribus Sclauis, qui citharas circumgestabant, dicebanturque ex Oceani partibus ad Chaganum esse missi, qui &comparuerunt coram Mauricio Imperatore. Legatioque Francorum ad Imperatorem, stipendiaria, promittentium auxi Ita, & petitionis refutatio. Bossus & Bettus erant Iegati miserat autem Theoderichus. De grege ceruorum, & quomodo maximus inter eos vulneratus,in Sylvam se quandam proripuerit. & quomodo cum doryphorus eum quidam prosequeretur,& alius cum illo Gepida, doryphorus, propter aurea quae habebat forte,a Gepiaasit occisus,qui longo post tempore cum deprehensus esset occidisse, ignibus sit traditus. Exercitus Abarorum contra Romanos, & obsesso Singidonis urbis,electioque prisci ducis exercitus. & quibus calamitatibus hoc bello Europaeo suos milites exposuerit, & ut Cha- sanus e Drexiperis fanum Alexandri martyris ob 1ederit, & quomodo intra urbem Trurulum con- elusi Romani a Chagano obvallati sint, quomo

doq; verba barbaro dederit Mauricius, & obsidio-C nem

33쪽

3 THEOPHIL ACTI II MOCATInem soluerit, Legatioque Abarorum ad Romanos , & quaecunque Ardagastus a Romanorum c piis passus sit Porro etiam quae prope Tatimerum facta, fortitudoque Romanorum ducis Alexandri,& internecio Sclauorum quos adorti erant Roma ni. de natis monstris in urbe regia, altero quadrupede, altero bicipite. quomodo Priscus remotus

sit a bello Europaeo , deque Theodoro Legatomista ad Chaganum a Prisco, eiusque prudentia αdexteritate.

s APTI Mus liber memorat de perturbatione ordinis in exercitu Romano, fortitudinemq; R manorum contra Sclauos, sue Vt antiquitus vocabantur, Getas: ac ea , quae in ignobili quadam Thraciae urbe Petro eiusq; subditis acciderunt. &quomodo Piragastus Sclauorum militum tribunus interemptus, Romanique in aquae quae illos seruuta est penuria fortiter se gesserint. &quomo-o cum Petrus a Silauis oppugnaretur, Priscus iterum sit faetiis Imperator exercitus. mortem Ioannis Ieiunatoris Constantinopolitani; deque acceptis a Mauricio pecuniis , eidemque data a cepti Syngrapha. quaque pius princeps reuerentia,&vere Imperatoria erga mortuum Vsus sit, deque pannosij aliquot per archiepiscopum eiusdem viri inucntis vestimentis. De Mauris collectis conistra Carthaginem ciuitatem, & quomodo Gcnn dij virtute bellum sit extinctum. deq; Cometa qui per multos dies apparuit. de ciuili bello inter Tu cas. ta narratione instituta, de republica imperioq;

34쪽

QVAESTIONES PNYsICAE. Η Turcarum. & quomodo Chaganus Ephialitarunt caeso principe, quae gens est Turcica, ipsam quoque

gentem subegerit: ac praeter eam,aliam etiam Aga renorum gentem, & eorum qui vocantur Co cliad triginta myriadas interfecerit. ac etiam nouae contra se moliente sublato Turum, ideoq; triumphali ad Mauricium Imperatorem scripta epist la, deuicerit quoque Abaros. Narrat porro de gente Taugas, deque alia dicta Nucri, in quam deuicti Abari sunt disiecti. deque Var & Chunigentibus,ex quibus tempore Iustiniani pars harum gentium in Europam venit, qui & Abaros seipsi

nuncuparunt. & quomodo Turcarum regio nec terrae motu, nec peste soleat infestari, deque aureo qui furtur monte, ac de Tauga urbe, deq; vermicuis

Ιis qui faciunt vestem Sericam , & quomodo multa fiat circa Chubdan, quae dicitur metaxa, siue seri cum:& quae ad eius opificium requirantur,deq; Indis, quorum corpus album est. Colloquium Cha gani cum Prisco, ut daret sibi Singidonem, & quomodo,cum abnegaret ei Priscus, urbem Singicione Priscus seruauerit, quaeq; per Dalmatiam fecerint, ruasq; urbes diruerint barbari. quomodoq; Secu-us a Prisco missus in Dalmatiam contra barbaros, re bene prospereq; gesserit. Undecimo anno Im- σperh Mauriiij pdixerit monachus quida eius,ciusq; liberoru morte, ut qui a foro stricto gladio ad usq; vestibulum aulae regiae dccurrens, & ipsum Mauri cium.& eius liberos gladio perituros pronunciauerit: sed & Herodianus quiuam regi futura pdixerit ex fame coorta in exercitu; & quomodo Chaganus admiranda humanitate quinq; dierufamescunt1 b.

35쪽

inducias concesserit, ne utiq; frumentatio Romanorum a barbaris impediretur. & uti donatus a Prisco aromatib. in vicina Mysiae loca abierit. quo modo cum circa Mysiam Cnaganus cum Comen tiolo pranium committeret, proditione Comen

tioli Romanus miles a barbaro sit fusus, fugeritq;

Comentiolus, &cum ad urbem Drexipera ventia set,ab ea veluti transfuga sit relegatus, ameritq; ad eos qui vocantur longi muri. barbari vero a tergo Venientes,Drexipera primum cererint, & incenso Alexandri martyris templo,eiusque insuper sepulachro violato, reliquiisque e Sandapila pro tractis, diuinam ultionem vioIatorcs martyris experti sint septem scilicet Chagani filiis ex inguinum tumore die una morientibus. His ita turbis durantib. Constantinopolin se recipit Comentiolus. barbari vero ad Muros longos magis magisque appropinquant, unde Byzantiorum res eo angustiarum sunt redactit, ut Europa relicta de transitu in Asiam cogitarent. Legationem itaque simul Imperator ad Chagonem mittit,per Harmatonem,ac spicndidis muneribus, auctuarioq; tributi ad auxi Chiliades viginti vix persuadet eum ut pacem susciperet, di centem etiam, Iudicia Deus Chaganum inter &Mauritium,Romanos item inter & barbaros. Demonstris, quae apparuerunt in aquis Niloticis fos-ma humana, deq; Nili inundatione sententias diuersorum. author vero Agatarchidae Gidij sententiam sequitur, quotannis nimirum in AEthio piae locis magnos continuosq; imbres fieri a solsti

tio aestiuo, vique ad aequinoctium autumnale.conuenienter itaque Nilum hyeme remissus currere,

36쪽

naturali scilicet e solis fontibus profluxu r aestate vero, propter eos quos ibi recipit effusos imbres, augeri. Et haec etiam ea sunt quae libro septimo.

VIII.

OCTAVO autem ista insunt. quomodo Chos-roes ob incursiones qui sub Romani crant Saracenorum, foedus dirimire Voluerit; quod tamen sartum tectum manserit Georgio ad cum legatione misso, qui maiestatem regis in eo laesit, quod diceret, dixisse Chosroen Georgij se causa seruare foedus non autem Imperatoris Mauricij. quomodo item proditionis condemnatus sit Comentiolus, eiusq; cum Romano milite reconciliatio, Imperatoris iterum suffragiis constituti ducis. Pugna Romanorum , ac Abarorum, auspiciis Prisci & Comentioli, quorum Comentiolus quidem aberat de

Certis negotiis, Priscus vero supererat exercitui. Fortitudo Romanorum, atq; occidio Abarorum usq; ad nouem millia. tertia pugna,& adhuc eorundem internecio, ad quindecim millia. Quarta pugna, re iterata Romanorum splendida victoria,ca sis barbaris computato simul puerorum numero ad millia quinquaginta. Quinta pugna, & Romanorum victoria, captis fusisque Abaris.captis quidem Abarorum tribus millibus,aliorum vero qua- tuor millibus, & adhuc aliorum ab iis, duobus millibus & ducentis, Sclauorumq; millibus octo. vnde cum contra spem fortunam cssct expertus, Cha-ganus ab Imperatore captos Abaros repostulauit. De Comentioli pertinacia, & quomodo cius te-mcritate Romanorum militum non contemnen-

37쪽

da multitudo Philippopolim versus euntis, frigore enicata sit. vii Petrus iterum dux Europaei exerci tus ab Imperatore sit ordinatus,deq; nuptiisTheo

dosj filij Maurith cum filia Germani. deq; annΟ-

me caritate in urbe regia, deque concursu ac turba populi in templo supplicante Caesare, eiusque lenitate, exilioque militum, Eorumque post unum diem reditu. quomodo Mauricius Petrum misciit, ut quocunque modo militem Thracicum in alte ram Istri partcm transfretarct, quo modoque Vox diuina Petro sit locuta, ac tumultu in exercitu coorto Romano, tyrannis contra Imperatorem nata sit, tyranno Phoca a militibus Imperatore Salutato. quomodo fugerit Petrus tumultusq; ad regem delatus,&quomodo primum per tribunos Plebei Sergium &Cosman plebs distracta, ac inuenti sint Prasinorum M. D. Venetorum vero C C C. & quomodo inter populum amulatio orta. Legatioque Imperatoris ad milites tumultuantes, & legationis refutatio. quomodo item urbem custodicrit regiam. ac legatio exercitus ad Theodosium Mauri cij filium,aut ipsium se,aut eius socerum proclama- turos se esse regem. quomodo etiam auditis hisce suspectum Mauricius deinccps habuerit Germa rum, quas fomitem autoremque tyrannidissideoque minae, minarumque regiarum indicatio per

Theodosium generum, & refugium Germani ad fanum Dei genitricis a Cyro cxstructum. ac Steri, ni semiuiri, qui praefectus crat filiis Imperato Tis,ad Germanum, v t ex templo descenderet, abi fgito irrita, quomodo fustibus sit caesusTheod illig a payre filius,propterea quod soceri consilia vi-

38쪽

Q V AESTIONES PHYSICAE.

debatur adiuuare, transitusque Germani c templo Dei parat virginis ad sanctam Sophiam & rurtium prouocatio aci eundu, diffidentiaq;, bypterea quod Andreas quidam ibi continuo obambularet, qui supplicationibus inde spem intercluderet. Tumultus &incendium in urbe domus Constantini patri- cij, qui Lartes a vulgo cognominabatur, &dc speratio fugaque Mauricij: quomodo cum aestus csset

maris, iter fugae sit praecisum: missioq; Theodose

ad Chos roen, eiusq; iterum Nicaea rc ditus cum annulum ei ostendisset, quem filio tesserat signi uelo co pater dederat: Sc quomodo ad tyrannum ciues, inter quos erat etiam Septimi quod vocabatur loci praefectus, exiuerit, quomodoque Germanus in affectando regno successu exciderit, pras nis id coprorsus reclamantibus, quia, ut dicebant, factionis erat Venetae. Ceterum, renunciatio in sancti Iohannis templo, quod erat in Septimo, Phocae, adhibitis rite ue saetis regni ceremoniis a Cyriaco, introitusq; Phocae, & salutatio I contiae uxoris Phocae,ac tribunorum de locis contentio.& expulsio Cosmae tribuni plebisVenetae per Alexandrum, contentioq; cum Alexandro, in eaq; forte mentio facta, quod nondum esset mortuus Mauricius: &propterea festinatio tyranni furorq; in caedc Imperatoris; ad haec occidio,filioru regis in cospectu pa

tris, in portu qui Vocatur Eutropij: modestia ite S regis seria pietatis cofessio: ipsiusq; illius caedes manu Lilij ac Mauricij Imp. tcstam eii, in quo scriptus

haeres rex Heraclius erat, inuenti praelectio: qtio

modoq; coi horarcgia marino fuctui cxposita: su-nc bris it cui oratio super Mauricio, & quomodo

39쪽

4o THE OPHIL ACTI SIM CATI ultionem eorum. quae impie in Mauricium perpe- trauerat Romanus cxercitus, ex diuina prouidenistia sit expertus, ita Vt paruo tempore, eorum nemo qui conscij forent istius tyrannidis, ex 'tanto numero superfuerit. quorum alij peste, alij igne coelitus demisso, alij gladio perierunt. Utque cum

Heraclius Imperator aduersus Raxatem Persam

bellum suscepisset, delectu militum habito, duos

tantum repererit, ex ea multitudine quae tyranno fauerat, superstites. at tunc res fieri Romanae sup riores incepere contra Persas: qui quousque interfuerant vietoria erat a partibus Persarum. Caedes λ tyranno per Alexandrum machinata Theodori

regis imperatoris sith, Petrique&Comentioli, &Constantini Lartis, errorq; circa Theodosium ita ut non sit occisus.μquomodo Alexandriae imagines quae stabant in Tychaeo sic dicto loco, e sede sua diuulis, praedixerint ea quae facta fuerant callia

grapho cuidamin coena redeundi domum quomo coque Mauricius dicatur tertiam partem pensi

num vectigalium remisisse subditis,ac trecenta de-/ disse talenta Byzantinis, ad reficiendos instaurandosque aquaeductus, & quomodo munificentissimus fuerit erga xerum mathematicarum studio sos, deque miraculis in effluxu sanguinis Euphemiae martyris, & quomodo Mauricius rei facto peis riculo cx incrcdulitate maiorem ei postea fidem habuerit. & quo modo irrannus Constantiam Imper. Maurixij coniugem una cum filiabus intra' domum picbeiam concluserit. Logatio irranni ad Chosroen Porsarum regem irrita, foederisque disia solutio, pracxexcnte Chosroe inferias mactaturum se Mau-

40쪽

Q U IEITIONE 1 PHYSICAE. 41 se Mauricio. & sic Lilius, qui legatus erat, re non perfecta rediit. Caedes Alexandri, unius ex contubernalibus Phocae, propter suspicionem quasi Theodosio Mauricij filio, quem occidere debuisset,pepercerit in quibus totius historiae finis est.

DE LEGATIS ROM ANO

RUM AD GENTES., Ex Historia /THEOPHYLACTI EX PRAEFE

CTI ET sCRIPTURARII. I.

OV o D Imperante Mauricio Legatos miserunt Romani ad Chaganum, & bellum d precaturi, Elpidium mittunt virum Senatorium, Siciliaeque praefectum tunc, & Praetoris tribunal . ascendentem, quod ossicij genus apud Romanos non inhonoratum est, & Comentiolum, qui illotum, munere fungebatur quod inter corporis custodes, a Latinis nuncupatur Scribete. Iuerunt igitur ambo ad Chaganum ad urbem Anchialum, ac de induciis tractauerunt, ut erant iussi. Hoc vero non mediocriter irato propter damna sibi illata, sed insolentiora quoque multo minitante, Muros longos sic dictam urbem disiecturum: Elpidio autem lenioribus utente Verbis, quam ut ita retunderet inflatum Cagani fastum, Comentiolus co date & libere linguae ingenuitatem ostendit,& Romana libertate, in modum castae alicuius dominae

SEARCH

MENU NAVIGATION