Theopylacti Simocati Opuscula, quæ haberi potuerunt, omnia Iacobus Kimedoncius P. e Græco vertit, & castigationes addidit

발행: 1598년

분량: 110페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

2 THEOPHIL ACTI SIM CATI

prope Mambrathona tendit, & sic quidem bellum

Inualuit.

I L. Quo D Chosroes milite suo fuso, seditionem veritus, proposuit sibi de pace conferre cum Tiberio Caesare, de qua re consultus Caesar conditi nem decreuit accipere. Mittit igitur, qui de pacificatione colloquerentur,Viros ad eam rem idoneos, legatis lectis Ioanne & Petro summa apud Senatum dignitate,utroque patricio,ac Theodoro Magistri, ut vocant Latini, praefectura condecorato. Chosroes etiam Sarnachosganem virum in Persica politia ob dignitatem spectatum, cum aliis viris dignissimis, bello per illos pausam facturus. Sed circa illud forte tempus in Armenia ingenti pugna commissa inter Parthos & Rom anos,Tamcnosroeducente copias Babylonicas, Iustiniano Romanas, cum relicti aliquanto plus fuissent a pristina illa strenuitate Romani,pacis conditiones Medi sustulerunt, iterumque bellum iis incendentibus exarsit, cum super successu isto nupero non possent sibi moderari. Itaq; Legati verbis tenus perfectopro posito, intermissaq; pace domum rediere. I I L. Qv o D Chos roes deuictus & fugatus a Baramo, regnoq; eiectus, & infra decimum lapidem a Cim

censio sub die in agro metatus nuncium amand uit, aduentum significans, fortunasq; recentes, &refugium ad Caesarem commeatuque domum p stulato, auxilia a Romanis expeti. Tereia vero vi

gilia

52쪽

gilia noctis nuncij ad portas aduenerunt, quicumae quibus causis venirent, edocti essent portae custocles, ad praefectum celeriter ubi mittunt,ij quo rum portarum eradi custodia, praefectoque tamin- speratae festinationis causam exponunt. Praesidiariae tum cohortis praefecto nomen erat Probo, quare Probus de mane intromissum in urbem Chosroem,humaniter & benevole excepi in mulieribus item eius, subrum os puerulos gqstantibus nimis quam maxima humanitate usus, defensoribus quoque & stipatoribus, quorum triginta foriste erant Chosroi, bona multa fecit usae amice. altera die Probum quaesiuit Chosroes per litteras mittens ad Caesarem, & cum exarasset Sigillum rogium per Probum ad Imperatorem dedit. Posteriori verbdie Comentiolum ducem Hierapoli co-m rantem, certiorem fecit de praesentia Cnosrois, missis ad eum simul, quae Chosroes cum honore dignitateque ad Caesarem perscripserat. Comentiolus quae sibi significata erant Hierapoli a Probo, per celeres cur rum ad Caesarem curauit perferenda,'uibus Imperator Mauricius auditis, subrisit, & de meliori sibi spe gratulatus, detractisque

signis Persicis, ea etiam quae intus exarata erant, legere sategit & cognoscere. Dignitas Vero Persae, qua regem appellabat, in his erat maxime. Alloquij enim opponam legationem non fucatam verbis , ut ruditate orationis mentem dignitatis exsibitae non fictam inspiciamus. Chosroes Persarum rex, regi Romanorum li- lustrissimo, Felici, pacifico,potenti, libertatis vindici, tyrannidis osori, moderato, iusto, iniuriato-

53쪽

Salutem si

'Duobus quasi oculis mundum illustrari totum olim iam&a principio curauit Deus, hoc est potentishmo Romanorum Imperio, ac prudentissi me constitutis sceptris Persica: Reipublicae. His n. . maximis Imperiis efferat & bellicosae gentes comprimuntur,reliquiq; homines exornantur.& prorissis gubernantur:quarum rerum cum dictis nostris est videre conueniente consequentiam. Quoniam vero & aliqui mali in mundo circumeuntes daemones,omnia quae a Deo pulcherrime ordinata sunt. auent quidem confundere, ne succedant eorum conatus, decet amatos Deo&piissimos viros resi istere,ut qui habeant a Deo sapientiae thesaurum,&iustitiae bracchium & arma. His igitur circiter te poribus nocentissimi daemones contra Persarum

surrecti Rempublicam, pessimis quibusque perpetratis, &seruos contra dominos armarunt contra regnum famulos,contra ordinem disturbationem. contra decorum indecorum,& omnia quae contraria sunt bonis, produxerunt. Baramus enim detestandus ille seruus, a nostris maioribus prouectus, in hanc honoris lucem elatus , nec potenS tanta gloriae magnitudinis, ad perniciem delapsus est, &xegnum sibi promittens omnem turbauit Persari rum Rem p.& Omnia facit & allaborat, ut magnum extinguat oculum potestatis, Vnde capiant gente ferae & iniquae libertatem & potentiam grassandi aduersus mansuetissimum Persarum Imperium :nec hoc solum, sed etiam procedente posthac temet porc contra vobis tributarias vires, quae coerceri

54쪽

non poterunt,& maxime perniciosis. Decet igitur racthcum pro vestra Drouidelia, infestato regno dea tyrannis violato adhibere manum salutarem, &in hoc conferre vestram operam, ut Imperium incipiens destruatur, & salutis communis quasi tr para generalia in Romanorum republica figere, &vos proclamare Conditores, & Seruatores,&Medicos adflictae Persarum Reipublicae liceat. Cmnia enim quae iusta sunt, a potentissimis regibus expediri omnino conuenit, & inde sibi sortitudinis en-comia, & gloriam post mortem non abolendam comparare ac ita exemplo esse, quod non debeant arma ferre serui contra dominos. Varictatem igitur Persicarum in politia rerum ex ossicio vestro est gubernare. Splendidius enim inde quoque per nos Romanorum fiet nomen. Haec ego Chosroes, ut qui prassens adsim , per epistolam villoquor. Chosroes tuus filius & famulus. Non enim propter fortunam eorum quae euenerunt, aspernaberis aptum hoc conditioni utriusque nostrum nomen. Datores bonorum Angeli Dei regnum vestrum sospitent&conseruent, ne & ei aliquando aut Opprobrium,aut tyrannis illudere possit.

Q o D Chosroes impetrata petitione per L gatos ad Mauricium missos, ad urbem Hierapolim dictam venit: nec sane dux Comentiolus non est non honorariis muneribus prosequutus eum, quitum carebat rcgno. Sic enim visum cst Mauricio,&vt visum est,ita quoq; procuratum est. In rcgione itaq; sic dicta Bcdamas, obuiam factus Ch-,roi. Comentiesus ronio illum donatum ;ὶ

55쪽

lriss THEOPHIL ACTI sIM e AT Imagnifico prorsus satellitio comitatuque produxit. N ona verδ etiam die nuncium ad praestata Persica Martyropolim misit Chosroes hominem dignitate Satrapam, nomine Miragdum, significans simul & recentem fortunarum statum, & Imper

toris eam magnanimitatem,quam tota Vrbs etiamsi resertissima non possit capere, quippe quae immunes belli in amicitiam recepti essent Persae. Be- stamum etiam illustrem apud Persas virum Adra- biganum in Armeniam amandauit,ut & urbem, &qui ibidem commorarentur Persas Imperio Caesaris subiiceret, & haec quidcm manifesto. ut vero vafer fastus,& nihil non dolis & fraudibus postposuit, hospitalitatis iure violato, ac infinita ista beneuolentia pedibus calcata. quintum nunciu m ab-

Iegauit ad Chaldaeos habitantes Martyropoli,neue quid praesidiis deesset, neue iis, quae palam egisset, 'apponerent animum. Occasione igitur reditus sibi facta in regnum. ad Imperatorem Romanorum venire instituit. Quare Mauricius cum rescisteret huius desiderium, literis regiis ne se adiret vetuit, contemnems Imperator gloriam, & in Chosroissimul utilitate & commodo allaborans. Putauit enim non amplius illi procedendum esse ad Pers rum Rempublicam, ne ita a Baramo Occupatae tyrannidi inualescendi subministraretur argumenistum. Primo autem vere Chosroes ad Regem mittit, tertiaque die conuocata ab Imperatore concione , cum honore ingenti adoratur a legatis. Itaque Silentiocindicto benatui, ac libertate Per sis a Imperatore facta, ea quae haberent exponendi, primarius inter legatos pronisis lacrymis, ac inde

56쪽

uim e ista de concione. Collatis utrinque vero multis, & his ita a legatis dictis, ac petitione facundia sermonis extorquente, Ut quae proponeret probarentur ae Placerent, a Senatu simul & ab Imperatore decretum est, ut Chosroi Romani opitularentur, Baramoque adnixo stuldio bellum facerenα quippe cum indigna

Latino ni dicaret Imperator Imperio,s non praeu ricatores contra arma sumeret, periclitareturque

potius rei no honestae gratia propter promissi magnitudinem ,ae Romani contracta ignominia non obliuiscendis in aeternum opprobriis passim disi marentur. Decreti igitur huius adhuc eadem die per urbem regiam sententia pronunciatur &ει promulgatur. Quinti vero hi legati admissi ad

Caesarem, donisq; ornati regiis, litteris inscriptam regis sententiam tecum ferunt. Praeterea Saramendi Chosroperoeten, aliosque iam ante belli tempore ab Romanis captos ad Chosroen Imperator una cum legatis remissit. At Chosroes regiis lectis litteris, miratus istam Romanorum virtutem, relicta Hierapoli, simul eum Comentiolo ad urbem deis uenit Constantinam. nec multo post antistes Me- .litinae Domitianus, iussu regis ad Cliosroen venit. qui Domitianus cognatus erat Imperatoris, pr fessione sacerdos, praestanti Vitae sanctimonia, oratione placidus,ad negotia conficienda solers, consilio sapientissimo. Adiunctus illi ibat Grea rius Antiochenae praeses Ecclefiat. Nam & hoc volebat

57쪽

rex,&quemadmodum voluit,itafactum est. Cum ergo sacerdos uterq; Constantinae esset, se onibus ac muneribus delinientes,melioris spei desolato spem feceriit. Quare Choctoes per Nisibin missis Legatis, Persis in memoriam vocat beneficiorum in stirpem regiam admonitis una concionis suae auditoribus, quod tyranno nec fauendum si,nec confringendae leges veteres, ae patriae, quae tot inde iam annis in Persarum sint obseruatae Republica, 'uodque nequaquam a rerum nouarum molitionilaus turpitudo absit, & ignominia. i Quom ubi Baramo primum innotuit, de conseruato Chosroe humaniterq; a Romanis excepto, legatos misit, cauens Imperatori,ne Chosroe quaquam fortunis subueniret , pactus ideo ia urbem

Nisibin Roman is se daturam, & loca usq; fluuium Trigidem. Sed quoniam non ille Baram erat, qui nomen regium extingueret, frustra tum fuit. Qv o D re contra Baramum bene seliciterq; g sta, Chosroes ad Mauricium principes aliquot ὁmmitatu suo misit,& eorum quae euenerant exposta fortuna, petiit ut auxilio misso metum sibi de meret, opitulareturque quam citissime. assirma bant etiam Legati si pecuniae copiam Imperator faceret Chosroi, refuturum eam Romanis quam primum suum recuperaret regnum. Romanorum aptem rex, praeterquam quod armis coniun- Auferebat opem, maximam quoque ei pecuniae

summam

i Di iii sed by Cooste

58쪽

iamniam est largitus:acita ostoes relina mperiratori Syngrapha , ingentem pecuniarum vim reae portauit, quam deinde diribitam Persicis sita corii piis distribuit. i et

Qv o Dinon longe post Saramen ad regem a lmandauit Chosroes , orans Caesarem, ut ducatu Commentiolum deponeret, Vt qui contumeli sus esset, &sub praeteictu auxilij afferre detrimentum. cumque Sarames secundam quod iustus erat

appulses Byrantium, Legationem Imperatori exposuisset,' Comentiolo ab ossicio ducis deposito aditum in Ρeξsidem ademit Imperator, Nam sque, qui ducis erat armiger , ducatum dedit. Sexta vero die Mauritius cingulum variegatum gemmis, & tiaram regiam, lectulosque & men Ias aureas Daras misit ad Chosroen & instructa in ipsius gratiam regia pompa ex suis doryphoris, magnifice donauit , ut ne destitutum appaciratu regio Romani Perseque aspernarentur. Cinctus est igitur Chosrocs undique satellitio regio, quanto apud Romanos sceptra regia obseruari obtinet. ac ita videntes Medi quibus viribus ab Imperatore circumdatus sit Chosroes, relicta tyrannide transiuerunt ad partes Chos-rois & Bar ini quidem res indies debilitatae sunt. Chosroi vero secundum animi sententiam, a crescentibus eo modo viribus, successere. qu propter etiam decreuit aliquod Chosros Ma ricio beneficium referre , literisque regiis Mau

rich Imperio pro munere obligat urbem Daras, , Dela

59쪽

so THEOPHI VACTI at ΜοCATI Delauetam quoq; Satrapam, virum spectatum Byzantium mittit, qui ferret claues opidi, & cum esse. uibus quod literis continebatur munus. tradidie, itaque cum esset in urbe regia legatus Romanis umbem, & ad colloquium Imperatoris admissus est. Mauricius autem, cum donasset hominem regalibus munerique, eorum quoquequae ante pepigerat firmauit fidem, Chosroe ad eam rem nomina Io Filio.

VIII.

o D Veritus Chosroes , ne quis clam pereussor a subditis sibi substituetetur, rogauit Ma rictum, ut ad custodiam corporis mille suorum sibi militum daret. Romanus autem rex custodes corporis Chosroi misit.

Qvo D Mauriciua ad Septimum usque qui ita dicitur locus, peruenit, quoniam Hunnos educi audiuerat, certi6rq; factus de Dalaurae Peria ad se

aduentum recurrit ad urbem regiam, compost que, ut par erat, legatione, propositum rur1m abitum promouit., X.

Qv o D die tertia legati ab urbe regia missi sunt, petente senatu ab Imperatore ut redireti Cui is legationi obsecundans,cum legatis rediiti

Quo D ad Anchialum metatus vallum, ibidemq; perquindecim dies moratus Mauricius,cumvenire

60쪽

venlae audiuisset a Persarum rege legatos Byzantium,in urbem rediit regiam. Tertia vero post die Celtiberiae eodem quoq; Legati veniunt. Legatis nomina erant Boso ac Betto, quos princeps gentis Franci hi recentiore lingua vocantur. at illi nomen Theodoricho ad Imperatorem misit, pro misitq;, se,si vectigalia sibi clarentur,opitulaturum Romanis, ac pro muneribus cum Chagano gesturum bellum. Imperator tamen muneratus legatos.

fi sua auxilia subpeditarent Franci, ut id gratis facerent iussit , nequaquam emi passus a Romanis pem barbarorum. Interim Chaganus ad priora pacta additamentum ab Imperatore flagitat, in quare barbarus non auditus,statim restaurauit bellum.

Quo D Priscus quindecim valla metatus, trai cto Istro fluuio, quarta die superiores Nobas veniti quod cum rescisceret Chaganus, ad Priscum legatos misit, causamoue scire voluit aduentus Romanorum. Respondit dux, ad venationem & equitatum esse loca idonea, & aquosa satis: cui Chagainnus ostendit alienam terram calcare Romanos.

citraque paetiim agere Priscum, & aperte pacem ab eo conuelli. Respondet Priscus, Romanum quoque tu subis solum. Chaganus,armis, inquit,&iure belli. Romanos hoc amisisse. Chagano amplius rixante & disceptante de his locis, Pristum fugam ex oriente exprobrasse dicunt Chagano.Instante namque aestate Chaganus , qui laudibus. a Turcis in oriente celebratur, legatos miserat ad Mauricium Imperatorem, erius concinnata epi

stola

SEARCH

MENU NAVIGATION