Apparatus ad novam L. Coelii Firmiani Lactantii operum editionem una cum praefatione generali, & duabus dissertationibus praeviis in specimen Caeterarum. Accedit ad singulos eruditionis amatores Monitum bibliopolae F. Eduardus a S. Xaverio C.E.

발행: 1751년

분량: 103페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

me Divin. Instit. cap. 43. se g. i. sed ne qua fortest apud

te hae tutio , cur eum , qui ante mundum ex Deo nutua

sit , Iesum Chrisum appellemus , qui ante annos CCC. natus ex homine es &c. X. Certe haec non sunt a Lactantio scripta, ut so) infra demonstrabimus , nisi in extrema senectute ; ergo si eodem tempore , quemadmodum allata verba ostendunt, scribebat Ainobius , alterum ex iis dicendum erit , scilicet; vel quod Lactantius adolescentulus , adolescentulo Arnobio usus sit Praeceptore , vel quod scribente I.actantio in extrema senectute , decrepitus jam Arnobius idem praestaret . Quorum quodlibet quum sine solidissimis rationibus , atque authoritatibus , Omnino gratis asserendum non sit ; necesse erit alium Magistrum Lactantio adolescentulo tribuere , & quidem, eo ottendente , Sextum nomine , non autem Arnobium .

XI. Attamen ne Hieronymi auilaoritatem parvi facere videar , qui Arnobii discipulum Lactantium fui ite tradidit , dicam quid sentio . Nimirum Arnobii Rethoris fama tractum juvenem Lactantium , Siccam , vel Roman se contui isse , eum audiendi caussa, vero similius esse puto , quam Civem Civi coaevo se instituendum tradidisse adolescentem . Quis enim nesciat aetatem illam ; praesertim si magno , atque excellenti ingenio se praeditam noscat, numquam cedere velle pari t Turpe siquidem ingeniosi adolescentes putant, eum pro praeceptore sustinere , quem aemulum , aut potius studiorum imitatorem habere mallent . Quamobrem , ut innuit Ambrosius , primus in eis addiscendi ardor a Magistri nobilitate , maxime si cum senectute , atque authoritate conjuncta sit, solet plerumque erumpere. Iuvenes Vero provectioris

52쪽

aetatis , libentius suppares etiam suos docentes audire consuescunt, ut de illorum eruditione , ac eloquentia periculum faciant , & quemadmodum eos superare possint, callide noscant; quod Philosophos , & oratores secisse , passim apud Historicos offendes . At de Arnobii , & Lactantii aetate infra uberius disputabimus . XII. Nunc jam tertium apparet fundamentum . Ex Africa , inquiunt , Itinerarium suum hexametris versiaisus Nicomediam usque refcribst. Ergo Africanus Z Ecquaenam arguendi ratio ista est Z Orbem universum suis in tabulis describunt Geographi ; Planetarum , Coelorumque motus Astronomi , maria , scopulos , syrtes , portus , dc litora Nauarchi. Possumus ergo , si quid valet argumentum hocce , pro eorundem patria Coelum , Terras, maria , & quae in iis continentur, designare , quoties natale solum ignorabimus illorum t Idem ergo& de I ad antio dicere licebit; siquidem, S. Damaso R. P. teste, Ep. I. ad Hierony. etiam Firmianus noster plurima de/tu orbis commentaria perscripst . Quod si luec nimis longo repetita principio videantur, num saltem soli Asricani, ex patria terra discedentes , iter agere , aut describere poterunt Nicomediam usque Z Nullus ne in Africae ditionibus advena , nullus hospes , peregrinus nullus, qui ad suos redux, vel alibi pergens, terras illas , iterque suum

delineare queat Z Numquid fluvius ille Larthe , quem scimus in Africa circa exstremum syrtium cornu, Berenicen urbem alluere, antequam ad Inseros delabatur, oblivionem advenis transeuntibus solumnodo inducit hominibus , solis parcens indigenis At non est heic locus, cui inserantur fabulat. Historiis utamur , ut facili negotio explane mus , quam vero simile sit, Lactantium ex Italia in Africam trajecisse . Gratis dato , quod ibidem sub Arnobio Rethore is aliquando litteris operam dederit, oc

53쪽

quod eo discedens Nicomediam venturus , suum iter descripserit: Si quidem falsum est, S. Hieronymum dixi sse, a Lactantio descriptum esse itinerarium suum ex A ca Nicomedium urique. To suum: Ab Isaeo,ik Ηeumanno additum est. Hieronymus quippe ait , οδοιπορικο de Africa visust Nicomediam , Firmi auum ueri Fe hexametris versibus rQuod certe fieri ab eo poterat etiam Africa non visa : vel Nicomedia relicta , in quam fuerat a Diocletiano accitus, re in Africam , quae in divisione Imperii Galerium inter , & Constantium Clorum faeta, huic secundo contigerat, se recipiens ad persecutionem declinandam ut infra fusius die uri sumus. Fac tamen ex Africa Nicomediam accitum Lactantium ad docendas litteras oratorias; quid inde eruitur, quod firmam, validamque conjecturam reddat de Africana Lactantii patria Z Nonne testantur Omnes, qui Romanam hilloriam scripserunt, quod ex subacto terrain rum orbe , dc potissimum ex Italia nostra a primo bello Punico plurimi in Africam a Romano Senatu, 3c postquam illam in provinciam Latina arma redegerant, ante Scpoli Laetantii tempora , Proconsules, Praefecti, Tribuni, Quaestores , Milites , Coloni, una cum liberis suis saepe sepius mittebantur Ecquis negat inter eos, Firmanos Cives adhibitos quoque fuisse, quum ex vetustissimis monuin mentis notum sit, atque exploratum, eos , sive prospera , sive adversa in Romanam Rempublicam fortuna ,hrenue semper, firmissimaque fide, in Latinis castris diis micasse, saltem ab anno V.C. CDLXXXV., quando in fidem Populi Romani Picentum nostrorum tercenti sexaginta

millia , Plinio teste , sh) venerunt, & Firmum nova CΟ- Ionia sc) deducta est Z Nemo quippe hac de re dubius hae

rere

54쪽

s XLIII J

rere poterit , cui ex eadem historia notum si ab eadem Gente Claudia prodiisse Appium Claudium Coc , qui de Picentibus triumphavit cum P. Sempronio Sopho Collega , & Appium Claudium , pariter Coc , qui tertio post

hunc triumphum anno , primus ex Romanis adversus Afros arma movit , ac fretum ingredi audaciter est au

XIII. Sed age : clarius gentis nostrae laistoriam repetamus ; eaque duce , propius ad Lactgntii Proavos , non solum in Italia , sed etiam in Africa claros , accedamus. Quam strenue adversus Romanos sub primo Sempronio se gesserint Picentes nostA, Livius, Florus , Eutropius , Appianus , aliique gravissimi Historici testati sunt: & Orosius ingenuus eorundem Compilator lib. I v. hist. α Tristem adeo , inquit , id bellum suit , ut merito dicatur, tanta tum humanum sanguinem susceptura , etiam cum geminta tu horrisono tunc terra tremuisse . Romani , pauci ad-α modum eo prcelio , qui evaserunt , vicerunt G Quanta autem fide , quanta fortitudine , ac gloria iidem postmodum pro Romana Republica pugnaverint , non solum laudati Historici , sed etiam argentei nummi ex S. C. in memoriam rerum a Picentibus gestarum,statim ac pro Populo , Senatuque Romano bellare coeperunt , Iuculenter ostendunt . Inter eos ille principem locum tenet , quem Goligius in Fastis pag. 89. ad A. V.C. CDXCVII. vulgavit , R Stephanus Vinandus Pighius in Hist. Rom. ab Andreae Schotti Antuerpiae an. ΜDCXU. edita , tom. I. pag. 4b6. dein Caedicio loquens , qui in Consulatu eodem anno mor tuus est,& Quaestor Militaris suisse dicitur,Publ. Sempronio Sopho , & Appio Claudio Coss. , quum de Picenti bus triumphatum est , hisce verbis describit . α Expressis a ta igi

a Flor. l. i. C. XIX. & l. II. C. II.

55쪽

Σ igitur in istis denariis Caedictus in uno latere Picum , - Saturni filium , Gentis conditorem , atque ductorem , et: capillis cincinnatis , facie juvenili , decora, quemad-α modum Heroes , quos immortales numquam senescera re credebant , pingere solebant . In altero latere stat: Consul , seu Praetor Romanus , togatus , Magistratusta insigne , securim virgis alligatam juxta se habens , qui Picenti tunicato , dextera juncta , fidem dare videtur . α circumscriptus titulus est .

Quare ex Senatus Consulto in deditionis Picentum memoriam nummum hunc cusum esse , Pighius concludit , illiusque conjecturam Io: Vaillant in uamm. Confular proponit ut verissimam pag. 2OI. I avercampus Vero in annotationibus fuis criticis ad numm. Consul. ince tae fidei Huberti Gollati , ad calcem Thesauri Morelliani alligatis existimat , neque ad ea tempora , vel acceptos in

dem Picentes, spectare nummum ; sed longe sos c um

fuisse : nempe an. U. C. DCLXIV. quum Gn. Pompejo , &M. Porcio Catone Coss. iterum de Picentibus triumphatum est. Utraque conjectura veritati consona videtur;quia tamen ut ibidem Havercampus ait , α In nullo denariora Romano vola , vel vestigium est gentis devietiae , cui; illum honorem habuerit Populus Romanus , ut stantem α juxta se in nummo , & dexteras jungentem depinge- π ret, atque insuper togatum π aliam typo huic explica- π tionem dabo , quae parti Pighii, 3c Vaillantii opinionem firmat , partim v ctro Havercampi conjecturae favet ,& caussam simul summi erga gentem nostram honoris habiti , mirifice explanat .

XIV. Idem Cato in deperditi jamdiu libri sivi de Ori-

Rinibus fragmento , quod nobis Aulus Gellius I. III. N. A. cap. PII. servavit , facem praebet ad istius nummi typum

56쪽

typum illustrandum z Imperator Poenus , inquit Gellius , α in terra Sicilia beno Cartilaginensi primo obviam Ro-α mano exercitui progreditur : Colles , locosque idoneos α prior occupat. Mirites Romani uti res narrata est ta in locum insinuant fraudi , perniciei obnoxium . Trita bunus a ad Consulem venit ; ostendit exitium de lo-α ci importunitate , & hostium circumstantia . Maturum α censeo , inquit , si rem servare vis , faciundum , ut α CCCC aliquos milites ad Verrucam illam sic enim α M. Cato locum editum , asperumque appellat ) ire ju-- beas , eamque uti occupent , imperes 1 horterisque .

α Hostes profecto , ubi id viderint , fortissimus quisque,

π 3c prontissimus as occursandum , pugnandumque inta eos praevertentur, unoque illo negocio sese alligabunt,ta atque illi omnes co proculdubio obtruncabuntur . Tu- interea occupatis in ea caede hostibus , tempus exerci- tum ex hoc loco educendi habebis . Atia, nisi haec, sa-α lutis via nulla est. Consul Tribuno, respondit; consuta lium quidem fidum, atque providens sibi videri: sed π istos inquitJ milites CCCC ad eum locum in hostium

cuneos quis nam erit , qui ducat Si alium, inquit Tri- bunus , neminem reperis, me , licet ad hoc periculum - utere : Ego hanc tibi,& Reipublicae animam do . Consul - Tribuno gratias , laudesque egit. Tribunus , & CS ad

- moriendum proficiscuntur . Hostes. eorum audaciam de-- mirantur. Quorsum ire pergant in expectando sunt; sed - ubi apparuit,ad eandem Verrucam occupandam iter in-α tendere , mittit adversum illos Imperator Carthaginen- π sis peditatum , equitatumque illos , quos in exerciduta habuit viros strenuissimos . Romani milites circumve π niuntur , circumventi repugnant. Fit praelium diu an-

a Caed cius nomine, ex eodem Catone.

57쪽

s XLVI J

α ceps , tandem superat multitudo . Quadringenti omnesta tum una perfossi gladiis , aut missilibus operti cadunt .m Consul inter ibi, dum ea pugna fit, se in locos tutos, atque editos subducit - Sed quod illi Tribuno, duci α militum G divinitus eo prcelio usu venit, non jam n die stris, sed ipsius Catonis verbis subjecimus. Verba Ca-α tonis: Dii immortales Tribuno militum sortunam exta virtute ejus dedere. Nam ita evenit, quum saucius α multifariam ibi factus esset, tum vultius capiti nullum: evenit, eumque inter mortuos defatigatum vulneribus, ta atque spirantem, quod sanguen defluxerat, cognove-α re: Eum sustulere , isque convaluit, saepeque post: il-α lana operam Reipublicae fortem , atque strenuam perlu-α buit: Illoque facto , quod illos milites subduxit, exer-α citum caeterum servavit. - Hune Tribunum inCoedicium fuisse Leonidi Lace demonio similem , iisdemque fiagnorum,statuarum, elogiorum honoribus extollendum putavit Cato . - Tribuno militum poma Iam pro factis re- iacta , qui idem fecerat, atque Rempublicam servave- 'rat . . . Hanc 2. Caraeici virtutem AL Cato tali suo te I-monio decoravis 3cc. Illa itaque parva laus , is Nummus , eusus in memoriam rei gestae, fuisse videtur , in quo Senatus Romanus Coedicio testatus est, se , Picentes nostros , vere fratres Populi Romani suo egregio facinore , 'ac sapienti consilio , tunc cognovisse, ac suo consultu palam facere, voluisse . Siquidem Picus, Saturni filius , primus post Patrem in Italia nostra regnarit , 3c Picentum non solum Dux , & conditor dictus est , sed etiam jure , meritoque inter Populi Romani Parentes recensetur apud Virgil. l. VII. cen. a V. 43.

. . Rex , arvs , LMinas , ct orbes

Iam senior longa placidus in pace reTebas . Ra: Fauno , Numpha genuum Laurente Marica

58쪽

. Aecipimus . Fauno Picus Pater: I fur parente Te Saturne refert: Tufanguinit ultimur autor. &c.& ibidem a U. I7O. Tectam; augusum ingens , centum sublime columnis

Urbe futtiumma , Laurentis Regia Pici :Horrendum Salvis , O religione Parentum me sceptra accipere , ct primoa attollere fasces

Regibus omen erat dic. . .

Fraternae autem concordiae manifestum indicium est duarum imaginum , dextera junctarum typus, ut bene notat Havercampus ad nummum Familiae Terentiae in Thesaur. Morelliano pag. 4II. l. F. HOcce vero Fratrum suorum titulo donatos praecipue inter omnes populos fuisse Aeduos inter Gallos, & Firmanos nostros inter Picentes, Ci-eero manifestissime profitetur : de Alduis nimirum I. I. Epist. xl x. ad Atticum; de Firmanis autem nostris l. Iv. Epist. vi II. ad eundem . Per multa , inquiens, ad me detulerunt non dubia de Firmanis Fratribus: Quo Fratrum titulo a Rom. Senatu. donabantur ii , quorum fides in Rempublicam jamdiu explorata erat , & non solum Civitatis , sed etiam Senatorum jus sibi egregiis facinoribus dari meruerant . En Taciti testimonium Annal. D. Primi AEdui Senatorum in Urbe jus adepti funt. Datum

id faederi anti uo , ct quia soli Gallorum fraternitaris

nomen eum Populo Romano usurpant. Adde Gellium infra q. xxv II I. Isidor. ibidem , & Manutium , qui ex Caesare , Plutar. & Tacit. id clarius explicat in Comment. ad laudatam Epist. lib. I. ad Att. & ad Famil. l. v I I. epist. x. , & ad Comm. Caesar. de Beu. GaII. I. I. XU.. Primum istud Punicum beIlum, cujus initio, ut Velle jus ait l. i. hist. Firmum, Caserum Colonis o cupatum , XXIII. annis , expeditionibus pluribus , varioque eventu , tandem in Lutatio Catulo , & A. P

i , a stumio

59쪽

s XLVIII J

stumio Albino Cos, Illustri Navali victoria finitum est.

Vix tamen totidem anni obfirmatae cum Poenis pacis transierant , iterum , & quidem crudelius , exariit; nec finem accepit , ni si postquam , triplici anticta clade , in Africae sinum arma Romana , Scipione Duce , trajecerunt . In hocce secundo Punico bello Picentes nostri desiderati minime suere , sed ut Silius Italicus ait l. v. Ρu

Primae Picentum , rupto ceu turbine fusa mina , di Hannibalem ruere, ut videre, cohorus Invadunt ultro , ct paenus pro morae futura a Turbato victore , petunt accensa juzentus , fit velut erepto metuenda libera Cadiu ,

Manibus i a futi praesumpta piacula mittit . . Et l. v III. a V. ψ26. Luid , qui Picenae simulat telluris alumnos , Horridas ct suamis ,-equina Curio Crisa Pars belli quam magna veniti a XVI. Quum hocce secundum bellum Punicum gerebatur , M. Porcius Cato , qui deinde Moor dictus est , prima stipendia fecit , ut Plutarchus ait in ejus Uita , dc Scipioni in Africam proficiscenti Rumjor obtigit,

anno aetatis suae , ex Lambino , XUII. , aut XVIII. Ain ejus vita testatur etiam Cornelius Nepos . Consul factus , & Hispanis cis Iberum domatis , in Grieciani se contulit , ubi , incentore Hannibale , Antiochus Rex Syriae , adversus Romanos , occupato ThermopTlarum saltu . cum LX. armatorum millibus bellum feroci instruxerat apparatu . Noverat Cato , ut ex superius relatis apparet , Firmanorum fidem , audaciam , constantiam , ac quantum in virtute illorum semper fuerat Romanorum Ducum fiduciae ; hinc quum explorasset hostium

Adde Livium me. Di. l. vi. e. Eri .eu's verba dabimus iusta 6.llax.

60쪽

stium Castra , & prope eorum Cuneos quadam intempe sta nocte pervenisset , ha:rebat anceps , qua parte in laostes irrueret . α Iam lux apparebat Plutarchi verbis utor , Hermanno Cruserio Interprete ) & unus visus est: sibi strepitum exaudire . Mox videre sub rupe Castra , α & stationem Graecorum . Eo loco substinuit Catota agmen , semotisque reliquis , Firmanos , quorum fide-α li , & prompta opera fuerat usus , accersivit: quibusta concurrentibus , ait : unum desidero ex hostibus vi-α vum capere , ut quaenam haec statio sit , & quammul-α ti , quae omnium descriptio , vel ordo , vel apparata tus , quo nos expectant. Ad hoc celeri raptu , 3c au-α dacia mihi opus est; sicuti inermia leones animosi ti-α mida petunt animalia ; vix ea dixerat Cato , quum: Firmani , sicut convenerant , confestim ruentes de-α currunt montibus ad stationes , in quas ex improviso α irrumpentes , omnes turbaverunt , dissipaveruntque . α Vnum cum armis raptum Catoni obtulerunt m : Tantaque inde hostium caedes secuta est , ut , teste orosiol. iv. hist. , ex sexaginta millibus armatorum , cum quibus Antiochus venerat , vix cum paucis , in ore lapide vulneratus , fuga se subduxerit.. XVII. Firmani, quos hactenus sub Romanis Ducibus , quideAfrica, ac de Asia triumphIrunt, vidimus demigrasse atque tam ardua perfecisse gloriamur - facinora , tertio jam consecto bello Pupico , Carthagine simul, atque Numantia deletis, in Italiam redeuntes,

quid ibidem prestiterint paulisper perpendamus , ut tandem ad Lactantii nostri Proavos, in Africam a Senatu Romano missos, ac ibidem praediis , possessionibusque

donatos , recta nobis via patefiat. Hictis itaque omnibus Romani Populi. hostibus: ut narrat Florus l. LII. C- xv I II. nou minori flagitio , se i intra Italiam , quam

SEARCH

MENU NAVIGATION