Apparatus ad novam L. Coelii Firmiani Lactantii operum editionem una cum praefatione generali, & duabus dissertationibus praeviis in specimen Caeterarum. Accedit ad singulos eruditionis amatores Monitum bibliopolae F. Eduardus a S. Xaverio C.E.

발행: 1751년

분량: 103페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

bet ex his conjecturis, sive ad aliam quamcumque , semper ad gloriam Picenat Gentis cusum nummum illum , dicendum erit,quae, ut superius vidimus, γ) Familiae suae

studiosa , & cupida erat . Inter eos autem , qui se Pompeianis partibus intime addixerant ex Picentibus , Coelia Gens suit , ex qua ortum Lactantium vidimus diff. I.q. ix. R infra confirmabimus β. x xl. , utpote quae inter alios M. Coelium habuit , Quinti Pompeii in Africa contubernalem, Tullio teste in Oratione pro eodem M. Coelio, de quo ait α Quum autem paullum roboris accepisset aetatim in Africam prosectus est , Q. Pompejo Procons. Con-α tubernalis, castissimo viro, atque omnis officii diligen-α tissimo . In qua Provincia cum res erant , oc possessio-zz nes paternae , tum etiam usus quidam provincialis, nonta sine caussa huic aetati tributus . &c. α Idem M.Coelius,

bello Civili Caesarem inter bc Pompe jum exorto , quum a Pompejo desecisse visus est, re vera tamen id eo an mo fecit , ut Curionem , gentilem , & familiarem suum, cujus in Asrica Quaestor fuerat b) aere alieno gravatum , & a Caesare suarum partium propria pecunia factum , ad Pompe jum reduceret, ut scite observat Victorius ad Epistolam ejusdem Coelii , ad Ciceronem datam , quae est ultima lib. v III. famil. Ciceron. In ea enim non solum conqueritur , se Curionis amore, & Appii Claudii odio partes potius Caesaris , quam Pompeii secutum esse , sed insuper addit . Neque haec dico , quod di dum huic caussae e sed , erede mihi , perire fatius es , ρmum Boe videre .suodis timor crudelitatis pefrae non est et, ejecti jam pridem hine essemus . Nam hic nunc , praeter foeneratoreI paucos , naec Bomo , nec ordo qui uam es , nis Pompeja-ηus . Duidem jam effeci , ut muxime plebs , ct qui an

a xvi i I. Uide etiam in Museo Codi m Corneola .

t. iu rab. LV. ἰeandem effigiem β Caeiar. l.ii. de Bello Civili . .

72쪽

tea noster fuit , populus , pester esset . Cur hae inquies ξImmo reliquias expectunt . Hos iuvitol vincere coegero .

Exitus ejus aeta probavit; nana Praetor Romae quum esset , Caesare II. & P. Cornel. Servilio Cos . , ob caussam Debitorum , male susceptam, Senatu prohibitus, A Cor cionari , quum conaretur de rostris deductus , M) ad Caesarem, ut dictitabat, pervenit Turios ; ubi quum quo ejus municipii Ilicitaret , Fquitibus Caesaris , Gaialis , atque m auis , stur' praefidii caussa missi erant ,

pecuniam polliceretur , ab iis es interfectus . Quae , etsi hactenus prolixe a nobis dicta fortasse visa sint , nunc tamen si aequa expendantur lance , ac remotis praejudiciis omnibus expendantur, liquido constabit , quam opportuna sint ad intimum trium primorum sundamentorum contrariae opinionis vitium demonstrandum . Narratis enim Firnaanorum rebus gestis, ac Coeliae familiae ex Italia nostra in Africam commigratione , ac possessione priedi rum quibus ignoratis facile erat , adversariorum conjecturas sibi assensum extorquere ) locus jam non erit , ut ex hac parte negocium nobis amplius secessere gestiant contrariae Opinionis propugnatores . Hinc quippe Lactantii nostri in Africam , si ve adolescentis, sive juvenis prosectionis occasio facile eruitur ; neque a Vero omnino abhorret , quod si Siccam in Numidia ad audiendum Arnobium is se contulit , aliquem etiam ex fratribus ejusill uc secum adduxerit , ex quo Coelius Aurelianus , Medicus clarissimus Originem traxerit , qui inde Siccensis appellatus fuerit: argute enim observat Rainesius adversus Vossium , Saeculo Ecclesiae U. Coelium Aurelianum vixi lis , quum linguae Latinae puritas Europearum gentium

idiotismis, is Bunnorum , Gothorumque barburte pia

nea Caesi de Bello Civit. I. ri ta

73쪽

ue decoxi et ca) ; Quod certe observare etiam debuisset Heumannus , quum ex Fabricio Civem , seu Lactantii nostri municipem eundem Coelium Aurelianum fuisse suspicatus est . Eidem itaque , & Nourryo interrogantibus , quomodo juvenis in Africam trajecerit Lactantius , responderi poterit , eadem ratione id contigisse , qua M. Coelius , Romani Civis filius , adhuc adolescens in Africam , ubi paternas possessiones habebat , se contulit; quamvis hic , id fecerit , quia inPompeii erat Contubernalis ; Lactantius vero noster , quia vel Arnobium ibi docentem audire voluit , vel ad persecutionem Diocletianeam deelinandam ibidem se recepit . Id etiam Langletio dicenti , non esse nimirum Romanis usitatum , adolescentes in Africam mittere , satis ella poterit, non enim mortuo M. Coelio , familia haec extincta est , sed ad Lactantium usque descendentes ab ea enumerabimus ex Fastis Capitolinis , quum infra de consanguineis ejus

XXII. Integram conjecturarum machinam , ex Asricanis Lactantii studiis excitatam , collabascere jam undique vidimus; nunc ad IU. ejusdem opinionis fundamentum collustrandum accedamus. Num saltem melius , ac prudentius hoc jactum esse putatis , Lectores optimi sed attendite , quaeso , quam parum sibi constans sit , ocquomodo in caput recidat Architecti. A Firmo inquit , FIRMANUs non autem FIRΜIANUs fuerat V euandas. Bene, optime. Sed dic a FiRΜio quomodo fuisset nuncupandus i Equidem puto te responsurum , quod nuncupatus fuisset FiRΜIANUs. Adi ergo ad Lexicographos quoscumque velis, atque ab eis disce, Urbem illam, quae quondam Pici regia fuit prope Firmanorum Castellum s

a Apud Fabricium Bibl Latina t. Iv. e. Da

74쪽

s LXIII J

Ium , & Firma Romanorum , ex antiquioribus Coloniis una , a Graecis FIRMIUΜ, a Latinis FIRΜUΜ , oc FiRMOPiCENUM , dictam suisse , ut infra demonstrabimus . Heiememinisse juvat , me a Patruo meo , quem loco amissi

in pueritia Parentis , altorem , educatorem , praeceptoremque habuisse me , D. O. M. gratias plurimas reddo , & heic grati animi caussa laudo , J audivisse , Lactantium in Bithynia primum Firmiani nomen a patria induisse , quum illuc ab Imperatore Diocletiano ad orato rias litteras docendas accitus fuit. Quemadmodum enim Diocletiano placuit , sibi nomen a patria sua Dioclea desumere , sic Lactantio a natali Urbe cognomen indidit , ut Graecis , apud quos degere debebat , morem ipse gerere velle videretur , quibus consuetudo erat , apud se agentes , maxime si aliqua fuissent laude digni , appellativo potius quassi per anthonomasiam , quam proprio nomine appellare: quo deinceps, ad genium illorum vulgato , pr omine Lucii , ae Coelii nomine praetermissis , apud exteros non solum, sed etiam apud suos inclaruit simu . R innotuit: Non aliter ac eidem Imperatori acciderat , qui quamvis Aurelius Ualerianus Diocles semper appellatus fuisset , ut Nicomedientium tamen indoli sese accommodaret , Romani Imperii Clavo potitus , Diocletiani nomine , a Patria Dioclea desumpto , caeteris omissis , ubique Gentium est appellatus. Adeo quippe , illis temporibus mos iste Imperatoribus placuit , ut Galerius Maximianus , regni particeps a Diocletiano factus , ex Dacia Ripensit , haud longe a Sardica in Illyrico, oriundus , etiam Romani Imperii nomen immutare voluerit , ut non Romanum Imperium, sed Dacicum eognominaret , eodem Lactantio teste in

Gh. de Mortiis. Per cut. cap. XXVI I. extrema - .

XXIII. Non me latet eruditissimum Vossium dixisse ,

75쪽

corrupte 2ocasur in codilibus Ptolomaei. Sed omnino

gratis , corruptum esse vocabulum illud, author iste asseruit , nec aliquem , qui cum ipso faciat , ante , vel post eum invenire poteris; sed potius in omnibus Pto-1onaari tam MSs., quam editis libris , sive Graecis , sive Latinis characteribus exaratis , Firmium constantissime legitur, quemadmodum Geographi, & Lexicorum scriptores etiam testantur. 'O Unum ex his Host annum eligo , cujus verba haec sunt. Firmium Ptolona aeo, & Pro-α copio , Firmum Ciceroni , Ec Straboni l. v. Populi: Firmani Plinio III. C. xI II., Firmi mi Livio , aliis-α que; Ιdem est Firmum cum Firmanorum Castello;

α sed in hac acceptione plurimi errarunt. Ptolomaeusta enim inter mediterraneas Φίρμιον recensuit , quod α contra Pomponium Melam notandum esse existimavitta Cellarius I. II. cap. IX., utpote qui tantummodo Cata stellum Firmum refert, oppidum cum castello con-α tandens, quae Strabo optime distinxerat. Cum oppidis

enim , quae in ora καί epίρμον Πικηνον etiam Firmum eta Picenum recenset , quia non longe a mari recedit.: Abraamus Ortelius in Theat. o. T. de Marca Anconi-α tana loquens ait et: quondam Marca Firmiana , ab α ejus oppido dicta fuit, ut Blondus prodit &c. Haetenus Hosta annus, qui cum tot laudet Geographos, pro omnibus, ad quos adversarios provocamus, interea fatis esse poterit. XXIV. Ne autem scriptis duntaxat Iibris utar, en exhibeo inscriptiones vetustissimas, quarum primam ex

76쪽

Grutero σ) deproms; alteram vero ex Maxochio b PRIMIGENIVS : AUG. L. TABULARIVS . PATRIMONII. TUTOR . DIIS MANIBUS C. FLAVII C. F. QVIR. FIRMIANI UIXIT ANN. U. Μ. IIII. DIEBUS. XI. ET

V. A. XXI.

ET SORORI . SVAE. FECIT.ATENNIA . THIAS . ET . A. FURIUS UELITER. L. CORNELIO FIRMIANO. . R. AUILA . UETERANO . COPI. III. P. R. MISSO HONESTA . MISSIONE Q. V. A. XXXXV. H. EXIESTAMENTO IPSIUS POSUE: RUNT .

Nec viris solumarodo cognomentum hocce derivatum est a Patria Firmio , sed foeminis quoque , atque Oppidis illius ditionis . Quantum ad foeminas , id probatum reperies ex duabus aliis inscriptionibus , quarum primam ex Fabretto d) , secundam ex se) Maranconio heic re-

a Tom. I. Thes. Inserip. p. III. pag. scopi Sypontivi apud Ss. Apostol. iso. edita Amstet. an. x o . in Bas , c Iadi Gudius . . . cui vel Urna Cineraria , vel Statua a Fabr. Inscript. 83. pag. 2 .imposita suisse videtur . e Marane. Deile cose Gentit sche Ulais MaE. C. XIV. pag. LX. Epigram. Pra 4 s. Antiquae Vibis. Extat in muto Epi

77쪽

s LXVI J .

SALUSTIAE . PL.FIRMIANAE PIAE

FIRMIANAE FILIAEQVAE VIXIT ANN. XU. MENS . SEX. DIEBUS XU BENEMERENTI. IN. PACE

Quantum autem ad oppida, MarisOtius lib. xxiv. Histi orbis Maritimi ait: Firmum cum Portu ad ostia Laeti , Tennae, si, ubi et Portus Firmi anus. Oppidum Firmum , etiam Firmium dicitur , Colonia Augusta

Firma. Item viros sanctitate claros , Firmo oriundos , hocce cognomine appellant. Vide Acta SS. Bollandi die x I. Martii, ubi S. Firmiani Ab. natalis dies recensetur. Apud madingum , aliosque Seraphicos ScriptoreS de S. Firmiano , cui nomen Io: Albernicola suit . Item in antiquo Martyros. Sancti . Hieronymi ad diem XI. Martii, & xxviii. Aprilis apud eosdem BollandianostOm. II. Martii a pag. 33. ad 97. XXV. Praeterea DaImatae , qui oppositam Adriatici Maris Oram tenent,omnesque cum ad ortum, tum ad Meridiem finitimae Gentes , etiam nunc Firmanos Cives aut Firmiorti, aut Firmian , vernacula sua nuncupare solent; & qui apud ipsos ex nostratibus degunt, non proprio nomine , sed appellativo , quamvis corrupto Vocabulo, ut plebejorum mos est, ab eis appellantur Hr-

78쪽

Γ LXVII J

mid, quod egomet non raro observavi in oppidis , atque Civitatibus ad Mare in vicinia Urbis nostris sitis, ea praesertim parte , qua Asculum , & ad Brutios pergitur .

Quamobrem mirari non cesso Heumanni incautum , ne dicam impudentem loquendi modum , quo Firmo oriundos , Firmianos appellatos Priscis fuisse negat , ea ratio- n , quia Cicero , & Plinius uterque , eos Firmanos appellaverunt λ probans id, quod extra controversiam

est ; & silentio praetermittens altissimo id , quod ab eodem erat evidentissime demonstrandum; Quare , quamvis reis o judicio sit usus circa illorum opinionem , qui' contra Mss. R editorum fidem asseruerunt, Formianum dicendum esse potius , quam Firmianum Lactantium , nullo adducto testimonio', pcieter Ptolomaei Flavii Anco- nitani , id marte suo excogitantis , dicens: idem esse, hanc opinionem recitasse , ac eandem refutasse , quis urissemet Luctantius ait: turpe es hominem ingeniosum id dicere , quod si neges , probare non possit. Turpius tamen ipse erravit id negando , quod Tyrunculis notum , atque exploratum esse deberet. Ideoque Lactantii nostri verba illa eidem plane quadrare aptius videntur , nimirum e Iuum debeant incerta de eerris probari, hie probationem sumst ex incerto ad evertendum quod

erat certum l. a. C. 8. D. I. , Nam ultraquam quod , ut

quisque de se videre semper poterit in Lexicis , Civitas

nostra tam Firmum , quam Firmium nuncupata antiquitus fuit , nonne si semper Firmum die a suis et , Fimmianus ab ea appellari Poterad Lactantius juxta Heu- manni effatum Z Utique id negabit 'nullus , qui postre- mana ejusdem Heumanni rationem perpendat; si enim' ab adjectivo nomine Firmus es Firma, Firmum , faeta sunt nomina substantiva , Firmus , Firmius, Firmicuti Firminus , Firmilianus , Firmianus , sicuti a Fu so

79쪽

s LXVIII J

Fusseus , Faustulus, Faustinus, Fausianus & caetera ,

ab eodem ad nauseam usque recensita, quare ab oppido , cui Firmum nomen proprium erat , eadem ipsa nomina derivari non poterant Z Igitur ipse se expediat ab hisce argumenti nostri laqueis, quoniam in eos ipse sese in jecit , nec ultra audeat nobis negocium hac in re adeo ex plorata facessere . XXVI. Quae cum ita sint, nescio quonampacto videri possint firma , & valida collustrata hactenus fundamen ta , a nobis alte discusta , dc penitus eversa , ad prudentis judicii pondus sustinendum , nisi sua sponte velint falsa intelligere, bc vera nescire . Hoc equidem scio, quam plurimos non infimi subsellii Uiros , qui de Lactantii patria disputarunt , eum natione Italum , patria Firmanum asseruisse , non solum antiquissima suorum Genti. . lium constanti traditione , verum etiam ea firmissi ina ratione ducti , quia S. Hieronymus Dalmata , firmianoque nostro fere suppar aetate , & cujus natale solum angusti Adriatici maris sinu a Civitate nostra disiungitur, separaturque, alia Lactantio nostro non assignata patria , ut caeteris , pene omnibus , quos in eodem libro recenset , Scriptoribus , Virisque illustribus , de more assolet , suorum ritu , quem supra laudavimus , eum antonomastice Firmianum, qui ct Lactantium appellat. Inter eos autem, quos ipse vidi, Laetantium Firmianis Civibus adnumerantes , ii sunt : Ferdinandus Ughellius Ital. Sacr. Iom. 2., Gerardus Iohannes Uossius de Bis. Latin. I. a. c. 7. , Laurentius Beyerninck Lb. V. H. tom. . sub tituI. TheoL Gris., Cellarius in Praefat. suae fidition. , Gugliemus Cave his. Iit. Scrist. Eccl. an. 3οῖ. , Wolf. Des.

memorabi . Gut. v. , Centuriatores Magdeb. Cent. q. , Johannes Bunonius in Botis ad Geograph. Cluperii l. 37. X. G. Mercator. Alunt. Fermo , L.

Aia ο

80쪽

Alberti deferia. PDatia , Thoria. POpe-Blount Censur. Celeb. Au I. M. Bruxen-la Martiniere Diction. G . Proinder blond. Geogr. Buptan . , Robertus Steph. in Thesaur. L. L. , Alexander Borgia , Vir in Divinis scripturis , ac in lacularibus litteris egregie doctus , Firmanae Ecclesiae Archiepiscopus toni. IV. Homi L a se eloquentissime partim latine , partim Italice ann. MDCCXLIV. dictarum, & nuperrime Io: Georgius Walchius in sua Dia. tribe de La Huntio , ejusdem uesbio inscripta , & editioni Lactantii operum , a se adornatae , praeposita , in cujus II. cap. , quod δε Lactantii Patria , di ortu titulum praeseseri,' plurimorum. hac de re prolatis sententiis , judicium suum hisce verbis pronunciat. α Nos ita senti-α mus , atque ita in animum inducimus, Lactantium inta Italia natum fuisse, nec Firmiani cognomen ex aliora casu , aut caussa habere , quam a Firmo, Piceni op-:z pido, deductum . Lactantii nomen est familiae , quo-α niam Veteres etiam aliorum mentionem habent,qui hoc α nomen serunt; Ad haec , mente comprehendere non

zz possum , quomodo quis a laetea eloquentia cognomi-α nari possit Lactantius Z Quaenam adnnitas λ quaenamri analogia inter lae ea eloquentia , oc Lactantius . α Firmianus habent Codices scripti, & Authores , qui τοῦ praestant antiquitate sua; Quod nomen optime a Fir-α mo, item Firmio Piceni oppido formatur; Id enim V in moribus habuerunt, ut cognomina non sblum Du-α cibus , quorum militia clara erat, ab Urbe , vel α Regione indiderint, sed alios quoque a patria cognota minatos esse voluerunt. C. Marcius a Cariolis op-zz pido captis, dictus est Coriolanus; Livius I1. c. 33. zz Dionus. Halicarn. Lib. VI. pag. 4I . Plutarchus in

zz vita pag. 2I . Florus lib. I. c. II. M. Valerius Cor-z: vinus a Messena in Sicilia urbe , Messena primum ,

SEARCH

MENU NAVIGATION