M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quintus, qui Orationum secundus. 5

발행: 1753년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

U O R AE T I O . . Nihil posse iam ad hanc improbitatem addi videtur. Atia

tendite exitum . . Quae mulier obtestatione viri decem illis memsibus ne domum quidem ullam, nisi socrus suae, nosse debuit, haec quinto mense post viri mortem. ipsi Oppianico ni ipsit.

Quae nuptiae non diuturnae fuerunt . Erant enim non matriamonii dignitate , sed sceleris societate coniunctae . . -

XIII. Quid ρ illa caedes Asinii Larinatis, adolescentis pecu, niosi, quam clara tum , recenti re Z quam omnium sermone celebrata P Fuit Avilius quidam Larinas perdita nequitia, &summa egestate, arte quadam praeditus ad libidines adola scentulorum excitandas accommodata qui ut se blanditiis & aia sentationibus in Asinii consuetudinem penitus immersit , Op-l ianicus continuo sperare coepit, hoc se Avilio , tanquam iqua machina admota , capere Asinii adolescentiam , & sori nas ejus patrias expugnare posse . Ratio excogitata Larini est: res translata Romam . Iniri enim id consiliuni facillux in solitudine , perfici rem ejusmodi commodius in turba posse a bitrati sunt. Asinius cum Avilio Romam est prosectus . Hos vestigiis Oppianicus consecutus est . Iam ut Romae vixerint, quibus conviviis, quibus flagitiis, quantis , & quam profusis sumptibus, non modo conscio, sed etiam conviva & adiutore oppianico, longum est mihi dicere , praesertim ad alia properanti . Exitum hujus assimulatae familiaritatis cognoscite . Cum esset adolescens apud mulierculam quandam , atque ibi pernoctaret, & ibi diem posterum commoraretur: Avilius, ut erat constitutum , simulat se aegrotare , Sc testamentum facere velle. Oppianicus obsignatores ad eum, qui neque Asinium , neque Avilium nossent, adducit, & illum , Asinium appellat :ipis , testamento Asinii nomine obsignato , discedit . Avilius illico convalescit. Asinius autem brevi illo tempore , quasi in hortulos iret, in arenarias quasdam extra portam Esquilinam

perductus, Occiditur . .

Qui cum unum iam & alterum diem desideraretur e neque in iis locis, ubi ex consuetudine quaerebatur, inveniretur, &Oppianicus in soro Latinatium dictitaret, nuper se & suos amicos testamentum ejus obsignasse: liberti Asinii, & nonnulli

52쪽

amici, quod eo die, quo postremum Asinius visus erat, Avialium cum eo fuisse , & a multis visum esse constabat, in eum invadunt, δc hominem ante pedes Q. Μanilii, qui tum erat triumvir, constituunt. Atque ille continuo , nullo teste, nutilo indice , recentis maleficii conscientia perterritus, omnia , ut a me paulo ante dicta sunt, exponit, Asiniumque ab se , comsilio Oppianici, intersectum fatetur . Extrahitur domo latitans Oppianicus a Manilio e index Muilius ex altera parte coram tenetur . Hic iam quid reliqua quaeritis Manilium plerique noratis . Non ille honorem a

pueritia, non studia virtutis , non ullum existimationis bonae fructum unquam cogitarat e sed ex petulanti atque improbo scurra , in discordiis civitatis ad eam columnam V, ad quam multorum saepe conviciis perductus erat, cum suffragiis populi pervenerat . Itaque rem cum Oppianico transigit e pecuniam ab eo accipit : causam & susceptam, & manifestam relinquit. Ac tum in Oppianici causa crimen hoc Asinianum cum testibus multis, tum vero indicio Avilii probabatur : in quo, i ter allegatos M , Oppianici nomen primum esse constabat, ea ius , quem vos miserum atque inncentem , salso iudicio circumventum esse dicitis .

XIV. Quid Τ aviam tuam , Oppianice , Dineam , cui tu

es heres , pater tuus non manifesto necavit P ad quam cum

adduxisset medicum illum suum , iam cognitum , & saepe victorem , per quem interfecerat plurimos mulier exclamat,

se ab eo nullo modo velle curari , quo curante suos omnes perdidisset. Tum repente Anconitanum quendam , L. Clodium, pharmacopolam circumforaneum , qui casu tum Larinum v

nisset , aggreditur , & cum eo HG quadrinsentis , id quod

ipsius tabulis tum est demonstratum , transigit . L. Clodius, qui .properaret, cui fora multa restarent, simul atque introd .ctus est , rem confecit: prima potione mulierem cstulit: n que postea Larini punctum est temporis commoratus. Tom. V. G Ε

31 Ad eam eorums m I Ius dicebat , Dei. nium . Idem .nor , ad columnam Maeniam et ad quam ae- 23 Iuto I Inter cotiscios, qm tores , lares , & servi fugitivi accusabam curarentur. iur. Eius mentio fit in Divin. apud Ase

53쪽

, Eadem hac Dinea testamentum iaciente , cum tabulas pre

Iiendisset Oppianicus, qui gener eius fuisset, digito legata de levit : & , cum id multis locis secisset , poli mortem eius,

ne lituris coargui posset , testamentum in alias tabulas tram 1eriptum , signis adulterinis obfgnavit . Multa praetereo con 1ulto . Etenim vereor , ne haec ipsa nimium multa esse vi deantur. Vos tamen eum similem sui suisse in caeteris quoque vitae partibus existimare debebitis. Illum tabulas publicas Larini centorias corrupisse, decuriones universi judicaverunt. Cum illo jam nemo rationem , nemo rem ullam contrahebat : nemo illum ex tam multis cognatis & affinibus tutorem uim quam liberis suis scripsit : nemo illum aditu , nemo congressione , nemo sermone , nemo convivio dignum judicabat . Omnes aspernabantur, omnes abhorrebant , omnes, ut aliquam immanem ac perniciolam bestiam , pellemque , fugiebant . Hunc tamen hominem tam audacem , tam nefarium , tam nocentem , nunquam accusasset Avitus, Judices, si id praetermittere , salvo capite suo, potuisset. Erat huic inimicus Oppianicus : erat; sed tamen erat vitricus: crudelis , & huic imfesta mater; attamen mater. Pol remo nihil tam remotum ab accusatione , quam Cluentius, 3c natura, & voluntate , & instituta ratione vitae . Sed cum esset haec illi proposita conditio, ut aut iuste pieque accusaret , aut acerbe indigneque moreretur : accusare, quoquo modo posset , quam illo modo emori,

maluit. Atque , ut haec ita esse perspicere possitis , exponam vobis Oppianici facinus manifesto compertum , atque deprehensum : ex quo simul utrumque, & huic accusare , & illum condemnari necesse suisse , intelligetis . XV. Martiales quidam Larini appellabantur , ministri publici Martis , atque ei deo veteribus institutis , religionibusque Larinatium consecrati : quorum cum satis magnus numerus esset, cumque item, ut in Sicilia permulti Venerei sunt, sic illi Larini in Martis familia )' numeraremur ; repente Oppianicus eos omnes, liberos esse , civesque Romanos coepit defendere . Graviter id decuriones Larinatium , cunctique municiis

34 In Maraia semila I Quae libera non est. Servi enim familia dicuntur. Mantit.

54쪽

PRO A. CLUENTIO. 3I

nicipes tulerunt. Itaque ab Avito petiverunt , ut eam causam susciperet , publiceque defenderet. Avitus cum se ab omni e jusmodi negotio V removisset , tamen pro loco , pro antiquitate generis sui, pro eo, quod se non suis solum commodis , sed etiam suorum municipum , caeterorumque necessari ruin natum esse arbitrabatur , tantae voluntati universorum Larinatium deesse noluit.

Suscepta causa , Romamque delata , magnae quotidie comtentiones inter Avitum & Oppianicunt ex utri utque studio defensionis excitabantur. Erat ipse immani , acerbaque natura Oppianicus . Incendebat eius amentiam inhesta atque inimica filio mater Aviti . Magni autem illi sua interesse arbitrabantur , hunc a causa Martialium demovere . Suberat et iam alia caula major, quae Oppianici, hominis avarissimi atque audacissi in i , mentem maxime commovebat . Nam Avitus usque ad illius judicii tempus nullum testamentum unquam secerat . Neque enim legare ejusmodi matri poterat in animum inducere : neque.testamento nomen omnino praetermit

tere parentis . Id cum Oppianicus sciret , neque enim erat obscurum ) intelligebat, Avito mortuo , bona ejus omnia ad matrem esse ventura : quae ab sese postea , aucta pecunia , majore praemio ; orbata filio , minore periculo , necaretur. Itaque his rebus incensus , qua ratione Avitum veneno tollere conatus sit, cognoscite .

XVI. C. & L. Fabricii, fratres gemini, suerunt ex municipio Aletrinate, homines inter se cum serma, tum moribus similes : municipum autem suorum dissimillimi ; in quibus quantus splendor sit , quam prope aequabilis , quam sere Ο-mnium constans, & moderata vitae ratio , nemo vestrum , ut mea fert opinio , ignorat . His Fabriciis semper usus et ΟΡpianicus familiarissime . Iam hoc sere scitis omnes , quantam vim habeat ad conii ingendas amicitias , studiorum ac naturae similitudo. Cum illi ita viverent, ut nullum quaestum turpem esse arbitrarentur : cum omnis ab his fraus , omnes insidiae ,

ao Ex aetrisIque stiria defensiovis a Noa, ter cautam publicam

55쪽

32 . ORATIO cireumscriptionesque adolescentium nascerentur , cumque essem viiiis atque improbitate omnibus noti studio , ut dixi , ad eorum se familiaritatem multis jam ante annis Oppianicus applicarat. Itaque tum sic statuit , per C. Fabricium nam L. erat mortuus ) insidias Avito comparare . Erat illo tempore infirma Valetudine Avitus . Utebatur autem medico ignobili , sed spectato homine Cleophanto : cuius servum Diogenem Fabricius ad venenum Avito dandum spe & pretio sollicitare coepit . Servus non incallidus, sed , ut ipsa res declaravit , frugi

atque integer, sermonem Fabricii non est aspernatus: rem ad dominum detulit : Cleophantus autem cum Avito est locutus. Avitus autem statim cum M. Bebrio senatore , familiarissimo suo , communicavit : qui qua fide , qua prudentia , qua dignitate fuerit , meminisse vos arbitror . Ei placuila, ut Diogenem Avitus emeret a Cleophanto , quo facilius aut comprehenderetur res ejus indicio , aut salia esse cognosceretiir. Ne multis; Diogenes emitur e venenum diebus paucis, s multi viri boni cum ex occulto intervenissent pecuniaque obsis nata , qtiae ad eam rem dabatur , in manibus Scamandri, tiberti Fabriciorum , deprehenditur .. XVII. Pro dii immortalest Oppianicum quisquam , his rebus cognitis , circumventum esse dicet 8 Qtiis unquam aud

cior quis nocentior λ quis apertior in iudicium adductus est λQtiod ingenium, quae facultas dicendi , quae a quoquam exco- tata defensio , huic uni crimini potuit obsistere λ simul Rillud quis est , qui dubitet , quin hac re comperta , mani se stoque deprehensa , aut obeunda mors Cluentio , aut suscipienda accusatio suerit ΤSatis esse arbitror demonstratum , Iudices , iis criminibus accusatum esse oppianicum , ut honeste absolvi nullo modo potuerit . Cognoscite nunc ita reum citatum esse illum , ut re semel atque iterum praeiudicata , condemnatus in judiacium venerit . Nam Cluentius, Iudices , primum nomen ejus detulit, cujus in manibus venenum deprehenderat. Is erat li

56쪽

PRO A. CLUENTIO. 33

herius Fabriciorum , Scamander . Integrum consilium t iudicii corrupti nulla suspicio : simplex in iudicium caula, certa res, verum crimen allatum est . Hic tum Fabricius , is , de quo ante dixi , qui , liberto damnato , sibi illud impendere perisculum videret ; quod mihi cum Aletrinatibus vicinitatem ,& cum plerisque eorum magnum usum esse sciebat , freque tes eos ad me domum adduxit . Qui quanquam de homine, sicut necesse crat, existimabant; tamen, quod erat ex eodem municipio , suae Agnitatis esse arbitrabantur, eum , quibus rebus possent , defendere : idque a me, ut facerem, ut causam Scamandri susciperem , petebant: in qua caula patroni omne periculum continebatur . Ego , qui neque illis talibus viris , ac tam amantibus mei, rem possem ullam negare e neque illud crimen , tantum , ac tam manifestum esse arbitra

rer , sicut ne illi quidem ipsi , qui mihi tum illam causam

commendabant, arbitrabantur, pollicitus iis sum, me omnia, quae vellent, esse facturum . XVIII. Res agi coepta est: citatus est Scamander reus : accusabat P. Canutius , homo in primis ingeniosus , & in dicendo exercitatus e accusabat autem ille quidem Scamandrum verbis tribus , Venenum esse deprehensum . Omnia tela totius accusationis in oppianicum conjiciebantur : aperiebatur causa insidiarum': Fabricionum familiaritas commemorabatur : hominis vita, & audacia proferebatur : denique omnis accusatio varie graviterque tractata, ad extremum manifesta veneni deinprehensione concluta est . Hic ego cum ad respondendum suris

rexi , qua cura dii immortales t qua sollicitudine animi quo timore 3 Semper equidem magno cum metu incipio diacere'. Quotiescunque dico , toties mihi videor in judicium

veni

ν uiuitat .m I Vicini enim Arpinatibus . est hominis de ingen I sama , & de ossicio. suo laborantis . In Divin. Da Deor 3o P νοni J C. Fabricii a cuius libertum lim ηυιtias , si , eum imus disi misi --

Scamandrum fuisse paulo ante dictum est. .it - mearem , qua die, citato reo, mihi d Idam . tendum fit, mois suum commove, amimo, sed - cavisa insidiarum Id est , eur veneno niam toro eo pore νενιomesca. De Orat. I. Cluentium Oppianicus necare inluerit . DI- Miai , qui Me optime dioni , oi Me id δε- eiuιme , atque ornati me facere νοει-τ , a Maa- eum metu incipio Leere a Quod meas , insi timide as diceniam acced - ,

57쪽

venire, non ingenii solum , sed etiam virtutis , atque officii tne aut id profiteri videar , quod non possim implere , quod est impudentiae : aut id non efficere , quod possim , quod est

aut perfidiae , aut negligentiae . Tum vero ita sum perturbatus , ut omnia timerem : si nihil dixissem , ne insantissimus;

si mi illa in ejusmodi causa dixissem , ne impudentissimus existimarer

XIX. Collegi me aliquando , & ita constitui , sortiter esse agendum : illi aetati , qua tum eram '' , solere laudi dari ,

etiam si in minus firmis causis hominum periculis non destitia sem . Itaque seci : sic pugnavi , sic omni ratione contendi , sic ad omnia confugi , quantum ego asseqtii potui , remedia ac perfugia causarum , ut hoc , quod timide dicam , conlectatus sim , ne quis illi caulae patronum defuisse arbitraretur Sed , ut quidquid ego apprehenderam , statim accusator extorisquebat e manibus . Si quaesieram , an inimicitiae Scamandro

cum Avito; fatebatur , nullas fuisse : sed Oppianicum , cujus ille minister suis Iet , huic inimicissimum fuisse, atque esse dicebat . Sin autem illud egeram , nullum ad Scamandrum momte Aviti venturum emolumentum fuisse ; concedebat : sed ad uxorem Oppianici , hominis in uxoribus necandis exercitati , omnia bona Aviti ventura esse dicebat Cum illa defensione ii sus essem , quae in libertinorum causiς honestissima semper existimata eit , Scamandrum patrono esse probatum ; salebatur : sed quaerebat, cui probatus esset ipse patronus. Cum ego pluribus verbis in eo commoratus essem , Scamandro faetas insidias esse per Diogenem , constitutumque inter eos de alia re suis le ; ut medicamentum , non Venenum Diogenes asterret: hoc cuivis usu venire posse : quaerebat, cur in ejuimodi locum tam abditum , cur 1olus , cur cum obsi gnata

1 e ordie da strat ome t retur .ntur , pene nim orationem annIx octo post Oppianici da UM te v deritur , νd acta lere non naticitionem praetor habuit . Oppianici autem . in e ram re optime dieit , isa iudicium Scamandri Fabriciique damnati mraxime Genii distensearem, iaνio; υe evehis nem nullo sere temporis intervallo secutiimi r ο 4 3onis , bom...umque Iudicia ρε, tinrescis . est, cuni L. Qiinctius , oppianici defensor , hiali ut tu . tribum: plebis esset, L. IA uilo , M. Cotta εχ tuus eram I Octo annis ante , Cos. Idem . Qua Cicero amios s1. nains esset . Hanc e-

58쪽

PRO A. CLUENTIO. 33

gnata pecunia venisset . Denique hoc loco causa testibus, honestissimis hominibus , premebatur . M. Bebrius de suo consilio Diogenem emptum : se praesente Scamandrum cum Vene no , pecuniaque deprehensum esse dicebat. P. Quintius Varus, homo summa religione , & summa auctoritate praeditus , de insidiis, quae fierent Avito , & de sollicitatione Diogenis, recenti re , secum Cleophantum locutum esse dicebat. Atque in illo iudicio cum Scamandrum nos defendere videis remur , verbo ille reus erat, re quidem vera , δc periculo,& tota accusatione Oppianicus . Neque . id obicure ferebat, nec dissimulare ullo modo poterat : aderat frequens , advocabat , omni studio grati que pugnabat : postremo , id quod maximo malo illi causae fuit , hoc ipso in loco , quasi reus ipse esset , sedebat . Oculi omnium judicum non in Scamandrum, sed in Oppianicum conjiciebanture timor eius, Perturbatio , suspensus incertusque vultus , crebra coloris mutatio , quae erant antea suspiciosa , haec aperta ac manifesta ficiebant. XX. Cum in consilium iri oporteret , quaesivit ab reo C-Junius, quaesitor ex lege illa Cornelia, quae tum erat, clam, an palam , de se sententiam ferri vellet . De Oppianici sententia responsum est , quod is Aviti similiarem Junium esse dicebat , clam velle serri . I tum est in consilium , Omnibus sententiis , praeter unam , quam suam Staienus esse dicebat, Scamander prima actione v condemnatus est . Quis tum erat Omnium , qui, Scamandro condemnato; non judicium de Oppianico factum esse arbitraretur Τ Quid est illa damnatione judicatum , nisi venenum id , quod Avito daretur , esse qu aestatum Z Qtiae porro tenuissima suspicio collata in Scamandrum est , aut conserri potuit , ut is sua sponte necare voluisse Avitum putarotur iAtque s43 . sisteabat I AI eatur 1 inquit Manuintius , interdum est qui lyraesens reo favet , incle adυMare eodem sensu . Imo harbarum istud , sed Latinum pro sautore conquirere , ti advocatos colligere . Neque aliter accipiendum apud Cic eronem . Ipse aderat , & alios , qui adessent , cogebat fle rcessebat . Pro Quinctio e Par tibi ius eum A .eno fuisse non putas , quιa tamem alia

quem contra te asυοcare poterat . Gronovius, not. ad I. Senec. de Clemeat. o. ubi vide plura. Graviust .

44 Prima amon. J Ampliandi potestatem

lege permittente.

4s Me questum J Esse comparatum . D

59쪽

ORATIO

Atque, hoc tum judicio facto, & Oppianico, re , 3c exi

stimatione, jam ; lege & pronuntiatione , nondum condemnato , tamen Avitus Oppianicum reum statim non fecit . Voluit cognoscere , utrum judices in eos solos essent severi, quonvenenum habuisse ipsos comperissent: an etiam consilia , conis

scientiasque ejusmodi facinorum , supplicio dignas judicarent. Itaque C. Fabricium , quem propter familiaritatem Oppianici conscium illi facinori fuisse arbitrabatur, reum statim iacit :

utque ei locus primus '' constitueretur, propter causae conjun- monem impetravit . Hic tum Fabricius non modo ad me

meos vicinos & amicos , Aletrinates , non adduxit , sed ipse. iis neque defensoribus uti postea , neque laudatoribus potuit is Rem enim integram hominis non alieni , quamvis suspici fim , defendere , humanitatis esse putabamus : iudicatam labefactare conari , impudentiae . Itaque tum ille , inopia &necessitate coactus , in causa eiusmodi ad Caepasios fratres confugit , homines industrios , atque eo animo , ut , quaecunque dicendi potestas esset data , in honore , atque in beneficio ponerent.

XXI. Iam hoc quoque prope iniquissime comparatum est , quod in morbis corporis , ut quisque est difficillimus , ita medicus nobilissimus atque optimus quaeritur : in periculis c pitis, ut quaeque causa difficillima est , ita deterrimus obscurissimusque patronus adhibetur : nisi sorte haec causa est, quod medici nihil, praeter artificium, oratores etiam auctoriis talem praestare debent . Citatur reus : agitur causa : paucis verbis

46 Ut tia ea Ioeut pronus I in eius causa, docente huius dissimilitudinis in quaerendo quod cum Scamandri causa coniuncta esset, bono medico & mala ruitrono , fuit adscristatim aneretur. Idem . pius . sed causam veram non attirit . Si

47 Ad Caepasior sarres J De quibus In Bru- pessimus patronus adoptati e , quomodo Dotesti , cap. 69. is auctoritatem praestare Nihil sane eli a 48 AI,...tur J In eodiee sancti Victori surdius hae sementia in hoc quidem loco. haec adscripta sunt: Nisi f.rre eat is est, Cur diutius hune pannum, tam pulchram quod medita nuia praetre anserum , Matrifer rationem dedecorantem toleremus , di nouatram auam ιem praesare debent i sed hoe potius deleamiri secuti optimos codices , &adjectilium puto . Disiur . Equidem non editiones 3 Reeentiores ex interpolatis libris modo in Palatinis haec periodus non habe- illum adsuerimi , invito Tullio . Gr iuris tur , sed nee in Dresdensi , lixe in utroque Tametsi Gratulo assentior , non ausim tamen Francii, nee in editionibusiliis vetustissimis, periodum delere , quam habent Uire Nan. quas inspexi . Videtur sane eento esse , qui Lamb. & Grui. οImetus. margini a magistro aut interprete , cautas

60쪽

PRO A. CLUENTIO. π

verbis accusat , ut de re iudicata , Cannutius . Incipit longo& alte petito prooemio respondere major Caepasius . Primo attente auditur ejus oratio . Erigebat animum , iam demisimn& oppressum , Oppianicus. Gaudebat ipse Fabricius. Non imtelligebat , animos judicum , non . illius eloquentia. , sed de- sensionis impudentia commoveri. Posteaquam de re coepit dicere , ad ea , quae erant in causa , addebat etiam ipse nova quaedam vulnera . Hoc quanquam sedulo faciebat , tamen im terdum non defendere , sed praevaricari accusationi videb. iriir. Itaque cum callidissime se dicere putaret , & cum illa verba gravissima ex intimo artificio deprompsisset e Respicite , Iudi

era , hominum fortunas : respicite dubios variosque casus : respi- eis e C. Fabricii senectutem : cum hoc , Respicise , Orn .indae o

rationis causa , saepe dixisset , respexit iple : at C. Fabricius a sublelliis , demista capite , discesserat . Hic iudices ridere :stomachari atque acerbe serre patronus, caulam sibi eripi ; &se caetera de illo loco , Respicite, Iudices , non posse dicere :nec quidquam propius est factum , quam ut illum persequeretur , 3c collo obtorto ad subsellia reduceret ; ut reliqua posset perorare . Iam tum Fabricius primum suo iudicio , quod est gravissimum , deinde legis vi & sententiis judicum est con

demnatus .

XXII. Quid est , quod jam de Oppianici causa plura dica

mus ' Apud eosdem iudices reus est factus , cum is duobus praeiudiciis iam damnatus esset : ab .iisdem autem judicibus, qui fabriciorum d.imnatione de Oppianico iudicarant , locus ei primus est constitutus : accusatus est criminibus gravissimis,& iis , quae a ine breviter dicta sunt , & praeterea multis , quae ego omnia nunc omitto : accusatus est apud eos , qui &Scamandrum , ministrum Oppianici , & Fabricium , conscium

maleficii, condemnarant .

Utrum , per deos immortales 1 magis est mirandum , quod' is condemnarus est , an quod omnino respondere ausus est Quid enim illi iudices facere potuerunt 8 qui si innocentes F bricios condemnassint , tamen in Oppianico sibi constare,

εο or I De uno Fal ricio notatui. mander fuit , eum Fabricioritin eget ii P tim Ioeuius est i sed Fabrielus quoque Sca- riis. Patet infra. Manue.

SEARCH

MENU NAVIGATION