M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quintus, qui Orationum secundus. 5

발행: 1753년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

68 ORATIO

Nihil enim poterat dicere , quare rata non e si ni , quae erant acta in ea republica , in qua 1 e illis ipsis temporibus censorem esse voluisset . Me L. Cotta, homo censorius, in s enatu jura- itus dixit , se , si censor tum esset , cum ego aberam , meo

loco senatorem recitaturum fuisse .

Qtiis in meum locum judicem subdidit Quis meorum amicorum testamentum discessu meo secit, qui mihi non idem tribuerit , quod & sit adessem Τ Ouis me non modo civis, sed

socius recipere contra tuam legem , & juvare dubitavit λ Denique imi versus 1 enatuῖ multo ante , quam est lata lix , de me

GRATIAs AGENDAS CENSUIT CIVITATIBUS IIS , QUE M. TUL -

LiuM ; tantumne immo etiam , CIVEM OPTIME DE RE PUBLICA MERITUM , RECEPISSENT . Et tu unus pestifer civis, eum restitutum negas esse civem , quem ejectum imi versus senatuς non modo civem , i sed etiam egregium civem semper puta

At vero , ut annales populi Romani , cla monumenta vetustatis loquuntur, Caeso ille Quintius, & M. Furius Camillus, R M. Servilius Ahala , cum essent optime de republica meriti , tamen populi incitati vim iracunJiamque subierunt : damnatique comitiis centuriatis cum in exilium profugissent, rursus ab eodem populo placato sunt in suam pristinam dignitatem restituti . .iod si iis damnatis non modo non imminuit calamitas clarissimi nominis gloriam , sed etiam honestavit: nam , etsi optabilius est , cursum vitae conficere sne dolore& sne iniuria , tamen ad immortalitatem gloriae plus assert 'desideratum esse a suis civibus , quam omnino nunquam esse violatum mihi sine ullo judicio populi profecto , tum amplissimis omnium iudiciis restituto , maledicti locum , aut crimminis obtinebit λFortis & conitan; in optima ratione civis, P. Popilius, semper suit. Tamen ejus in omni vita nihil est ad laudem illu- strius, quam calamitas ipsa . Quis enim jam meminisset , eum bene de republica meritum , nisi & ab improbis expulsus es- .set , R per bonos restitutus Τ Q. Metelli praeclarum imperium in re militari fuit , egregia censura , omnis vita plena gravitatis :

472쪽

PRO DOMO SUAE. 469tatis . tamen huius viri laudem ad sempiternam memoriam temporis calamitas propallavit.

XXXIII. Qiiod si & illis, qui expulsii sunt inique , sed tamen legibus reducti, inimicis intersectis, rogationibus tribunitiis, non auctoritate senatus, non comitiis centuriatis, non decretis Italiae, non desiderio civitatis, inimicorum injuria probro non fuit: in me , qui prosectus sum integer , absui simul cum republica , redii maxima cum dignitate , te vivo , fratre tuo altero consule reducente , at ero praetore petente : tuum scelus, meum probrum putas esse oportere ZAc , si me populus Romanus , incitatus iracundia aut invidia , e civitate eiecisset, idemque postea mea in rempublicam beneficia recordatus, se collegisset, temeritatem atque injuriam suam restitutione mea reprehendi siet : tamen prose o nemotam esset amens, qui mihi populi tale judicium non dignitati potius , quam dedecori, putaret esse oportere . Nunc vero , cum me in iudicium populi nemo omnium vocarit: condemnari non potuerim , qui accusatus non sim : denique ne e pulsus quidem ita sm , ut, si contenderem , superare non possem e contraque a populo Romano semper sim defensus, amplificatus , ornatus: quid est , quare quisquam mihi se ipsa populari ratione anteponat JAn tu populum Romanum esse illum putas, qui constat ex iis , qui mercede conducuntur P qui impelluntur, ut vim asserant magistratibus 8 ut obsideant senatum ρ optent quotidie cc dem , incendia , rapinas quem tu tamen populum , nisi tabernis clausis, frequentare non poteras : cui populo duces Lemtidios, Lollios , Plaguleios, Sergios praefeceras. O speciem , dignitatem que populi Romani , quam reges , quam nationes exterae , quam gentes ultimae pertimescunt, multitudinem hominum ex servis conductis, ex facinorosis, ex egentibus congregatam lIlla suit pulchritudo populi Romani, illa serma , quam in

campo vidisti tum , cum etiam tibi contra senatus, totiusque Italiae auctoritatem , & studium , dicendi potestas suit . Ille, ille populus est dominus regum , victor atque imperator omnium

473쪽

O R A T IOgentium , quem illo clarissimo die , scelerate , vidisti tum ,

cum omnes principes civitatis, Omnes ordinum , atque aetatum

omnium , sust agium t e non de civis , sed de civitatis salute

ferre censebant: cum denique homines in campum non tabe nis , sed municipiis clausis venerunt.

XXXIV. Hoc ego populo , si tum consules aut suissent in re publica, aut omnino non fuissent: nullo labore , tuo praecipiti furori atque impio sceleri restitissem . Sed publicam causam contra vim armatam , sine populi praesidio suscipere no

lui : non quo mihi P. Scipionis, sortissimi viri , vis inti ma , privati hominis, displiceret; sed Scipionis factum sta

tim P. Mucius consul , qui in gerenda republica putabatur fuisse segnior, quam gesta , multis senatu consultis non modo defendit, sed etiam ornavit : mihi aut, te intersecto , cum consulibus; aut, te vivo , & tecum , & cum illis, armis decertandum fuit Erant eo tempore multa etiam alia metuenda. Ad servos , medius fidius, res pervenisset . Tantum homines impios ex vetere illa conjuratione inustum nefariis mentibus, bonorum odium rei inebat . Hic tu me etiam gloriari vetas : negas esse 1erenda , quae soleam de me praedicaro: δc homo facetus, inia ducis etiam sermonem urbanum ac venustum : me dicere sol

re , esse me Jovem : eundemque dissitare , Minervam esse sororem meam . Non tam intolens sum , quod Jovem esse medico , quam eruditus, quod Minervam sororem Jovis esse existimo . Sed tamen , ego mihi sororem virginem ascisco : tu

roo iuti,na 3 Cum Ti. Gracchum privatus, & P. Mutii segnitaem detestatus , sua

manv interiacit. Vide Valer. lib. cap. 2. Horom. Pal. ni nus non agnoscit illud ιue - .ia . Gulielmius mutat in iiscita , aut Ierit/ma . P. Manuti u conjiciebat isItims . Quod non displicet. Gνυ o.

r Non tam insolans stim , iod Iovem esse me di o , quam erudirων, quod i νον em Iovis esse exsimo J Sic euidit victori ux. Qui omnem emendandi occasonem carrant, sensum a tulit hic esse nullum . Atqui aliquem video, & valde Ciceronianum, hoc est, salsum ac facetum. Age, veniamus qliasi in rem praesentem . Oratori de suo Ccinissulatu , & republica consertata, saepius quam aures hominum ferre possent, glorianti hoe obiicit ClodiuΑ : h a stloriatione tu ste Iovem esse dieis et Mine am rabi faeis μ. orem . Imperite dictum t non enim Minerva Iovis soror, sed silia . Sui sane , atque ariis immemor Cicero si , neque minus Clodio fatuus, si stolidam criminationem serio depel. lat. loco mavult agere, & iocandi erat i cus . Ain vero, inquit, dicere soleo, esse me Iovem Idem diatio ; Minervam esse s rorem meam ; eo nimirum , quod eao sim Jupiter Rrroganter dictum , sed tamen docte. Iumi.

474쪽

sororem tuam virginem esse non silvisti . Sed vide , ne tu te debeas Iovem dicere , quod tu iure eandem sororem & uxorem appellare possis. XXXV. Et quoniam hoc reprehendis, quod solere me dicas de me ipso gloriosius praedicare : quis unquam audivit , cum ego de me, nisi coactus, ac necessurio dicerem Τ Nam sit, cum mihi furta , largitiones, libidines objiciuntur, ego respondere soleo , meis consiliis, periculis , laboribus , patriam esse conservatam; non tam sum existimandus de gestis rebus gloriari , quam de obiectis non confiteri. Sed si mihi ante haec durissima reipublicae tempora nihil unquam aliud objectum est, nisi crudelitas illius temporis , cum a patria perniciem depuli: quid ὶ me huic maledicto utrum non respondere , an demisse respondere decuit 8 Ego vero etiam reipublicae semper interesse putavi , me illius pulcherrimi facti , quod ex auctoritate senatiis, consensu bonorum omnium , pro salute patriae gessiissem , splendorem verbis dignitatemque retinere e praesertim cum mihi uni in hac republica , audiente populo Romano , OperRmea hanc urbem & hanc rempublicam esse salvam jurato dicere fas fuisset .

Extinctum est iam illud maledictum crudelitatis , quod me

non ut crudelem tyrannum , sed ut mitissimum parentem , mnium civium stuὸ iis desideratum , repetitum , arcessitum vident . Aliud exortum est . objicitur mihi meus ille discessus: cui ego crimini respondere sine mea maxima laude non possum . Q iid enim , Pontifices , debeo dicere P Peccati me com

scientia profugisse 3 At id , quod mihi crimini dabatur , non

modo peccatum non erat , sed erat res , post natos homines pulis

non tam culpanda videatur instilentia dicenatis Iovem me else, ouam sus licienda erudiistio existimantis Minervam esse sororem J vis . Sum insolens et sed non tam iis flens σνωditur . Hic er tam comparationem continet , ut in alii, plerisque i cis . ia quibus assuinit Unde autem salua liac manarit accusatio , si quis sorteqvierat: inde opinor, quod se Urbit se at rem esse iactaret Cicero e 6c Semator, se tor, titulus sit lovis proprius . De Minerva , narrat Plutarchus in vita Ciceronis, quod hie, cum amicorum secutus consilium, decreWiiset cedere Clodiano surori, atque abi re, sita num Minervae, quod magiis in veneratione diu habuerat domi, tu Capitolio posuit, ibique dedicavit, eum hae inscriptione MINERVT URRlS ROME PRΨSIDI. Quae quidem de Minerva atii ma iversio an huc sor lasse faciat, videbunt Critici. Quid tamen

emendatores attulerint , videas licet apud Graevium. cui--.

475쪽

4 a ORATIO pulcherrima. Iudicium populi pertimuisse Τ At id, nec propos

trem ullum fuit; &, si fuisset, duplicata gloria ' discessissem Bonorum mihi praesidium defuisse Τ Falsum est . Me mortem timuisse λ Turpe est . XXXVI. Dicendum igitur est id , quod non dicerem , nisi coactus , nihil enim unquam de me dixi sublatius alcifeeniadae laudis causa potius , quam criminis depellendi ) dico igitur , & quam possum maxima Voce dico : Cum omnium per ditorum & conjuratorum incitata vis , duce tribuno plebis, consulibus auctoribus, a filicto senatu , perterritis equitibus Romanis , suspensa ac sollicita tota civitate , non tam in me impetum faceret , quam per me in omnes bonos : me vidisse, si vicissem , tenues rei publicae reliquias; si victus essem , nullas suturas. Qiiod cum judicassem , deflevi conjugis miserae discidium ' , liberorum carissimorum solitudinem , fratris absentis amantissimi atque optimi casum , subitas fundatissimae familiae γ ruinas . Sed his omnibus rebus vitam anteposui me rum civium : remque publicam concidere unius discatu , quam omnium interitu occidere malui . Speravi , id quod accidit , me iacentem posse a vivis viris sortibus excitati : si una cum bonis interiissem , nullo modo posse recreari. Accepi , Pontifices , magnum atque incredibilem dolorem . non nego : neque istam mihi ascisco sapientiam , quam nonnulli in me requirebant , qui me animo nimis fracto esse atque afflicto loquebantur. An ego poteram , cum a tot rerum tanta varietate divellerer , quas idcirco praetereo , quod ne nunc quidem sne fletu commemorare possum infitiari me esse hominem , & communem naturae sensum repudiare ρ Tum vero neque illud meum factum laudabile , nec beneficium uulum

iam ad liberos respicitur , quos iam ante nominavit , quam ad rem familiarem , quae& ipsa sui dari, constitui dicitur. Sie orat. pro Rabirio Post. cap. I. findara fortMna. Ernestus . Fωndare non sqniscat condere, aut statuere; sed firmare, ac stabilire. Coi nis in m fundare , est urbem stabilire , urbis statum eonfirmare, colonia eo deducta . Seianis .

a Duplicata ηIoria J Una pulcherrimi sa-cti , altera iudiciis populi compro-hantis. Manut.

sem. Dem.

4 con, is discidium I Dissium animi est i discidium vero corporis . Gisantur in

Lucreta. udaissiniae familia I Fundati familia dicitur liberis susceptis . Sed hoc loco non

476쪽

PRO DOMO SUA. 473

lum a me in rempublicam prosectum dicerem , si quidem ea reipublicae causa reliquissem , quibus aequo animo carerem reamque animi duritiem , sicut corporis , quod cum uritur, non sentit , stuporem potius, quam virtutem putarem . XXXVII. Sulcipere tantos animi dolores, atque ea , quae, capta urbe , accidunt victis , stante urbe unum perpeti , &jam se videre dii trahi a complexu sitorum , disturbari tecta , diripi fortunas , patriae denique causa patriam ipsam amittere , spoliari populi Romani beneficiis amplissimis , praecipitari

ex altissimo dignitatis gradu , videre praetextatos inimicos , nondum morte complorata , arbitria petentes funeris : haec omnia subire contervandorum civium causa , atque ita , ut d lenter absis , non tam sapiens , quam ii , qui nihil curant , sed tam amans tuorum , ac tui , quam communis humanitas postulat : ea laus pr.eclara , atque divina . Nam , qui ea , quae nunquam cara ac iucunda duxit , animo aequo reipublicae causa deserit, nullam benevolentiam insignem in rempublicam deelarat . Qui autem ea relinquit , reipublicae causa , a quibus cum summo dolore divellitur , ei patria cara est : cuius salutem caritati anteponit suorum .

Quare rempublicam disrurnpatur licet ista furia , atque audiat haec ex me, quoniam lacessivit ) bis servavi ; ut consul togatus armatos vicerim : privatus consulibus armatis cesserim . Utriusque temporis fructum tuli maximum : superioris , quod ex senatus auctoritate, & senatum , & omnes bonos , meae salutis causa , mutata veste vidi: posterioris, quod Fc senatus , & populus Romanus, & omnes mortales , & privatim & publice iudicarunt, sine meo reditu rempubicam salvam esse non posse. Sed hic meus reditus, Pontifices , vestro judicio continetur. Nam, si vos me in meis aedibus collocatis, id quod in omni mea causa semper studiis , consiliis , auctoritatibus, sententiis que fecillis : video me plane , ac sentio restitutum . Sin mea domus non modo mihi non redditur, sed etiam monumentum

477쪽

piternam putet 8 In conspectu praeterea totius urbis domus est mea , Pontifices: in qua si manet illud non monumentum v bis , sed sepulcrum inimico nomine inlcriptum ; demigrandum potius aliquo est , quam habitandum in ea urbe , in qua tropaea & de me , & de re publica videam constituta.

XXXVIII. An ego tantam aut animi duritiem habere , aut oculorum impii lentia in polli in , ut, cujus urbis servatorem meesib senatus omnitim asciatu toties judicarit , in ea possim intueri domum meam evertam non ab inimico meo , sed ab hoste communi , & ab eodcm aedem extru tam , & politam in oculis civitatis, ne unquam conquiescere possit fletus bonorum 8 Sp. Melii , regnum appetentis , domus est complanata .

Ecquid aliud λ aequum accidisse Multo populus Romanus judicavit ; nomine ipso A qui melli , stultitia poena comproba

ta est . Sp. Cassii domus ob eandem catilam eversa : atque in eodem loco aedes posita Telluris . In Vacci pratis domus suit M. Vacci , quae publicata cit, Sc eversa , ut illius facinus memoria D nomine loci notaretur. M. Manlius, cum ab ascen-1u Capitolii Gallorum impetum repulisset , non fuit contentus beneficii sui gloria : regnum appetisse est judicatus. Ergo ejus domum evertam , duobus lucis convestitam videtis . Qi iam igitur majores nostri sceleratis ac nefariis civibus maximam poenam constitui posse arbitrati sunt, eandem ego subibo , ac sustinebo , ut apud posteros nostros non extinctor coniurati

nis & sceleris, sed auctor & dux fuisse videar λHanc vero , Pontifices , labem turpitudinis Sc inconstantiae poterit populi Romani dignitas sustinere , vivo senatu , vobis principibus publici consilii , ut domus M. Tullii Ciceroniς cum

domo Fulvii Flacci , ad memoriam poenae publice conli itiitae , coniuncta esse videatur M. Flaccus , quia cum Graccho contra salutem rei pii blicae secerat , Sc senatus sententia est intem

sectus, Sc ejus domus eversa , bc publicata est : in qxia porti

apud Cic. vr. ad Famil. epist. 7. stultitiam

Utc., , cum quis emitra Potente, scribit: ellane elatione in tyrannidis ne-n. sanae men i ,

6 poena J Puto lε emltim stultitia in secundo casu . Huoiu. Mihi ville ut frui. Di, nescio quo casa irreptile, & Melii, ex vestigii veteraim Oadicum colligo excidisse. Nuui Cicero scelus & stagitium Melii regnum astellantis stultitiam vocet eci

478쪽

PRO DOMO SUAE. 473

eum post aliquanto Q. Catulus de manubiis Cimbricis secit.

Illa autem fax ac furia patriae , cum urbem , Pisone & Gabinio ducibus , cepisset , occupasset , teneret: uno eodemque tempore Fc claris limi viri mortui monumenta delebat , iameam domum cum M. Flacci domo conjungebat : ut , qua poena senatus aflἡcerat evertorem civitatis , eadem ille , o inpresso senatu , aniceret eum , quem patres conscripti custodem

patriae iudicassent. XXXIX. Hanc vero in Palatio , atque in pulcherrimo urinbis loco porticum esse patiemini , furoris tribunitii , sceleris consularis , crudelitatis conjuratorum , calamitatis rei publicae , doloris mei defixum indicium ad memoriam omnium gentium sempiternam Τ Qtiam porticum pro amore , quem habetis in rempublicam , & semper habuistis, non modo sententiis, sed, si opus esset , manibus vestris disturbare cuperetis : nisi quem sorte illius castissimi sacerdotis ' superstitiosa dedicatio de te

ret .

O rem , quam homines soluti ridere non desinant i tristi res autem sine maximo dolore audire non possint i Publiusne Clodius , qui ex pontificis maximi domo religionem eripuit, is in meam intulit P Hunccin' vos , qui estis antistites caeremoniarum & sacrorum , auctorem habetis , & magistrum publicae religionis P O dii immortales t vos enim haec audire

cupio ) P. Clodius vestra sacra curat vestrum numen horret λ res omnes humanas religione vestra contineri putat 3 hic non illudit auctoritati horum omnium, qui adsunt, summorum virorum 8 non vestra , Pontifices, gravitate abutitur 3 Ex isto ore religionis verbum excidere , aut elabi potest Z cum tu e dem ore , accusando senatum , quod severe de religione decerneret ' , impurissime teterrimeque violasti.

XL. Aspicite , aspicite , Pontifices , hominem religiosum ,

& , si vobis videtur , quod est bonorum pontificum ) mo-

r Castissimi faeerdotis 3 Acer ira in Clodium de lucestii Clodius est aceusatus , qui spe

ironia: qui, tanquam sacerdos , noctu , li- corrumpendi iudicii, contendit, & obtinuit,bidinis causa dcinum C. Caesaris Pont. max. adiuvante in primis M. Pustio Pisone comin qua mulieres pro populo iaciebant , mu- sule, ne suam causam senauis iudicaret . Ep. liebri vestitu introivit. Maisur. 14. lib. I. ad Att. Deis. 3 Quod severe da νeligione decernini J Cum

479쪽

4 6 ORAT IO

nete eum , modum quendam esse religionis e nimium esse suo

perstitiosum non oportere . Quid tibi necesse fuit anili super stitione , homo sanatice , sacrificium , quod alienae domi se ret , invisere Qtiae autem te tanta mentis imbecillitas te nuit , ut non putares , deos satis posse placari , nisi etiam muliebribus religionibus te implicuisses Quem unquam audisti maiorum tuorum , qui & sacra privata coluerunt , & publicis sacerdotiis praesuerunt , cum sacrificium Bonae deae fisret , interfuisse P neminem , ne illum quidem , ciui caecus est factus ' . Ex quo intelligitur , multa in vita falso homines

opinari : cum ille , qui nihil viderat sciens quod nefas esset, lumina amisit ; istius , qui non solum aspectu , sed etiam in

cesto flagitio , & stupro polluit caeremonias , poena omnis oculorum ad caecitatem mentis est conversa . Hoc auctore tam

casto , tam religioso , tam sancto , tam pio , potestis , Pontifices , non commoveri , cum suis dicat se manibus domum civis optimi evertisse , & eam iisdem manibus consecrasse λ uae tua fuit consecratio 8 Tuleram , inquit, ut mihi liceret . Quid Τ non exceperas, ut, si quod ius non esset rogare , ne esset rogatum ρ Jus igitur statuetis esse , uniuscuiusque vestrum sedes, aras, socos, deos Penates, subjectos esse libidini tribunitiae In quem quisque per homines concitatos irruerit , quem impetu perculerit , hujus domum non solum affligere , quod

o est factur J Appium Caecum punitus esse a diis caecitate, quod, li et suis.

denotari & Hotomanus&Manutius, "- set maxime pius, vidisset Palladium , quod quot sunt interpretes , existimarunt . Sed is viro videre non liceret. Vide in id. v I. Fast. 1enectute eaecus factus est . At eur hie ex Clodius autem materna stirpe fuit ex Me- Lente Appia , is quem artas lontra oculorum tellorum familia. Mater enim eius suit Caecilia usu erivavit, nominaret inter illos, qui sa- Metella , cuius pater exul Q. Metellus Nucris intersuistent , quibus interesse illis non mi dicus , qui anno V. C. DCLIII , exilio, licebat Absurde hie mentio fieret Appii a Saturnino trib ino pl. adiuvante Glaucia Caeci . Non Anpium iiii elligit Cicero , sed praetore , fuit multatus . Hunc vocavit PamCaecilium Metellum. Is e flammis eum Pal- lo superius in hae oratione, patrem Clodii. ladium eripuisset, eaecus satius est. Compen- Sed si patrem tuum , -em medius fidius dium Livii lib. Ior Cum templum Vesta aν- Areeium , dissimilemque vestri , nemo unquam deret Caeci ist MeretIωr Pont. Max. ex incem sanus exulam appetiavit , & quae ibi sequum diis saera rapuit . Ob illam causam , orbam tur . Sie in oratione pia reditum in senatu luminibus illum exegisse sene tutem, quae ilia Q. Metellum consulem , collega Lentulo, o amissset incendio , cum Palladium rapeia appellat fratrem Clodii r Metellias ct iniaret ex aede Vestae , Plinius docet Hist. Nat. miris, ct fratre inimici , perspecta vesνε -- II , 4M Sed 8c multi alii hoe commemo- ιωntate , omnia Mivata otia d ofuit , cumrant. vide Ovid. vi. Fast. Credebatur igitur esset stater patruelis. Gram

480쪽

PRO DOMO SUA. 477

quod est praesentis insaniae , quasi tempestatis repentinae , sed etiam in posterum tempus religione sempiterna obligare ρXLI. Equidem sic accepi , Pontifices , in religionibus suscipiendis , caput esse , interpretari , quae voluntas deorum immortalium esse videatur : nec est ulla erga deos pietas , nisi honesta de numine eorum ac mente opinio , cum expeti nihil ab iis , quod sit injustum atque inhonestum , arbitrere . Hominem invenire ista labes tum , cum omnia tenebat , neminem potuit , cui meas aedes addiceret , cui traderet , cui donaret : ipse cum loci illius , cum aedium cupiditate flagraret, ob eamque causam unam , una justa illa rogatione sua vir bonus dominum se in meis bonis esse voluisset : tamen illo ipso in furore suo non est ausus meam domum , cujus cupiditate inflammatus erat , possidere . Deos immortales existimavitis , cujus labore & consilio sua ipsi templa tenuerunt , in eis jus domum afflictam & eversam per unius hominis sceleratin simi nefarium latrocinium immigrare voluisse ΤCivis est nemo in tanto populo , extra contaminatam itiniam 8c cruentam P. Clodii manum , qui rem ullam de meis bonis attigerit , qui non pro suis opibus in illa tempestate defenderit . At , qui aliqua se contagione praedae , societatis , emptionis , contaminaverunt , nullius neque privati , neque publici judicii poenam essugere potuerunt . Ex his igitur bonis , quorum nemo rem ullam attigit , qui non omnium iudicio sceleratissimus haberetur , dii immortales domum meam concupiverunt Ista tua pulchra Libertas deos Penates & familiares meos Lares expulit, ' ut a te ipsa, tanquam in casti vis sedibus collocaretur P Quid est sanctius, quid omni re-igione munitius , quam domus uniuscujusque civium 8 Hic arae sunt , hic soci , hic dii Penates , hic sacra , religiones,

caeremoniae , continentur .' hoc perfugium est ita sanctum

mnibus , ut inde abripi neminem fas sit. XLII. Quo magis est furor istius ab auribus vestris repellendus , qui , quae majores nostri religionibus tuta nobis &sancta esse voluerunt , ea iste non solum contra religionem

SEARCH

MENU NAVIGATION