장음표시 사용
501쪽
nobilis , vulnerati ', non posse arceri otii finibus : erupturum illud malum aliquando , si impunitum fuisset , ad perniciem civitatis. Non multum mihi sane post ad odium accessit. Ni hil enim contra me fecit odio mei , sed odio severitatis, odio dignitatis , odio reipublicae . Non me magis violavit, quam
senatum , quam equites Romanos, quam omnes bonos, quam
Italiam cunctam . Non denique in me sceleratior fuit , quam in ipsos deos immortales . Etenim illos eo scelere violavit,
quo nemo antea . In me fuit eodem animo , quo etiam ejus
1amiliaris Catilina , si vicisset, suisset . Itaque eum nunquam a me esse accusandum putavi , non plus , quam stipitem illum ', qui quorum hominum esset , nesciremus, nisi se Ligurem ipte esse diceret. Quid enim hunc persequar; pecudem ac belluam , pabulo inimicorum meorum & glande corruptum Qui si sensit, quo sese scelere devinxerit e non dubito , quin sit miserrimus. Sin autem id non videt: periculum est, ne se stuporis excusatione defendat. Accedit etiam , quod , expectatione omnium , sortissimo , & clarissimo viro , T. Annio , a vota , & constituta ista hostia esse videtur : cui me praeripere
desponsam jam , & destinatam laudem , cum ipse eius opera &dignitatem , & salutem recuperarim , valde est iniquum . IV. Etenim , ut P. ille Scipio natus mihi videtur ad interitum exitiumque Carthaainis, qui illam multis imperatoribus obsessam , oppugnatam , labefactatam, pene captam aliquando , quasi fatali eventu , solus evertit: sic T. Annius ad illam pestem comprimendam , extinguendam , funditus delendam n tus esse videtur , & quasi divino munere donatus reipublicae . Solus ille cognovit, quemadmodum armatum civem , qui lapidibus , qui ferro alios fugaret , alios domi contineret , qui urbem totam , qui curiam , qui forum , qui templa omnia caede incendiisque terreret , non modo Vincere , verum etiam vincire oporteret . Huic ego & tali, & ita de me , ac de patrias Inreati J Iniamia iudicii. to Non misis viario , verum etiamo stipitem illum I filium Umrem , P. νεJ Sie habent litai mss. Ion e melius, quam Clodii collegam in tribunatu i qui reserente vulgati, vine- , - iam etiam vincire. vi Ninnio de Ciceronis reditu , intercessit . ctus enim fuit P. Clodius a Milone ab illo M uutiar. iam tempore , in quo eum reum secit , &legi
502쪽
patria merito viro , nunquam mea Voluntate praeripiam eum
praesertim reum , cujus ille inimicitias non solum sui cepit propter salutem meam , verum etiam appetivit . Sed si etiamnunc illaqueatus jam omnium legum periculis, irretitus odio bonorum omnium , expectatione supplicii jam non diuturna implicatus, seretur tamen haesitans, & in me impetum impeditus facere conabitur et resistam , & aut concedente , aut etiam adiuvante Milone, ejus conatum refutabo : velut hesterno die, cum mihi stanti tacens minaretur , voce tantum attigi legum initium , & iudicii . Consedit ille : conticuit . Diem dixisset , ut secerat . fecissem , ut ei statim tertius a praetore dies diceretur. Atque hoc sic moderetur , & cogitet, si contentus sit iis sceleribus, quae commisit, jam se esse consecratum Miloni : si quod in me telum intenderit, statim me esse arrepturum arma judiciorum , atque legum . Atqui paulo ante , Patres conscripti , concionem habuit ,
quae est ad me tota delata : cujus concionis primum imi versum argumentum , sententiamque audite . Cum riseritis impudentiam hominis, tum a me de tota concione audietis.
V. De religionibus sacris ,& caeremoniis est concionatus, Patres conscripti, Clodius. P. inquam , Clodius sacra religiones negligi , violari , pollui , quelius et t. Non mirum , si hoc vobis ridiculum videtur . Etiam sua concio risit hominem , quomodo ipse gloriari solet, ducentis confixum lenatus-consultis , quae fiant omnia contra illum pro religionibus iacta , hominemque eum , qui pulvinaribus Bonae Deae stuprum intule-
Iestibus irretivit Milor sed tum demum erit & stans sunt ostitantia librarIorum invictim
victus, cum ab eodem Milone interfectiiq in permutata. GR . via Appia iacebit . . Vinxit Clo- xx Die --niem disere, ma istratus dium Milo emptis cladiatori,ufi, quorum - est , iton privati homini . Erat autem si pera in eum furentem uteretur . Vide l. de anno aedili curuli Clitili . Set, siri et i Siossie. II. i . Ut vinceret, accusahat Clodium me , die dicta , at Domit uni vo assiet et ego
Cum consurrexi:set, & mihi tacenti minare- incipit. Elfi de repubiaea , scrιbam , tur, ac meae domui , simul ac verbo attiei Manut. iudicium illud, eoasedit, M tacuit. Tacemi
503쪽
3M ORAT IOrit, eaqtie sacra, quae viri oculis , ne imprudentis quidem , aspici fas est, non solum aspectu virili , sed ilagitio , stuproque violarit , in concione de religionibus neglectis conqueri . Itaque nunc proxima concio eius expectatur de pudicitia . Qitidenim interest , utrum ab altaribus religiosissimis fugatus , de sacris & religionibus conqueratur , an ex sororum cubiculo eis gressus, pudorem pudicitiamque defendat ξ Responsum haruspiacum hoc recens de fremitu, in concione recitavit : in quo cum aliis multis scriptum etiam illud est id quod audi stis ) Aea fieris, re religioD , profana baberi . In ea causa esse dixit domum meam , a religiosissimo sacerdote, P. Clodio , consecra
Gaudeo mihi de toto hoc ostento, quod haud scio , an gravissimum multis his annis huic ordini nuntiatum sit , datam non modo justam , sed etiam necessariam causam esse dicendi. Reperietis enim ex hoc toto prodigio , atque responso, nos de illius scelere ac furore, ac de impendentibus periculis ma- Nimis , prope jam voce Iovis optimi maximi praemoneri. Sed primum expiabo religionem aedium mearum , si id facere vere , ac sine cujusquam dubitatione potero . Sin scrupulus tenuissimus residere aliquis videbitur : non modo patienti, sed etiam libenti animo portentis deorum immortalium , religionique parebo . VI. Sed quae tandem est in hac urbe tanta domus, ab ista religionis suspicione tam vacua , atque pura Τ Quanquam Vestrae domus, Patres conscripti , caeterorumque civium , multo maxima ex parte sunt liberae religione ; tamen una mea domus iudiciis omnibus liberata , in hac urbe sola est . Te enim appello , Lentule, Sc te, Philippe . Ex hoc haruspicum responso decrevit senatus, ut de locis sacris religiosis ad hunc ordinem reserretis. Potestisne reserre de mea domo ξ quae ut dixi sola, in hac urbe , omni religione , omnibus iudiciis, liberata est . Ouam primum inimicus ipse in illa tempestate ac nocte rei publicae, cum caetera scelera stylo illo impuro Sex. Clodius conscripsisset, ne una quidem attigit litera religio
3 Ne una suism litara a meae doma consecrati ein Ruingeret. Ferrata
504쪽
nis. Deinde eandem domum populus Romanus, cujus est summa potestas omnium rerum , comitiis centuriatis, omnium a latum ordinumque suffraniis, eodem jure esse iussit, quo fuisset. Postea vos, Patres conlcripti, non quod dubia res esset, sed ut huic suriat, si diutius in hac urbe , quam delere cuperet, maneret, vox interdiceretur '' , decrevistis, ut de me rum sedium religione ad pontificum collegium referretur. Quae tanta religio est , qua non in nostris dubitationibus, atque in maximis superstitionibus , unius P. Servilii , ac M. Luculli responso , ac verbo liberemur 8 De sacris publicis , de ludis maximis, de deorum Penatium , Vestaeque matris caeremoniis ,
de illo ipso sacrificio , quod fit pro salute populi Romani ,
quod post Romam conditam , hujus unius casti tutoris religi num scelere violatum est ; quod tres pontifices statuissent, id semper populo Romano, semper senatui, semper ipsis diis immortalibus satis sanctum , satis augustum , satis religiosum esse visum est . At vero meam domum P. Lentulus , consul &pontifex , P. Servilius, M. Lucullus , Q. Metellus, M' Glabrio , M. Messala , L. Lentulus, flamen Martialis: P. Galba, Q. Scipio, C. Fannius, M. Lepidus, L. Claudius, rex sacrorum : M. Scaurus , M. Crassiis , C. Curio , Sex. Caesar, flamen Qtiirinalis : Q. Cornelius , P. Albinovanus , Q. Terentius , pontifices minores, causa cognita , duobus locis dicta , maxima frequentia amplissimorum ac sapientissimorum civium astante , omni religione una mente omnes liberave
VII. Nego , unquam post sacra constituta, quorum eadem
est antiquitas, quae ipsius urbis, ulla de re , ne de capite quidem virginum Vestalium , tam frequens collegium judicasse. Quanquam ad facinoris disquisitionem interest adesse quamplurimos t ita est enim interpretatio illa pontificum, ut iidem potestatem habeant judicum . Religionis expiatio vel ab uno pontifice perito recte fieri potest: quod idem in judicio capitis
I4 riu interdicemur J Ne posset unqaam tu, absente Cicerone , eum de reditu ei dicere, meam domum, a iam ipse conlaetan aeteretur: deinde in soro apta malifiees, a set, religione non esse liberatam. p. causam suam agente. Idem .as Duisia istis dicta a Primum in sen
505쪽
tis durum atque iniquum est tamen sic reperietis, frequentiores pontifices de mea domo , quam unquam de caeremoniis virginum , judicasse . Postero die frequentissimus senatiis , te contule designato , Lentule , sententiae principe , P. Lentulo &Q. Metello , consulibus reserentibus, statuit, cum omnes pomtifices , qui erant hujus ordinis , adessent e cumque alii, qui honoribus populi Romani antecedebant , multa de collegii j dicio verba fecissent , omnesque iidem scribendo adessent in , domum meam , iudicio pontificum, religione liberatam videri. De hoc igitur loco sacro potissimum videntur haruspices dicere , qui locus solus ex privatis locis omnibus hoc praecipue juris habet, ut ab ipsis, qui sacris praeiunt, sacer non esse
judicatus sit Z Verum referte : quod ex senatus-consulto facere
debetis. Aut vobis cognitio dabitur, qui primi de hac domo sententiam dixistis , & eam religione omni liberastis: aut senatus ipse iudicabit , qui , uno illo solo antistite sacrorum dissentiente , nequentissimus antea iudicavit : aut, id quod cem te fiet , ad pontifices reiicietur, quorum auctoritati , fidei, prudentiae majores nostri jacra , religionesque , & privatas, &publicas commendarunt . Qii id ergo hi possunt aliud judicare, ac iudicaverunt 8 Multae sunt domuς in hac urbe , Patres con scripti, atque haud scio, an pene cunctae jure optimo : sed tamen jure privato , jure hereditario, iure auctoritatis, iure mancipi, jure nexi . Nego esse ullam domum aliam aeque Privato jure , atque optima lege, publico vero omni praecipuo , & humano, & divino jure munitam . Quae primum a discatur ex auctoritate senatus, pecunia publica : deinde contra vim nefariam hujus gladiatoris , tot senatuς- contulit S munita , atque septa eit . VIII. Primum negotium iisdem magistratibus est datum anno superiore , ut curarent , ut sine vi mihi aedificare liceret , quibuS in maximis periculis , universa respublica commendari
r6 scribendo a Cum S. C. in eerdos, saera Banae Deae accessierat . in .gratiam alteriit , illius omne . amici solebant i 8 Iωre ννivato I Exponit , quid sit esse d*sse , dum scriberetur ἔν qui nominabamur iure privato , hoc est , vel iure hereditario iarat testex in eodem decreto. F. . vel iure , sive usucapioniΑ , vet y f.erornuo. I Ironia . Saepe eis iure man μι , seu venditionis, Iea iure Maι , iam sacerdotem appellat , quia tanquari s sive oppigi ieraLiona . F νει-
506쪽
DE HARUSPICUM RESPONSIS . soasolet: deinde , cum ille saxis, & ignibus, & serro vastitatem mei; sedibus intulisset : decrevit senatus , eos , qui id fecissent,
lege de vi , quae est in eos , qui universam rempublicam opis pugnassent, teneri . Vobis vero reserentibus, o post hominum memoriam sortissimi , atque optimi consules , decrevit idem senatus frequentissimus , qui meam domum violasset , contra rempublicam esse iacturum . Nego , ullo de opere publico , de
monumento, de templo , tot senatus extare consulta , quot de mea domo, quam senatus unam , post hanc urbem constitutam , ex aerario aedificandam , a pontificibus liberandam , a magistratibus defendendam, a judicibus puniendam '' putaret. P. Valerio, pro maximis in rempublicam beneficiis, data domus est in villa publica': at mihi in Palatio restituta. Illi locus: at mihi etiam parietes, atque tectum . Illi , quam ipse privato iure tueretur: mihi, quam publice magistratus omnes defenderent. Quae quidem ego si aut per me , aut ab a- Iiis haberem , non praedicarem apud vos, ne nimis gloriari viderer . Sed, cum sint mihi data a vobis, cum ea attententur ejus lingua, cujus antea manu eversa vos mihi & liberis meis, manibus vestris , reddidistis ' non ego de meis , sed de vestris
factis loquor e nec vereor , ne haec mea vestrorum benefici rum praedicatio , non grata potius, quam arrogans videatur .
Quanquam , si me tantis laboribus pro communi salute perfunctum efferret aliquando ad gloriam , in refutandis maledictis improborum hominum , animi quidam dolor , quis non
ignosceret 8 Vidi enim hesterno die quendam murmurantem :quem aiebant negare serre me posse , quia , cum ab hoc eodem impurissimo parricida rogarer, cuius essem civitatis , re ia
pondi , me, probantibus & vobis, 3c equitibus Romanis, ejus esse,
Grutoue . Nulla est villa publiea , nisi in campo : & , s esset villa publiea praeter i
iam alia , quomodo tamen domus in domo aedificabitur Direndum , eum Palmerio &Rubenio ,-rimur est in Vesta publiea . Publica domus data est in Uelia . Quamvis mallem pro pubIisa legi eum Palmerio ν bilest , hoc est, senatus auctoritate 3t poplui iussu. Gravis .
Fabrum , mumendam , sed locus emendatione non indiget . Punire domum , est pinnam repetere ob violatam domum . Ut poena est ul
tio iniuriae alicui factae, ita punire est viaisei. - In υ δε νωblica J Annotavit Gulielmitis Iamini Palmerium ex Asconio in Pisonem emendasse , --νωMire : neque aliter nuper coniecit Rubeniux lib. I. Leit. ep. 7.
507쪽
esse , quae carere me non potuisset. Ille , ut opinor , ingemuit. Quid igitur responderem p quaero ex eo ipso , qui serre me non potest . Me civem esse Romanum literate respondissem . Tacuissem 8 desertum negotium . Potest quisquam vir in rebus magnis cum invidia versatus, satis graviter contra inimici comtumeliam sine sua laude respondere ρ At ipse non modo respondet, quidquid potest V , cum est lacessitus: sed etiam gaudet , se ab amicis, quid respondeat, admoneri. IX. Sed, quoniam mea causa expedita est, videamus nunc, quid haruspices dicant. Ego enim fateor, me Sc magnitudine ostenti, & gravitate responsi , & una atque constanti haru Lcum voce vehementer esse commotum . Neque is sum , qui,s cui forte videor plus, quam caeteri, qui aeque, atque ego, sunt occupati , versari in studio literarum , his delecter, aut
utar omnino literis, quae nostros animos deterrent, atque avocant a religione . Ego vero primum habeo auctores ac magistros religionum colendarum , maiores nostros : quorum mihi
tanta fuisse sapientia videtur, ut satis superque prudentes sint, qui illorum prudentiam non dicam assequi, sed , quanta suerit , perspicere possint : qui statas sollemnesque caeremonias, pontificatu ; rerum bene gerendarum auctoritates, augurio; f torum veteres praedictiones Apollinis, vatum libris; portent Tum explanationes , Etruscorum disciplina contineri putarunt reluae quidem tanta est , ut nostra memoria primum Italici bel
li funesta illa principia , post Syllani , Cinnanique temporis
extremum pene discrimen , tum hanc recentem urbis inflammandae, delendique imperii conjurationem , non obscure vobis paulo ante praedixerint. Deinde etiam cognovi, multa homines doctissimos sapientis.
smosque & dixisse, & scripta de deorum immortalium numine reliquisse: quae quanquam divinitus perscripta video , tamen ejusmodi sunt, ut ea maiores nostri docuisse illos, non ab il
ar Litrem reoondism I scite M ai At ipsa modo ν pondet quidquid ν ter. Sic per loquitur. Nihil enim in es J Significat, eum, quisquis si, non s
his literati : eivis Romanus sum . Sed per- tum esse malevolum, sed etiam tardum a u. quam scitum est, cur eivitatis fiam , qua ea- hebetem , quippe cui nihil in mentem -- rere me non potuis. Idem . niat, quod lacessitus respondeat . Lamb.
508쪽
su didicisse videantur. Etenim quis est tam vecors, qui aut, eum suspexerit in caelum , deos esse non sentiat, & ea, quae tanta mente fiunt, ut Vix quisquam arte ulla ordinem rerumae ' necessitudinem persequi possit, casu fieri putet: aut, cum deos esse intellexerit, non intelligat, eorum numine hoc tam tum imperium esse natum , & auctum, & retentum ὶ Qtiam volumus licet , Patres conscripti , ipsi nos amemus : tamen nec numero Hispanos, nec robore Gallos, nec calliditate Poenos , nec artibus Graecos, nec denique hoc ipso huius gentis , ac terrae domestico , nativoque sensu , Italos ipsos , ac Latinos; sed pietate ac religione , atque hac una sapientia , quod deorum immortalium numine omnia regi, gubernarique perspeximus, omnes gentes, nationesque superavimus . X. Quare , ne plura de re minime loquar dubia , adhibete animos ; & mentes vestras , non solum aures , ad haruspicum vocem admovete : God in agro Latiniensi auditus est strepitus cum fremitu . Mitto haruspices , mitto illam veterem ab ipsudiis immortalibus, ut hominum fama est , Etruriae datam disciplinam : nos nonne haruspices esse possumus 8 Mauditus im
agro propinquo , ct suburbano es strepitus quidam reconditus , σhorribilis fremitus armorum . Quis est ex gigantibus illis , quos poetae ferunt bellum diis immortalibus intulisse , tam impius ,
qui hoc tam novo , tantoque motu , non magnum aliquid deos populo Romano praemonstrare , & praecinere fateatur fm ea re scriptum est , postulationes '' esse Iovi , Saturno , Neptuno , Telluri , diis caelestibus . Audio , quibus diis violatis expiatio debeatur : sed hominum quae ob delicta , quaero . Ludos minus diligenter factos , pollutosque . Quos ludos Z Te appello , Lentule : tui sacerdotii sunt thensae , curricula , praecentio , ludi , libationes, epulaeque ludorum publicorum r m. V. S s s voL
Nan. Vict. Lamia viri tudinema a Possisutianas i Postulationes erant, eum
Dii violati aliquid fieri postularent , ad a.
vertenda mala , quae ostenta minabantur .
14 Tui faeerdotii a Pontifex non erat , ut e sequentilius constat: erat autem , opinor , epulo Iovis Opt. Max. Manutias Thense, curet Ia a Thensae sunt iacia vehicula , quibus morum statuae in Cireensi pompa circumserebantur , ut notatum ad Verrinas ex Asconio . ciare uti sunt, auri P-rum, bigariorum , trigariorum . quadrigari rem currus, quibus in ludis illis certa ni .
ad Praeentio 3 Est tibicinium , qui in lim dis , cum sacrificarent , tibiis canebant . D
509쪽
vosque, Pontifices , ad quos epulones Iovis optimi, maximi , si quid est praetermissiam aut commissum , afferunt; quorum de
sententia illa eadem renovata , atque instaurata celebrantur e
qui sunt ludi minus diligenter facti Z quanto , aut quo scelere polluti 8 Respondebis & pro te , & pro collegis tuis , & propontificum collegio , nihil cujusquam aut negligentia contemptum , aut scelere esse pollutum : omnia sollemnia ac iusta I
dorum , omnibus rebus observatis, summa cum caeremonia eL se servata.
XI. Qitos igitur haruspices ludos minus diligenter factos, pollutosque esse dicunt Z eos , quorum ipsi dii immortales ,
atque illa Μater dea , te , te , Cn. Lentule , cujus ab avia manibus esset accepta , spectatorem esse voluit . Quod ni tu Megalesia illo die spectare voluisses : haud scio an vivere nobis , atque his de rebus iam queri liceret . Vis nim innumerabilis incitata ex omnibus vicis collecta servorum ab hoc aedili religioso , repente fornicibus, ostiisque omnibus, in scenam , signo dato , immissa irrupit. Tua tum , tua , Cn. Lentule , eadem virtus fuit , quae in privato quondam tuo proavo . Te , nomen , imperium , vocem , aspectum , impetum tuum stans senatus, equitesque Romani, ic omnes h ni sequebantur , cum ille servorum & ludiorum multitudini
27 Atque ilia matre dea I Recte Faernus ant; qua , quem adiecit dissertationi de Apo
pro Dea , reposuit i locumque sine duin theoli Homeri . Itaque verissime Faernus e trici corruptum , una tantum addita litera , mendavit, Alatre Idaea. Sic sane Cicero eam integritati restituit . Eius autem coniectura voeat in verrinis . Apud Arnobium itidem confirmatur cum historia, tum iis, quae pau- eorrupte leeitur Matre Dea, pro mareν Idea.lo infra scripta sunt: Sarea sita maiorer Graevius. Prima Lambini editio , quam praestri astata ex Roma Milaeaυerunti oculis habuimus , quo tempore in hunc l
quae vir is accepit , est optimus a popula eum incidimus , vocem Idaea non repraesen. Roma εο P. Scipio. Faensina autem , lat. Quamvis igitur Faerni emendatio nobis matronarum eastisma putabat in , Q. Clauis admodum placuisset , secit tamen nostrorum
dis. Videndus Livius, libro x ovidius, lib. quatuor principum editorum consensus, ut L Fast. Valer. Mall. VII. s. Solinus , cap. vuleata non liceret discedere. Oliυerus. 7. Ursi-r. Matre mat haud aliter mis. no. 18 Ciams M aυ a J Lentulus tenus mater. stri . & veteres edit. Nam Lambinus Id. a, num trahebat ab illo Scipione Nasica , qui quod tamen eodem redit . Grtiter. Non eodem optimus a Senatu iudicatus Matrem Deum redit . Nemo mortalium Matrem Deum diis hospitio acceperat. Ferri xit Μa rem Deam . Multae erant Dex , quae io Merate a J Ludos in honorem Ideae ma- matres appe tantur e de quibus viri summi tris ab aedilibus curi dari solitos. Dedit a Thomas Reinesius in epistolic ad Rupertum , tem eo, hoe anno aedilis Clodius , Marce,& ad inscriptiones, & Gisberius Custerus in lino consule . M us r.
Commentario ad inscriptiones & marmora 3o Pνω- a Qui T. Gracchum occidit.
510쪽
senatum , populumque Romanum , vinctum ipso consessu , Rconstrictum spectaculis , atque impeditum turba & angustiis
tradidisset. An , si ludius constitit , aut tibicen repente conticuit, aut puer ille patri mus , & matrimus δ' si terram non tenuit , aut thensam, aut lorum omisit, aut, si aedilis verbo, aut ' simpulo aberravit , ludi sunt non rite facti , eaque errata expiantur , & mentes deorum immortalium , ludorum instauratione placantur : si ludi ab laetitia ad metum tradum sunt, si non intermissi , sed perempti , atque sublati sunt, si civitati universae scelere eius , qui ludos ad luctum conserre
voluit , extiterunt dies illi sesti pene senesti ; dubitabimus,
quos ille fremitus nuntiet Iudos esse pollutos Z Ac , si volumus ea , quae de quoque deo nobis tradita sunt , recordari , hanc Matrem magnam , cujus ludi violati , polluti , pene ad caedem & ad senus civitatis conversi sunt , hanc , inquam , accepimus , agros & nemora cum quodam strepitu , fremit
XII. Haec igitur vobis , haec populo Romano , & scelerum indicia ostendit , & periculorum signa patefecit . Nam quid ego de illis ludis loquar U , quos in Palatio nostri maiores
ante templum , in ipso Matris magnae conspectit , Megalensis bus δε fieri , celebrarique voluerunt ρ qui sunt more , institutisque maxime casti , sollemnes , religiosi o quibus ludis primum ante populi consessum , senatui locum P. Africanus ites s s et rum
31 I. Iudiue eo litis I Ludi ut est histrio, UuIus ostendit Ii e Patrimi om-e m Si interrumperetur nitatio , piacu- reimique ad id saerociam adbibiti. I. G. D
ium commissum eredebatur. Servius in vir. si . AEneid. Cum IuIi Ciseenser Apollini relebra- 33 Si teream mis tenuit J Vide Turne, rentur , tit Han/ιiώει uianciatur est tarta pre- Advers. XVI. Io. tam cillinam urbi ingruere , amner raptis Uict. Man. si nutu. Lamb. 6mbolamis eoncurrerunt . Reve0ι postea cum piam- 34 Aut simpulo J Vide Lipsum lib. IV. tam form: νent , ιιινeu i. Greo saltan. Antiq. Leae cap. 3. rem senem eueniam : qui eum interrogatur dia 3s quid ego de illis Iudis D uis Iae et , se na. interrupisse fatrationem , dictum Aliorum ludorum mentionem videtur inquines Me A merbium t Saι- rer est , saltat fe- eere , sed loquitur tamen de ingalensibus,mx. Vide Festum , salva ret. Elmentiorstius . verum illis vetustis , non iis quos proxime 31 Aut pure illa patrimur re matrimus J Clodius secerat. Diversa igitur sunt te Parrimi , quibus pater; maraimi , quibus ma- ra , non diversi ludi. Manutius. ter ; Pammi re minimi , quorum uterque 16 Mega Uisus a Diebus. Paream vivit . Ilios autem adhibitos sacris
