M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quintus, qui Orationum secundus. 5

발행: 1753년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

labefactavit , sed etiam ipsius religionis nomine evertit . At quae dea est Z Bonam esse oportet '' , quandoquidem est abs te dedicata. Libertas, inquit, est . Eam tu igitur domi meae collocasii , quam ex urbe tota sit stillisti Τ Tu , cum collegas tuos, summa potestate praeditos, negares liberos esse V : cum in templum Castoris '' aditus estet apertus nemini : cum hunc clarissimum virum , summo genere natum , summis populi beneficiis usum , pontificem , & consularem , Sc sngulari bonitate & modestia praeditum , quem satis mirari quibus oculis

aspicere audeas non queo , audiente populo Romano a pedisequis conculcari juberes: cum indemnatum exturbares , privilegiis tyrannicis irrogatis : cum principem orbis terrae vi iarum , inclusum domi contineres : cum forum armatis catervis perditorum hominum possideres : Libertatis simulacrum in ea domo collocabas , quae domus erat ipsa indicio tui crudelissimi dominatus, & miserrimae populi Romani servitutis 8 Eum- ne potissimum Libertas domo sua debuit pellere , qui nisi fuisset, in servorum potestatem civitas tota venisset XLIII. At unde inventa est ista Libertas Τ quaesivi Onim diligenter . Tanagraea quaedam meretrix suisse dicitur . Eius non longe a Tauagris 'in simulacrum e marmore in sepulcropositum fuit . Hoc quidam homo nobilis , non alienus ab hoc religioso Libertatis sacerdote , ad ornatum aedilitatis

suae deportavit . Etenim cogitarat omnes superiores muneris splendore superare . Itaque omnia fgna , tabulas , ornament

rum quod superfuit in fanis & communibus locis , tota e Graecia , atque insulis omnibus , honoris populi Romani causa , sane frugaliter domum suam deportavit . Is posteaquam

intelis

Io Ranam esse oportet I Renovat me in fiam dea , cuius caeremonias nefario stupro Civilius polluerat. xt NMares tibeos esset Ilitercedentes, aut obnunclames contein nere . Idem. Ia In teinplum Cain is J In quo lenem Clodius , revulsis gradibus , ne quis introire posset , contra Ciceronem tulit. Idem .i3 Hunc I M. Lucullum , ut opinor . D

dem.

34 Principem J Cn. Pompeium .

non ignobilis. x6 Homo Mob Iir J Is suit Appius Claudius , P. Clodii stater, qui praetermissa aedilitate, L. Pisonis consulis gratia & suffragatione praeturam est adeptus , ut olim docuit St. Pisthius ad annum V. α DCXCVI , quem

vide. Gro . Non alienue J Iocus quidam est . I quitur enim de fratre. Frugalitre: Appii ra. pinas notatas

482쪽

PRO DOMO SUA. 479

intellexit , posse s e , interversa aedilitate , a L. Pisone consule praetorem renuntiari, si modo eadem prima litera ' co petitorem habuisset aliquem : aedilitate in duobus in locis, pamtim in arca , partim in hortis suis collocavit : signum de busto meretricis ablatum isti dedit , quod esset signum magis illorum , quam publicae libertatis . Hanc deam quit quam vi lare audeat , imaginem meretricis , ornamentum sepulcri , a

fure 1 ublatam , a s acrilego collocatam Haec me domo mea

pellet 8 haec ultrix afflictae civitatis, rei publicae spoliis ornabitur P haec erit in eo monumento , quod positum cit, ut esset indicium oppressi senatus ad memoriam sempiternam turpitu

dini; λο Catule , patremne appellem , an filium 8 Recentior memoria filii est , & cum rebus meis gestis coniunctior : γtantumne te sesellit , cum mihi summa , & quotidie majora praemia in re publica fore putabas 8 Negabas fas esse , duos

consules esse in hac civitate inimicos rei publicae . Duo lunt inventi , qui senatum tribuno surenti constrictum traderent:

qui pro me patres conscriptos deprecari , & populo supplices

38 Interversa aedilitMe J Appius Clodiu , Piso consul , se ia maininandis unitiscuius

Publii frater , eo anno , quo Cicero exul iis que centi iriae sun aetiis , tabella, Oniae, in bat, aedilitarem petebat , signaque ac tabu- scripta A. P. pro Ai pio accepturum ἰ quo us ex tota Graecia , atque omnibus intulis, rum pininorum accessione sadia ad ea , quae deportaverat Ro nain et Ere,iim oraner ipse tulisset, dubium noti erat, quin prator Dperiores mune is splendore superare . Sed niu- fieret. Ferrarιων. ata repente sententia , Se omissa aedilitatis Io Eolam dijim a J In tabellis scri--titione , per fraudem factus est praetor . bebantur solum prinae literae nominum, liacma vero id ratione contigerit , orator se molo, A. C. P. Puerat igitur Pi consal , exponit et D p 'lea uam intellexit c sic enim qui liabelixit comitia , pr , R. Pollum i , vel inter Appium, & Pilonem convenerat posse A. Manlio , Ap. Clathiim silli, renuntiar se iureνυeua aetilitare fraud.ibat populum praetorem . Meim . Vide Seliot t. lib. I. NO at liἰitate quam pollicitu suerat , eamqtie dor. cap. t 8. quasi debitam avertere videbatur a L. I ι- ro Partim io , rartim in hortισὶ Ea, fune re uIe qui mazistratuum omnium lix. quae at si iam aedilitatem ornant in piravehiturus erat comitia γ prno enι reuunt sari , rat, ilaobus in locis collocavit , alia in amfi modo prima iitera eculpetitorem ha- ca, alia in hortis sat h. Paraverat alite.n pe-buisset aliquem . Hoc eodem anno petii liis cunia, , & sic na . His suos ornavit Eorto, ἰζraeturain A. Postumium quellidain . cum ta- illi arcam implex te . Porro ut ho ri dican ellis nequaquam inscrib ntiir integra n tur numero multitudini Α, nee esse non est eiamina candidatorum , sed brevitati, causa, se plure . Hortum unum is aliosiorem , ar- primae tantum literae nomini cuiusni:e , ne- horum pr erit te, porticibu4 , statuis, &c. cesse erat , praetoriis comitiis , praeter alias ad delicia eis: triti, Hortar v a'ant. Haec aliorum multas , dua etiam tabella dari, animadversio eli Franc. Mar. Graealdi , E ' irum una A. P. haheret pro Postumio, al- de partibus aedium. Anon. 'tera A. C. Pro Clodio . Proaulerat autem

483쪽

esse , edictis atque imperio vetarent : quibus inspectantibus d mus mea disturbaretur, diriperetur: qui denique ambustas fortunarum mearum reliquias , suas in domos comportari iube

rent .

Venio nunc ad patrem . Tu , Q. Catule , M. Fulvii domum , cum is fratris tui socer sui siet , monumentum tuarum manubiarum esse voluisti , ut eius , qui perniciosa reipublicae consilia cepisset , omnis memoria funditus ex oculis hominum ac mentibus tolleretur. Hoc si quis tibi aedificanti illam porticum diceret, fore tempus , cum is tribunus plebis , qui auctoritatem senatus , iudicium bonorum omnium neglexisset, tuum monumentum , consulibus non modo inspectantibus , verum adjuvantibus, disturbaret , everteret , idque cum ejus civis , qui rempublicam ex senatus auctoritate consul defendisset , domo coniungeret : nonne responderes , id , nisi eversa civitate , accidere non posse ΤXLIV. At videte hominis intolerabilem audaciam cum projecta quadam & effrenata cupiditate . Monumentum ille nunquam , aut religionem ullam excogitavit : habitare laxe &magnifice voluit ; duasque & magnas , & nobiles domos conjungere . Eodem puncto temporis, quo meus discessus isti causam caedis eripuit, a Q. Sejo contendit , ut Q. Postumius sibi domum venderet . Cum ille id negaret , primo se luminibus ejus esse obstructurum minabatur . Affirmabat Postumius , se vivo , illam domum istius nunquam suturam . Acutus adolescens ex ipsius sermone intellexit , quid fieri oporteret o hominem veneno apertissime sustulit : emit domum , licitatoribus defatigatis , prope dimidio carius , quam aestimabat.

Qxiorsum igitur haec oratio pertinet 8 Domus mea illa pro-Pe tota vacua est D : vix pars aedium mearum decima ad CD

tuli

xx minibus J Fenestrarum illius domus

lumina se impediturum minabatur Clodius , structo contra pariete . Finat.

aa es a Cur vacua dicitur Cieer nis domus an quod eam Clodius possulere ausus non fuerit, ut aliquis existimavit Α

ronianam eonis ere . 1ae ergo a IIa res est, qua damur Ciceronis prope tota vacua esse

amrmatur Religio , sive consecratio . Clo diu

484쪽

PRO DOMO SUA. 48 Ituli porticum accessit. Causa fuit ambulatio , & monumenis tum , & ista Tanagraea , oppressa libertate , Libertas. In Pa

latio , pulcherrimo prol 'Elia , porticum cum conclavibus pavimentatam trecentum pedum concupierat, amplissimum peristylum ; caetera ejusmodi , sacile ut omnium domos & laxitate , & dignitate superaret . Et homo religiosus , cum aedes meas idem emeret , & venderet : tamen illis tam is tenebris non est ausus suum nomen emptioni illi ascribere . Potuit scilicet Statonem illum , hominem sua virtute egentem , ut is, qui in Marsis , ubi natus est , tectum , quo imbris vitandi causa succederet , nullum haberet , aedes in Palatio nobilissimas emisse se diceret . Inferiorem aedium partem assignavit

non suae genti Fontejae, sed Clodice , quam reliquit. 4uem

in numerum ex multis Clodiis nemo nomen dedit , nisi aut egestate , aut scelere perditus . XLV. Hanc vos , Pontifices , tam variam , tam novam in omni genere voluntatem , impudentiam , audaciam , cupiditatem , comprobabitis Ponti sex , inquit , assuit . Non te pudet , cum apud pontifices res agatur , pontificem dicere , non collegium pontificum afluisse : praelertim cum tribunus plebis, vel denuntiare potueris , vel etiam cogere Τ Esto : collegium

non adhibuisti . Quid Θ de collegio quis tandem affuit 8 Polue

rat enim a uel oritatem in uno , quae est in his omnibus : sed

tamen auget & aetas, & honos dignitatem . Opus erat etiam scientia : quam etsi omnes consecuti sunt , tamen certe peritiores vetustas facit.

m. V.

dius enim di iecit porticum cituli, partemque aliquam illarum aedium , quae fuerant

Ciceroni, , atque in eadem area novam ex

struxit porticum , dedicavitque Lahertati . Pars illa Tullianarum aedium , quae aI Catuli pretieuiis aecust , vix eorum pare erat

deeiura . Haec pars tantummodo religioni poterat esse obnoxia , & , an posset restitui , necne, coi noscere pontifices debebant . Reis liqua domus ab omni religione vacua erat. Partem eam ad porticum Catuli addiderat Clodius , ut domus Ciceronis videretur deis dicata Libertati, utque porticum ipse haberet amplam magis ac splendidam. Idem.

ι cauIa fuit J Duas causas assignat, cur

partem suarum aedium cum porticu Catuli Clodius coniunxerit ; tum ut Ciceronis et. iam domus videretur Libertati consecrata; tum etiam ut porticum haberet amplam tisolendidam, columnis ex parte clausam, ad deambulandum. Mem.

q. navit stenti Clodia I Assignabantur in testamento liberti certis heredibus . Sic puto Clodii testamentum significari , quoquemdam ex Clodiis heredem ex ista aedium parte instituerat , & proximum quemque eisiiccedere iusserat , ne ea res e sua familia exiret. Videtur autem moris fuisse , ut quibus testament tim illud non displieeret , ii nomen suum profiterentur. Ηονοmam.

485쪽

Qtiis ergo affuit Z Frater , inquit , uxoris meae . Si auctoritatem quaerimus , etsi id est aetatis , ut nondum consecutis sit : tamen quanta est in adolescente auctoritas , ea , pr pter tantam conjunctionem assinitatis , minor est putanda . Sin autem scientia est quaesita: quis erat minus peritus, quam

is , qui paucis illis diebus in collegium venerat ξ Qui etiam

tibi erat magis obstrictus beneficio recenti , cum se , fratrem uxoris tuae , fratri tuo germano antelatum videbat . Et si in eo providisti , ne frater te accusare posset . Hanc tu igitur dedicationem appellas, ad quam non collegium , non honoribus populi Romani ornatum pontificem , non denique adolescentem quemquam , cum haberes in collegio familia

rissimos, adhibere potuisti Z Assiuit is, si modo affuit , quem

tu impulisti , soror rogavit, mater coegit. Videte igitur , Pontifices , quid statuatis in mea causa de omnium sortunis. Verbone , Pontifices , putatis, si is postem tenuerit , & aliquid dixerit , domum uniuscujusque consecrarpossie P An istae dedicationes , & templorum , & delubrorum religiones , ad honorem deorum immortalium , sine ulla civium calamitate a maioribus nosstris constitutae sunt λ Est inventus tribunus plebis , qui consularibus copiis instructus , omni impetu furoris in eum civem irruerit , quem perculsum ipsa respublica suis manibus extolleret.

XLVI. Quid, si quis similis istius neque enim iam deerunt, qui imitari velint j aliquem mei dissimilem , cui respublica

non tantum debeat, per vim afflixerit, domum ejus per pontificem dedicarit: id vos ista auctoritate constituetis ratum esse oportere Z Dicetis , quem reperiet pontificem Quid Z &tribunus plebis idem esse non potest ponti sex P M. Drusus, ille clarissimus tribunus plebis, pontifex suit. Ergo, si is Q. Caepionis, inimici sui, postem aedium tenuisset, & pauca verba fecisset, aedes Caepionis essent dedicatae Z

Nihil

as uxoris me. J Non Fulviae , sed Piliariae , cuius frater fuit L. Pinarius Na ta , ut ostendit lac. Perlaonius in Animad. vers. Historiciv cap. 26 Autelatum 4 In petitione Pontificatus adlinit Clodius Nattam potius , quam Ap. Claudium , cui tamen aliqua alia ratio sati secit. Ferrat .a Adorescentem quemquam J Qui tibi non inet assinis. Idem.

486쪽

PRO DOMO SUA. 483Nihil loquor de pontificio jure , nihil de ipsius verbis de

dicationis , nihil de religione , caeremoniis: non dissimulo me nescire ea, quae etiam si scirem , dissimularem , ne aliis mo- tellus , vobis etiam curiosus viderer e cisi effluunt multa ex vestra disciplina , quae etiam ad nostras aures 1,pe permanant. Postem teneri in dedicatione oportere videor audi ste templi ibi enim postis est, ubi templi aditus est, Sc valvae . Ambulationis postes nemo unquam tenuit in dedicando . Simul crum autem , aut aram si dedicalli , sine religione loco ira

veri potest . Sed iam hoc dicere tibi non licebit, quoniam pontificem tenui sse dixisti. XLVII. Quanquam quid ego de dedicatione loquar P aut quid de vestro iure & religione , contra quam proposueram , disputabo J Ego vero , si omnia sollemnibus verbis , veteribusia priscis institutis acta esse dicerem : tamen me reipublicae jure defenderem . An , cum tu eius civis discessus , cujus unius opera senatus atque omnes boni civitatem esse incolumem toties judicassent , oppressam teterrimo latrocinio cum duobus sceleratissimis consulibus rempublicam teneres: domum ejus , qui patriam a se servatam perire suo nomine noluisset , per pontificem aliquem dedicasses e posset recreata reipublica sustinere ρ Date huic religioni aditum , Pontifices : iam nullum fortunis communibus exitum reperietis . An , si postem tenuerit pontifex , & verba ad religionem deorum immortalium composita , ad perniciem civium transtulerit , valebit ad injuriam nomen sanctissimum religionis: si tribunus plebis verbis non minus priscis , 3c pene tollemnibus bona civis cujuLpiam conlectarit , non valebit J Atqui C. Atinius , patrum memoria , bona d. Metelli , qui cum ex lenata censor ejec

rat , avi tui , Q. Metelle , & tui , P. Servili , & proavi tui,

P. Scipio , conlecravit, seculo posito in Rostris , ad la ibitoque

nendum , intelligunt poste n te n.ili , non seratur si n'ilacrumn , aut ara Libertatis t si Postem porticus , de loci ad ambulati dum mo.ri ea sani a te per p turificem iledicata.

Lxtructi. Uem . Potest enim id fieri religioaa salva. A . .

487쪽

ORATIO

nonnullis veterum temporum exemplis , fraudi Metello suit, summo illi & clarissimo viro Z Certe non fuit. Vidimus , hoc idem Cn. Lentulo censori tribunum plebis incere . Nunquid igitur is bona Lentuli religioni obligavit PSed quid ego caeteros Τ Tu , tu , inquam, capite Velato, comcione advocata , foculo posito , bona tui Gabinii , cui regna

omnia Syrorum , Arabum , Periarumque donaras, consecrasti .

Quod si tum nihil est actum: quid in meis bonis agi potuit Τ

Sin est ratum , cur ille gurges , helluatus tecum simul rei publicae sanguinem , ad caelum tamen extruxit villam in Tuscu- Iano visceribus aerarii ; mihi meas ruinas , quarum ego similem totam urbem esse pallias non sum , aspicere non licuit XLVIII. Omitto Gabinium : quid ξ exemplo tuo bona tua nonne L. Mummius , vir omnium fortissimus atque optimus, consecravit λ Quod si , quia ad te pertinet , ratum esse negas oportere t ea jura constituisti , in praeclaro tribunatu tuo , quibus in te conversis , recusares , alios everteres Sin ista

consecratio legitima est : quid est , quod profanum in tuis bonis esse possit P An consecratio nullum habet jus , dedicatio est religiosa λ Quid ergo illa tua tum obtestatio tibicinis ξquid foculus Θ quid preces 8 quid prisca verba voluerunt λ E-

mentiri , fallere , abuti deorum immortalium numine ad hominum timorem voluisti Τ Nam si est illud ratum : mitto G binium e tua domus certe, & , quidquid habes aliud , est Cereri consecratum . Sin ille tibi ludus fuit ; quid te impurius , qui

3o An eo secratio nullum habet rus , δε- plabit aetii , te in , aratu . ineatio est relui a I Ad hune loeunt dispu- Gravium decepit locus initio proiic situs , intat Graevius de discrimine inter eoo ec νatio- quo e secratio & dedicarias distingui vide 3 - em , di dedicationem . Quae tota dis putatio tur. Atqui sensis eius tale est et An ωfecrat/.h nc summam habet, ut eo errariovem ιου- aedium , honorum nullum li:,bet sit inius rem 1 reorum , aerorum dicat ; deInationem is populi facta est i destiuitia autem , sue autem tomylorum , ararum , simuIacνσ una. Sie consecratio simulacri Libertatis tantam reli . a Clodio dicit eon eo tam esse a eam cicer gionem affert, tantaque religione obligat a-mianae domus ἔ at simulacrum tabefrarii in a. ream 3 Scilicet Cicero non distinxuit conse-vea dedicatum. Tamen in hae ipsa oratione erationem a dedicatione in genere; sed a potuerat videre Gravius consereaje , & desiis surdum esse dicit eiiisdem rei, hoe est, eo

care , iisdem in rebus dici nullo diserimine. seerationis, siue dedicationis, diversam vim In desicatione , inquit , possis tenebatur . E- statui pro diversis obiectis ; cum in hac caetiamne cum ara , simillacrum dedicaretur ρ remonia , non rex in qua adhibeatur , sed Dedicatis , inquit , fiebat populi iussu . An ipsa consecrandi dedicandique caeremonia Mnon & eo peraris 3 Infra cap. 4p. νώeo esse sanctitas spectetiar. Ernesur. Mem vicerem tribumriam , vel f s is

488쪽

qui religiones omnes pollueris, aut ementiendo, aut stuprando Iam fateor, inquit, in Gabinio me nefarium suisse. Quippe vides , poenam illam a te in alium institutam , in te i-plum esse conversam . Sed homo omnium scelerum , flagitiorumque documentum , quod in Gabinio fateris, cujus impudicitiam pueritiae, libidines adolescentiae , dedecus & esestatem reliquae vitae, latrocinium consulatus vidimus: cui ne ista quidem ipsa calamitas iniuria potuit accidere: id in me infirmas & gravius esse dicis, quod uno adolescente , quam quod concione tota teste , fecisti Τ Dedicatio magnam , inquit , habet religionem . XLIX. Nonne vobis Numa Pompilius videtur loqui 3 Discite orationem , Pontifices , & vos, Flamines : etiam tu , rex

disce a gentili tuo : quanquam ille gentem istam reliquit : sed tamen disce ab homine religionibus dedito , justo , tum omnium religionum perito . Quid ρ in dedicatione nonne & quis dicit , & quid , & quomodo, quaeritur An tu haec ita con fundis , & perturbas, ut, quicumque velit , quod velit , quomodo velit , possit dedicare Z Quis eras tu , qui dedicabas Τquo iure , qua lege ξ quo exemplo P qua potestate 8 ubi te isti rei populus Romanus prae cerat Τ Uideo enim esse legem

veterum tribunitiam , quae vetet, iniussit plebis, aedes, terram, aram consecrare . Neque tum hoc ille Q. Papirius, qui hanc legem rosavit, sensit, neque suspicatus est , fore periculum , ne domicilia, aut possessiones indemnatorum civium consecrarentur. Neque enim id fieri fas erat, neque quisquam fecerat,

neque erat causa, cur prohibendo non tam deterrere videretur, quam admonere .

Sed quia consecrabantur aedes, non privatoriim domicilia , sed quae sacrae nominantur : consecrabantur agri , non ita ut nostra praedia , si quis vellet, sed ut imperator agros de hostibus captos consecraret : statuebantur arae , quae religionem

afferrent , ipso si loco V essent consecratae : haec , nisi plebs jussiuia ια ma in ranas I Non idem ais de ratius. mearum aedium consecratione. Manutiat. Si Iovidi I Hoe est , statuebantur arae ,3a Rex I L. Claudius, rex sacrorum. Fem quae religiosum reddebant id, ubi erant eom. stiti

489쪽

86 ORATIO

jussisset, fieri vetuit. Qitae si tu interpretaris de nostris aedibu et atque agris scripta esse : non repugno . Sed quaero , quae lex lata sit , ut tu aedes meas conlecrares e ubi tibi haec potestas data sit: quo jure seceris. Neque ego nunc de religione , sed de bonis omnium noli rum , nec de pontificio , sed de jure publico disputo . L. Lex Papiria vetat, ardes iniussu plebis consecrari . Sit sane hoc de noluis aedibus, ac ii vi de publicis templis . Unum ostende verbum conlecrationis in i pia tua lege : si illa lex est, ac non vox sceleris & crudelitatis tu e . Q uod si tibi tum in illo rei publicae naufragio omnia in mentem venire potitissent, aut si tuus scriptor in illo incendio civitatis non syngraphas cum Byzantiis exulibus, & cum legatis regiis faceret, sed v, cuo animo tibi ilia non scita , sed portenta conscriberet : esses

omnia , si minus re , at verbis legitimis consecutus . Sed uno tempore cautiones fiebant pecuniarum ; foedera seriebantur provinciarum ΤΤ , regum appellationes venales erant servorum mnium vicatim celebrabatur tota urbe descriptio ; inimici ingratiam reconciliabantur; imperia adscribebantur novae iuventuti ; Q. Seio venenum misero parabatur; de Cn. Pompeio , propugnatore , & culto de imperii interficiendo consilia inibantur; lenatus ne quid esset, ut lugerent boni semper, ut capta rei publica consulum proditione , vi tribunitia teneretur et haec cum tot , tantaque agerentur , non mirum est , praesertim in

furore animi & caecitate , multa illum Sc te sesellisse . At videte, quanta vis sit hujuς Papiriae legis in re tali; non qua

si tutae, si loco, hoe est fixo , seu commodo

Syneraybae J Qu.inta nimirum pecunia&restituendi essent RuEamini exule , 5c aliaqtiam plurima peragenda. Ferrat. 33 Faede a serie diantur ννουinciamum J Sie omnes editi , quos in silexi . sed quid sit , sedera provinciarum serire , non ego liuelli to. Prava distinctione Iaborat hie loeu , quἐieviminaa transpositione vir aulae post, Iera restituetur sanitati et se enim scripsit Cicero ,

fade a feriebantur, provinciarum , re ram ἀρ- pellationet et euales erant. Pretio seriebat cli in

exieris populis faedera de societate o protinis eias addicebat Romanis manistratibus , qui maximam Duere L nt ei pecuniam , aut partibuΑ eius se addictissimo, sore promittetialit; regum quoque nomen & insunt a cui fere natii, , qui eius gratiam sbi argento concitia

ram . Graevis

36 Impestia a scribebantur navis .ut eortiti IEst locus contaminatus, qui sine libri meliorix ope noli poterit purgari. G v.

490쪽

lem tu affers, sceleris plenam & furoris. Q. Marcius, centor, signum Concordiae secerat , idque in publico collocarat. Hoc signum C. Cassitus censor cum in curiam transtulisset, collegium vestrum consuluit, num quid esse causae videretur, quin id signum , curiamque Concordiae dedicaret. LI. Quaeso, Pontifices; & hominem cum homine , & tempus cum tempore, & rem cum re comparate . Ille erat sumiama modestia , & gravitate censor: hic tribunus plebis, scelere, & audacia singulari . Tempus illud erat tranquillum , &in libertate populi , & gubernatione positum senatus : tuum porro tempus, libertate populi Romani oppressa , senatus auctoritate deleta . Res illa plena justitiae , sapientiae, dignitatis. Censor enim , penes quem maiores nostri id quod tu sustulisti ) judicium senatus de dignitate esse voluerunt, Con

cordiae signum volebat in curia, curiamque ei deae dedicare . Praeclara voluntas, atque omni laude digna . Praescribere enim se arbitrabatur, ut, sine studiis dissensionis , sententiae dicerentur , si sedem ipsam ac templum publici consilii , religione

Concordiae devinxisset . Tu cum serro, cum metu, cum edictis, cum privilegiis, cum praesentibus copiis perditorum , absentis exercitus terrore & minis , consulum societate , dc nefario foedere , servitute oppressam civitatem teneres: Liberistatis signum posuisti magis ad ludibrium impudentiae , quam ad simulationem religionis . Ille in curia , quae poterat, sine cuiusquam incommodo , dedicabat: tu in civis optime de republica meriti cruore , ac pene ossibus, simulacrum non libertatis publicae , sed licentiae , collocasti. Atque ille tamen ad collegium retulit : tu ad quem retulisti

Si quid deliberares; si quid tibi aut piandum , aut institu

endum suisset religione domethica : tamen instituto caeterorum vetere, ad pontificem detulisses. Novum delubrum cum in urbis clarissimo loco , nefando quodam atque inaudito instituto , inchoares: reserendum ad sacerdotes publicos non putasti P At, si collegium pontificum adhibendum non videbatur : nemone

horum

T. fustialisti J Censores in recitando Se. Hoc etiam Clodius lata lege sustulerat. Ferinnatu , praeteritis indignis, eum cuique locum ratius. d bant, quem cuiusque dignitas postularet . 38 insentia I saris.

SEARCH

MENU NAVIGATION