Summa exhibens papæ et concilij quoad superioritatis prærogativam inter se comparationem ex occasione quatuor cleri Gallicani propositionum anno 1682. in Parisiensi ecclesiastico conventu editarum adversus Ludovicum Ellies Du Pin ... Ab Authore Jnext

발행: 1688년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

sto ex pag.

Iu Pasae. ac Concisi Confessionis sacrae Tribunal accedentibus,

iurisdictionem , quae tamen proximae ct actualis a peccatis absolvendi potestatis denomina. tionem subire non potest , nisi per facultatem Episcopi, seu ex concessione Papae actua-

Itur conferatur.

. Sicuti ergo Sacerdotes, quoad istam a peccatis absolvendi stotestatem, qua in charactere Sacerdotali radicatam , sunt ipsorum etiam Apostolorum successores, non tamen absolute, sed limitat/ ac restrictu νδ sic Episcopi quoad illam regςndae Eccletiae potestatem radicatim, non absolute dici queunt Apostolorum succetares, sed cum prae insinuata limitatione jurisdictionis in Episcopali chara. Ehere radicatae, non niti per Summi Pontificis collationem actuabilis. Et hinc Episcopi, ne quidem in Concilio aggregati, absque interventu Romani lyontificis praeferunt characterem Oecumenicae Apollolicae surisdictio- όnis erga unive am Ecclesiam pro tensae , qui character eit Synodi Generalis qua Oecumenicae formatii ter constitutivus. Quia proinde iste character deficit in Concilio , ex meris jucisdictionibus Episcopalibus coacervato, ideo ad tale Concilium haud pertinent Christi promissiones, Concilio Oecumenico de indefinita solvendi ac ligandi pote- nate, eique connexa in rebus fidei in fallibilitate. Cum igitur econtra tales prae eminen-τix lint in Papa, cujus Oecumenica auctor ' tas

132쪽

invicem superioritat. II tas protenditur super universas Episcoporum in Pastoralis solicitudinis partem vocatorum jurisdictiones : manifeste hinc evincitur Papae supra Concilium acephalum majoritas ac iuperioritas.

s. VI. In quo sit continuatio argumenti groxime

deducti ex Ioannis a I. cap. v. ι . .& l .

Ps ini . In hoc sacro textu legitur Christus

prae caeteris Apostolis desinite ac determi- Petro contulis te Oecumenicum Pallorale Officium. dicendo: om meas, pa ce agnos n. , . . meos. In dubitatum namque est, Christum proferendo ista verba, non tantum secundum Di vinitatis contuitum , sed etiam secundum Humanitatis visionem beatifica , in Verbo Tterno, seu in Praedestinationis Divinae Decreto, im6 secundum scientiae quoque infusae notitiam complexum fuisse universas Oves suas & Agnos in unam Ecclesiam pro hujus perpetuo ita tu aggregandos. Quod si proinde Oecumeni eum pallorale munus, ut tra Petri personam ex Christi Domini inititutione non fuisset protensum , minime potuisset complecti universas Oves & Agnos in unam Christi Ecclesiam pro perpetuo hujus uuque ad finem mundi propagando statu coadunandos & adaugendos. Oportet igitur, m

133쪽

missum fuisse Petro cum ordine successioni per Christi institutionem duraturae usque ad

finem mundi. At vero in antecedentibus ostensum fuit, sub illis Christi verbis, tὲ pascere perinde sonare, ac tὸ regere. Quare id Oecumenicum pallorale munus Petro, ejusque successoribus a Christo commissum , importat auctoritatem gubernativam, prolepsam super universis Christi Ovibus & Agnis, pro perpetuo Ecclesiae militantis statu extituris. At in Concilio quantumvis Generali, sed acephatice spectato, quid, nisi Oves seu Agni Christi conveniunt, nempe Episcopi ex universo Chiistiano Orbe convocati φ Hi vero secundum mentalem a Capite δο , t Petri successere, praecisionem , sub qua intelliguntur conficere Conciliu abstractive ocephalum, nulla potiuntur auctoritate, nisi Episcopali in unum collata , ad curandum publicum Ecclesiae bonunt. At. qui Episcopalis iurisdictio ab ipsomeli Sumo Pontifice in Episcopos ad suae pastoralis solicitudinis partem vocatos derivata, non potest non semper manere subjecta Pontificiae auctoritati, sicut ipsi etiam Episcopi, qua Chri-ni oves seu Agni extrahi haudquaquam pς Liunt a sphaera Oecumenici Petro, ejusque successori commissi pastoralis ossicij. Gia igi tur in ejusmodi quatum vis Generali Episcoporum Concilio acephalice spectato, sive in Episcopalibus ex toto Christiano Orbe in uis num collatis jurisdictionibus etiam collecti

134쪽

Ad insium superinisas.

sumptis, per saeras Scripturas, nulla signabilis praeeininentia alicujus supra Papam

majoritatis: e contrario autem praeadductus sacer textus confert Papae praerogativam, supereminentem omnimodae jurisdictioni Episcopali , atque sua gubernativa auctoritate Oecumenica complectentem cunctos totius

Orbis Episcopos, manifesta hine redditur Pa. pae supra Generale, acephallia spectatum Consilium superioritas. Pro secundo excipient fortassis Adversarii. qq. sub ipso Concilij Tridentini statu fuisse concertatum: an sub illisChristi verbis: Pasce oves, seu Agnos meos, isti collectim etiam sumpti, non vero in sensu duntaxat distributiro sint contenti sub Oecumenici Papae ossici j Pastoralis sphaera gubernativa g Necdum igitur ex illo sacro textu liquidum reddi, quod Episcopi ex Christiano Orbe in unum collecti, ut sic Concilium Generale, saltem abstractiνὸ acephalum conficientes, subdantur Papae auctoritati Oecumenicae, ut propterea adstruenda

sit Papae supra Concilium ejusmodi superio. .ritas.

Verum Christus sub illis ad Petrum pro- sp latis verbis: Pasce Agnos meos, nullam fecit exceptionem sensus collectiri. momodo igi--jktur nobis fas erit, hujus collectivi sensus ab ijs pra n. verbis exceptionem facere , absque aliqua

in saeris Litteris fundata solida ratione y Haec fortassis exceptio dicetur fundari in hoc:

quia

135쪽

quod Concilium Generale sit repraesentavs universam Ecclesiam , qttae est columna ct firmamentum veritatis. At quia Ecclesia quoad statum perfecte Hierarchici non potest repraesentari in corpore avulso a Capite, sed qua integrato ex Capite ac reliquo Ecclesiae Corpore Hierarchi - co, nequit ad Concilium Generale qua a cephalum spectare illa praerogativa , secun- 'dum quam sit columna & firmamentum veritatis, ita ut ex hac prae eminentia praetendi posilit agnorum Christi collecti re sumptorum, ab Oecumenica Papae auctoritate exceptio. Est autem ipso naturae lumine notum,si Comitia Generalia coalescant ex Statibus Regiae Majestati subditis, neque huic Coetui ex Regis ni ordinibus coadunato altior quaepiam prae- eminentia in comparatione cujus potestas Regia non esset jam suprema convenire dignosceretur , nefas fore, talibus Comit ijs alicujus supra Regem superioritatis praeeminentiam asserere. At res ita se habet cum Episcoporum quantumvis Generali acephalice sumpta Synodo, ut, quae Concilio Oecumenico Divinitus promissae sunt. praerogativae, eidem non competant , nisi qua contentienti cuin Capite ejusdem quali informativo , & formaliter perfectivo. Cum igitur omnes ac singuli Eoiscopi inter Christi Agnos computati, fecundum sie, de omnimodam juri dissionem siuam I ibjaceant Pastorali Papae officio , ejusque aucto: Hati Oecumenicae: neque vero tali Coetui

136쪽

c d invisem si erioritas. Gracephalice i pectato ex sacris Litteris noscatur concella alicuius altioris sit pra Papam praerogativae supereminentia: nequit iam Episcoporum Generalis coadunatio , sue juris. dictionum Episcopalium collatio collectιva, vi talis collectionis extrahi e sphaeia Oecumenica l alior alis , seu gubernativae Romani Ρontificis propriae auctoritatis: atque adeo hujus per Chtalium asserta univei salitas nullatenus admittit illam agnorum Christi colle. Itivi sumptorum a l)apae superioritate CX-ceptionem.

Hunc super Episcopis etiam collectim sumptis prae eminentiae gradum pro tertio probat Pdpae per sie, pel Legatos suos in Concili js Oecumenicis praesidentia. Nam ex Actis Nicaeni Concili j constat, huic Synodo una cum Uito & Vincentio. Ecclesiae Romanae Presbyteris, praesedisse Holium Cordubensem, quem fuisse Romani Pontificis Legatum, asseritur etiam in Praefatione Concilij Sarilicensis. Concilio equidem Constantinopolitano I. Oecumenico II. non interfuere vel Damasus Papa, vel ejus Legati, eo quod hic Pontifex Episcopos orientis Constantinopolim vocatos , cogitabat vocare Romam ad plenissimam Episcoporum Occidentalium ibi congregatam Synodum, nisi isti justas ob causas se excusando, contra Macedonianos ac Eunomianos sentent ijs dc animis se conjunctos probassent

cum Episcopis Occidentalibus, nihilominus . ilia .

Ibidem

137쪽

illa Constantinopolitana Synodus in tantum

coepit esse Oecumeni ea, in quantum teli e Photio in libello de septem Synodis a Damas Papa confirmata fuit in ijs, quae ad Macedonianae ac Eunomianae haeresis condemnationem, fideique Nicaenae confirmationem spectabant. Ex S. Gregotio lib. 6. Epist. Iar. n. as. QEod S. Cyrillus in Ephesino'oeci emco III. Concilio habuerit auctoritatem Legati a Caelestino Papa constituti, patet ex Epiliola Cae testini ad Cyrillum, relata Tom. r. Concιlio ueditionis Coloniensis , pag. 73 . θ a tibi. Ex Leonis ad Concilium Chalcedonense Epist. I. perte constat, Legatos ipsus ad iliani II. Oecumenicam Synodum ita directos fuisse, ut ipsemet Papa in eis praesideret. Quam Roma ni Pontificis intentionem fuisse ratam ha-hi tam a Concilio , liquet ex huius Epistola ad Leonem . relata vel actione 3. vel circa snem: 37- Concilij. Circa Concilium Constantinopolitanum II. Oecumenicum IV. nimis planum est, Eutychium Patriarcham Constantinopolitanum agnovisse, quod praesidemia sit debita. Romano Pontifici uti liquet ex Epistola adn. 38. Vigilium relata in Fne I. collationis Duodi. I Concilio Constantinopolitano III. Oecum eis

Dico VI. Praesides fuisse Legatos Agathonis Romani Pontificis, Petrum de Georgium

Presbyteros, ac Ioannem Diaconum , testatur Zonaras in vita Constantini IC. patetque ex

ipsa Synodo, ubi in omnibus Actionibus isti

erimi

138쪽

inmisem superior las . . In

omnium nominantur , loquuntur ae

subteribunt. Concilium Nicaenum II. Praeli. des habuisse Adriani I. Legatos Petrum Archipresbyterum, & Petrum Abbatem S. Sabbae , constat ex Actis Concilij. in quibus isti primi nominantur ,&primi subscribunt. Denique Constantinopolitana inter Oecumenicas VIII. Synodus , celebrata sub Adriano Papa, Praesidentes habuisse hujus Legatos Do. natum & Stephanum Episcopos, & Marinum Diaconum, probatur ex eo, tum quod primi nominemur & subscribant, tum quod in ima Actione exhibuerint litteras suae Praesidentiae , tum quod Donatus se 'nominarie Adriani. Uni ver salis Papae in ea Unive sali Synodo praesidentem. Quandoquidem igitur tam aperte constet Summi Pontificis in

Concilijs Oecumenicis jus praesidendi, hoc

vero praesidentiae jus importet superioritatem, prorsus dicendum est, Papam esse supra Con. cilium. Pro quarto excipiet fortassis pars adver- sh sa. Praesidentiam in Concilio non tam arguere jus superioritatis erga totum Concilium , quam erga syngulos in Synodum aggregatos Antistites,exemploComitiorum Imperi tum, quibus Caesar quidem praesidet ceu superior

singulorum Statuum ac Principum , nullatenus tamen obtinere superioritatem supra Comitia , conliare poteli ex ijs, quae Her-

mannus Hermes in suo publici Iuris subcuuis

n. 7o. asserta

139쪽

υδ . Conciljo Verum quidquid sit de jure praesidendi' ' in Comiti js Imperialibus competente Caesari, oportet, Summi Pontificis in Concilijs Oecumenicis praesidendi jus expendere ex ipsissi. . simo Divinae institutionis fundamento. Et nim secundum hanc character Oecumenici Concili j consistit ex nomine Christi vicario

ex Matth. ιδ. n. go. At istud Christi Nomen vicarium, per aperta Domini verba respicit

non singulos Concili j Oecumenici Antistites, sed totam eorum, qui de ligandi & solvendi jure participant, Congregationem. Est autem in nomine Christi vicario jus superioritatis. Ergo hujus vicaria Christum praeseserentis Nominis auctoritas ita respicit totam Concilii N Ecclesiam repraesentantis Congregationem, ut respectu ejusdem importet jus superiori Ex Gu. tatis. Quod rofessi videntur Conciliorum, moκ enarrandorum Ratres, Papam vocantium

φ . is Ecclesiae.Universalis Pontificem, seu Caput uis n. . . niversalis Ecclesiae, prout videre singulariter licet in Concilio Chalcedonens Oecumenico III. nec non in Concilio Lugdunensi sub Gregorio X. ubi inter alia dicitur Romana Ecclesia obtinere summum & plenum Primatum ac Principatum super universam Ecclesiam Catholicam : & in Concilio Florentino

in litteris unionis circa finem dicitur, in B. Petro fuisse plenam potestatem gubernandi Universalem Ecclesiam. s. '

140쪽

ta s. VII.

Superioris iis P ae si pra Concilium ρrobatio ex Christi verbis , quibus Matth.

trus dicebatur Petra, siuper quam

esset aedificanda Ecclesia. Am ργhηὸ i sta verba Divina non conti- gis esbiam Petri personam .sed quosque

pro perpetuo Ecclesiae statu Successores ipsius, patet ex sacro contextu cin quo asseritur, Ecclesiam ita firmiter substituram, ut porta inseri non pravalerent adversus ipsum. Sub illis igitur Christi Domini verbis innuitur aliqua intra Ecclesiam in rebus fidei infallibilitas,quae ex Petro, ejusque adeo successore diffunderetur in ipsam Ecclesiam. Ergo in Petri sue. cessore primitus stat ista in fallibilitatis prae- eminentia , ut ex ipso diffunderetur in Ecclesiam, seu Concilium Ecclesiae repraesentativum. Atque haec causa est, cur Concilia, quantumvis Generalia , dogmatum suoru in sanctiones confirmari semper petierint a Romanis Pontificibus. Nam pro siecunda Nicaena I. Oecumenica G. Synodus confirmationem dogmarum Concili j sustragio sanciendorum, profitebatur Par subjectam esse auctoritati sacrae Romanae Ec- clesiae, non alio ex principio, quam quod B. Petro, eiusque adeo Succestari, dictum sit: Tu. 'per hanc Petram ad cabo Ecclι

SEARCH

MENU NAVIGATION