Summa exhibens papæ et concilij quoad superioritatis prærogativam inter se comparationem ex occasione quatuor cleri Gallicani propositionum anno 1682. in Parisiensi ecclesiastico conventu editarum adversus Ludovicum Ellies Du Pin ... Ab Authore Jnext

발행: 1688년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

sitam nieam. Ex quo fundamento constat inasuper, Acta Synodi Constantinopolitante euinin finem esse a Damaso Papa revocata ad Conat ilium Romae indictum, ut poli eorundem examinationem sua auctoritate firmaret Deis creta ac sententias haeresum condemnatorias ;sancitas in praefata Synodo Coni tantinopoli prius celebrata, cujus Patres , non attento squod Conciliariter aggregati eas tulissent sen. tentias , obedienter se submiserunt Roma.no Pontifici, suos Legatos cum purgatione ad hunc mittendo. Quomodo enim in lilia

hilitatem in dogmatibus fidei obtinerent Concilia, nisi ex Petra, super quam aedificata est Ecclesia Z Haec autem Petra quae alia esse potest , nisi Apostolica Petri Cathedra Z-Quia igitur illa Petra fidei firmitatem in Eccletiam inferens, non respicit singulos tantummodo fideles , sed totam Ecclesiam , quae repraesentati τὰ est in Concilio : quomodo ejus auctoritas singulis duntaxat Concilii membris Hierarchicis, non vero toti Corpori isti intra Concilium aggregato, & ex Ecclesiae Antistitibus collectim lumptis constas lenti, prae emineret Hinc pro tertio. inando Concili j Ephesini

Patres se tanquam Eccletiae membra, sancto suo Capiti Romano Pontifici devotos acclamarunt , oportet, hanc acclamationem inteuligere de Ecclesiae membris Hierarchicis, collectim iumpti , nempe in Concilio Oecumeanico

142쪽

Ad invicem Derioritas rar

nico aggregatis , atque ut sic Capiti , Nestorianae haeresiis condemnationem praefinienti sese condunantibus ; uti patet ex actis ejusdem Concilii cap. am totius Concili j Ecclesiam repraesentantis respectu Papae subordinationem , clarioribus adhuc verbis professa est IV. Oecumenica Synodus Chalcedo nensis, Papam Romanum vocitans Ecclesiae Universalis Pontificem, nec non Caput Universalis Ecclesae. Εκ ipsissimo illo principio

in prae adductis Christi ad Petrum Matth. I 6. prolatis verbis fundato, Concilium Oecumenicum II. Constantinopolitanum profitebatur, quod sequeretur Apostolicam Sedem, cujus etiam essent Communicatores Patras ibi aggregati, eidem obediendo, & ab ipsa condemnatos condemnando. Cui principio inhaerens VI. quoque Oecumenica Synodus, . Constantinopolitana III. Romanum Pontificem appellavit Primae Sedis Antistitem universalis Ecclesiae, stantem super fidei Petram, cujus etiam auctoritati Apostolicae submisit

Decretorum suorum confirmationem. Annon igitur ex praetacta Conciliorum Oecumenicoru inductione clare demons Tatur, praesidentiam Romani Pontificis una cum auctoritate Concili j confirmatoria, fundari in ejus praeeminentia non erga singulos duntaxat Synodi Patres, sed erga Universam Ecclesiam, atque adeo erga universale quoque, Ecclesiam

iani vertam repraesentans Concilium t illa ipsai I vero

143쪽

vero definitiva, & Conciliarium sanctionum

confirmatoria auctoritas, secundum praead ductas Synodos Oecumenicas , fundatur in praetactis Christi verbis; Super hancPetram aediscabo Ecclesiam meam. Haec autem sacra verba connectuntur cum istis proxime subsequentibus , Tibi dabo cIaves Regni Calorum: habentia pariter respectum ad Universalem Ecclesiam. Haec ipsa vero clavium potestas indubitanter importat superioritatis prae eminen- ex pag. tiam. Quia igitur clavium ejusmodi una

4 .ra, curn Petra , super quam aedificanda esset Ecclesia, praerogativa & auctoritas per Christi Domini verba , secundum praeallegatorum Coucilior ii Oecumenicorum intelligentiam, noscitur protendi super Universam Ecclesiam in Concilio Generali repraesentatam , in aperto jam extat probata Papae super Generali Concilio superioritas. Atque haec pro quarto est ratio, eur septima Generalis Synodus tam prompte receperit Papae super sacrarum imaginum cultu littateras Apostolicas. Cur etiam octavum Generale Concilium pronuntiarit, sibi non licere

contra Summum Pontificem proferre sen- p. tentiam. Cur Concilium Lateranense sub Alexandro III. edixerit, a Papa non posse ha EX FQ. beri recursum ad superiorem ; quod minime

subsisteret, si Concilium esset supra Papam. Ex n. Cur in Concilio Lugdunens sub Gregorio X. plenus Primatus Principatus super universam

144쪽

sam Ecclesiam fuerit agnitus in Petri sueces.sore Romano Pontifice. Cur Concilium Flo Ev. n. rentinum definierit, Romanum Pontificem in , universit in terrarum Orbem tenere Ρrimatum, ac Pontificem Romanum Petri successorem esse totius Ecclesiae Caput. Cur denis Eae istque Concilium Lateranense sub Leone X. a Rege Galliarum comprobatum ac receptum, rejecerit, dc nullitatis damnarit Acta Synodi Basileensis, superioritatem Cone ili j supra Papam asserentis, adstruendo econtra perinduinctionem praerogativas Papae supra Concilium in antiquioribus Oecumenicis Synodis agnitas Sc a probatas.

Ad haec magis elucidanda , pro quinto tu beat clarius distinguere Summi Pontificis seu Capitis, dc Concili j quasi acephalue spectati

munera dc praerogativas. Ponamus igitur, Concili j Patres per sustragiorum suorum mari joritarem, vel etiam per votum unanime tu

lisse judietum suum super aliquo dogmate rnunquid ex tunc dicere licet, jam subsistere firmitatem dogmatis ejusmodi, antequam accedat Papae consensus auctoritativus toppositum profecto liquet inprimis Synodi Ariminensis sub Liberio Papa an s. n. exemplo , ubi sub specioso pacis cum Arianis componendae praetextu, expuncta eth

Diniri

145쪽

duntaxat Filii eum Patre denotans. Cui pro. inde Ariminensi Symbolo Liberius Papa deis negavit suunt suffragium, seu auctorizativum accessiim, ideo deportatus esi in exilium. Habetur etiam Synodus Quini sexta sub Ser- ου, is Pontifice Constantinopoli celebrata: us. quam circa coelibatum Sacerdotum, de Sabbathi jejunium errasse, ac proinde a Sergio, mi n. aliisque Pontificibus rejectam fuisse, constat ex Anastasio in Sergio ct alijs. Secunda quoque. Synodus Ephesina absolvit Eutychen, & damnavit Flavianum, aliosque Catholicos Epis.

eopos, damnata proinde, atque abolita aiLeone Pontifice. Ex quibus proinde exemplis evincitur, in ' Concilio acephalo antecedenter ad Papae accessum auctoriZativum ,

nihiι stare firmum circa dogmaticas fidei de-- pag. finitiones. Imo tametsi Concilium legitime in με - ν- Christi sarimn--fuerit congregatum ,

pro gno tamen Papae consensum seu ultimatae definitionis accessum auctoriaeativum antecedente, quantumvis Patrum vota essent

concordia, semper adhuc deficit infallibilitas. in fidei dogmatibus definiendis. 6 4. Nam licet Christus promiserit, se in meis dio eorum fore, qui nomine Christi, sub auctoritatis scilicet Christi vicariat uni Roma- 'no Pontifici competentis charactere , sunt congregati: hujus tamen assistentiae Christit, . infallibilitatem adferentis essectus, secunduria. sacrum Evangelij contextum , alligatur duo

146쪽

invicem superioritas. ur

ram, nempe Corporis Hierarchiel,& Capitis Ecclesiae consensui. Quantumvis ergo Conci-

lij Patres in ferendis suis suffragijs legitime

procedant e quantumvis etiam suffragiorum majoritas in unum collata, jam praeferat Concili j Generalis consensum: pro signo tamen antecedente Summi Pontificis consensum ultimatὸ definitivum, atque conciliaris dogmaticae sanctionis auctoritative confirmatorium,

nondum subsistit in fallibilitas per Christi aiasistentiam , tunc primum sortitura effectum, quando ad Corporis Hierarchi ei per Concilii repraesentati vota accedet auctoritativus Papae consensus. Quandoquidem igitur anteceden- ter ad Papae auctoritativum accessum, in deis' cretis Concilii quantumvis Generalis , necdum subsistat in fidei dogmaticis sanctionibus infallibilitas, sed ista derivari debeat in Concilium ex Cathedra Apostolica ceu Petra, su. per quam fundata est Eeclesia: idei reo ex hoc

etiam fundamento manifeste extat demon- strata Papae super Concilium abstractive ace- phalum praeeminentia de auctoritas. Excipient tamen pro tertio Adversarii. ss. Hunc Papae eum Concilio consentientis accessum, decreti Synodalis 'approbatorium, non fieri in vi auctoritativae sapra Synodum Generalem superioritatis, sed in vi quasi contractus: quomodo Hermannus Hermes in Iuris a6 r. n publici fasciculo pracit. σο. cap. a num. l. scribit et Iuris peritorum quorundam esse se 1 3 temiani

147쪽

rsa Papae, ae Concit tentiam, qu6d in Comiti js Imperialibus

quid agitur & concluditur, contractus, trans- . actionisque instar esse inter Imperatorem eae una,& Statuum Imperij ex altera partibus, ita ut in tali contractu una pars transigens sit. Imperator, & altera pars sint ordines Imperi j conjunctim sumpti. Quidni enim pari ra-: tione discurrere liceat de Concilio Oecumenico, ita ut in hoc sit una pars Summus Pon- tifex, altera vero pars sit reliquum Ecclesim' Hierarchicum Corpus, ex Praesulibus Ecclesiasticis coalescens, maxime cum Christus ci- cap. II. Μatth. infallibilitatem Concilii . oecumenici visus sit ex hoc determinasse , quod, ubi Duo, nempe Papa & Concilium i Consenserint, adeoque quasi transigendo conin venerint in unum fidei dogma definiendum. pater reternus sit eis quamcunque rem, adeo veritatem in Synodo quaesitam , ex Chris

Domini promisso iolatii bili impertitv-

ές Ueriam transactionis & eonventionis natura est, ut servetur utrinque aequalitas. Concilio equidem Oecumenico comperiυind sinita, Papae auctoritati compar , Alvendi oga'di potestas, una cum consummata in rebus fidei infallibilitate. At utraque ista prae eminentia haud competit Synodo quasi acephalicae, sed Concilio duntaxat Oecumenico, tam Cainput, quam reliquum Ecclesiae Hierarchicum

Corpus indivisibiliter complectenti. In hoc igitul Oecumenicum Cuncilium ex Corporq

148쪽

Ad inmitem Is perioritas.

Ecclesiae Hierarchico quasi acephalice spectato, quid importatur nisi collectio jurisdictio. num Episcopalium: quae adhuc impar est ad

prae insinuatas prae eminentias, quamdiu non accedit nomen Christi vicarium , seu Apostolicae auctoritatis character φ Hoc igitur nomen Christi vicarium utique dicendum est, importare superioritatis super reliquo Hierarchico Ecclesiae Corpore prae eminentiam. Hoc ipsissimum quoque vicarium Christi nomen Romani Pontificis proprium , est Petra illa, super quam Christus edixit, aedificandam fore Ecclesiam. Ejusmodi autem Petra utique importat praeeininentiam aliquam super Synodo quasi Ecclesiam non complete M sormaliter , sed materialiter duntd-Nat repraesentante. Illa ipsa porro Petra est Petri cathedra Apostolica, cui annexae sunt claves Regni Caelorum. Haec vero cathedra Regni Caelorum clavibus dotata , liquido importat majoritatis de superioritatis praerogativam. Nequit ergo inter Papam & Conis cilium, acephallia spectatum subesse ar- qualitas in ordine ad constituendum Concilium, qua complete &fornialiter Oecumenicum, nec non ad consensum ultim te audi Ori Zativum in dogmatibus fidei definiendis cum omnimodae infallibilitatis consummata

prae eminentia exhibendum. Nullatenus igitur per modum transactionis, seu conventionis

in Concilio Oecumenico iniex se cocunt Pa-

149쪽

pa ac reliquum Corpus Hierarchicum, sed respectu, hujus ceu Concili j quasi acephali, obtinet Papa majoritatis & superioritatis prae-

eminentiam.

s. VIII. In quo extenditur jus appetundi vel a P

pa ad Concilium ; vel ab hoc ad Sum in mum Pontificem.

PRimio diffficultatis hujus expediendae riam

praestruere videtur Concilium Conia nanti ense Ses ult. supplicando Papae Mamtino V. ut haeretico errores, seu bareses per sa-ιram Sunodum dan malas pariter damnaret, atoque damnatas publice pronuntiaret , antequam Concilium dissolveretur, alioquin protestari se degravamine, appellando ad futurum Concilium. Ex quo utique evincitur , ipsum mei Concilium Constanti ense agnovisse, sibi non fuisse auctoritatem compellendi Papam, ut suam pro confirmandis decretis pratinsinuatis, adi jceret auctoritatem. Ad quid enim conducere potuisset ea ad futurum Concilium provocatiodi appellatio , si ipsi Generali Constantiensi Synodo utpote quae non minoris, cum fuismro Concilio auctoritatis fuerat non erat vis ad Papam pro dicta approbatione compellendum 8 Altior profecto subesse debet hic ratio, per quam ex illa a Papa ad Con- cilium futurum appellatione, nullatenus pro-

150쪽

Ad inmitem Aperioritas stari valeat hujus supra Papam superioritas

Ad quod explicandum, pro secundo non 68. importuna est sequens Veteris Testamentiae Novi Foederis Pontificatuum inter se comparatio. Ponamus scilicet, in Veteri Testamento super causa aliqua ex Portis seu Tribunali-hus Regijs ad Sacerdotiuira,magnumque Concilium , cui praesidebat Summus Pontifex, de- ex pag. lata, fuisse ab hoc ex ipsissimisDivinis judiciali-hus Legibus pronuntiatam Judicij veritatem: attamen Rege ejus temporis non acquievisse, sed interpellasse Pontificem , ut ingressus Sanctuarium, consuleret Dominum super ejusdem Judici j veritate, vel ex Thummim ct Urim sa per tali judicio ulteriorem adhuc Divini oraculi requireret certitudinem: num dicere fas est, talem a Rege factam Summi Pontificis interpellationem habuisse rationem stri-- ictae appellationisi In ejusmodi casu ab ipso-m et Sacerdote Maximo, una & magno Concilio, ex Divinis judicialibus legibus, iudici,

veritatem pronuntiante , habitus fuisset re cursus ad eundem Summum Pontificem , quatenus ipsi soli erat Divinitus concessum, ut semel in anno ingressus Sanctuarium, posset consulere Dominum vel ex Thamm ct Vrahureportare Divinum oraculum. Qui proindet ad Summum Pontificem recursus non erat de

uno judice inferiori ad alium superiorem judicem, sed ad eundem, qua diversis a Deo dotatum praerogativis , nec adeo stricte la

SEARCH

MENU NAVIGATION