Summa exhibens papæ et concilij quoad superioritatis prærogativam inter se comparationem ex occasione quatuor cleri Gallicani propositionum anno 1682. in Parisiensi ecclesiastico conventu editarum adversus Ludovicum Ellies Du Pin ... Ab Authore Jnext

발행: 1688년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ys Papae, ae Concili' l

locum in peceato haeresis , sed 'in omnibus alijs delictis, sicut tota observat Ecclesia. Verum s Papa deficiat a fide, cur Concilio ex solis etiam Episcopalibus Jurisdictionibus aggregato subi jciatur, in promptu est ratio, quod ejus persona, utpote per haeresim avulsa ab Ecclesia, jam nequeat esse hujus Caput, nec adeo processui adversus ipsum faciendo obsistere possit character Pontificius, ex quo subsistit ejus supra Concilium acephalum prae eminentia. Imo si vel Papa dubius si, dum character Papalis Episcopa- llibus jurisdictionibus supereminens , secum dum prudentialem credibilitatis evidentiam non patet , nec adeo constare potest esse exemptus a iurisdictionibus Episcopalibus in unum ataphalum Concilium collatis , jam praesumendus est hisce subesse, atque adeo contra ipsum procedi potest in tantum, ut pro Ecclesiae Bono perinde decerni queat, ac si nulla praetensi Papatus in ipso habenda esset ratio. At vero si certa sit Pontificia dignitas,

quomodo adversus istam ratione cujuscunque sceleris procedere fas erit, ita ut, dum est certum Ecclesiae Caput, adversus ejus personam auctorιtative decernatur, sitque ex corre- letionis fratet nae censura perinde habendus ac

Ethnicus, id est, ab Ecclesia a vultus Quomodo enim inter se cohaerere possent,esse Uerum adhuc & certum Ecclesiae Caput , dctamen reputandum esse ad instar membri

ab Ecclesiae Corpore abstissi t

102쪽

invicem susterioritas. ν

i Tmio. Abulensis praematus ulterius ita ar- gumentatur. Secundum correctionis fraterna regulam tam Papa pro denuntiatione pecca- torum contumacium , quam quilibet Chri-l Dianae fraternitatis consors remittitur ad , Concilium pro ipsius etiam Papae peccatis de- nuntiandis; quippe cum ipse sit Frater om-s nium fidelium. Ergo actionum quoque morallium peccata in Papa possunt judicari per Generale Concilium. Et se factum est saepe antiquitus, ur patet in B. Datnaso Papa, qui acculatus de adulterio, coram Concilio Generali, cum quadraginta quinque Episcopis i se purgavit. Sic etiam Symmachus Papa tempore Regis Theodorici in Italia regnantis,coram S. Synodo est purgatus, & ita de multis alijs Pontificit is legitur in horum g si is, & historia B. Damas, ac saepe in Decretis z. quast. s. Ad quod facit etiam capit. να octapa Synodi Oecumenicae : ubi sic habetur, Universalis Synodus cum conpenienti repeis rentia quamliber quaestionem de Romana Sede exortam audire tenetur , ct in ea proficere , non tamen audacter sententiam in Romanum Pontificem dicere.

Verum consideratu dignissimum hieota currit, quomodo inprimis ex Christi ei rea correctionem fraternam praescripto , Papa remittatur, ad contumacem Ecclesiae id est. Concilio Generali denuntiandum Z An haec

remissio fiat in vi indefinita Concilio Gene-G a rati

103쪽

rali qua Oecumenico, sicque per Papae eharacterem informato competentis, Matth. ILdescriptae, ad ligandum & solvendum potestatis Z At non minus universalis ac inci cum scripta noscitur ex Marrh. ro. cap. ligandi ct solvendi potestas Papae convenire. . id ergo ex hac parte specialis inesset utilitatis illi, ad Concilium Generale per Papam deinferendae peccatoris contumacis denuntiationi , dum solitaria etiam Papae auctoritas aequeae Concilii Generalis potestas praevalere po, te si ad contumacem ab Ecclesiae. communione avellendum, ita ut instar Ethnici sit propterea habendus 8 An forte contumacis peccatoris ad Concilium Generale remissio per Papam facienda est, tanquam ad Tribu . nal superius, in causa facti, ut scilicet delicti veritas per processum judiciarium indagetur, sicque poenae condignae sub ijciatur, & ulterius non devolvatur/At quid utilitatis in hac quoq; re inissione interveniret, dum, quae Concilio Generali qui formaliter Oecumenico est cori. judiciaria suprema potestas , unice fundatur in illa indefinita ligandi & solvendi aci-ctoritate, cui ex paritate verborum noscitur compar Papae etiam solitarie spectato competere aeque universalis ligandi ac solvendi po- telias λ Altior igitur quaedam ratio indaganda el , propter quam Papa remittatur ad contumacem peccatorem denuntiandum Ecclesiae, sive Concilio Generali. Pro

104쪽

Adinorem periorita, . ias Pro quarto igitur ratio haec ex sequentit eruenda est fundamento. Nempe ubi pecca- tor Papae correctioni , ejusque Decreto conintumaciter resiliendo, dignoscitur reus vel apertae, vel plusquim probabilis haereseos, tune ire in Ecclesiae ac Religionis sanctae publicum detrimentum cedat ejusmodi pertinacia, opus est, eam percelli ac reprimi per Ecclesiae ceu Concilij Generalis publicam & auctoritativam censuram. In quo rei statu contuma Ciae non tam quoad procris Facti, quam quoad decisionem Iuris fidem ipsam contingentis , dogmaticamque ex fide definitionem publicam emagitantis , per Papam refertur ad Oecumenicam Synodum; non ideo, quod ipse Papa ceu Petra, super quam est aedificata Ecclesia, non habeat etiam dogmatis ex fidei principijs auctoritatiue decisivam potestatem, sed quod certior adhuc secundum nos si fidei regula ex definitione Generalis, qua per Papam tamen informati, ac per ejusdem consensum firmati Concilij. Quam tamen synodi Generalis qua Oecumenicae, M per Papam confirmatae majoritatem, nullatenus in ferre aliquam super Papa proprie dictam superioritatem , liquet ex antecedentibus. Quint. . inando proinde Abulensis in suo praesenti argumento ex Christi de correctio.

ne fraterna verbis praetendit: Papam eatenusi etiam remitti ad Concilium GeneraIe, quatenus

nisi, utpote statris peccata, bar in Iicli non

105쪽

- . Papaeae cincti redoIentia, debeant ad Husimodi Synodum deferri. CI . Ad hoc responsio in promptu est. Durii enim 'nullum Papae peccatum est intelligibile, quod sub peccati reatu sit profluens ex Papali auctoritate per Christum instituta, sed exper-slana hujus potestatis per Christi ordinatio' nem participe, ut se communicante cum fidelibus universis, tam in gratiae dc charitatis Doctae, quam in Religionis etiam publicae, Ecclesiaeque Orthodoxae communicatione: quis iam neget, Papam ut sic esse Fratrem Christi fidelium, adeoque non ut Papam, sed qua Christianum hominem subesse correis clioni fraterna per Christum Matth. i I. in

. ni tutae λ Quid ergo λ Si Papa qua peccator, l

sicque adeo qui homo privatus , vel etiam coram testibus privatim a viro ad hoc idoneo secundum praeceptum Evangelicum cor reptuS, se non emendet, sed Ecclesiam puti. licis peccatis suis scandalizare proterpy pergat; an nefas erit, ipsum deferri ad Concilium etiam acephalum, ut ab eo 'aeriori verborum reprehensione castigatus, ad melioris vitae frugem reducatur e Sed ubi nec ista reprehensio & correctio verbalis profecerit, dum in fide non defecit, Ecclesiaeque proici de membrum ti Caput permanet, indefinita adeo ligandi , super quodcunque ad Regnum caelorum ordinabile morale protensa praefulgeris potestate: quomodo tunc Concilium Generale scui non nisi qui Oecumenico, ipsiam

adeo

106쪽

adeὁ Papam involventi, pariter indefinita sol vendi & ligandi auctoritas competit ) adversus ipsum stringere poterit virgam coercitivam Z

Hoe ipsssimum est, quod ex Cai. 11. ν- 3 ctavae Oecumenicae Synodi siverius adducto habetur . quod scilicet Generalis Synodus in Romanum Pontificem haud possit audacter

proferre sententiam : talis namque audacia .

prorsus interveniret; si virga coercitiva strin.:geretur adversus pinestatem indefinita ligandi ct HIrendi auctoritate dotatam , cujusmodi auctoritas ex Matth. r6. noscitur in Papa, 'non autem in Concilio ac8phalo , sed plenὰ Oecumenico habere locum, velut eruitur ex Matth. it. Si equidem Pontifex spontὀsua & voluntarie uti peccatorem, atque adeo

qua hominem privatum uti fit etiam in so-vo consessionulti se Iubi jciat Concilio , merito

istud, procedet ad quaevis salubria, ac emendationi procurandae congrua remedia, absque talla tamen judiciaria coercitiva fori externi propria auctoritate, utpote haud potente constringere illum, eui, quamdiu haereticus non

est, inamissibiliterifiest absoluta & indefinita solvendi potestas.' Et hinc a fortiori potest .Papa uti Lbsidio Concilii Generalis , ad famam iniquὰ sta ereptam , Ecclesae Bono,

107쪽

Ista P pa, ae cinetly auctoritatem Synodo pariter impertinnie, erga ejus iniquos diffamatores exercetur jurisdictio. Pro quo magis elucidando fingamus pro sexta Coneilium aliquod Generale , quod eo ipso, dum est Mephalum , nequit formaliter

Oecumenicum esse, adversus Papam non haereticum, nec ade6 jure Divino non depositum . vel etiam non dubium , nec aded Episcopaliis hus ob Ecclesiae Bonum publicum in unum

congestis jurisdictionibus subditum, eo cis

que procedere, ut in ipsum ab Ecclesia agnitum verum Papam , stringat Excommunicationis censuram, Ethnici adeo statu condignum eum decernens: quid essicaciae, seu vis constringentis, poterit in tali sententia reperiri, dum ipsemet Papa ejusmodi sentenis . tiam evacuare,imo omni prorsus valore desti. ltutam , adeoque nullam, ex sua Oecumenica auctoritate declarare, ac iuridice pronuntiare

ualet λ Nam eo ipso, quod de fide sit, Papae

ab Ecclesia recepto, competere claves Reg ni caelorum, eum indefinita super quocunque in Regnum caelorum ordinabili morali protensa solvendi & ligandi potestate; evidenter redditur manifellum, quamcunque Concilii a. cephali adversus Papam quomodocunque Ia. tam sententiam posse ex vi illius Oecume-rticae auctoritatis enervari a Papa, imo nullam, omnique constringente essicacia prorsus

destitutam, uridice ac judicialiter pronuntiari. ' . . Sicuti

108쪽

Ad invitemsuperioritas. IN I Sicuti ergo ex fidei principijs evincitur . nulisi tam Generali acephalo Concilio esse vim Scauctoritatem , suis sententi js juridicis coni stringendi Papam, sic ex eisdem fidei prin-s cipiis evidenter confutatur Concili j Generalis acephali supra Papam auctoritas.

Hoc ipsissimum principium pro septimo

firmatur ex unanimi consensu Conciliorum, sumorum Pontificum, S S. Patrum, ac Theo. Iogorum concorditer asseverantium , Romanam Sedem , sive Papam a nemine, nec quide, a toto Clero judicari posse, eo quod Papa Vi carius Christi sit super universam Ecclesiam Christianam , ejusque auctoritas praecellat Concilio, possitque adeo ab omnibus appellari Romana Sedes, nec ulla sint rata Concilia, quae non sunt fulta Apostolica auctoritate. In hunc sensum locuti sunt Patres Concili j Nicaeni, iuxta ejusdem canonem 3ρ. nec non Patres Cone illi Sinuessant, juxta Husidem Patres insuper Concilij Romani sub Symacho Papa, Patres etiam Synodi Romanae sub Leone III. Patres Oecumenicae Synodi sub mdriano II. Pontifice. Patres Concili j Lateranensis sub Leone X. Similia sunt, quae scripserunt Anactetus Papa de Martyr, Julius Papa, Gelasius Papa, Nicolaus Papa, Paschalis M ali F. Ultra SS. Patres seorsim scribentes in hoc coniscordant, Patres Concilii Oecumenici Sardi.

censis subJulio Papa, Patres Concili j Chalce-dunensis Oecumenici sub Leono Papa, di Pa-

109쪽

.u . Papae, ae Conci*tres 'Coneilii Nieaeni II. sub Adriano I. Papa μ ε --Canonistis& Theologis pariter sentitant lIvo Carnotensis Epist. m B. Augusti rius , Triumphus de potestate Papae quaest. 6. art. ἔ- S. Bernardus Epist. ιι3. o lib. 3. de consideratis cap. a. S. Thomas Aquinas in . . distiniat. γρ.

o altibi. S. Antoninus tract. a a. p. I. cap. 6.

S. Bonaventura in . dist. 1ρ. o de Caelesti

merarchis parte a. cap. r. γ Alexander Α- .lensis p. 3. q. σο. membro a. lue . Regrediendo ad Tostatum Abulensem

opponi potest pro octavo. Ex fundamentis E-yae. vangelicis Matth. ιδ. traditis apparere ,αον. Christum reliquisse in Ecclesia unum tribunal supremum, quod de omni homine haberet judicare, istud esse Concilium Geneis rate, Universalem Ecclesiam sussicienter re- praesentans. Quod Tribunal esse impecea-hile, nec ullatenus errare posse in his, quae sunt de necessitate dilatis, & ob hoc pertinere ad ipsum, judicare ac determinare ultimatὸ de omnibus dubiis tam in fide, quam in actionibus is & post ejus determinationem non licere alicui fidelium resistere, quia manifeste Divino judicio res steret. 38. Verum libenter damus,Concilium Gene. rate non qua acephalum, sed qui sermalirerci complete Oecumenicum, ipsum mel adeo Papam includens, esse ultimatum in EccIesia Tribunal, circa fidei, aut morum sanctiones dogmaticas pronuntiare potens. Eo ipso ta-nem

110쪽

Ad inmitem 6uperiorit s. manen , quod hujus sancti Tribunalis quasi a-

mima & forma sit Papae auctoritas Oecume-Dica , neque illius judicium definitivum , seu sententia ultinia te decisoria subsistat, nisi ex Papae cum Concili j susti agijs majoribus consensu auctori Eativo: idcirco nequit respectu Papae aliquam praeferre strictae superioritatis prae eminentiam , uti multoties ostensum fuit, Pro novo replicabit quis ex Abulensi prie. 38. Otato Tr. Ipsummet Petrum actibus suis ostendisse, quod Concilium Generale ipso ex ag. esset majus, quia subibat mandata Generalis Concilij, dum scilicet Apostoli & Senio-τes, qui erant congregati in Ierusalem , &faciebant Generale Concilium , audientes, quod Samaria recipiebat verbum Dei, mi - .serunt ad eos Petrum & Ioannem. Unde manifeste patet, Concilium putasse, quod sibi liceret mandare Apostolis illis, neque hi re. sistebant, sed suscepio mandato Congregationis, mox iverunt illuc; veluti patet ex acto.

rum I. cap.

Verum responsionis loco ex Adversariis 3 . sciscitari lubeat. Num ex eo, quod Deus Pater in mundum miserit Filium suum Unige- . nitum, coarguere ausint, Patrem esse Filio majorem ae superiorem Haec namque mi Lsio non respiciebat praecisam Christi humanitatem , sed ejusdem personam in aeternitate genitam a Patre, & in tempore vi causalitatis a Patre & Filio, ac Spiritu S. in risibiliter

SEARCH

MENU NAVIGATION