Summa exhibens papæ et concilij quoad superioritatis prærogativam inter se comparationem ex occasione quatuor cleri Gallicani propositionum anno 1682. in Parisiensi ecclesiastico conventu editarum adversus Ludovicum Ellies Du Pin ... Ab Authore Jnext

발행: 1688년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

. . Papa, ae Contispta Christi Eeelesiam potestatis, a Christo imimediatὸ competit Episcopis libera & expedita facultas ad prospiciendum in casu pub- 'ae necessitatis fidelibus , Ecclesiaeque sanctae in iis, quae fidem ae extirpationem schismatis,

atque Capitis certi provisonem concernunt.

Quia proinde Generalis quaedam Episcopo rum illo Christi charactere insignitorum, Min vi hujus characteris a Spiritu sancto ad E

cleuae sanctae regimen ordinatorum Congre gatio repraesentabatur in Synodo Conliantiensi , ad schismatis, fidei ue errorum ex tirpationem coadunata , recte dicitur Lisse

congregata legitime in Spiritu sancto, a quo scilicet omnes illi Episcopi ad Ecclesiae regimen, eiusque Bonum publicum erant ordi- .Quare synodi istius potestas erat iniis medite a Christo, utpote coalescens ex Epis coporum pro publico Ecclesiae sanctae Bono . nempe haeresum ae schismatis extirpatione aggregatorum in unum collatis, a Christo ceu Causa primaria, una & Spiritu sancto im' mediate promanantibus characteribus.

s. m. mantum valeas Decrerum Sessionis R. Concisi Constantiensis ad probandam Oncis βριν ripa siverioritatem erro. Deeretum ita se habet: Declarat Duia. . Π3 Spiritu sancto nitima

182쪽

inmitem si sterioritas.

Concilium Generale faciens, ct Ecclesialucatholicam repraesentans, potestatem a Christo imis mediat/ habet , cui quilibet , cujuscunque flatus , Vel dignitatis, etiamsi Papalis, existat , obedire tenetur in bis, quae pertinent ad fidem , ct extirpationem dicti schismatis, ct resormationem dicta Σι clesiam Capite ct in membris. Item deriar a quὸd quicunque , cujuscunque conditionis, status ,

dignitat/s, etiam Papalis, qui mandatis, statutis, seu ordinatιonibus, aut praeceptis hujus sacra Synodi , νιι cujuscunque alterius Concilν Generalis I gitimὸ congregati , super praemiss, stu ad ea pertinentibus factis , res faciendis obedire contumaciter contempsierit , nisi νψpuerit , condetus panitentia μιρciatur , o debite puniatur , etian ad alia Iuris remedia, si opus fuerit, recurrendo. Hinc pro primo obiicit Maymbourgus. Po- 2Scsto , verba illa : Et ad reformationem Ecclesiae in Capite, o in membris, non contineri in De- .Pm creto primo Sessionis IV. clarum tamen esse,

quod posita sint in Decreta Sessionis V. Nihil au. 1.1' tem referre, quanam Susione sit statuta iliariau ula. Verum isti obiectioni occurrit Schel stratus , asserendo, plurimum referre, quod clausula illa V. potius, quam IV. fuerit ' 'edita et quamvis enim utraque illa Sessio ab u-

na tantum ex tribus Pontificum de Papatu .

contendentium obedientijs facta sit, ac pr inde neutra plenum robur habere postir,

differt tamen Sessio v. a Sessione IV. quod

illa

183쪽

Papae, ac Concilyilla celebrata se, contradicentibus gravioribus de Obedientia Ioannis XXIII. Patribus, cum econtra Sessio IV. habita fuerit consentientibus omnibus, qui erant de dicti Ioannis XXII l. obedientia, Iicet non intervenerint Anti stites, qui fuerant de obedientia Gregorij XII. & Benedicti XIII. Quamvis igitur

non agatur hic de Decreto Concilij Generalis, ad quod omnes fideles tenentur, sed de, Decreto Concilij, quod ob varias rationes merito vocatur in dubium , hoc tamen ne cessum est , tanto magis infirmari , quanto plures rationes militant contra illud. At ul- tra rationes , Ob quas Decretum Sestonis Iss. revocari potest in dubium, contra Decretumi sessionis V. reperitur etiam illa , quae delami- . . tur eX contradictione plurium Patrum . qui erant etiam de Obedientia Ioannis XXIII. - Quia igitur clausula illa de reformatione solum, Sessione T. fuit publicata, quae Sessio , uti mox ulterius patebit, multis infirmatur rationibuS, ideo Decretum continens eam clausulam , minime firmum dici potest ac debet. Firmatur pro Iecundo haec responsio ex reis latione historica paucis hic rei teranda. Ubio pag. namque post Sestonem IV. deputati quatuor Nationum die a. Aprilis statuissem, quod Sessione T. omnes articuli & clau- iulae per Nationes concordatae in ultima Sessione praetermissae, expedirentur. Exinde Car- id inales Nationibus nullatenus consentientes

quoad

184쪽

inoidem nuperioritas. I

quoad clausulas dc articulos Ses e IT. praetermissos, cum intellexissent, eos, se invitis, Supione V. publicandos esse, inprimis statue Arunt, non venire ad Sessionem, sicuti de facto

interesse renuerunt quatuorCardinales: at reliqui,ubi animadverterunt, non posse cunctos

sine publico scandalo & periculo ditatutiois nis Concili j abesse , decreverunt adire quidem Sessionem , praemissa tamen proteliatione secreta: Quia propter scandalum evitantum irent ad Sel nem, non animo conteηtiendi his, qua audiverant, in ea statvi debere. Eandem proteitationem fecerunt quoque Legati Re

gis Galliae, qui sese quam strictimine conjunxerant cum Cardinalibus. Quare non solum contra mentem Ioannis XXIII. sed de contra sententiam totius sacri Cardinalium

Collegi j, Galliaeque Legatorum, publicata

sunt illa Decreta cum clausulis in iracedenti Sessione IV. praetermissis, & ideo Cardinalis Florentinus, ad quem tunc spectabat Deo cretorum publicatio , rogatus, ut Decreta legeret, munus illud exequi recusavit, sed hoc praestitit Botnaniensis; uti haec patent ex Regesto Constantiensis Concil3 in tribus manu scriptis Codicibus. Lectis equidem hisce Decreti , ante Sessionem T. apud Nationes delibe ratis & conclusis, dicere potuerunt istarum Praesides, quod eorum publicatio placeret majori parti Nationum , minime tamen Cardinalium Collegio: cum enim Cardinales poll

185쪽

πo Papae, ac Concili' post fugam Ioannis XXIII. peti jssent pro suos aeroCollegio suffragium distinctum a Natationum suffragijs , exinde passi repulsam .

separarunt se a Nationibus, nolueruntque earum Congregationibus interesses uti patet eκActis dicti Concilij, ct ex manu pro Codice Bibliotheca Regis Christian imi. Ubi expresse refertur, Romanae Ecclesiae Cardinales post recessum Ioannis XXIII. a Nationibus petis r. e villa, ut ipsorum Collegium quoad sussragias lης' unum votum cum ipsis haberet in Sessionibus publicis: in quo tamen repulsam passet sint, ita , ut Gesta Concili j hactenus inedita ad Sessonem UIL notent, quid Cardinalibus

vi K unquam communicata fuerint Decreta

publicanda in Sessionibus , ut desuper deliis

herarent. Ex quibus proinde elucet, quam immerito scribatMaymbourgus, Decreta Sese ponis V. consentientibus omnibus obedientiae Ioannis XXIII. Patribus, fuisse publicata. Non-eη ne enim testatur Codex manu scriptus Regis

με '' Christianissimi , quod post recessum Ioannis XXIII. Cardinalibus negatum sit votum spe ciale in Sectionibus publicis 8 Nonne ex septeCodicibus manuscriptis gesta, & regestum

Actorum Constantiensium continentibus , ananifestum extat, Cardinales noluisse sese Nationibus conjungere, quoad conclusionem Decretonum Ssionis V. sed egisse sepa- . ratim , & totis viribus obstitisse eorum publicationi Nonne ex tribus manuscriptis Co

a dicibus

186쪽

invicem superioritas. I Idicibus patet, Cardinales Sestoni V. interesse noluula, nisi praemissa piotestatione secreta, quod consentire nolint ijs, quae audierant . in ea statui debere8 Nonne ex gestisConcilij habetur, Cardinalem Florentinum , ad quem de more spectabat, Decreta pronuntiares dissensum Cardinalium sufficienter indicasse, dum in Seg one V. a Nationibus rogatus, ea

legere publice. recusavit N6nne eadem Concili j Constantiensis gesta perhibent, Cardinalem praesidem in V. pro Cardinalium Collegio, nullum tulisse votum. sicque neminem fuisse, qui una cum quatuor Nati O- num Praelatis vice Cardinalium ferret suffragium t Nonne ex his omnibus clarissime constat, non solum gravissimos Patres a contractam ante multitudine in Congregationi-hus Nationum superatos per se nullum tulisse votum, sed nec Cardinales per alios consensum praebuisse

Sed in haec proxime exposita concertatio 28. pro tertio facile intelligeretur evanescere, si probaretur , Decreta quarta ct quinta Concilii Constantiensis Sinonis, esse restricta ad tempus as . sibi malis , ct ad statum Papae dub3. Hoc praestat ν

Auctor ConcilijTridem . inextinctae veritatis, accuratius expendendo, quod Synodus Constantiensis in proloquio contingente dictam Sestionem IV. imo ct V. eatenus dicat, se pro ex .

tirpatione praebentis schismatis, o unione, vel etiam rasematime Eccle a Dei ita capite or in mem-

187쪽

bris facere Generale Concitimin ut sub his Isis sissimis verbis manifeste supponat, Synodum ejusmodi pro tali statu substitisse absque ceriato Capite, imo ad certum Caput Ecclesiae constituendum in Spiritu sancto legitime con- .gregatam esse. In aperto igitur est , Decreta ejus Synodi pro tali statu condita, non ha here locum , nisi in easti schismatis, seu de Ecclesiae legitimo Capite dubietatis statu. In qua adeo rerum peristas Synodus Constantiensis faciebat Generale Concilium , non in statu consummato ac persecto, utpote vicarium Christi characterem exigente , sed in stata

tendentiae ad con equendam unionem , reformaistionemque EccIesia in membris o Capite eate- , nus obtinendam, quatenus, Oportebat, primum constitui certum Caput Ecclesiae. Sutiqua proinde tendentia ita erat Synodus illa in Spiritu sancto legitime congregata , ut ejusdem tamen, qua Concili j Oecumenici, peris sectio & consummata infallibilitas minime subsisteret quousque tandem supervenisset vicarius Christi character, Decreta ab ea Synodo condita approbans , suaque muniens

auctoritate.

Firmatur pro quarto haec intentio nostra , expendendo, quomodo Synodus Constantiensis pro statu, in quo non extiterat certum Ecclesiae Caput . potuerit cum veritate dicere, 'quod esset repraesentans Catholicam Eeclesiam mi

trantem y Quomodo enim Synodus illa Eex clesiam '

188쪽

inv cem Aperioritas. I I

clesiam Catholicam , non ex membris duntaini xat Hierarchicis, sed horum Capite visibili

conliantem, pro tunc repraesentabat, quando Ecclesia militans , quoad certitudinem sautem, imb secundum strictam veritatem , de- '

stituebatur tali Capitet Uerum sicuti Synodus illa non erat in persecto Concili j Oecumeni ei statu , sed erat in statu tendentia ad hujus ex Capite Chri MVicario characteris perfectionem, suique cum legitimo tandem Capite unionem conieque nisdam: sic universalis Ecclesiae reptae lentatio intra illam Synodum pro statu Sessionis IT.

V. nondum erat conlunimata, sed ejus com

summatio quaerebatur ex schismatis extirpatione, generalique Ecclesiae Dei in certo Ca..pite conitituendo, membrisque universis cum hoc uniendis reformatione. In quo proin donatu distendum est, loqui Decreta ejus IT. o T. Segionis : unde sicut nullus dignitatis Papalis characterem , cum certitudine saltem praeterens, tunc existebat, sic Decreta illa nequeunt intelligi, quod afficiant verum ac certum Papam futuris temporibus Ecclesiae praeficiendum: quippe cum ibidem disertὰ dicatur. Omnem, cujuscunque, etiam si Papalis Existat dignitatis, teneri ad obediendum in his , qua pertinent ad extirpationem schismatis, vel etiam Generalem in Capite o membris Ecclesia reformationem, ex certi scilicet Capitis crea- Itono, membrorum quo Hisrarchicorum g ncidii

189쪽

nerali cum hoc unione introducendam , cuin jul modi adeo restrictiones non aliud respiciunt, nisi perturbatum illud ex Capitis in

certitudine refultans tempus.

Tametsi vero fidei Dogmatum in syno. do illa Constantiensi sanciendorum obedientia lub iis Decretis exigatur etiam a Papa : uia tamen id Concilium , sic ejus quoque sancti nes dogmaticae pro tunc erant in statu tendentiae ad characterem Christi vicarium interris, haud certo tunc subsistentem, sed ipsi ulmei Concili j in hunc finem legitime in

Spiritu sancto congregati auctoritate,tandem consequendum. Quo charactere superveniente, in his, quae ad fidem pertinent, per approbationem certi Pontificis eatenus succeis

debat sanctionis dogmaticae consummatio , ut omni, etiam si Papalis existat dignitatis, sit in eis obediendum.' Nec obstat pro quinto, quὁd in Decreto Sobnis V. subi jciatur poena , ipsum etiam Papam constringens, ubi statutis ejus μ-cra Unodi, vel cujuscunque alterius Concili, Generalis legitime congregati, obedire contumaciter contempserit. Nam lingulariter notandum ibi venit. quod haec lex poenalis, juxta expressa Decreti verba, coaictetur ad praemissa, adeoque ad ea, quae ad extirpationem schisia natis,& reformationem Ecclesiae in Capite Certo constituendo, membrisque Hierarchi gis cum hoc uniendis , sic quc contundenti

190쪽

bus de Papatu reformandis, pertinebant. Una de fit consequens, ordinationes in praetactis Decretis factas, seu pro statu incerti Papatus faciendus, ita fuisse relirietas ad prata dii finis mensuram, ut ordinarentur ad eam Oecumenica sanctionis confiumnationem , quae non

nisi ex Summi Pontificis, ad quem constituendum collimabat ea Synodus , postmodum eligendi vicario Christi chara eobtinenda esset. Juxta quem adeo se it a aecipi quoque debere praesentem Cleri Galli- cani articulum secundum , videtur evinci ercejusdem verbis proprijs, utpote quibus distr- te asseveratur,r Synodi Constantiensis Decreta ibidem allegata, non aliter, quam ex Sedis Apostolicae, atque adeo Summi Pontificis postea subsecuti comprobatione, valere tanquam Oecumenica, sicque tantum subsistere

immota.

Sub praetacta hypothesi proxime iam e 3ῖ-

posita, pro sexto dicendum est, Concilium Constantiense in statu IV. ac U. Ssionis non fuisse sernialiter Oecumenicum. seu Generale, sed materialiter duntaxat ac dispositive. Explicatur. Constat namque ex dictis superius, quomodo Concilium dici possit Generale

secundum denominationem generalitatis tum sorvis sis, tum materiaIis. Generalitas nempe materialis importat quandam coacervationem

Episcoporum ex univer Christiano Orbe convocatorum: quorum charactςr Episcopλ-

SEARCH

MENU NAVIGATION