장음표시 사용
201쪽
Papae, ae Canei*mine Ecclesiae, dicere debent illi universi, qui asseverant, ipsi appropriari posse illud
Matth. it. Dic Ecclesia. El. Qui Ecclesiam non audierit, t tibi ficut ethnicus o publicanus. Num vero sub isto Ecclesiae vocabulo in hoc sacri Evangelij textu dicere fas est, intelligi Corpus Ecclesiae Hierarchicum acephalice sumptum; an vero qua Capiti suo Summo Pontifici unitumi Certe Ecclesiam, quam nefas si, non audire s esse a Christo condecoratam indefinita ligandi & solvendi auctoritate Apo- nollea, constat ex sacro Evangelico contextu. Ex quo insuper constat, Ecclesiam illamaea pollere praeeminentia, ut, si duo inibi aggregati consenserint, super quacunque re, quam perierint , ipsis fore impertiendam a Patre celsi. Constat praeterea ex ejusdem Evangelii contextu, istos duos esse , qui congregantur in momine Christi, atque adeo tum Praesules hujus nominis auctoritate aggregatos, tum illum, qui praefert hunc Christi vicarium cha .racterem. Nequit ergo illa in Concilio Oecumenico repraebentatire consistens Ecclesias cunter ac integraliter subsisteremisi illi Duo, nempe Corpus Ecclesiae Hierarchicum nomine Christi aggregatum,& Caput, vicarium Christi characie rem praeferens, conjungantur in Generali Concilio. Quia igitur in Concilio Coni antiensi, juxta hypotheta superius positam , pro statu praesertim V. Sessionis, erat defectus ruin ex parte Corporis Hierarchia
202쪽
ei, quam ex parte Capitis: imo quia huius a ' ctoritas suprema, qua Christi vi ea rium nomen immediate praeferens, tollebatur e medio s consequens est, Coneilium Constantiis ense pro illo statu non fuisse Eeclesiae Uni versalis suffieienter repraesentativum, ita ut in ejus medio Christus, una eum Patre suciaterno, ac spiritu sancto adstitisse dici ρ
In quo se . iuxta Gallicam Cleri Declara
tionem prasenti articuIo secundo positam , aε-cipi da sint Decreta Sess. IV. de U. Concilii Constantietsi e Lerus Gallieanus in hoe artieulo ita tri- huit Apostolicae Sedi plenam spiritualium
rerum potestatem, ut immota tamen eonsi. Dere velit sanctae oeeumenteae Constantienis Synodi Decreta deauctoritate Concilioru GGneralium , quae Sessione IV. θ U. continentur. Cuius suae assertionis rationem videtur in hoc redueere, quod ea Decreta sint a SedeAposto- Iica comprobata,ipsoque Romanorum Pontiasteum ae rotius Ecclesiae usu confirmata, atrique ab Ecclesia perpetua religione custodita. Reprobat porro Gallicana Ecclesia illos, qui eorum Decretorum, quasi dubiae ac minus approbatae sint auctoritatis, robur infringunt. 42.
Reijeit denique illos, qui ad solum schisma tis
203쪽
papae ac itis tempus dicta Concili j Decreta detorquenti
Pro quibus singulis accuratius expendendis, sequentes hic proponemus, &quisitiones.
4. Pramo igitur exordiendo a puncto exatremo, disquirere lubeat; An Conciliorum Ge
neralium, acephalorum tamen, auctoritas ergatraetensum aIiquem Papam extendi valeat ultra tempus schismatis ' Ex antecedentibus constat,
dum ex schismate nulla elucet saltem convin- icens eredibilitatis evidentia , penes quem Papatus legitime subsistat, tunc re ipsa deficere conditionem a Christo positam pro clavibus Regni caelorum obtinendis, siquidem chrinus ea verba ad Petriim cum successionis ordine prolata: ribi dabo claves Regni caelorum, annexuerit ad statum, in quo verisicetur, P tri successorem ita esse in Petra, seu Catheis dra Apostolica, ut super ipsam aedificetur Ecclesia. Quia igitur haec Ecclesiae aedificatio consistit ex fide, per quant constituendus in Cathedra Apostolica, credi debeat esse consors illorum Christi verborum , Tibi dabo ιIapes Regni caeIorum ; idcirco , dum proptee ischisma constare haud potest, quis legitimussit Petri successor, seu quem praeracta Domini nostri verba contingant, nequit pro tunc natus ille subsistere, in quo clavium auctoritas Apostolica in vi verborum Christi, alicui
de Papatu contendentium revera sit collatas
Julira scismatis hujulmodi tempus , certain
204쪽
Insuper est, eum , qui verus erat Papa, si lapsus sit inhaeresin, fide Divina, ceu fiu auriali Ecclesiae form1 destitutum, desinere esse memishrum Ecclesiae , adeoque ipse jure Dirino non posse jam esse sanctae Ecclesiae Caput, ipsoque adeo Facto de Iure amittere lus Papatds. Hinc proinde Concilium Generale jam acephalam, dum etiam est probabilitas duntaxat de tali haereseos contaminatione, potest super Papa jam dubio facto processum judiciarium instituere, eumque de haeresi juridic/ convictum auctoritatiτὸ declarare, quod ipso jure Dirino sit a Papatu depositus. Datur insuper casus, quὁd papa per vini,
aut violentiam, seu merum gravem ac inju. num est intrusus, vel per simoniam iniqud promotus. Contingere etiam potest, quod in electione Papae designativa interveniat defectus substantialis alicujus requisti. In quihus universis casibus non potest persona ad Papatum sic intrusa pertinere ad statum suciscessionis Petri , nec adeo contingunt ipsum verba Christi: Tibi dabo clares Regni Calorum. In qua proinde variorum adeo casuum periri stasi, nullo etiam intercedente schismate, . Papatus re ipsa vacat, nec adeb subsistere tunc potest Synodus Generalis, nisi acephaia,eκ Episcopalibus characteribus ex toto, quantum fieri potest, Christiano orbe collatis. absque Christi vicario charactere, Oecume.
205쪽
nitutivo, eoalescens. Cui nihilominus Syno. do, asseverandum est , competere auctoritatem super ejusmodi Papa seu intrulo, sea vitiοιὸ proinoto si judicialiter procedendi, ac pro nullo auctoritativ/ declarandi, providendique de med ijs, quibus Ecclesia sancta potiri tandem valeat legitimo Capite, vero summo Pontifice. Hinc ergo evidens redditur auctoritatem Concili j Generalis licet ace-
phati, haud detorqueri debere ad solum schi Lmatis tempus, si tamen sermo sit de stata Papae, sub quo minime elucescat evidentia credibilitatis de vero & indubitato Petri Successore. Juxta quem adeo sensum omnino condescendo in praetactam Cleri Gallicani sententiam : secus tamen foret, si ea Con-ciiij auctoritas protenderetur super vero ac
prorsus indubitato Papa 3 uti iustrias magis
Quo praesupposito, lubeat pro secundo regredi ad ea praetactae Gallicanae declarationis verba, quibus Decreta IV. θ V. Constantiensis Ses'inis praetenduntur, promanasse ex Oe cumenici Synodo. Ret pondeoque ex mea parte, Concilium Constanti ense pro eo statu, vere dici posse materialiter ac disto tiva Oecumenicum respectu illorum Decretorum, si haec ultra schismatis quidem tempus ad Paopas sea intrusos, seu haereticos, seu quoquo, modo dubios, non tamen ad omnino indubitatum ac certum Petri succesIorem extet
206쪽
invicem superioritari rurdantur. Explicatur. Supponamus namque eκ
physicis principiis , quod juxta Scotinarum
sententiam, in homine duplex consisteret forma substantialis, una corporeitatis dicta ,
altera anima rationalis. Ex forma equi. demi corporeitatis denominaretur corpus organi datum , necdum tamen formaliter humanum, sed materialiteν duntaxat, quod nempe ex unione formae rationalis esset conis
nituendum sub ratione hominis seu corporis qua formaliter humani. Sic proinde Ecclesia dupliciter considerari potest, vel qua Corpus Hierarchi cum in Synodo aliqua Generali absque Capite repraesentatum, vel qua Corpus animatum forma auctoritatis Oecumenicae, vicarium Christi chaiaeterem, solius Papae proprium praeferentis. In priori adeo statu nequit adhuc Concilium formaliter, sed muteriatii ter duntaxato dispositive dici Oecument. cum ; nec esus Decreta habent vim auctoriis talis Oecumenicat. Cum igitur Synodus Constantiensis pro statu IV. o V. Sestonis fuerit destituta praesidentia Papae, carueritque adeo pro tunc vicario Christi charactere, nequibant Decreta tunc sancita potiri auctoritate Oecumenica: sed ad hanc obtinendam. Opus fuit auctorizativa Papae in futurum eligendi, confirmatione, ceu forma Synodi in EIe Oecumenica esentialiter conlii tutiva. Quam tamen Papae confirmationem non obtinuit Synodus Constantiensis pro Decretis illis, imo
207쪽
istis inextitisset omnino incapacitas ad talem Papae auctorizationem, si sub illis praetens ac fuisset Concilij super Papam superioritas. Ubi
vero ea Decreta non nisi Papas, ex causis supra expositis, dubios attigissent, tunc eatenus dici possent Oecumenica pro tunc saltem materialiter ac dispositipti quatenus verum est , ab ipsa SedeApostolica approbari, ac Ecclesiae usu custodiri, quod Synodus etiam acepha Iaextra schismatis quoque tempus possit super Papis dubi js suam protendere auctoritatem , ad eos seu deponendos, seu potius jure Di.
vino nullos auctoritatipe declarandos. Sed nunquid pro tertio opponet fortassis adversarius. Concilium etiam acephalum rein praesentat Ecclesiam, quae est columna θ' mamentum veritatis ρ Quomodo ergo fas est , dicere, Concilium ejusmodi acephalunt, dum v. g. nullum extat verum Ecclesiae Caput, Non esse formaliter oceumenicum t Hujus duplicati quaesti accipe sequentem resolutionem. Dum namque Spiritus sanctus per os Apostoli i. Timoth. 3. Ecclesiam vocat columinnam, o firmamentum peritatis, num dicere
fas est, hoc de Ecclesia hierarchica selum incompleid, ac imperfecte sumpta intelligendum esset Constat autem ex fidei principijs, hierarchicum Ecclesiae statum 'Vlantialiter componi ex Capite, & Corpore hierarchico, Ecclesiasticos Praesules complectente. Num igitur isti Corpori cum exclusione Ca
208쪽
Summi Pontificis , attribuere fas est, illam praeeminentiam Ecclesiae appropria tam , quod sit columna ct firmamentum veritatis ρ Hoepraedicatum nulli alteri subjecto est attribuisCndum , quam illi, quod textu illo Apostolico habetur expressum, nempe Ecclesae. Quia igitur Ecclesia, secundum quod est Hierarchia in terris Divinitus instituta , substannia liter dicit Corpus Hierarchicum qua uni tum Capiti, Supremo Pontifici, nequit illud praedicatum, quod sit columna, ct firmamentum
veritatis, attribui acephalico Ecclesiae Corpori Hierarchico , 'eque adeo decretum emanans tali hierarchi coCorpore acephalico, ullatenus
dici potest sermaliter, & complete. Oecumeniacum: sed neque materialiter & dispositire sorti ri potest hanc denominationem, nisi ex ha. hilitate &aptitudine ad recipiendum Summi Pontificis, Nomen Christi vicarium praeferentis characterem. Quandoquidem ergo Sedis Apostolicae approbationeque per Nartinum U. neque per alium Romanum Pontificem accesserit quarta & qunitae si ioms Conseantiensis Synodi Decretis, prout praetenduntur, extra casum schismatis, extendi supra verum etiam indubitatum Papam 3 atque adeo hoc in sensu politiis pugnent cum Pori. tificia au thoritate qua suprema, & Christi immediate vi aria, consequens est , sub tali praetenso sensu nullatenus dici posse Oecumesticam. Sed hac in proxime subsequoribus ex
209쪽
professo accuratius expendemus.
uiuartis igitur, cum Clerus Gallicanus in praeallegata sua declaratione Decreta Synodi Constantiensis tanquam Oecumenicae Ses,sione quarta & quinta edita, non aliter dicat valere, atque immota consistere, nisi quatenus sint comprobata per Sedem Apostolicam, Romanumque Pontificem, ac totius Ecclesiae usu confirmata & custodita: merito jam di Dquiritur sCujus Pontificis Romani, an sorte Martini P. auctoritate Ant comprobata ea decreta e Ex antecedenter dictis constat, duplicem formari posse sensum eoruis decretorum. Unus est, secundum quem authoritas Conciliorum Generalium ultra tempus schismatis extenditur ad Papas intruses, sive per vim di metum simoniacam pravitatem, 'el electos cum substantialis solennitatis, vel ob haeresin Divino jure ab Ecclesiae Co pore avul sos , sicque ipsis quasi jure naturae a
Capitis praerogativa depositos. Hunc senissum , si unice intenderetur a Ciero Gallicano, prorsus tenendum, Apostolicaeque Sedis, ac Ecclesiae usu receptum esse, liquet ex dictis superius. Alter proinde sensus est, per quem in vi praeadductorum decretorum Constantiensium, authoritas Conciliorum Generalium acephalorum protenditur super Papa prorsus certo, in Petra Cathedrae Apostolicae per Ecclesiae consensionem recepto , sicque ex vi
pium issionis Divinae christi infallibilitee
210쪽
dotato clavibus regni caelorum, neque per haeresin remoto ab ista Capitis Ecclesiae, ae Petrae Apostolicae praerogativa. De hoc igitur posteriori sentu est nobis sermo; sit comprobatus a Sede Apostolica , Romanorumque Pontificum, ac Ecclesia usiu, sipeciatim verὸ Martini V. authoritatιra confirmatione tHujus quaesiti resolutionem expendamus ex Bulla Martini V. decretorum Coneiiij Constantiensis confirmatoria. Hujus initium coarctatur ad hoc: QMdeo diplomate sivo intendat conservare Iidem Catholicam a contagiosis haereticorum dogmatibus , extirpareque haereticam pravitatem de finιbus fidelium. Exinde inseritiuae Bullae statuta Constantiensis Concili j circa propositiones Wiclessi dc Hus, nec non errorem Bohemorum de communione subduplici specie. Hinc concludendo, confirmat
declarationes, decreta oc. nec non condemnationes , ct sententias, seu statuta supra scripta. Ex
quo proinde Bullae Apostolicae tenore clara patet, Martini V. confirmationem non extendi super decretis Constantiensibus quarta quinta Sessionis in eo sensu acceptis, ac si Concillarum Generalium authoritas protei deretur super certo & indubitato Papl. A cedit, quod idem Summus Pontifex sub eodem Concilio ediderit constitutionem, quae incipit: Ad perpetuam rei memoriam , in Consistorio Generali Constantiae celebrato sexto Idus Mart ij, Pontificat iis sui anno primo, qua