Summa exhibens papæ et concilij quoad superioritatis prærogativam inter se comparationem ex occasione quatuor cleri Gallicani propositionum anno 1682. in Parisiensi ecclesiastico conventu editarum adversus Ludovicum Ellies Du Pin ... Ab Authore Jnext

발행: 1688년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

rpes Papae, ae eis decernitur: Nulli sus esse, a stuprenio iudice, via

delicet spo lotiica Sede, seu Romano Pontifice Iesu Christi vicario in terris appellare, oc. QBOmOdo autem hare e stitutio subsisteret, & cohaereret, si idem Pontifex confirmasset. decreta Conliantiensia qua assertoria superioritatis Concilj Generalis super Papa certo ct indubitato. Sed nunquid pro quinto dicere fas est , illum reprobatum decretorum Constantiensium sensum esse totius Ecclesine usiu confrmatum in Conincilio Basileensi ρ Multa equidem in hac

Synodo sunt attentata adversus auctoritatem Summi Pontificis, specifice contra Ea- genium IV. prout haec referuntur a pag. 3ιε. n. as. ac siq. Vesum mox ostenditur, ex universis his attentatis nihil roboris & firmitatis accessisse decretis Constantiensis Concilii ad firmandam eam extensionem, in vi cujus praetenditur Concilii aut horitas supra Papam certum & indubitatum. In primis eqaidem Concilium Basileense sub prima sui aggregatione erat legitimum & Oecumenicum , utpote convocatum in nomine Christi, nempe authoritate ipsius vicaria, penes Eugenium. IV. tunc indubitatum Summum Pontificem

subsistente. Attamen iste Concili j Oecumenici character proprius ab ea Synodo coepite IIe remotus, ubi a Capite suo Romano Pontifice divisa est, ex eo, quod Eugenius ejusdem Concili j dissolutionem, ac in fines Italiae translationem decre visset sua Bulla elata in appendia

212쪽

Ad invicem superioritaλ υ

ee ad Acta conciliν Basileensis: ex tunc enim Pa-- tres Basileenses, negantes, Concilium semes legitime convocatum per authoritatem Poniatiliciam ditatui, alioque transferri posse, Eugenio in contrarium suis decretis agente , devenerant ad praeinsinuata adversus Pontificem attentata. Sub quo proinde statu Synodus desijt esse congregata in nomine Christi, prorsusque coepit esse destituta charactere Uicariae Christi auctoritatis, juxta Christi Domini Matth. i I. sancitam ordinationem, omniis no requisitae ad Concilium Oecumenicum. Quare decreta dictae Synodi ex tunc inter

mera Conciliabuli jam acephali , imo Capiti

suo refractarie oppositi adversus immediatum Christi in terris Vicarium attentata, sunt in tantum recensenda , ut ipsius etiam Christi institutioni eatenus repugnarent, quatenus immediata Christi Vicariae aut horitati proterve superponebant aliquam Christo immediatiorem , nempe Concilij super Papa, superioritatem: quippe cum ex principijs fidei sit indubitatum , quo major est in Ecclesia superioritas, eo esse Christo immediatiorem, atque adeo, ubi Synodus esset Papa superior, eo ipso haberet propinquiore respectu Christi immediationem, seque proinde Papam non fore immediatum Christi Vicarium: quod a fidei principijs, ab ipso etiam Constantiensii Concilio contra ictetam firmatis,pror sus alienum est.

213쪽

Pro sex o firmatur haec nostra sententia. actorum Balileensium reprobatoria, ex Conineis j Lateianensis sub Leone X. celebrati, M. Chri litanissimo Galliarum Rege solennitee pio mittente, se ei inhaesurum , pro legitimo his niti Segione ro. Ita namque se habent hujus sanctionis verba: Nec illud nos movere debet , quod sanctio ipsa, ct in ea contenta in Basleensi Concilio edita , ct ipso Consilio instante , a Bitu- ruensi Congregatione recepta , ct acceptata sue -νunt, cum ea omnia post trans Iationem Basleen

sis concili, per Eugenium IV. factam, a Basileensi

Conciliabulo , seu potius conventiculo , quod pra- sertim post Husimodi translat ionem Concilium aut optius appellarii non merebatur, facta extiterint, ea propterea nullum robur habere potuerint, cum etiam 's imn Romanum Pontificem pro tempore existentem, ia/ulvam authoritatem puper omnia concilia habenisiem, Conιιliorum indicendorum, trans serendorum , ac dissolvendorum. ρummus o potestatem habere, nedum ιx facra Scriptura testimonio, dictis sane brum Patram, ac aliorum Romanorum Ponti ι um Haedecessarum nostrorum , sacrorumque Canoo

v m, cretis. sied propria etiam eorundem comi. ἰtiorum consistane , manifeste constet. si Ad hoc intentum nostium pro sieptimasn uitaliter faciunt, quae Meldensis Episcopi , legationis a Carolo VII. Galliarum Rege

is inii aiae princeps, in sacro Purpuratorum iri id tu dis eluit; nrout refert Raynaldus ad

1ῖ i. dc Ganguinus in Carolo VII.

214쪽

Basileenses ) ad hanc resaniam devenerunt , quoa supremam potestatem in uno supposito consistere denegant, sed eam in multitudine, qua cito in direma scinditur, collocant, o pulcherrimam monarchiam , qua Christianos hucusque tenuit in uis nitate fidei ore. abolere, o supprimere contendunt, nobi gimam Politiam , quae beatitudinem calestem habet pro sine, ad Democratiam , vel Aristocratiam redigeηtes o c. sicque schisma factum est, nedum in obedientia Capitis, sed is indoctrina Erange iij oc. Ad quod sichisma extirpandum vid)tur Christianissimo Regi Francia, Tegniquo sui consultis Praelatis , multisque alijs sapientibus,

nullum esse aptius remedium, quam evellere praedictas extremitates, ad quod faciendum , necessavium est Generale Concilium. Porrὸ Concilium

olim Basileense unam extremitatem nimis exacuit , quando veritatem de suprema potestate intino extinguere pertentarit: concilium autem Florentinum hanc veritatem bene quidem lucidavit,

ut patet ex decreto Graecorum , sed pro regulando usu h us potestatis, nihil edidit, nihilque locutum est. Haec igitur merito expendat Clerus Gallicanus cum eo , quod teste Raynaldo citato, idem Meldensis Episcopus in Concilio Florentino Regis Christianissimi,& Gallorum nomine supremam Ecclesiae potestatem in uno supposito sit professus, detestando illos , qui eam ponunt in Concilio, sicque Cathoisileam scindum unitatem. Expendat insuper idem

215쪽

idem Clerus Gallicanus, qualiter in Concitro Lateranensi Fridericus Cardinalis sancti Severim, Claudius electus Episcopus Massiliensiis, dc Ludovicus Dominus de Soterijs, Regis Christianissimi nomine, coram Nota xijs testibus in litteris patentibus, Christianissimi Regis manu subscriptis, ejusque sigillo munitis, libere ac simpliciter sacrosanis

Lateranensi tanquam vero de legitimo Concilio adhaeserint, in quo tamen Concilio Segione ro. expresse definitum est, Papam esse supra Concilium Generale. Quibus ita constitutis, pro octavo ita licet concludere. Quandoquidem Clerus Gallicanus in suae declarationis praeadducto articuislo secundo , non aliter dicat , valere Synodi

Constantiensis tanqua moecumenicae decreta, quae de authoritate Conciliorum Generalium Sessione IV. 9 V. continentur , nisi quatenus sunt comprobata a Sede Apostolica, Romanorumque Pontificum, ac totius Ecclesiae usu confirmatae neque vero ejasmodi vel Apostolicae Sed is comprobatio, vel Romano rum Pontificum ac Ecclesiae confirmatio, de

usus subsistat pro illorum decretorum sensa a nobis reprobato, sub quo scilicet eorundem ad certum,indubitatum in Cathedra Apostolica legitimum Petri successorem ut sic ab Ecclesia receptum fieret extensio : idcirco omnino habeo persuasum, quod Gallicana Ecclesia ultra schisinatis tempus ea decreta e X -

216쪽

tendens, locum habere duntaκat velit circa Papas dubios vel ratione schismatis, vel ratione probabilis intrusionis, vel ratione deinfectus in electione eorum designativa substantialis, vel ratione veris milis haereseos. Quae opinio magis firmatur in meo animo. quod eadem Ecclesia Gallicana Sedi Apostolicae, ac Petri successoribus, Christi vicari js, rerum spiritualium plenam attribuat potestatem. Quomodo autem vel Petri successores respectu Chrim essent Vicar ij saltem mini ediati, hi superior ipsis , adeoque immediatior esset intra Ecclesiam rerum spiritualium potestas, vel quomodo Romanorum Pontificum authoritas esset plena, si subijceretur Concilio etiam acephalo, ex soliis characteribus Episcopalibus consistenti, nec juxta Christi constitutionem Matth. II. exaratam, absque vicario Christi nomine Papae proprio, Concilium Oecumenicum facere potenti, neque proinde plenamque ligandi solvendi potestatem absque eodem Christi vicario charactere obtinere valenti

Caput IV. In quo sit suprema potestas Eccle- .

217쪽

Νper Papam superioritate, maximi esse momeniati, eoncludit Ludovicus Ellies du Pin saerae facultatisTheologicae Parisiensis Doctor in sua de antiqua disciplina Ecclesiastica Dissertationis f exta proloquio. Si enim Papa sit supra Concilium , hinc consequens fore, ait, quod sit

summus Ecclesiae Monarcha dc Dominus, Ecclesia que authoritate ejus suprema, non autem Canone regatur; nullumque in ipsa sit A- ,ristocraticum regimen: nec ulla sit Conciliorum necessitas, atque horum auctoritas universa non a communi, & Catholico Ecclesiarum consensu, sed ab unius Papae sententia& voluntate dependeat: proptereaque Papa possit ex animi sui arbitrio Canones abrogare, alios condere, ab illorum observatio ne pro libitu dispensare: tandemque Episcopi intra Concilium sint duntaxat Consilia rii, non autem judices necessarij controversarum Ecclesiasticarum. Ex ijs equidem,

quae in antecedentibus fusius expendebantur,

clarum & liquidum elucet, ista consectaria petElliesum estorinata, ex integro saltem, imo . ex majori parte haud subsistere, prorsusque

aliena esse a menteTheologorum, qui docent, , supra Concilium seu realiter, seu abstractive ace-pbaIum, non vero plene ac formaliter Oecumenicum competere Papae superioritatis praeeminentiam. Nihilominus eorundem hic discussionem reassumere , prorsus est necessarium , eκ occasione argumentorum, quae ENilesius cit. Disert. o. congerit.

218쪽

invice verioritas.

Quorum summa ad hoste reducitur tia Rotulos. Primo , Utram Concilium Generale le..gitime congregatum, adest Pontifex Romanus, vel ad quod legitime vocatus adesse renuit, majorem habeat auctoritatem, quam Pontifex Romanus solus, ct fine Concilio Generali ρ Secundo ue Utram concilium Generale habeat potestatem condendi canones, quibus ipse Pontifex tenea-

ωρ Tertio denique; Utrum Concilium psit judicare de persona Papae, inumque in errorem, aut crimen lapsum deponere ρ Quibus disquisitionibus per modum primi quasi principii idem Elliesius praemittit, potestatis Ecclesiastica immediatumsubjectum esse universamEcclesam. Quae proinde universa quarto hujus opusculi nostri capite examinabimns : in quinto dein expensuri exceptiones Elliesj, quas nostratis sententiae argumentis opponere nititur. Ac demum in sexto capite discutiemus, quae circa Pisani, Constantiensis, ac Basileensis Concilιorum, hanc in rem desinitiones supererunt ponarranda. I. I.

Potestatis Ecclesiastiea immediatum subjectum sit unirersa Ecclesia 'LIUjus quasi primi per Elliesium hie san-

citi principij, idem Auctor talem efformat sensum : An scilicet potestas Clarium sit im- mediate concessa Universitati Ecclesia , ut pratqui Ministrosa Summam Pontissm ex ruatur

219쪽

An vero summo Ponti Maut Episcopis sit imme diate collata a Christo ρ Hoc, ait, esse quaestionum propositarum fundamentum. Nam si clavium potestas sit penes solum Romanum' Pontificem , haud dubium tore, qum super Universam Ecclesiam habeat auctoritatem , quippe cum aliam potestatem hac in hyp theli non obtineant Ecclesia de Praelati, quam quae illis ab ipso communicatur , secus vero esse, si vice versa Ecclesia supremam haheat potestatem, quae ab ea in Ministros, Summumque Pontificem derivetur. Quare praefatus Doctor Parisiensis ad hoc primitus est intentus, ut ostendat, mentem Antiquorum omnium fuisse, claves non uni Petro, sed in persona Petri Uniνer rati Ecclesiue collatas esse, quas ista Μinistris fluis, atque ipsi Summa Pontifici communicet. c

I Udovicus Elliescit. Dissert. 6. s. r. arguis

mentatur I. totam hujus rei summam reis

ducendo in Christi Domini verba Matth. ri. cap. statuentis : Si peccaverit in te frater tuus , ct te ac restes non audierit, dic Ecclesiae: Si autem Ecclesam non audierit, sit tibi sicut Ethnicus o publicanus. Hinc enim patet, excom . munieandi potestatem esse penes, Ecel sam. Unde idem Doetor Parisiensis Disserta pa 3. cap. r. conrendis, licet nulli praete

' quam r

220쪽

'Ad invitem superioris V os quam Epistopi Presbyteri potestatem habeant exercendi claves, eam tamen in uinniversa residere Ecclesiae quo nomine in se

cris Litteris non sacerdotes solos, sed Universum fidelium Coetum intelligi. Tanaetsi igitur non omnes fideles uti possint clavibus , sed solis Sacerdotibus hoc sit reserva Ium: verumtamen haud dubium esse debere , quin primo de praecipue ligandi & solvendi potestas sit data toti Ecclesiae, a qua in eius Ministros derivetur, perinde ac res se habet in Republica, in qua soli Magistratus Cives obtinent jus vitae & mortis, helli ac pacis, quae tamen potestas in ipsa Republic1 tanquam in fonte dc radice residet.

Responsio.

DIscernis inter primaevam clavium pote statem soli Ecclesiae datam, atque facultatem exercendi clavium ejusmodi usum. Hanc equidem potestatem attribuendo selis Sace dotibus , priorem autem eatenus appropriando toti Eeelesiis, ut in hac resideat tanquam fonte ac radice, ex qua derivetur in ejus Mini stros. Iuxta quam proinde distinctionem pro prim sciscitor ex te Ellies: Numina tiam potestas urendi clavibus ex Ecclesia fit e tenus derivata in Presbyteros . ipsummet etiam Papam , Ut nullus eam acceperit immediatὰ a Christore Ita revera dicendum videbitur, si haec clavium exercendarum facultas non nisi

SEARCH

MENU NAVIGATION