Jani Vincentii Gravinae jurisconsulti Opera, seu Originum juris civilis libri tres, quibus accedunt De Romano imperio liber singularis. Orationes, et opuscula Latina. Institutionum j. recept. lib. 4. Dissertatio de censura Romanorum, et Institutionum

발행: 1756년

분량: 371페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

i 2 a I. V. G R

aatem a Vo materno.

TITULUS V.

De nuptiis. O Ritur autem Patria potestas vel Naturaliter , vel Civilite ' . Naturaliter ex Procreatione filiorum per iustas nuptias: Civiliter ex adoptione , vel legitimatione . Unde prius de nuptiis dicemus . Nuptiae , live matrimonium est viri & mulieris coniunctio individuae vitae consuetudinem continens . Huiusmodi contractus cum a Iesu Chri ilo Domino nolito sublatus fuerit addi nitatem Sacramenti , exemtus eis e pote itate Juris Civilis; de prorsus redactus ad normam Iuris Canonici, cuius est ea, quae ad Sacramenta pertinent , explicare . Ideo fusius de his in inlii tutionibus Juris Canonici : contentique hic erimus aliqua breviter perstringere . Non inter omnes igitur personas nuptias contrahere licet: ac I. Uetantur nuptiae inter impuberes , qui Iure Civili mi imantur ab annis , qui in masculis sunt quatuordecim , in is minis duodecim: Iare vero Canonico ab habitu corporis , & potentia cocundi II. Prohibentur inter conlaguineos , dc affines usque ad quartum gradum de Iure Canonum in transversalibus έ in linea autem recta in infinitum . Consanguinitas , sive cognatio est Ne. xus personarum ex eodem stipite descendentium , ut fratres , dc fratrum filii , &denique omnes , qui ad unum stipitem reducuntur . Diitribuitur vero cognatio in lineas , linea in gradus. Linea e i ordinata series personarum languine conjunctarum : Gradus lunt perlonarum generati nes , quibus tanquam pune is linea componitur : dicunturque gradus , quia illorum ordinatio sursum ; Sc deorsum lcatam quodammodo prae se fert . Linea duplex eii Recla , dc Transversa . Ree a si-1niliter eil duplex , nempe ascendentium , sive generantium , & descendentium , sive eorum , qui sint progeniti . Tran versa est eorum , qui ab eodem stipite diversis late-:.bus pensent Sc est lorescunt; unde dc Collateralis nuncupatu tur, in qua sunt ira tres,

fratrum filii , Sc qui sunt deinceps . Eli

item linea Transuersa duplex t Fqual s; hoeeli eorum , qui a communi stipite paribus di liant intervallis , ut sunt duo is., tres de duorum stat rum filii: dc Inaequalis, eorum nempe , qui intervallis ditiant imparibus, quorumque sursum alter fertur , alter deorium ; ut fratris filius Sc patruus , scilicet

patris frater. Ut autem cognoscatur, quoto gradu quisque sit , exponenda .eit ratiia fra

duum computandorum.

Atque in linea quidem recta tam ascen dentium , quam descendentium quaelibet persona unum constituit gradum . Unde filius patri est in primo gradu; nam in hae lineatum iure Civili , tum Canonum tot numerantur gradus , quot sunt persenae , una demta. Unde quia demto patre, superest filius , qui eli una persona ; ideo pater a filius coniuncti , exiliunt in primo gradu: dc quia avus. filius, de nepos tres sunt personae, ex quibus . una demta , superiunt duae ; ideo avus Ze nepos sunt in secundo gradu, Sc sic deinceps.

In linea vero tran versa longe aliter numerat Jus Civile a Iure Canonum : Nam Civile non agnoscit primum gradum in transversalibus , cum tot gradus excitet , quot sunt generationes : Unde frater 8cioror, quia lunt duo generationes, inter se iecundo gradu conjunguntur . At Iure Ca nonico gradus ita in linea transversa com-Putantur : Quoto gradu personae dii ant a communi stipite , eodem distant inter se .

Quoniam isitur duo filii uno gradu distanta communi patre ; uno gradu inter se diis stabunt : Si quia nepotes , sive eorum filii ab avo duplici gradu dii lani ; dupliei etiam gradu diis abunt inter te : hinc patrueles jure Civili lunt in quarto gradu , Jure vero Canonum in secundo . In linea vero transuersa inaequali hane tradit regulam Jus Canonicum : Quoto gradu remotior distat a communi llipite . eodem distant inter se . Itaque filius dis at a patruo , nempe a patris fratre in le-cundo gradu ; quia duobus distat gradibus ab avo , nimirum patre patrui sui ; quamvis patruus a communi lii pite , nempe a patre suo unico distet gradu . Affinitas est Coniunctio diversarum c gnationum , quae ex copula oritur , ex qua consaoguinei uxoris evadunt alsa:ς

192쪽

viri ; & consanguinei viri evadunt amnes

uxoriς : quia cum vir & uxor pedi eoncubitum fiant una caro consequens eil , ut unius cognatio in alteram transfundatur. Igitur qui coniunctus eis viro in quarto gradu eonsanguinitatis, in eodem amnitatis gradu coniunctus erit uxori : ac proinde viro mortuo , illum coniugem habere pro hibetur. Haec autem prohibitio viget inter unum ex coniugibus & cognationem alterius: non vero inter ipsas personas duarum cognationum . Quamvis ergo pater cum ali,

qua muliere colverit : fit uς illius patris non prohibetur cum filia mulieris ex alio viro suscepta contrahere. Uetantur iure Civili nuptiae , a quibus abest consensus parentum : hodie vero per Concilium Tridentinum ea necessitas subla

TITULUS VI.

De Adoptionibus. NAsertur secundo Patria potestas ex Lege, nempe per Adoptionem . Est autem Adoptio legitima ratio, qua qui filii natura non sunt, per legem tales emciuntur. Estque δuplex : Alia quae dicitur Adrogatio, eum scilicet adoptatur is, qui est sui iuris, quique patriae potestati non subiacet , sive qui est paterfamilias; quod genus venit sub generali Adoptionis nomine : Alia dicitur

Adoptio in specie, quae scilicet nomine Adoptionis specialiter venit nempe cum adopi tur is, qui subiacet potestati patris naturalis, sive homo alieni iuris. Adrogatio fit ex consensu ipsus adrostati, vel curatoris ejusdem, si eum habeat; & fit per rescriptum sive concessionem Principis, in quem translatum estius Populi: quia ante statum Monarchicum tempore Reipublicae ex universi Populi suffragio ad rogatio peragebatur . In Adoptione vero in specie requiritur consensus ipsius adoptati, & patris naturalis , sub cujus . potestate existit: sussicit vero si sit tacitus,& fiat Adoptio ante Magistratum, cum sit actus ligitimus, sive solemnis . Iani Graυinae. Tom. II.

Olim quaelibet Adoptio, sive fieret ab avo

materno , sive ab extraneo , solvebat pote- ista te in patris naturalis, rransserebat adoptatum in potestatem patris adoptatoris et Eois die vero transit tantum in potestatem patrix adoptantis is, qui adoptatur ab avo materiano , vel alio ex maioribus suis : reditque in potestatem patris naturalis solum , si emauci petur a patre adoptivo: si vero quis adoptetur ab extraneo , in illius potestatem non incidit , nec solvitur a potestate ipatris Raturalis , neque ius successionis in patris naturalis honis amittit ; sed tantum consequitur, ut decedente ab intestato patre adoptivo , ad legitimam ejus successionem admittatur. b Adrogatus vero sine ullo prorsus discrimine , sive a personis necessariis , sive ab extraneo adrogetur, in potestatem transit

adrogatoris ipla simul & filii sui , qui ad

rogatori sunt loco nepotum se . At si adrogetur impubes , facienda est adrogatio causa cogo ita; an scilicet ex honesta causa quis adrogetur , & debet adrogator cavere per fideiustores , se , si adrogatus moriatur impubes, bona restituturum iis, qui in morientis bona succederent , si adrogatiosacta non esset Q. Quod si adrogatus emancipe tur , aut sne causa exheredetur , non solum recuperabit bona sua in adrogationis domum translata; verum etiam quartam partem bonorum adrogatoris cnniequetur. o Quoniam autem adoptio imitatur naturam ; ideo qui per naturam filios habere ne queunt , neque illos per legem habere possunt. Non possunt igitur adoptare, nisi qui octodecim annis praecedant adoptatum : nam communitus ante hanc aetatem homines non sunt

ad generationem habiles. ob eandem rationem adoptare nequeunt castrati: D Spadones vero, qui ob accidentale aliquod vicium impediuntur, non ex natura, ius habent ad

piandi ; quia sublato vicio possunt spem prolis recuperare. Tam autem in locum filii

permissum est adoptare ; quam in locum nepotis , pronepotis , aut se uentium . Per legem vero adoptare impediuntur foeminae rcum capaces non sint patriae potestatis; hoc

193쪽

est liberos in potestate habere non possint . a Possunt tamen adoptare ex indulgentia Principis viduae , Oti solatium amissorum liber rum Tutor praeterea pupillum suum adoptare non potest ob fraudis suspicionem . Tertia ratio inducendae potestatis , quae fit etiam per legem, est Legitimatio, quae hodie fit vel per subsequens matrimonium; cum quis nempe uxorem ducit concubinam, ex qua liberos susceperat: qui cum naturales essent, postea per matrimonium fiunt legi

timi ; ὲὶ Vel fit legitimatio per Principis

rescriptum , quando desunt liberi naturales & legitimi ; tunc enim Princeps con cedit , ut naturalis filius legitimus fiat . o

Quibus indis Patria Potesas solvatur. EXIT filiusfamilias e potestate patris. I.

per Mortem Naturalem ipsius genitoris; mors enim , ut omnia , ita & hoc etiam vin- eulum solvit. 1 I. Per Mortem Civilem sive patris , sive suam i nempe si ob delictum pater, vel ipse filius deportetur in insulam

tum enim, ademto iure civitatis Romanae, adimitur etiam communicatio Iuris Civilis, fine qua patria potestas non consistit. III. Per summam dignitatem impetratam a filio: itemper Episcopatum & Cardinatatum. IV. Per Captivitalem patris , aut filii et per quam adimitur civitas Romana , & consequenter patria potestas Romanorum . U. Denique per Emancipationem , sive abdicationem patriae potestatis coram competenti judice.

De TMelis. TRanseamus nune ad aliam divisionis partem , quae illorum est , qui sunt fui tutis r quorum aliqui in nullius tutela sunt, aliqui sub tutela. Tutela est Vis & potestas in eapite libero ad tuendum eum , qui per aetatem se

desendere nequit, Iure Civili data&permissa: Est autem triplex Testamentaria, Legiistima, & Dativa. Tutela Testamentaria est illa, quae venit ex testamento illius, qui filium , vel nepotem habet in potestate , cui

permittitur certam personam tutorem relinis

quere in testamento, vel codicillis. Matres vero , cum filios non habeant in potestate, nequeunt relinquere illis tutorem , nisi eos heredes scripserint ; tum enim relictus in eis tutor confirmatur a Praetore , praemissa causae cognitione. d . Pater autem dare tutorem potest etiam filio exheredato : quia tutoris datio magis in filii, quam in patris beneficium cedit : cum filii securitati me eius dationem prospiciatur: Emancipato autem pater tutorem dare non potest: sed datus , esset a Praetore confirmandus ; & quidem sine cognitione caulae, quia pater recte censetur suis liberis prolpexisse . e Dari autem tutor potest non modo paterfamilias, sed etiam filiussa milias: Tutela enim est munus publicum, a quo patria potestas non excusat D . Darique tutor potest

ex certo tempore, & ad certum tempus: nemin

, ut incipiat post elapsos tres annos, ex. gratia, a die mortis tellatoris ; & ut desinat ad quadriennium Non potest autem dari certae rei ., vel certae causae: sed debet dari omnibus; quia tutor tam datur rebus, quam personae a Iutore regendae . g Tutela Legitima est illa, quae, deficiente Testamentaria , desertur ex dispositione legis agnatis, & conlanguineis proximioribus , qui, servata gradus prerogativa, debent tutelam suscipere: cui enim desertur succes.so ab intestato, eidem spectat & onus tutelae; reiectis foeminis, quibus hoc munus non con venit , cum sit virile : excepta matre, cui hoc ex liberorum earitate conceditur ; ita ut praeseratur ceteris consanguineis r defiaciente vero matre , desertur aviae. ha Tutela Dativa est illa , quae , deficiente testamentaria , vel legitima , datur a Magistratu, qui pupillis omnibus est loco parentis . Tenetur autem tutor finita tutela.

rationem suae administrationis reddere; tam de

194쪽

de damno illato, quam de lucro praeterminis , praecavendo dolum & culpam . Quamo rem , antequam aggrediatur admi mitrationem , debet tutor cavere , iureiurando dato coram iudice , de curAndo commodo, & vi tando damno pupilli. conficereque debet de scriptionem omnium bonorum ipsius pupilli, quod Inventarium appellatur. Suscepta tutela, nihil geri potest cum pupillo, nisi eum auctoritate tutoris, sine qua potest quidem pupi. ius m liorem reddere conditionem suam ; sed non deteriorem : ita ut

obliget alios sibi , sed non se aliis. Debet

autem tutoris auctoritas intervenire tempore ipsius negocii , dum geritur , sive dum

res calet , ut contractus valeat e vel statimeo perfecto, dummodo alius actus non interponatur. a Si autem interea lis inter tui rem & pupillum oboriatur , tutori admini stratio interdicitur, & interea datur curator.

Quibus modis Tutela Finiatur .FInitur autem Tutela. I. Morte Naturali, II. Morte Civili, nempe deportatione ob grave crimen. III. Servitute. IV. Adr tatione, si nempe pupillus adrogatur: tum enim transit in potestatem adeogantis r idemque , cum sit sub patria potestate, tutela desinit . U. Pubertate pupilli, si scilicet masculu ad decimum quartum ; scemina vero ad duodecimum annum pervenerit. VI. demum Rem tione; cum scilicet tutor a iudice ob suspicionem fraudis removetur: & Exeusatione, si tutor iusta causa se excusat ab hoc onere.

TITULUS X.

De Gratoribus.

FInita tutela , incipit Curatio , sub qua

degunt minores XXV. annis vel alii , qui propter imbellicitatem consili , aut impedimentum corporis nequeunt res suas administrare . Est autem Curatio , Uis &

pcitestas ad tuendas res illius, qui suis neg,-ciis non sufficit. Ex qua definitione inteli igitur, tutorem dari personae; curatorem vero negocus & bonis; tutelam esse praesidium aetatis ; curationem vero esse munimentum imbel licitatis. Unde alii curatorem non accipiunt nisi volentes , uti sunt adolescentes, nempe minores viginti quinque annis, qui nonnisi in litem coguntur inviti curatorem b) accipere quamvis hodiernis moribus acceptum sit, ut in universum etiam invitis detur t Alii vero curatorem accipiunt etiam inviti in omnibus causis, quales sunt suriosi, mente capti, &prodigi: quibus curator durat, quoad durat vicium mentis & corporis ; in adolescentibus vero usque ad finem aetatis minoris: In interis generaliter quae didia sunt de tutoribus,

locum etiam obtinent in curatoribus.

TITULUS XI.

De Meusationitas Tutorum.

EXeusatio est Allatio iustae ac legitimae

causae, qua quis se eximit ab oneretutelae t Quae musae multae sunt. I. Est Numerus liberorum legitimorum , & naturalium viventium , vel in bello caesorum qui numerus trium est fel Romae, in Italia quatuor, in Provinciis quinque . II. est Administratio rerum filealium. Lal III. Absentia rei publicae causa, sive cum quis abest a patria, ut reipublicae negocia gerat. seJ IV. Summus ho. nor cum magistratu coniunctas. U. Lis cum

ipso sfJ pupillo suscepta de omnibus bonis:

nam ii sui cipiatur super certis bonis, & certo negocio, datur super ea re curator, doneclis duret cum tutore. fgJ VI. numerus trium tutelarum . fhJ VII. insignis paupertas tu toris. VIII. Ualetudo imbecilla . IX. Im-gritia literarum . X. odium & iniuria te-atoris . XI. inimicitiae capitales cum pa- 'tre pupilli sulceptae , atque gestae , necdum composi ae. XII. Ttas maior in tutore an

nis LXX. f. J X Il. Militia. XIV. Proseia

sio Artium liberalium . Proponenda vero est acculatio intra L. dies , ex quo scien

195쪽

tiam oneris sibi relicti curatores, vel tutores sal habuerint: Intra quod tempus si allegatam causam non probaverint; possunt alias proponere, quatenus fortasse habeant.

De Suspectis tutoribus, vel euratoritas.

TUtores vel curatores , qui se dolose

gerunt in adminii ratione, sunt a Magistratu revocandi . Accusare autem suspectos tutores possunt etiam foeminae , si ex earum numero sint, quas ratio caritatis ad id impellat , quales sunt mater , nutri X , avia, soror pupilli Removentur autem impuberes, qui suos tutores acculare non pos-iunt , propter inopiam consilii r Quamvis puberes possint suos curatores accusare.

Suspectus autem est qui malae fidei suspicionem praebuit, sive in actu administrationis , sive ex praecedenti fama , & moribus: Item qui praeito non est, neque adest

negociis pupilli , ubi eii Meessitas: vel qui

tutelam emit, oblata pecunia. Opposita vero suspicione, itatim tutori adminil ratio interdicitur; & eius loco adsumitur curator, cui bona pupilli eommittuntur.

Finis libet primi, qui est de Personis.

Reliqui vero desderantur.

ENCYCLIA EPISTOLA

AD POPULUM, ET CLERUM

NEAPOLITANUM.

NOMINE CARDINALIS FRANCISCI PIGNATELLI.

Cum Neapolis Archiepiscopus esset

Q Uam si arduum suseipere salutem p

pulorum , & apud Deum aliena facta , moresque praestare , non modo multorum exempla ; verum etiam proprio decem &octo annorum periculo comperimus , quos in Eaclesiae Tarentinae regimine indigne

transegimuς. Uirtutes enim communes, ex ingenio proficiscentes & natura singulorum , qua semel moverunt via, eadem porro contendunt . Pal orales vero discrepantibus ingeniis obviam euntes, varias oportet esse atque versatiles, ductilesque ad opem ac necessitatem universorum; veluti rivum d; versis flexibus ad dissimilium plantarum alimenta discurrentem . Ut virtutes quidem ceterae cohaerere sibi 4 atque consentire Pastorales vero discrepare invicem ac repugnare videantur iis, quorum acies non pro greditur ad communem earum radicem Caritatem sub ancipii vultu latentem , seque in dispares proferentem ramos: e quibus institutionem divini Ministri D. Paulus mire contexuit: cum nobis praecepit, ut simus in praecavendis insidiis & ostendiculis declinandis tamquam seductores ; in doctrina vero cantide ae sine succi tradenda veraces item ad inanis gloriae fugam sicut ignoti ; ad exemplum vero aliorum ut cogniti: ad placandam hominum invidiam quasi morientes; ad singulas vero fidei promovendae occasiones continuo reviviscentes : in adversitatibus ut castigati; ut perserendo minime mortificatir in arguendis vitiis quasi trilles; in impetranda tamen venia quas gaudentes in propria victus pars monia sicut egentes; largitionibus vero nostris multos locupletantes: in abdicatione rerum humanarum tam quam nihil habentes; in diuinarum vero fiducia tamquam omnia possidentes. Cujusmodi studiis Episcopi dum bonis placemus, ma

los autem extirpatione uitiorum exasperamus; inter infamiam oportet & bonam famam patientissime versemur.

Ae si hae, aliaeque Pastorum dotes ab eodem Apostolo alibi mirabiliter expressae , literis

tantum continerentur, e solis exemplis veterum producerentur ad nostrorum lucem temporum; possemus aetatem & seeuti m res excusare, atque in eos transferre culpam

nostram: quasi diseiplina praesens non exigat ad liquidum Apollo licorum temporum sapientiam , & sobrietatem. Uerum quod populis unice gaudendum, P sulibus vero, ae mihi praesertim omnium imbecillimo gaudendum pudendumque simul; quas Pastores alii uirtutes carptim attigerunt, eas divinis suis operibus

196쪽

OPUS

integras recaldit, atque inter hanc ei vilium& naturalium quassationem rerum , e seculorum nubibus eduxit ipsemet Paliorum Princeps '): cuius e manu dum vestrum omnium regimen accipimus , exaudimus actimo sonum divinae vocis nos admonentis , ut veluti parentem proles ; ita & nos to. eius imagine vitae Auctorem reseramus no. strum: quas inter cogitationes essemus omnino pudoris expertes , nisi tutis animis concideremus . Ab unius enim periona , tamquam ab ilirpe bonorum omnium , Occurrentem habemus oculis Evangelicam omnem innocentiam ἰ omnemque veterum

Patrum virtutem tu scriptis factisque illius

divinitus reflorentem videmus. referentemque secum veterem disciplinam e ut quod longa calamitate diffluxerat, vertenti triennio selieissime remigrarit ; quasi Deus omnium damna seculorum ad ea tempora contraxerIt , quibus meditatum ab aliis , prae. sientaneum tandem remedium invenirent

in illius manu Pontificis cnius lenitate tam suaviter animi pertractantur; ut luxus& inanes fallus diu ae tenerissimis volupta tum nexibus haerentes ultro dimiserint; cuius leges non metu , seΑ amore sanciuntur in cordibus populorum ; cuius denique oratio coelos libere permeans , ei tale a Deo super elementa ivi perium detulit ; ut reprimendis fluminibus pluvias medio in aere suspenderit ἔ ae Terram vel resultantem , oppidaque sibi & urbes excutientem suis in sedibus continuerit rvel fauces pandentem , oneraque sua PrOpe devorantem repente compresserit; hre Uimo iuvante, sedatis iam elementorum deli-riis, bellorum procellas, & civiles tempellates compositorus.

Quando igitur ille latervallis victorum subducendis, inque vicem eorum reponendis propriae pietatis exemplis , nostrum cum Apostolorum seculo continuarit nemo pro. secto nobis ignoverit nisi disciplinae candorem ab eo receptum Vobis dictis factisque reddamus ; ia quae adhuc monumenta tuerunt antiquitatis , ab illius pcdiore , tamquam a sonte, in usum proprium, & prae- lentem Ecesesiae nostrae confoetudinem derivemus. Ad quod sane opus longe supra vi-

res nostras eminens stultra eniteremur: nisi

qui nos praeit exemplo, idem suis praeceptis. digitum ad sapientiae divinae signum intenderot ; atque consultissimis edictis praemitteret lucernam pedibus notiris verbum suum. Uelirum vero erit volentes lubentesque nos paribus etiam provocare liud iis, Venerabiles Fratres, Filii dilectissimi, quos grata Deo tellus , & aemula siderum regio ea aetate in lucem tulit , qua in urbem nostram , non modo majestas finitima Latinarum a s d ti a vita Graecarum literarum sapientia , in omnium linguarum , atque

bonarum artium opulentia commearunt e

ut ad eam ornandam suas divitias natura simul & doctrina contulerint . Quibus dei lauris vos non humanam & caducam, sed divinam & immortalem sapientiam eruentes pietateque propria ultro desideriis occurrentes nostris, haud minima parte levabitis Pallorem vestrum 't nae simul ostendetis , dignos esse vos apud quos Deus to

caverit vivens ac semper praesens telli montum Chri itianae veritatis: quae , Obliu pente natura , Omnium oculis offertur ab inclyti Martyris noliri sanguine , qui se meae it atque propago miraculorum. Cuius praesidio ae tutela pia Civitas contigui montis toties seliciter contemsit iras: adeo ut sibi uni detur illem nodi urna prope caligine praetextum, A ignea flumina superne deli heu tia 4 flammarumque undas rapide volventia impavide ac tranquille spectate . Tot coelestium beneficiorum , quibus perpetuo gaudetis , memores vos exiistimavero , si non labiis tantum , sed & operibus Deum honorantes , humiles ei gratias perputua

caritatis exercitatione reddatis. Cujus candorem atque integritatem non ex operum

adspectu , sed ex eorum fructibus, ex Christi norma , diiudicabimus , atque id Christianae virtuti reputabimus , quod non inproprium cuiusque - sed in Eliorum, ac publicam Ecclesiae cesserit utilitatem . Unum enim idemque I aestu in contraria vertitur ἐ& raro quis nili specie recti se aliumve

sesellerit: cum eodem ex opere boni virtu.tem ad veram aeternamque beatitudinem ravi autem virtutis opinionem ad salsamane atque temporariam prosperitatem naniscisca a.

197쪽

398 I. V. G R

clicantur. Hinc eandem doctrinae gusteritatem alter ad emendationem propriam ad hibet , alter ad condemnationem tantum aliorum : & paupertatem hie ad suas opes excindas, ille ad alic nas exuvias colligen das extollit scientiamque rerum divinarum alius ad expediendam , alius ad involven-d in veritatem prestetur . Eii autem , ut

Paulus ait , hona lex , si ea quis legitime

utatur . Hinc eiusdem Pauli verbis vobis de nunciamus , ne intendatis sabulis di genealopiis interminatis; quae quaritiones prae .s a: t magis, quam a discationem Dei, quae est in fide . Quod Chri ilianis omnibus ea. ἰendum , praecipue vero Sacerdotibus est ab minandum: qui si fallacias nectant aliis,lonce turpius implicabunt semetipsos: con verit, ut idem Apostolus , ait, in vaniloquium . volentes ut certe deberent divinae legis este Dociores non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus 'a firmant. os ejusdem Pauli aufforitate admonitos

volumus, ut pro sanas vocum novitates de

vitent, & oppositiones falsi nominis scientiae; velintque aliis praeesse potellate lucis,

non potes late tenebrarum : quibus volutan

tur homines semper discentes , nunquam autem scientiam veritatis alIequentes ; &habentes quidem speciem pietatis, virtutem

autem eius abnegantes. Nostrum vero erit ita vos regere , ut

semper meminerimus , Pallores elle datos, non ut pascamus nolmetipsos ; sed ut ad salutem nostri gregis excubemus, infirmum eon solidantes, ac sanantes aegrotum , allibgantesque eonfractum , & abjectum reducentes , & anxie quaerentes quod perierit:

ne cum vestrum aliquem Deus e manu nostra reposcat, arguamur , quod vos Christi cives a nobis conculcata comederitis, ac pedibus nostris turbata biberitis di & quia non esset Pastor , fassi fueritis in rapinam, &devorationem omnium belliarum agri. Quamobrem coelestem Pallorem Iesum Cluis um , & eum , qui uicariam ejus in. Terris operam exercet, quantum Deus mihi tribuerit , imitaturus ; quae mihi vita manet , pignori pro vobis oppostam arbitrabor : paratus , ubi usus venerit, mala

mortis ue vestros vel sanguine ipso resti guere, quo patcua vobis tradamus innoxia Valete, Venerabiles Fratres, & Filii dilectit limi ; ae mihi mentis lumen , ad meos gressusque vestros dirigendos , alliduis pre

cibus a Deo contendite.

TESTAMENTUMI. VINCENTI GRAVINAE.

OD. DEUS. BENE. UERTAT I. VINCENTIUS. GRAVI NA. ITA TE. STOR. ANNAM. LUMBARDAM MAT E l. MEAM. HEREDEM INSTITVO. IN. EUNIS. QUAE HABEO. l N. CONSEN I INA PROVINCI A. BRU- TlORVM. QUOS CALABROS. UΟ-CANT. IN. BONIS UERO. MEIs. Α-LIIS. OMNIBUS HEREDEM. INSTI. TUO. PETRUM TRAPAS UM. ALIAS.

198쪽

IANI VINCENTII GRAVINI

IN IURIS RECEPTIORIS

INSTITUTIONES

Um pre longum docendi usum compereram plurimorum Go sentium , aut ne. gligentiam , quae illos a labore tongioris scriptionis m acutioris contemplationis mentis , aut Vestatem , quae immaturos eosdem adigit ad forensem quaesum , desectisque ob emittoris Iuris rudelitiae cura , propterea Disituriones priores nostras , qui d auditoribus Veteris etiam Iiaris Iumina suis locis opeυiser subtiliores rationes suggerebantur et in has contraximus ιν iores m expeditiores , quo Ius tantum contulimus qumidianum receptum , in moles laboris Imitate, iis es discendi celeritate allicerentur . Verum ne meliores deteriorum vitio plectantur,aus Iaboriosis auferantur vereris Iuris notiones rationes illae , unde prownιt no--m p neve nexus Iri prudentiae cupidioribus Juυenibus celetu ν - quidquid calamo negamus , voce ob ipsu3 y tinianei Textus explicatione promemtis illius Titutos ex ordine prosequemur etiam exoletos , iisque scriptis bis tum ex superioribus rationibus exclusos , tum quia materiam e um abunde protulimus 3n nostris Origι num libris r quorum quoniam ex primo , qui de ortu . & progressu Iuris Civilis seu sum es editus , colligere abunde poteritis omnem Iuris Civilis bisoriam initio Studiorum omnium necessariam , in cursu vero forenses meretrii plurimum proseiuram et ne tempus dictandis iis , qua impressimus fruso teramus I ad eumdem libet tim vox mittimus comparatu facillimum Etsi autem hae Tecentes nos ae , quas Iuris Receptioris In tittit ones appellamus,nibu eontineant obsoletum , nulla tamen carent ratione necessaria cum brevij- simiae sint atque facillimae , neque brevitas a perspicuitate absit , neque a facilitate soliditas . Agite itaque , m exordiamur Diis lene ju utibus.

INSTITUTIONUM

LIBER

perpetua voluntas lassuum euistie tribuendi . Eaque,vel in proemi rum distributione ve satur & poenarum, pro cuiusque meritis , aut - deluctis., & distributiva dicitur ; vel in usu commercioque privato contrahentium, sive vendentium , emen-

PRIMUS.

tium , & locantium , conducentium , donantium , aliasque conventiones incuntium, ubi alter dat , alter accipit , aut rem, aut pretium , in quibus dignior ab indigniore non distinguitur , cum pretia & mercedes non ex qualitate personarum , sed ex pactionibus statuantur, cum in commutando, sive in contrahendo constitat. Iustitia: eognitionem .& explicationem profitetur Jurisprudentia, quae definitur Di

vinarum atque hiamanarum rerum uotitia ,

lini at Me iniusti scientia. Juri. praecepta sum tria , honeste Ni ve

re a

199쪽

et o INSTITUTIONE s

uere , alterum nan laedere , ius suum uni- i Placitis , Praetorum Edictis , & Iuriscon .cesque tribuere.

Dividitur Jus in publicum , quod ad Divinarum rerum ti ad Reipublicae regimen spectat; & privatum, quod spectat ad reri

incia sngulorum, cum luis bonis & facultatibus. De privato autem potii limum agemus.

TITULUS II. De Jure Naturali, Gentium, o Civili. JUS naturale est, quod nullo docente co-pnoscimus. Idque vel cum omnibus animantibus commune habemus , ut est edendi , bibendi, generandi, ac Prolis educandariatio , & appellatur Ius Naturale prima-

. raum ; vel seorsum ah Animantibus caeteris,' ut est Pietaς, & Religio, & virtus animorum , & appellatur jus Naturale iecunda

rium.

Ius Gentium primarium eis id, quod in

hominum universorum naturali ratione conditur , quale est Ius Naturale secundarium supra definitum . Ius Gentium secundarium est usus Hominum inter se contrahentium, & conventiones inde prodeuntes , qualis est emptio, Venditio , caeterique prope contractus apud omnes sere Gentes consueti. Ad Ius Gentium autem primarium peretinet mutua obligatio alimentorum inter Parentes ti Liberos r quando necessitate ac paupertate alterutri premuntur. a

Ius Civile est, quod singulae sibi Civita.

tes ex eius Regionis usu & ingenio constituerunt. Et quoniam Roma, quae suis te. gibus orbem fere Thrrarum universum su-hegit , Gentes ab se vietas omnes accepit in Civitatem ; eosque Cives Romanos esse voluit: propterea Ius Civile Romanorum, tamquam prodiens ex omnium Gentium communi Civitate , per eminentiam , sine adiectione alia Ius Civile appellatur : cum aliorum Ius , puta Lacaede monum , aut A

theniensum , simplici nomine Iuris Civilis

non veniat , sed exprimendum sit Spartanorum , & Atheniensium cognomentum.

Ius autem Civile Legibus S. C. Plebi scitis , Principum Constitutionibus , sive

sultorum Respcrasis componitur.

L x eli honella , iuilaque P. R. publicum

p . privatum ad regimen expressa voluiatas.

- E ique voluntas vel incisa erat duodecim aeneis tabulis , in quas Decemviri a Populo ad id constituti liani ulerunt descriptas,rer Legatos Roma missos , Graecorum Leges , & veteres Romanorum Regum, atque alias ab ipsis inventas , & appellatur Jus duodecim Tabularum, sive Ius Decemvirale antiquit simum ; vel data occasione diversis temporibus eadem Populi Romani voluntas proferebatur ; & tum singulae Leges appellationem suam trahebant a maiori hus Magiitratibus veluti Consulibus , aut a Tribunis , a quibus ad Populum serebantur ,

ut omnium contentu comprobarenturi qualis erat v. s. Lex Pompeia de Parricidiis , Lex Aquitia de damno illato. Quando autem Lex condebatur a solo Senatu , Sena tus - Conlultum vocabatur, quando a lota plebe , Plehiscitum . Quae utraque postea Legis vim ad omnes obligandos acceperunt. Qualem etiam habuerunt de Constitutiones Principum , in quorum voluntatem Populus consenserat universus . Jus praetorium sunt Dicta , quae proponebantur a Praetore, quae item, ut Lex, obligant cunctos, & appellamur Ius honorarium a Maiagistratu , qui Vir honoratus appellabatur. Responsa prudentum sunt sententiae Juriscontultorum , quibus Leges explicabantur, quae a populari consuetudine , & a Cariaris postea iussu vim legis acceperi t. Ea vero cum contineant silvam fere omnem humanorum casuum , & ei vilium L ausarum , a Justini nci Caesare luris Romani emendatore, rejectis iupervacuis, &obsoletis, tributa fuerunt in libros quinquaginta, quos ab ordine, ac digestione rerum Libros appellavit Det forum, & ab earum multitudine , ac Variel tale Libros Pandeclarum , quasi omnia hum na complectantur . Constitutiones autem Imperatorum contulit in duodecim Libros, quos appellavit Codicem . Suas autem proprias Constitutiones post digestionem Juris editas appellavit Novellas : quae habenturi in Libro, quod authenticum vocatur: qua-l rum epitome per Titulos: Codicis distrib

200쪽

IURIS R E C

tae Authenticae dicuntur ; adcout compendium earum ab integro contextu genere di si inguatur: cum illae Authenticae , illud Authenticum nuncupetur. Hos autem quatuor Inlli.

tutionum , sive Elementorum Iuris Libros poli Digella , & Codicem ad primam Schrevem Iuventutis Inititutionem , atque ad saciliorem superiorum Voluminum intellige n. tiam composuit idem Iustinianus per Tribonianum , Theophilum, & Dorotheum .

TITULUS III. De his qMi sui , vel alieni Iuris sunt. Homines liberi vel sunt Iuris sui, vel

alieni. Iuris alieni sunt Filiisa milias,

qui vivunt lub potestate patris : ceteri sunt juris, sive potestatis tuae. Patria potellas tribuit Parentibus tale ius. in Filios, ut eos ad

levem usque verberationem coercere pollini,& dominium nancit cantur earum Omnium,

quae Filius adquirit . Tum autem Filius venit in potellatem Patris, cum nascitur exiuit is , sive solemnibus, nuptiis . Quae tum legitimae sunt, ex Jure Canonico, quod hac in materia Civili Iuri apud Catholicos omnes antecellit , quando contrahuntur inter personas a Iure non prohibitas , adhibitis ex Concilio Tridentino duobus Testibus & Parocho : & pr millis de nunciationibus ternis , inter Fellorum solemnia , ut si quod obi et impedimentum a Populo Praetulibus sacris significetur. Quibus denunciationibus omii sis, pix nas ad arbitrium Judicis incurrunt Sponsi , di illicite contrahunt , quamvis contra tum Matrimonium non irritetur; sicut irrita iur, si Parochi,&Tellium praesentia desit. Aliquando Filii , ei si ab initio non sint legitimi , nec nascentes ceciderint sub potestatem patris , tamen in eam recidunt , quando Mater ab eo , quo Concubinae loco habebatur , in Matrimonium ducitur; nam Filia ante suscepti , post eas nuptias legiti mi fiunt ; perinde ac tales ab initio ex Matre prodierint . a Legitimi etiam fiunt& in potestatem rediguntur Patris , per Jam Gravinae Tom. II.

Principis rescriptum , Filii, si Pater nullen

habeat prius, vel Mater mortua st, aut sp- suscipiendorum Liberorum destituatur . b Iiem & oblati Mon alterio legitimantur . Propter vim etiam patriae potcstatis , Filia nuptias postulans usque ad vigesimum quintum annum Patris consensum expectare iubetur; alioquin Pater ad eam dotandam non obligatur. Sed si annum vigesimum quintum excelserit , sine periculo amittendae dotis , potest patris consensum negligere. e

Parens vero utriusque sexus ad secundas transiens nuptias eorum , quae a priore Coniuge quomodolibet accepit , vel a Filiorum luccellione legitima retulit , tantum retinet ulum fructum ; proprietate manente apud Liberos prioris Matrimonii r d etiam si Parentibus non successerint . ea Quibus non extantibus, plena proprie

tate fruetur.

Praeterea Coniux, alias quascumque contrahens nuptias , non poteti Telia mento, contractu , vel alio quolibet modo , plus transferre in novum Coniugem , quam in unum ex Liberis , cui minimam partem

attribuerit: ffJ & quod eam portionem minimam superaverit, Liberis cedet. IgJ

TITULUS IU.

De Adoptionibus. I Nducitur etiam patria potestas in Filios alienos , per nativitatem civilem, sive per adoptionem . Quae definitur actus legitimus Naturam imitans , quo quis alterius Filius , aut Nepos in infinitum enficitur , cum autea non esset. Quae generaliter accepta comprehendit tum adoptionem ejus , cuius pater naturalis vivit& eum in pote ilate.habet ; tum illiusui vel morte Patris, vel emancipatione, e potestate illius exivit , & est Iuris sui. Accepta vero specialiter , significat tantum adoptionem eius, qui est aliena Iuris r eum

adoptio illius , qui est Iuris sui specialiter

adrogatio nuncupetur.

Permitti inr autem adrogatio , si ae-C e cedat

SEARCH

MENU NAVIGATION