Jani Vincentii Gravinae jurisconsulti Opera, seu Originum juris civilis libri tres, quibus accedunt De Romano imperio liber singularis. Orationes, et opuscula Latina. Institutionum j. recept. lib. 4. Dissertatio de censura Romanorum, et Institutionum

발행: 1756년

분량: 371페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

atini expiant bona venientia ex parte Matris; Consanguinei vero bona ex parte Patris, quae est C pinio receptior. At hona cetera inter se partientur aequaliter. At si non supererint fratrum filii, tum hi hereditatem lsibi divident in capita, ut tot sint aequales portiones, quot lunt personae , quia nece l- lie non habent repraesentare Patrem tuum , ut exaequentur fratribus Patris, ideoque succedent uti succedebant iure antiquo, a quemq. admodum docuit Aeto h cujus receptior est sententia, Caroli Quinti Conlli tutione io Spirensibus comitiis comprobata ; nam ius novum Novellarum, quo fratrum filii vocantur in stirpes, pertinet ad casum, quo concurrunt cum fratribus defuncti, qui eos gradu praecedunt, ideoque necesse habent repraesentare patrem suum , ut iis exaequentur . lHinc a plerisque Accursit sententia , qui aliter docuit, reprobatur . Nam quamvis Nepotes Avo succedentes succedant in stirpes, tamen id contingit , quia in linea recta descendentium necessaria semper est reprae. sentatio introducta etiam iure veteri quae necessaria non est in Collateralibus , ubi introducta fuit iure novo , nisi tantum quando Nepotes concurrunt cum patruis & Avunculis. d Porro ex Statuto Urbis nullis ascendent bus & descendentilius superstitibus, luccedunt Fratres exclusis Sororibus: nam statuta tam pleraque municipiorum & mores . veterem agnationis , & in virilis sexus piaelationem Justiniano Principimulieroso & uxorio improbatam , tamcnadhuc ex veteri iure retinuerunt. Utque ad Jus commune redeamus , notandum est quod dictum ivit de fratribus

utrinque coniunctis, & eorum in Pati is locum succedentibus , etiam valere quando nullis existentibus fratribus utrinque coniunctis, & eorum filiis, vocantur coniuncti ex uno latere tantum ; nam filii uteri norum ti consanguineorum una cum fratribus uterinis & Consanguineis per repraesenta

tionem mortui patris adm ttuntur . ct At ultra fiat res & eorum filios duplex coniunc io non praesertur conjunctioni simpliet, sed promiscue ceteri Agnati & Cognati admittuntur, sola fradus proximitate spectatar& si plures sint eiusdem gradus, cui succestio defertur, hereditas in capita dividetur, fratres vero illegitimi, qui tamen ex damnato eoitu non prodierint, si Matrem eamdem habeant , quamvis diversum Patrem , sibi invicem succedunt & coniunctis a latem

per Matrem, itemque hi vicissim illis iure

naturalis cognationis . g Nune de statrihus adoptivis videamus . Hi sane cum si atrihus naturalibus, & legitimis nullam mutuam luccessionem haben nisi suerint adoptati ah Adscendente, in cu- us potestatem ti familiam transierunt. h inter fratres vero legitimatos est succellio mutua y sed non nter legitimatos r Aesuecessio Collateralium Agnatorum & Cognatorum ad gradum tantum decimum ex receptiori sententia porrigitur et nam post decimum vocantur primo Coniures , deinde Fiscus . Coniuges enim invicem sibi suec dunt propter onera Matrimonii, quae iustinent , & propter Divini atque humani i

rix communionem , quae inter eos vers

tur . Unde hoc praeterea tributum est iis, ut si Matrimonium dote careat , superstes Coniux ex bonis Coniugis divitis decedentis quartam capere possint , etiam extantibus

Liberis ; vel virilem portionem, si plures cxtem Liberi , quam tres. Si vero nulli successores decimi , aut proximioris gradus supersint , neque supersit Coniux ὲ

tunc bona vacantia dicuntur , & ob id a Fisco demum occupantur : nisi excludatur. b eo , qui per quadriennium ea bona fide possederit . Possetar enim quadriennii a bonis vacantibus Fiscum excludit . I Fiseus vero bona vacantia occupans obligatur Creditoribus omnibus heredita

eiis pro viribus hereditatis . Et f qisis dia

232쪽

JURIS R E c

versis in locis Patrimonium habeat di pertitum, cuiusque loci Princςps in suam bonorum ira

Iem vocatur. Antequam autem a iuccellionibus

di lcedamus, aliquid afferemus de Collationibus in laceessione Liberorum locum habentibus. Quoniam igitur hodie Parentibus lilii e misci pati cum aliis fratribus , qui erant in morientis potestate , iuccedunῖ a: δ ualiter ; coguntur emancipati omnia, qaae a Patre vivente acceperunt , sive bona proscetitia in cum mime conferre, a ne iis retentis plus ex succellione Parentis lubeant , quam Ι,lii milias qui Patri adqui siderunt . Undebcina , quae parens reliquit smul cum iis , quae habuerunt emancipati permisceritur , ut aequaliter inter suos & emancipatos Liberos di Qidantur. bὶ Habet enim locum collatio tantum in descendentibus si .e ab intellato luccedant, sive ex testamento c) nis eam Te fator prohibuerit, hac enitri ratione tantum, non vero pacto aliquo , collationem licet excludere. Liberalium vero Attium & scientiarum honore non cogitur emancipatus conferre , five imputare in partem succe: si ams sol debitam impentas studiorum . te Ceterum Dotem a Patre profectam filiae ; sive su e , sive emancipatae conserunt , tam si succedant ab intestato, quam si ex te tamento: nisi collatio eis a Patre remittatur D eamque dotem conserunt sue cum suis, sive cum emancipatis ad successionem concurrant. g

INSTITUTIONUM

LIBER TERTIUS. ΤITULUS I.

DE Obligarionibus, o iis , quae re

contrahuntur.

OBligatio est Iuris vinculum , quo necessitate adi tringimur secundum R Iani Gravina. I om. II. .

mani' orbis Iura . Illae namque obligationes , quas diliolvere nulla Iuris Civilis necessitate cogimur , sed aequitate Iuris Pontificii, qualia sunt pacta nuda, quae non habent caulam, nec tramierunt in certum nomen contradi iis , & simplices pollicitationes appellantur obligationes naturales , non civiles , quibus praetens definitio congruit: quae jure Canonico ad omne ς porrigitur. Nascuntur autem obligationes vel ex re , vel ex verbis , vel ex literis , vel ex nuda consensu, scilicet sne re, aut verbis, & literis; quibas tamen omnibus etiam consenis lus intervenit . sine quo nullus contractus

consistit , sed ideo diilinquuntur , quia iatribus prioribuς, praeter contensum, interve-

nil etiam res, vel vox , vel scri elio. Re igitur contrahitur obligatio quando

ad oenientum res accedit : eaque vel ex contractu si de ex conventione nominata nascitur , vel contractu in numinato . Contra inctus nominati sunt, qui certum nomen invenerunt m Jure Civili ; innominati qui

nullum ab eo nomen acceperunt. Tales sunt

Conventiones illae do , ut des ς facis , up facias ; facio, ut des; do , .ut facias. Nominati autem contractus qui re ineuntur , sive reales, sunt, Mutuum, Indebitum , Commodatum, Depositum, Pignus . Mutuum dicitur , quod ex meo tuum, sive accipientis siat; in quem rei dominium

adeo transit, ut non cogatur eamdem tam ,

sed tantundem eiu idem generis reddere . Iisdeoque non in specie, vel statua , picti ira, libro , sed in quantitate mutuum consistit, eius rei, quae usu consumi inr, nempe Uini, Tritici, olei, Pecuniae, similiumque rerum , quae iunctionem recipere dicuntur in genere tuo, quod aliorum vice langatur. Comsumta enim certa Vini quantitate, eamdem etiam

Vini restituere debemus ; & quamvis se

aliud Uinum, tamen idem reddere videmur, is quia genus rerum, &' idea nunquam perit. Actio autem, qua repetimus genus illud,& quantitatem ab eo , qui accepit, appel- datur certi cona ictio , quia quantitas illa uerta est & definita . .

233쪽

Simile mutuo eil indebitum , quando sci. licet putantes nos debere aliquid , illud solvimus, cum non debeamus: cuius dominium transit in accipientem , velut ex mutuo, si in pondere, numero, ti in ensura consistat: ad quam repetendam etiam certi condictio

datur; Si is qui accepit, etiam tibi debitam utabat : nam si sciebat indebitam , initaruris tenebitur condictione surtiva . Si verores, quae tamquam debita , inde hi te persolvitur

et , qui etiam sibi deberi putabat , in specie

consulat; tum competet actio, quae specialiter indebiti condictio appellatur. Sicut autem ex mutuo usurae nullat ; ita neque ex indebito repetuntur. Alius contractus realis appellatur Commo/atum : quod est gratuita Araditio rei ad usum , tempus modumque certum, ut deinde species eadem restituatur : nam ii res commodata quocumque tempore repeti queat, precarium appellatur. Et quoniam mutuum transfert rei dominium, & accipientem obligat ad reddendum idem genus ; propterea mutuatarius tenetur reddere , quamvis apud se res mutuata sine culpa sua perierit ; cum tantum comm d tarius non praestet casum fortuitum , quia

rei debitor est , sive speciei, non generis,

ideoque non tenetur, nisi ex culpa, etiam te 'illima : etenim adhibere debet summam diligentiam, quia sua solius, non Uero commodantis causa contractus initur. Nam quando contractus initur causa utriusaue contrahentis , tum praeitatur , si culpa levis, quia mediocrem diligentiam adhibuisse sunficit . Lata vero culpa ptestatur semper &in omnibus contracti',us; etenim dolo comparatur ἔ eaque culpa committitur , quando quis omisi diligentiam levissimam , ut si domus fores nullo relicto claudere omisisset. Tertius contractus realis est Depositum; quod est traditio rei suae gratis ab accipiente cuilodiendae, dominoque reddendae. Quoniam autem solius deponentis commodum in Deposito Wruuar, pr te em sol Ndolus, aut lata et Ipa csepositarii arguitur; neque ex levistimate. i tenetur, si rus perierit. Cum amem alicui res immobilis chstodien--a committitur, sequestratio appellatur.

Quartus contractus realis est Pignus, quod est traditio rei mobilis a Debitore in Creditoris manus ad securitatem rei debitae, ut, ea persoluta, restituatur. Ac si res immobilis Creditori oblicetur hypotheca dicitur. Datur autem Debitori ad repetendum Pignus , re persoluta , actio pignoratilia directa ; ut dili inguatur ab actio oe pignoratilia

contraria, quae Creditori datur ad repetendos sumtus in re pignorata factos . Et quoniam in hoe contrasu tam Debitoris propter nunν morum inveniendorum facilitatem , quam Creditoris propter securitatem utilitas vertitur: propterea levis tantum, &. lata cu pa utrinque praestatur.

De verborum obligationibus, sive desiptitationibus . i

Contrahitur stipulatio verbis ab interis

rogante & responden e prolatis quibuscumque , dum sensus petentis A promittentis appareat a puta dabis mihi centum aureos P dabo. AC si promittatur res certa , puta. talis equus, nascitur actio, quae certi condictio appellatur, per quam rem promissam petimus ; nam si petamus rem inceristam , sed finibus circlim scriptam, puta equum in genere, tunc actio nascitur, quae ex stipulatu dicitur. Stipulationum autem quaedam purae sunt, quaedam sub conditione , quaedam in diem . purae sunt , quarum una cessit , A venit die ς, h. e. quarum causa, quod protrusum

est , debetur, & ilatim peti par est. In diem

stipulatio concipitur, quando ad contractam obligationem adiicitur solutionis dic ς , -- luti decem aureos ad tridutim dare spondes huius autona stipulationis quamvis cedat statim dies solutionis, tamen dies xenire non dicitur . nisi poli triduum a promissione rquia adjectus censetur causa debitoris. Conis ditionales stipulationes sunt, quae obligationem differunt in aliquem eventum , antequam non obligamur, & pol quam ab initio stipulationis obligari censemur. riplex ea autem conditio casualis, ut

234쪽

IURIS RE C

A Confit fiseris; potestativa, ut si per hane

viam ambulaveris ἰ & mixta, quae de potestate eonstat & fortuna ; veluti si Dcι etatem eum Titio contraxeris . Ac si moriatur stipulator pendente conditione. & Caius evenerit post mortem illius , pro milior stipulatorix heredi tenebitur. Porro non solum rem , sed etiam iactum stipulari possumus, nempe promitt/s mihi ful-eire Domum' vel promittis mihi ntinc te per hane viam fransituram ρ quod si promiserit quis, & non praei iterit , damnabitur in id, quod stipulatoris interest id ei se , aut non esse fachum. Atque ut liquido constare queat id,' quod stipulatoris intereit; adjicienda eii

in stipulatione poena certae quantitatis a promissore praeitandae, si domum non fulcierit, aut per illam viam non transierit ἔ velutis Domum non fulcias, aut per illam viam non transeas mihi dabis centum. Rei nomen generale est, & comprehendit rufi promissorem , quam si istulator , sive creditorem , ideoque duo dicuntur diei se possunt ex eadem stipulatione rei lii putandi & promittendi ; sve duo Creditores, & duo debitores ex eodem contractu, puta si Titius & M.evius separatim interrogavefint Caium an sibi stipulanti darespondeat & post utriusaue interrogationem Caius responderit, spondeo, vel virique -- strum dare spondeo I tum enim eorum utri . que in solidum Caius est Obligatus ex eo. dem contractu . Nam si singulis separatim interroganti hus, Caius separatim rei ponde rit et tum diversae sunt stipulationes , putasi Titius rogaverit , centum dare Dondes PEt Caius se spondere dixerit; pollea Minvio roganti an centum dare Donderet ὶ θοndere quoque illi adiecerit ; tum enim non

sunt duo rei ili putandi, sed sibi quisque seorsim propriam & peculiarem obligationem

adquirit.

Duo vero pluresve rei promittendi fiunt, s unus duos, aut plures interrogaverit, &singuli separatim responderint se spondere ;veluti si Titius Caium roget centum darespondes Deinde Maevium eadem centum

tim responderint spondeo ; vel simul L'

demus a

Qua ex obligatione oritur ut una & Ω-lida res omnibus & singulis ita debeatur , ut si unus ex reis promittendi solverit, ceteri liberentur. Etenim duo rei stipulandi sunt , qui unam eamdemque rem ita sibi. iii putantur , ut illa eadem solida singulis,

una vero omnibus debeatur. Et duo rei promittendi sunt , qui rem unam eamdemque ita pro iniserint , ut singuli solidam, unam tamen debeant omnes . Uerum hodie a unus ex reis debendi conventus in solidum, pollulare potest, ut pro parte . tantum virili

Potest autem ad unius praelationem alter pure, alter sub conditione, vel in diem obligari , nec tamen minus erunt duo rei

ili putandi . e Dividuntur stipulationes in Judiciales, quae

interponuntur iustu Judicis poli litem eo te ita tam , ut sententia effectum assequatur; in Praetorias, quae interponuntur iussu Magi-il ratus, sive illius, aui dat Iudicem, quique fungi dicitur ossicio Iudicis nobili cum alium

iudicare iubeat; in conventionales, quae v luntate contrahentium ineuntur; & incommunes, quos tam Magistratus extra Iudicium, quam Judex in Judicio ad sententiae suae secu- ritatem potest partibus imperare; ut cautio a Tutore exigenda rem pupilli salvam sere;& ea, quae exigitur a Procuratore, ut D minus factum illius ratum habeat. Stipulari possumus res omnes , quae exi stendi facultatem habent a natura, qMxque

sunt & esse possunt in humano & civili

commercio , sive quae donari , vendi, relinqui testamento queunt. At nemo stipulando potest alteri quaerere obligationem , nisi sit in illius potestate, qualis est filius familias Patri; non vero quaerere poteti obligationem extraneo. Sed potest poenam adjicere, ut nisi extraneo teneri velit,

sibi stipulanti centum pendat: Ideo si quis sibi,

aut Maevio decem dari isti puletur,obligationem omnem sibimet adquirit; Maevio vero nihil, ais legitimam iacultatem recipiendae pecuniae

235쪽

pro stipulatore, ideoque Maevius dicitur adiectus solutioni : proptereaque promissor , quamvis stipulatori non solvat, tamen cum solverit Maevio, liberabitur. Uerum nostris temporibus receptum est, ut obligationem per Notarium, quasi per servum publicum, pro nobis stipulantem adquiramus.

Si quis sub conditione impossibili stipuletur, veluti s digito Coetam tetigeris, stipulatio erit inutilis, quia contrahentes lusilla censentur ; at hereditas , & Legatum sub impossibili conditione relictum valebit, quia illa impossibilis conditio irrepsisse per

errorem censetur ; nemo enim in ultima voluntate ludere voluisse putatur , ideoque manente dispositione . conditio reiicietur. Stipulatio haae pridie ouam moriar darespondes ' hodie poli Jummiani Conlii tutionem valet atque etiamsi concepta sit post mortem promissoris : quia quod de iuncto,

vel a desuncto praestandum fuisset, id nunc heredi , vel ab herede praestatur . a Sicut Si hodie valet haec stipulatio , si

cras Navis ab Astii veniet, hodie dare spondes t quia rei obligatae exactio consertur adessentum conditionis . ι Quando in Initrumento scriptum invenitur aliquem promisisse , tum nisi contrarium ab altera parte doceatur . credendum erit intervenisse i ieulationem ; adeout interrogatio praecesserit, successerit responsio: qnia veritas & solemnitas actus ex instrumento praelam itur.

Cum sua stipulantis interest alicui dari, tum quis utiliter pro altero stipulatur; ideo, si duo sint Tutores Titius 3c Maevius , ac ,Iaevius Titio integram adminil rationem cedat , potest Maevius in utilitatem pupillia Titio stipulati rem pupilli salvam fore, ne etiam ipse Maevius, dilabentibus pupilli

facultatibus, pupillo teneatur. . Mutus , surdus , quia percipere ac reddere sensum animi nequeunt, sicut. & pupillus, stipulari nequeunt, nisi pupillus sex

mensibus excesserit infantiam , nempe septennium: tum enim in suum commodum utiliter stipulatur : quamvis fine Tutore auctore alteri se obligare nequeat.

Qui iactum alterius promtiit, nempe qui

spopondit Titium sibi Domum aedificaturum, praestare factum alterius non tenetur

sed tenebitur persolvere poenam, cui se subiecerit , si Titius non aedificaret. Inutiles quoque sunt stipulationes initae inter eos, qui sunt & habent in potestate, ve luti inter patrem & filium, qui sane inter

se naturaliter obligantur, non tarren civiliter, adeo ut actio nulla inter eos nascatur.

At ipse Filius familias alteri contrahendo , utiliter obligatur & ei viliter, cum sit

Civis : excepta causa mutui: ex qua , per S. C. Macedonianum , omnis obligatio a filiosa milias contracta irritatur. Stipulatio conditionalis mortuo stipulat re, vel promissore , ante conditionis eventum , ad heredem ili putatoris , & adversus heredem promissoris transit . quia eveniente conditione , obligatio reirci ad contractus diem trahitur : perinde ae si contractus ab initio purus fuisset. Cum quis hoc anno, aut mense promit

tit , conveniri non potest . nisi ad finem postremi diei, anni, & mensis illius perventum suerit: cum ante anni, aut mensis extre

mum diem, non putetur esse in mora debitor. cuius causa tempus adjectum censetur. At si quis pure promittit , conveniri alim p test , impetrato tamen aliquo spatio tem poris , ad commoditatem traditionis.

ΤITULUS III. De Fideiussoribus. FI deiussor est, qui pro alio se obligat, ut

fide sua Credi. or si securior. Et fideius-

fio est contractus verbis ad firmamentum obligationis alienae initus: qui tum ad civi. lem , tum ad naturalem obligationem firmandam potest accedere; puta obligationem eam , quae inter Patrem & Filium intercedit e quae naturalis est , non civilis , quia Patris a filii persona ciuiliter minime distinguitur , eum filius manet in potestate . Quoniam , si plures fideiussores pro debitore spondent , potest a Creditore quilibet in solidum conveniri ; propterea D. Adrianus concessit iis beneficium divisonis , ex quo Creditor cogitur non solidum a sin

236쪽

IURIS REG

a singulis , sed virilem cujusque portionem exigere , dummodo solvendo sint litis con. testatae tempore . a Quo beneficio fidei uuser , postquam solverit, uti non potest, nec amplius ei conceditur vel a Creditore quod supra portionem suam solvit repetere , vel ab aliis fideiussoribus. Tum autem potest Creditor fid tutares con- Venire , quando excussis bonis principalis debi. toris,quod sibi debeatur exigere nequiverit. ι Porro nulli licet a fideiussori hus stipulari

plusquam reus debet, aut maius commodum , cum fideiussor in . duriorem causam , quam

sustinet debitor , accipi non debeat. Ex fideiussione non solum fideiurar sed eius etiam heres tenetur , & quod fideiussor solverit , a prinei pali debitore , pro quo solvit, mandati actione repetet , vel actione negotiorum gestorum , si pro absente se obligailat. Ut autem se lemniter fideiulsum censeatur, satis est si in instrumento.relatum fuerit, fideiussionem accessisse.

De Literarum obligationibus.

SI quis confitetur alicui pecuniam , aut

res alias , quae pecuniae omnes nomine veniunt ex mutuo debere, neque intra bien. nium confessionem suam , quam edidit sub spe proximae numera1ionis retractave. Mi , quamvis pecuniam 'non aeceperit a Creditore, tamen ex consessione illa scripta, Perinde . obligatur , ac si ei nurnerata fui .set: ideoque recte literarum obligatio appe Iatur : qu a rex scripta consessioneis non austem ex vera numeratione procedit cum in aliis contractibus scriptura tantum ad rei gestie memor Iam adhibeatur ἱ obligatio vero etiam sine scriptura nascatur . i Verum intra biennium reus , qui pec niam aecep ille consessus fuerit ., triplieitereavere sbi poterit , si pecuniam , quam

accepisse confessus fuerit revera. non accepe

rit ; Primo, habebit condictionem sine causa , sive actionem ad repetendum e manitas debitoris Chirographum suae consesIionis

ob causam datae pecuniae non secutam, hoc est quia pecunia promissa numerata revera non fuerit . Secundo , querelam , sive d nunciationem scriptis tradendam , qua quis publice protestatur , pecuniam a Creditore

non accenisse, quamvis eam acceptam tulerit. Tertio , Creditore pecuniam intra hiemnium , post consessionem debiti, repetente , debitori succurritur. per exceptionem , quae appellatur non numeratae Pecuniae, qua de bitor creditorem excludit dicens , pecuniam ab eo sibi non fuisse numeratam . eaque

exceptione confert in creditorem onus pro bandae numerationis , contra naturam 'ali rum exceptionum quarum veritatem pro

hare debet ipsemet excipiens. Quod si Creditor exceptionem redarguerit, ac probaverit se reuera numeram. reus, qui salso e

cepit , damnatur in duplum. e

De obligationibus ex rensensu o primo

de emtione .

OBli stationes ex consensu di euntur, quia

dum consensit e contrahentes. prob tur , nihil interest qua ratione , sue per epistolam , sive per procuratorem, sive ve bis . sive seriptis contraxerint. Quorum contractuum primum locum tenet emtio& ve ditio, quae est commmutatio rei cum pretio, Eaque perfecta dieitur , quando de re tradenda . & pretio solvenὸo conventum fuerit, etiam non ὸatis arthis; consumata vero, cum res tradita sue id & pretium, numeratum

Si amen ex conventione contrahentium

venditio seriptis committenda fuerit ad subis stantiam illius, tum si de privata scriptura tractetur, ad persectionem uenditionis satis erit si manu contrahenti uri Eripta detur ἔnisi literis imbuta kheda aliqua deletitia

proferatur; tum enim in mundum ea sch da redigenda erit. , quo contractus perfici tur ; et ii solium fuerit alien' manu con seriptum , 3c in mundum redactum , sussiciet subseriptio contrahentium. At si publica scriptura, de Tabellionis Μ-Hincomtaha

237쪽

a 38 INSTIT

tur, persecta venditio censebitur post Instru--mennim a Notario recitatum , & contrahentibus comprobatum. la JDum autem scriptis contrahitur locus est poenitentiae donec aliquid deest ; ti licebit Tam emtori, quam venditori a contra H di. laedere; sed si arrhae datae fuerint, tumem. tor recusans adimplere, h. e perficere contractum , arrha ; amittit; sivero.Teculet venditor, duplum emtori praestabit eius, quod arrharum nomine accepisset ;-IbJ sive a scripto, sive sine scripto contra s initium accepisset. Aliud vero lancitur ex Statuto Urbis, O ex quo recusans adimplere contractam, potest ab alio contra lente Vompelli ad persectionem illius . .'

Pretium vero esse non dicitur nisi fuerit definitum vel ab ipsis contrahentibus, vel ab eo cuius arbitrio pretium definiendum tradide. rint , quo non definiente, venditio dissolvetur. Si vero alteruter contra entium in venditione laedatur supra dimidium iusti pretii, venditio rescindetur ex remedio l. 2. C.

Post venditionem contractam omne periculum rei venditae pertinet ad emtorem , ad quem pertinet & commodum; ia incra. mentum ejus, quamvis res adhuc tradita non fuerit , nisi culpa, dolove venditoris res p. Tierit, corruptave fuerit.' Potest venditio etiam sub conditione ee. lebrari , &. etiam svh eo additamento , ut liceat venditori, post eertum tempus reddito pretio , rem qd se revocare, quae venditio sub pacto retro vendendi vulgo appellatur, vel redimendi. d l .l . . uPotest etiam resolutio venditionis ex condisone pendere; quamvis venditio pura in principio fuerit, quod evenit in addictione in diem Cum res certo pretio vendita. ita venditur, ut si intra certum tempus alter meliorem Conditionem attulerit, res ab emtore abscedat i . & in lege commissoria, cum ita in venis ditione convenitur, ut si ad certam diem pretium venditori peristutum non fueri r , pro non emta res habeatur. f) . t c

Res porro, quae in commereIo non sunt sub eonditione non cadunt.

Et si quid hujusmodi deceptus quis eme

rit, consequetur a venditore quanti sua ii terest non fuisse in ea. re deceptam. 'Si uero res emta vitiose inveniatur, venditor per actionem recti bitoriam reddit pr tio rem suam reeipies; vel emtor actione quanti minoris repetet ex pretio partem eam, quae rei aestimationem exsuperat . ἹJ

De Locatione , oe Con Ξιone. Locatio est translatio usus rei ad certum

tempus in Condud rem accepta ab eo certa mercedet ex quo contractu Locator habetamonem locati ad mercedem petendam ἔCondue or actionem conducti ad petendam rem , vel extinguendas operas . Utilitatis aurem causa ceptum est, ut Conductor si ita convenerit, loco pecunia portionem fruia iuum pro mercede sal vat: fhJ Et mercedie definitio etiam in alterius arbitrium conser ri potest, quo non definiente, contradus reis lolvitur, ut di m est in venditione. At si landum in perpetuum alicui colendus & Duendus , vel ad longum tem pus sub certa mercede, aut pensione tradatur; Lum nec venditio, nec locatio, sed n vum contractas genus quamvis utrique amisne, prodit, quae Vocatur emohytheu sis, & praeiscipuas habet ac sillinctas ab utraque leses. Dicitur enim emphyleusis tamquam . im

plantatio , quia plerumque defertos Astr & squa itidos ad longum tempus , Veh io perpetuum sub ea conditione tradamus , .ut excolantur Ideo qui accipit. veluti Dominus habetur, & quidem utilis; cum Do mino concedenti supersit diredium domi. nium . Ideo, qui fundum in emphyleusim accepit facultatem eius habet obligandi & hypothecae subiiciendi , & donee suum ius duret , permutandi a imo etiam &.endendi , si antea Damino direris deis

nunciaverit , eique optionem obtulerit. an

238쪽

malit emere pro eodem pretio, quam alii emendum permittere . Tum enim si Dominus per duos Menses voluntatem suam declarare distulerit , nee vendendi veniam concedat , liberum erit vendere alii aeque ad solutionem pensonis idoneo : reddita mismino directo parte quinquagesima pretii , honorarii loco; quod vulgo Laudemium appellatur a laudando, sive approbando. Quod Laudemum Domino directo debetur etiam, si per donationem, aut permutationem emisphytheu sis in alium transferatur. fa JSi autem pensionem quis per triennium directo, Domino solvete neglexerit , expelli poterit abi eo ex eo iando auctori tate non propria , sed ut plerique volsnt , Iudicis . Et si de emphytheu si agatur E esesiastiem, lassiciet hiennium ad ea pelleridum eum a lando, si pensionem per id tempus non laluerit; concessa tamen ei morie

purgatione , tk oblatione pensionis quam distulerat. b)Pensio soluenda est: etiam si damnum Ager acceperit ab , liqua tempestate , &sterilitate ; ut pars illius perierit , n i si perierit integer : nam re deficiente , cum ea ruit etiam pentionis onus . Quamobrem

totus Aser quidem Domino directo et pars vero Domino civili perit. Γι J

Sed ut ad contractum locationis redeamus , quoniam in eo Locatoris & Conductoris commodum vertitur ἔ propterea Conductor praestare debet ea damna , quae ex dolo. , vel culpa levi sua contigerint non vero quae acciderint ex culpa levis 5-ma eoque minus fortuito eventu . Unde non tenetur Conductor , nisi omiterit eam diligentiam , quam prudens quivis Pater familias adhibuit et . Condu fore mortuo in eius locum succedit heres , in quem conductio continuatur , si mortuus Conductor fuerit ante locationis terminum : unde & heres Locato. ris in ipsius etiam ius ingreditur d Successor . vero singularis . qualis est emtur & Legaramus minime stare cogitur Locationi auctoris sui , nempe Uenditoris; aut Testatoris.

De Societate.

Soeietas est eommunici vel omnium bais

- norum , vel pariis , conventione institia tuta inter plures, ur. luem, & damna divia dantur, vel prout contrahentes ab initio pacti fuerint, vel prout iure pro scribitur: nempe ut lucra , ea parte quam q inique contulit bono rum si τε me rois . dividantur. Unde si lucrum factum fit ra. aureorum. & ego contulerim centum , Titius quinquaginta , mihi tribue p, erunt octo. Titio quatuor quia duplum fructuum ex duplo collatae sortis terre debeo.

Si vero aliter convenerint contrahentes madeo servabitur eorum voluntas , ut etiam-s unuς totam sortem contulerit , alius niis

hi, , & pepigerint', ut qui nihil contuli σ

partem lucri ferat, eiusmodi conventio adprobetur, quia potest eius qui nihil coni lit industria esse adeo utilis mercimonio, ut sine illa nihil proficeretur.

Hinc etiam valebit ea conventio, ex qua

quis partem aliquam lucri accipit ἔ nullam

vero damni , aestimatis omnibus mercibus, compensatoque damno in ima merce accepto cum lucro facto in merce alia e cum

non intelligatur lucrum , nisi ab omnibus parti ldius damno deducto ; neque damnum , nisi detracto undique lucro. Nequaquam vero valebit pactum, ex quoluerum omne ad unum damnum omne uero ad alium perveniat . Dicitur enim haruLeonina Societas merito legibus improbata. Si partes expressae snt vel in damno tam tum , vel in lucro tantum ἔ quod expressum est in uno & in altero expressum censetur ἔ unde qui pactus est duas lucri partes pro se ; is , si damnum conligerit , debet duas damni sustinere partes. Finitur Meletas dissensu Sociorum , etiam si contracta suerit in perpetuum , ne V luntates e jgantur :. e nisi quis sperans aliquod shi proximum lucrum ab omnium bonorum Societate discesserio, ne lucrum illud eum Sceiis dividere.compleatur; nam

239쪽

1NSTITUTIONES.

cla tecto fraudulento consilio communicationem illius lucri cum alii; effugere non poterit , perinde ac si a Societate non discet serit. a Finitur & morte sive naturali, sive civili , vel cessione bonorum unius Socii, sive eum altero , fio cum pluribus superstitibiis inita fuerit, neque Socii mortui lieres illius locum oecupabit: nisi aliter contrahentibus in ineunda Societate placuerit . Et si certi alicuius negocii Societas inita suerit, di isolvitur Societas, si negocium illud ad finem pervenerit., Actione vero, quae proscis, areellatur, quisque Soeius convenire potest alium aa praestandum, quod bona fides in huialmodi conir ctibus tacite poscit ; vel ad divisionem lucrorum , & damnorum ἔ vel ad vindicandam culpam, aut dolum a Socio admillam. Et quia Societas omnium Sociorum gratia initur , Socius alter in alterum , praeter dolum & latam , levem etiam culpam ulciscitur; non vero culpam leviis mam ; cum ipse locium elegerit , & potuisset diligentiorem socium invenire, hi majorem communi diligentia voluisset adhibere.

TITULUS VIII.

, 1 De Mandata .

MAndare dicimuri, &. Mandatores adpellamur, cum gratuito alicui ali. quid gerendum committimus, qui ab accepto mandato Mandatarius nuncupatur. - Aliquando . etiamsi quis non mandaverit , sed consilium tantum dederit , obligatur ei, cui consilium dedit, perinde ae si mandasset. Quod evenit, si pecuniam otiosam , sive foenori non occupatam Titius habeat, & ego ei mandem, ut illam C citaneretur ; tum mim propter e X pressam ,& designatam Cati personam , cui sine mea suasione, Titius pecuniam non credidisset, ego ex mandato meo , I itio si damnum tulerit, obligabor, a Item si turpem rem persuaserim , aut mandarim , poenae obligabor ; sed promis

iam pecuniam et , qui mandato meo crimen admiserit , persolvere non tenebor. Mandatum autem voluntatis est suscipe iaca L. νε- f. 3. F. tr. . De. . re; necessitatis adimpleter & quidem ad praea scriptam sormam, , summam , quam excedere non licet; acleout si landum emere iussus centum, emat octoginta, possit a. Mandanis te M oginta quae solvit repeterea at si emerit icentum viginti, repetere a Mandante Mandatarius non possit, nisi centum , non vero via ginti , quae Iupra praefinita centum impenderit. Solvitur vero mandatum p nitentia Manis dantis, s illud revocat, dum res est integra , nain si Mandatarius rem inchoaverit, quamvis mandatum solvatur, tamen a Mandante repetere. Poterit quidquid ob negocium inchoandum secerit sumptuum s b Jquos item repetere potest ab herede Mandatoris, si eius mor- te dissoluto mandato , ipse mortem nesciuiens, aliquid impenderit, ut mandatum impleret et quod obitu Mandantis extinguitur. Solvitur mandatum reciunctatione a Ma datario tempestive saeia, sine damno Mandanistis: nam si ob eam renunciationem tempore suo non factam Mandator amiserit facultatem rei sive per te , sive per alium gerendae, tum Mandatarius tenebitur in id, quod Mandantis interest tempore debito non fuisse renuntiatum: nisi Mandatarius morbo, vel alia. iusta caula renunciare prohibitus suerit.

De Obligationibus , qu.e quas ex coutractu

nascuntur.

Saepe contingit , ut sine aliqua convenis itione obligatio nascatur ex solo iacto& tum dicimur ex quasi contractu obligari. 1 Primum gerendis negociis absentium , qui rebus suis vacare nequeunt , & expressum mandatum non dederunt : is enim, qui eis rem utilem gesserit , habet actionem, quae appellatur contraria negociorum gellorum, per quam contra Dominum agit ad repetendos sumtus in rebus eius curandis factos dum ille abesset ; Dominus vero rediens si damnum acceperit ex lata, vel levi culpa eius, qui sponte illius negocia gesserit , aut dolo , habet aAionem , quae distinctionis causa, directa negoci rum gestorum dicitur, ob res male gestas,

contrac u i I. ι urn 26. g. man.

240쪽

IURIS RECEPTIORIS.

eontra getarem , ut damnum praestet, quod Domino attulit. Secundum genus quas contractuum est Tutela: ex qua pupillus actionem directam

adquirit contra Tutorem, ut eum ad reddendam administrationem cogat; Tutor Uero adquirit .acti mem contrariam , qua repolcst a

Pupillo quod in rem illius impenderit.

Tertium genus est communio remun, inquam non voluntate, sed eventu aliqui in-eiderunt , ut sunt ii , quibus comae uniter quid legatum , donatumve tuerit: nam adquirunt invicem actionem communi diuidundo, per quam inter se petunt, ut communis res in singulos dividatur, aut ut i m. pensae ab altero factae praellentur , vel red. dantur fructus supra debitam portionem percepti ; quae aestici differt ab actione pro sis

cio , quae nascitur ex contractu locietatis communi voluntate inito. pro univeis a vero hereditate pluribus relicta nascitur actio , quae dicitur familiae, sive hereditatis erciscundae, h. e. dividendae: in qua eaedem praeliationes veniunt Quartum genus est hereditatis aditio, per quam sine aliqua conventione . legatis, &defuncti Creditoribus heres obligatur . Quintum genus est indebitum: nam qui solvit quod non debet,at, obligat sibi acet. pientem ; ideo tamquam ex mutuo invo luntario traditam pecuniam ab eo repetet

indebiti condictione , quod est huius actio

nis nomen.

Cum autem quis pecuniam solverit, me. tuens ne in duplum teneretur , si aut negaret, aut differret; is quia id fecit ad effugiendam dupli condemnationem, pecuniam repetere non potest . Quod conrinsit , si quis conveniatur lege Aquilia , ubi negans damnum eondemnatur in duplum: se ut &in duplum condemnatur , qui certam &designatam pecuniam dare a Testatore iussus in piam causam , eam se debere salso negaverit, ca Quibus, & similibus in causis, non repetitur indebite solutum ; quia sim.pliciter ii tum intelligitur , ne conventus in iudieio , si negasset falsitatis convictus , in duplum condemnaretur. Iani Gravisa. Tom. II.

TITULUS X.

Per quas personas nebis obligario adquiratur.

ADquiritur obligatio per eos , quos in

potestate habemus ut per Filiosia- milias ex peculio profectitio, non vero exeat rensi, aut quas : ex quibus sibi ipsi tantum Piliussam. lias obligationem adquirit. Obligationes vero , quae ex peculio adventitio naicuntur , filio quidem proprietatem comparant λ Patri vero tantum afferuntlla sum fruetum , & tamquam administratori etiam exercitium actionis . adhibito Filii consensu, si aetatem ad consentiendum ii

beat idoneam . b TITULUS XI.

Quibus modis tollatur obligatio.

P Rimo tollitur solutione ejus quod debetur

etiana sit, debitore invito, alius Creditori accipienti sol erit: per quam non solum ipse debitor, sed etiam fide iusto resti pignota omnesque accessiones aliae liberantur quamvis debitor fideiussori, qui pro ea solvit, teneatur. Secundo tollitur per accepti lationem, mve solutionem fidiam, per quam quod nobis ex verborum obligatione debetur verbis pe sol fimus, atque remittimus; imo per acceptilationem tollitur etiam ea obligatio, quae non ex verbis nascitur, sive ex stipulatione, sed ex re vel consensu , puta venditione, aut alio contractu, si eas obligationes ex emptione, vel mutno , aliove contractu nascentes extinguamus deducentes eas in stipulationem , sivem obligationem verborum, quam pollea per Aquilianam ah Aquilio inventam accepti lationem dissolvimus profitentes verbis acceptum habere, quod non iam amplius re, vel consensu, sed postquam fuerat in stipulati nem deductum , tantum verbis debebatur. Tertio tollitur obligatio per novationem, sive translationem prioris obligationis in novam aliam sive civilem , sive naturalem : per quam novam obligationem , adeo prior exti guttur, ut etiam accessiones. illius pereant, puta fide iussiones, aliaque onera, exceptis pignoribus: quae si in novatione repetita suerint , Creditori eamdem temporis praeria

SEARCH

MENU NAVIGATION