Ioh. Gottlieb Heineccii, ... Operum ad vniuersam iuris prudentiam, philosophiam et litteras humaniores pertinentium, tomus primus °octavus Tomus primus, qui continet 1. Fundamenta stili cultioris, 2. Historiam philosophicam, elementa philosophiae rat

발행: 1744년

분량: 919페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

sYLLOGE EXEMPLORUM. ars

magis, quam meritis, referret L Vix inaestimabile hoc coeli depositum deosculati fuerant parentes; vix mirificam filii indolem e iucundis puerilis

prudentiae praeludiis animaduerterant, quum diligenter ac prouide circumspicerent viros, qui tantae spei admouerentur , ingeniumque ad summa omnia natum adcuratissime formarent. Lenetium, non ignobile in Marchia castellum, quasi omne sibi decus in STRYΚII natalibus constaret, non serebat ingenia, quae iuuenilibus studiis praeessent. Sed desectum suppleuit

parentum pietas, qui non detrectarunt iu peregre alere filium, quem dom

adhuc faustis sub penetralibus nutriuerant, pulcherrimo prodigalitatis senere gloriam hanc lucrati, quod SIRYΚΙVM orbi dederint, quo maius dare nihil potuissent. Millus hinc Seehusium, & mox, schola hac tantum ingenium non diutius capiente, Coloniam Marchicam , dici non potest. quam praecoci incremento adoleverit. In perpoliendo ILLO honestissima aemulatione concertabant Vossius, Mulierus, vuellius, digni hoc discipulo magistri: de quibus identidem cogitanti, maxime sit ambiguum, illine

ΣTRIRIO, an hic ipsis debere plura videaturi STR)ΚIO enim illi ad

humanitatem optimasque artes; hic illis ad gloriam profuit: illi huic doctrinae suffecerunt copias; hic reddidit aeternitatem. O beatum discipulum his masistris i o beatissimos magistros discipulo tali mi Sexennium iam in stadiis istis tirocinia ingenii incredibili eum laude posuerat, talemque se praestiterat ubique . vi dc aequalium generosorum conatus, ct magistrorum Opinionem ingenio vinceret: reliquum erat, ut vinceret se ipsum , eumque Campum inueniret, in quo virtus eius excurreret latius, & parta tot vigiliis doctrina se mirifice in publico conspessii explicaret. Proditum memoriae est.

Aesculapii quondam filiis ad commendandam artis auctoritatem suffecisse, si

Alexandriae se dixerint eruditos. Eadem tune erat Leucoridis fama, ad quam, tamquam ad mercaturam bonarum artium, non solum e vicinia, sed S ex remotissimis regionibus ingens quotidie multitudo confluebat, exemplum inde petitura melioris cuiusdam cultiorisque doctrinae. Hic grauiora auspicatus STRYΚΙVS , celeriter antecellere omnibus ingenii gloria visus est. Quid tam est praeter consuetudinem , quam adolescentulum, rei publicae destinatum, potissima humanitatis studia in academiis excolere' exc Iuit : philosophiae se totum tradere I tradidit: his praesidiis animum ad maiora nitentem praemuniret praemunivit. Vidisses illum, iam in Sperlingit scholis subtilioris sapientiae recessus curiose indagantem: iam, duce ele-santissi ino Κirchmaiero, nouos conatus mansuetioribus literis impendentem: ram reliquorum philosophorum inhaerentem subselliis. His meditamentis

OSTER praetulit eruditioni, quam orbis mox erat admiraturus. Eat in om- Ee a uri 1 Historia navini multis Iuditas mora- tio per partes. lihus εc illustratio ibiu hine inde di- Recensemve vero L stussia scholasti stiacta. Ostiaditur euis naxm erudi-

302쪽

nis petii memoriam tam illustre exemplum, & pudore suffundat posteros: qui suas praecipitando curas, illotis, quod aiunt, manibus sublimiorum scientiarum sacra turhant, & nouo genere furoris prius eruditi esse voluntiqo im erudiri. Aliud animo sedit sapientissmo STRYΚlo, qui quum ad

veram Alciatorum, Hotomanorum, Budaeorumque gloriam, non dormitantem illam atque oscitantem glossatorum sapientiam, conniteretur: studiis elegantioribus selectissimam indolem admouit, quae & fundamentum sternunt eruditioni reliquae, & sui neglectum per omnem vitam seuera vltione vindicant. Quantum ceteris adolescentibus ad salutandos amicos, quantum ad corp ris exercitationem , quantum ad alias voluptates innoxias,& ad ipsam requiem animi & corporis conceditur temporis. quantum alii

tribuunt intempestiuis conuiuiis, quantum denique aleae, quantum pilae etantum ille sibimet ad haec studia recolenda sumsit. Cuius quidem consilii quantos frumis per omnem vitam perceperit, si alia deessent huius rei a Lumenta, vol ex ipso , quod paullo post amplexus est, iuris prudentiae st dio adparuit. Sublimioribus enim his sacris initiatus , nihil reliquit intactum, nihil intentatum, nihil qRod non sagacissima mente penetrarit. Sive vasto iuris Romani mari se committeret. siue se praerupto spatiosissimoque legum pontificiarum pelago crederet, siue rerum denique ei uilium adsuenceret fluctibus, his semper velis securus tam feliciter enauigauit, ut nutilis adlideretur errorum scopulis, nulla popularium opinionum incurreret brevia , nullas ignorantiae syries pertimesceret. Quid ex Zi

glero, is sero , Κlengelio, quid cx Nersero, quid deinde in Viadrina

ex Dechero, Brunnem anno, aliisque doctissmis viris de omni iuris Iesumque ratione accepit, quod non animo ita praeparato tam facile haeserit, ut non tam discere, quam reminisci quodammodo & recordari, ex illa vetere Platonis sententia, videretur Quam fortunato eo natu omnes & Romanae

disciplinae & Germani ei iuris rationes & diuortia vasto ingenio complexus3 Quam nihil ex imperii legibus & institutis ignorare se passus est ' Hunc in modum deformatus, & lineis omnibus expressus descriptusque erat ille STRYΚΙVS, qui ingenii atque eruditionis magnitudine non patriae solumἰ sed uniuersae Germaniae oculos in se esset conuersurus. Id tantum ad summam laudem restabat, ut partes quaedam expolirentur amplius, & inducto eluti colore illuminarentur, ne tamquam in Apellea tabula, se in STRY-ΚIO, quidquam puleritudinis aut artificii deesset. Didicit proinde, etiam quum docendo est et aptissimus, neque veterano deesse videbantur, quibus capacissimum ingenium impleret. Non ut in praediis urbanis , se in litterarum morumque studiis, ne altius quis tollat, actio ullo umquam iure prodita est: gliscit quotidie magis atque emicat generosa indoles, & limites omnes discenda cupiditate transcendit, tantamque sibi euagandi viam facit,

qua se

303쪽

quantam ipse scientiarum ambitus capit spatiosissimam u. Quae edoctus No-WER, noluit in patria haerere diutius, sed peregrinandi cepit impetum, non ut pulcris & munitis urbibus aut aedificiorum splendore oculos pasceret, non ut pompas spectaret & aularum obsequia, aut innocentes patri ac mores inter peregrina vitia exueret, sed ut rediret doctior, & prudentiam

augeret, praecipuum illud iuris peritiae condimentum. Quod si Pythagor sille Samius, & quidam ex veteribus alii, digni eo nomine laudibus habiti sunt. quod ubicumque terrarum quidquam uiset . quod disci oporteret, coeommigrandum sibi existimarunt: qui cl de S lRΥΚIO dicemus, qui iudicio suo usus non barbaros gymnosophistas, non Chaldaeos mortalium 1 perstitiosissimos, nec illos monstrorum nutritores AcgVptios . sed cultiores Europae nationes putavit adeundas. Digna videbatur Britannia, quam primam adnavigaret. Britanniam dico, illud Europae, qua meliorum est pamtium, munimentum, bellicae togataeque prudentiae sedem, eruditi liiniorum hominum seminarium: hanc, inquam, Hritanniam adiit, cui pareit nihil,& nihil secundum. Quidquid Londinum in aula, palatiis. mu iei magnificum splendidumque habet, aut artis usquam ac elegantiae ostentat, quidquid Oxonienses Athenae exteris in exemplum vix inritabile proponunt, totum hoc, quantumcumque est, quod certe maximum est, totum hoc, inquam , vidit, perspexit, cognouit, intent eque obseruauit. Vidit tot viros Omnis eruditionis atque elegantiae principes, quorum ad eminentissimam gloriam ipse paullo post se totum composuit. Iis frui, cum illis esse ac versari, eorum sermonibus , studiis, moribus intendere animum , quam salubre crat auisugiferum i Vidit tot bibliothecas locupletiis mas, quarum thesauros ipse deinde animo circumferebat, Longino illi similis, quem spirantem veluti bibliothecam de ambulans museum curiosa admirata est antiquitas. Vidit denique illa regnatricis prudentiae arcana, quae ipse postea auditoribus fide incorrupta evulgabat. His mercibus transmarinis locupletior, quae ncc imperiosam fortunae vim, nec maris nauseagia, nec piratarum inlidias perii mescunt, ex Anglia soluit, secundoque ventorum flatu in Batauiam adpulit.

Numquam profecto salutare Veneris sidus blandius risisse, numquam Castores fulgorem beneficum conseruis Iu libentius ex illimo, quam illo die, quo

STRYRIVS inter taullas amicorum adclamationes nauem conscendit. At si n-ge, coelum subito osse turbatum, finge, mare ventis commotum tenebris totum inhorruisse; nauem porro vasto surgite iactatam, dc nec in remis, nec clauo quidpiam praesidii reliquum, sed tristia omnia, exitiosa, c nci mala: quis dubitaret, NosTRVM tot parentum votis diuinitus destinatum saluum ad litus fuisse euasurum , ipsoque Iulio Caesare multo consident i Tem timentem nautam adloquuturum i avi D TIMEs , STRYΚIVM ugi iis lGntinenti igitur fausto sidere redditus, cultissimam Batauiam ita permeauit,

i II. studia academica.

304쪽

sYLLOGE EXEMPLORUM.

Vt nee ipsis Batavis lucri, sed honestioris, cupiditate rederet. Doeebant eo tempore Louanti Antonius Pereetius, Franequerae Frisonum Vesrinb chius, illa iuris oracula, quorum e scholis, tamquam ex equo Troiano, maximus prudentissimorum hominum numerus prodierat. Hos audire M NER , his studia sua probare, horum in complexu & consuetudine versari, pulchrum sibi ac honorificum existimabat. Adiit & Lugdunum, Ultraiectum, Groningam, iucundas Musarum sedes, & eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis adfluentes, in quibus ita versatus est, ut fructum uberrimum liceret ipsi ad conscientiam referre. Alcibiadem ita a natura factum canunt annales, ut quarumlibet gentium moribus Versatile adplicaret ingenium. Hune tradunt Athenis omnes splendore ac dignitate vitae superasse, hunc Thebia ita labori inseruisse, ut nemo eum corporis viribus aequaret; hunc denique Lacedaemone partimonia victus atque cultus; inter Thracas bi-hacitate & incontinentia ; apud Persas venationibus & luxuria praestitisse perhibent. Misera profecto εc infelix gloria, imitari nequitiam, ocvitia virtutibus redimere. Virtutes NOSTER , non vitia & sordes , sectabatur: non Socratis gibbum, sed sapientiam; non inuerecundiam Diogenis, sed sortitudinem; non vinolentiam Cratippi, sed acumen imitanda iudieabat, in hoc unice defixus , ut exploraret ingenia, dc singulas, quibus exsplendescerent, dotes in se uno omnes nexu pulcherrimo copularet αHaee via est, quam trivit STRYΚIVS, hae alae , quibus ad illud doctrinae fastigium euectus est, unde veluti fulgentissimum aliquod lumen reipublieae litterariae quam diutissime illuxit. haec adcuratissima cultura, ex qua nihil potuit, nisi musitatum atque admirandum , essiorescere. Quid quaeso dicendi facultate praeclarius' At eam ita imbiberat disertissimus SIRGKIVS, ut quacumque de re dicere ingressus esset, melle dulcior ex ore flueret oratio. Quid linguarum cognitione fiuctuosius y Has tanta cura suas fecerat, ut nec in Graecia, nec in palaestina, nec in vicinis Germaniae imperiis hospes aut peregrinus esset. Quid aut philosophia grauius, aut hist rivum notitia iucundius y Sed & has disciplinas ita in numerato habuit, ut iis ad iura illustranda, non ad ostentationem, uteretur. Quid de iuris pru-centia dicam ' in qua non homines amplius, sed ipsam prouocare di sciplinam videbatur. Quid de regina illa scientiarum theologia i cuius ille tantam suerat notitiam consequutus, ut id unum tota vita egisse videretur μHaeret hie animus, de anceps in diuersa trahitur. Si enim tot STRYm d Cora considero, maxime vereor, ne Vnoquoque iusto breuius defungar: sita reipublicae litterariae suffragia revoco ad animum, dubitare nequeo , quiri iam nimium dixerim, quum quae ieiuna oratione expressi, multo praeclarius constanti fama atque omnium sermonibus celebrentur. Quin, si fama

ipse conticuisset, si SIRYMVS multo plurea laudum suarum obtrectator

H III. Peregrinationes. 3. .p ΙHI. Disciplinae, quas praecipue excoluit.

305쪽

aa 3 haberet superstites, quam qui iustum virtutibus pretium statuerent, nullumque euet praemium honae menti ad ingratam posteritatem propositum : duratura tamen esset gloria, tot vigiliis parta, nec moritura consecrata aeternitati memoria, nec interitura incomparabilis doctrinae montinenta, quae de temporum non minus, quam hominum liuore honestisti me triumphant. Epaminondam legimus famae suae tam fuisse securum, ut quum ingens esset obtrectatorum numerus, nec liberos ipse ullos sustulisset, qui paternam gloriam defenderent, omnem tamen Venturae aetatis, inuidiam omnes obdiuionis minas generoso contcnatu ultus

sit, ideo, quod natam ex se relinqueret pugnam Leuctricam, quam non modo superstitem sibi, sed & immortalem futuram praedicabat. Non minus perenne monimentum superstes reliquit STRΥΚIUS; partus puta ingenii

numerosissimos, quos nullus umquam dies, nisi qui saecula omnia, abolebit. Non hic operosiorem dissertationum recensum agam, quarum complura volumina publicauit, iustae instar bibliothecae futura. Nec dicam de nitidis tersisque diatribis, quibus sensuum iura nouo atque inusitatissimo conatu explicauit, de quibus vere usurpare possis, quod Plato de sensibus ip- ais praeclare scripserat, illas excelsae mentis internuncias & satellites, &duces ad veritatem certissimas esse. Mitto & cautiones in contractibus &testamentis obseruandas, in quibus felici industria prudentiam consultricem cum probitate iustitiaque coniunxit. Taceo adcuratam de actionibus inuestigandis tractationem, qua aequiore iure. quam C. Flauius, sormula- Tum ille compilator, sellam curulem meruit. Omitto opera, quibus dei-ponserum dissensionem, successiones intestatorum , & iura clientelaria exsequutus est, luculentissima. nec non selecta, quibus Brunnem anni & Lau- trebachii libros illustrauit, adnotamenta, in quibus omnibus eximium se se hique, hoc est, sui similem, monstrauit. Vnum oecurrit, quod silentio non est praetereundum , usus Pandectarum hodiernus, publicae utilitatis eo gium opus, cuius iam tres partes aeruditorum votis exhibuit. Sed o nos iria felicitate nostra infortunatos, quibus adfectum hoc opus voluptatem maximam . non absolutum desiderium incredibile incussiti Inchoatam enim pellis Venerem tristes miramur. cuius persectioni mors inuidit, nec dabit serie ventura aetas, qui pulcherrimae tabulae ad praescripta lineamenta se cessurus sit. Haec illa sunt inuidenda opera, quibus nulla Vmquam sinem adlatura est aetas: hae firmissimae exstructiones, quas nec temporum longinquitas , nec tempestatum coelique iniuriae, nec ulla conglobata hostiuuivis conficiet ac dissoluet. Quae quidem nisi quis ita magna esse fateatur. vim omnibus maximarum laudum adoreis longe anteponenda videantur , iniquus profecto rerum aestimator sit: sed tamen sunt alia maiora. Manum nim iniiciunt tot viva ac spirantia STRYΚlΙ monimenta, tot, inquam, V

ri eruditionis prudentiaeque laude cumulatasti mi, quibus Nos TER omne per

306쪽

Ucrmaniam academias, omnia fori subsellia, iudicia denique omnia ae palatia principum impleuit. Ludibrium cordatioribus debet Gorgias Leontinua, qui de gloria sua bene meriturus, ex quaestia, quem philosophandos cerat, statuam auream inaudito exemplo sibi ipse dedicauit. Tantis scilitet impensis homini suae mentis stultitia stetiti Tanto molimine hoe illi erat agendum, ut vanitatis suae apud posteros exstaret memorial Quanto h nestius gloriae suae STRYΚIVS consuluit, qui totidem pulcherrima sim lacra , quot formata a se ac perpolita ingenia posteritati consecrauit i Quo

magis nimirum corpori animus naturae praestantia atque aeternitate ant

cellit : eo certior e vivis doctrinae ac virtutum simulacris, quam statuis &imaginibus , corpori geminis, immortalitas speranda est q. Pareius fortastis laudes STRYΚΙΙ videbor exsequutus, qui summae er ditionis lineas duxi, prudentiae oblatus r. Non sola proiecto doctrina ac multarum rerum scientia est, quae iureconsultum absoluit: inchoat tantum, de speciem quamdam ac superficiem eius adornat, cui vim omnem ac veluti spiritum prudentia tribuit s. Namque si quis est, qui legum tantum atque artium eosnitione memoriam impleuit, & cui in sola scientia omnis posita laus est, ille personae tragicae videtur similis, quae, nisi accedat Roscius, qui eam gerat decore, gestuque ingenioso vivam spectantibus praesentet, parum ab umbra aut simulacro distare videbitur. Pariter prudentia est, quae doctrinam iurisperiti informat atque animat, quaeque maxime confert, quod in rei publicae redundat emolumentum. Haec efficit omnia. haec patrat omnia, huius unius beneficio legibus sua aequitas, foro iustitia, rei publicae securitas constat t. Nouum se hic offert incomparabilis S4 RYΚH d

CUS , nouum ornamentum, quod vereor, Ut satis mea mens aut cogitatio

capere, nedum dicendo adaequare Oratio possit. Vt enim de pictore, scuuptore, fictore, nisi artifex iudicare; ita, nisi prudens, non potest perspicere prudentem. Quantum mihi tamen cernere datur, multa in NosTRO se emincnt ac elucent, ut mediocriter quoque doctos ac intelligentes aduertant & adficiant M. Quis umquam, viso tantum Nos TRO. non absolutissimam quamdam prudentiae imaginem sibi contemplari visus est ' Quis non ipss in oculis & Donte explicatissima perspicacis animi signa ae veluti radios est admiratus t Constans est cordatorum hominum opinio, iam inde ab ultimis ducta temporibus, eaque omnium gentium firmata consensu. habitare quaedam in ore mentis indicia, vultumque ita cum indole animi conspirare, ut plerumque & orationem & ipsas actiones praeueniat. Hi

O v. Libri & opera, quae reliquit.

H Argumentum II. de ivrcconsulti pruden- . tia, quod denuo lare communi dc hisor absoluitur. 4 I. Locus communis eiusque r. thesis: mre. e stato etiam prudemia ορον es.

0 Aetiologia cum illustratione a simili. u) II. Hilioria STRYMI, cuius prudentia

elucet variis rebus.

307쪽

Aethiopes, credo, ac Lacedaemonii in delegendis magistratibus prudentiam

ex dignitate formae corPorisque habitu aestimarunt, & veterum sapientum noti nemo adiirmauit, ii qui mortalium ea corporis dignitate , quae in deci-xum simulacris cernebatur, usquam terrarum reperirentur, dubitaturum esse neminem , quin eos ceteris imperare oporteat. Quid dicerent illi homines ,

si STRYRIVM essent intuiti ' Si faelem illam vidissent honestissimam l pi

cidam luminum grauitatem , frontis honorem , dignitatem vultus ac corporis , dc cunctis venerabile celsae proceritati s decus i Quid si seueritatem supercilio dc tristitia vacuam, dc venustate temperata senectutis insignia vidis.sent i Quam pulcram, quam excelsam, quam perspicacem in tam formoso domicilio mentem quaeliassent xl Nec fefellisset eos augurium. Quam enim rectitudinem mentis & iudicii inaestimabili dei munere erat consequutus, eam firmauerat doctrina, & diuturno usu ita persecerat, ut actionum omnium indolem attento animo perspiceret, iuris ac honestatis rationes m gna circumspectione perpenderet, succrescentia litium semina provide exstingueret, omnesque calumniarum latebras retegeret adcurate. Tu testis es, illustris academia Viadrina, cui STRYΚΙVS noster, per omnia honorum stadia decurrens, summam in iure dicundo celebritatem prudcntia sua conciliauit. Testis & tu, celeberrima Leucoris, quam STR4KII prudentia decem annos praestitit beatissimam. Et quid te , alma mater Fridericiana, intra tam breue temporis spatium , ad eum florem & celebritatem famae exit, ut de fructuum copia praestantiaque cum antiquis sinis academiis se

quentissimisque certare possis r Quid, inquam ' nisi STRYKII prudentia.

quae in rebus omnibus clarissime semper eluxit. Hanc NOsTER docendi ratione perpetuo demonstrauit. Docuit enim suauitate incredibili, quae omnium ad se oculos animosque aduerteret, prudentia vero tanta, ut nemo quidquam ex eo audiuerit, nisi profuturum, nec didicerit, quod ne- seiuis te fuerit rectius. Hanc adhibuit, quoties interrogantibus de iure erat respondendum. Nihil enim statuendum, nihil pronunciandum existimabat, nisi quod instituta caussae cum legibus comparatione iure si tuendum pronunciandumque videretur. Huius denique praesidio reluscias muneris sui rationes omnes felicissimis auspiciis confecit. Sive enim in moderandis academiis eius iudicio opus esset, flue in iudiciis recuperatoriis eius industria deligeretur, siue denique in aulis exposcerentur consilia: talem se semper dedit.STRYRIVS. ut prudentiae sibi laudem seruaret integram, gratiamque summorum principum conciliaret γ. Magnum est. placere principi: maius adhuc, plurium imperantium iudicio probari: at Inconcutiam eorum retinere gratiam, hoc in maximis negotiis dissicillimis ineccii Fundam. Cultior. L.uin. F f que

α I. Ex ipsa forma & oeulis. Il. Ex viii diuinrno in docendo, re*ondendo de iure & regendis academiis.

308쪽

que numerandum. Quae omnia NosTER , non quodam fortunae errore, aut Ide in obsequium seruile subinissa, sed inusitata prudentia est consequutus. Amatus est . quia meruit: nec desiit amari, quum nec mereri desierit. Cert vitii in illo ornando eminentissimi principes, inter quos, quum omnibus in rebus mira esset concordia, in hoc Vno conuenire non potuit, quis STRYΚΙVM possideret. Hunc gloriosiis princeps FRIDERI Cus GUILIELΜvs Magnus, at quam adcuratus ingeniorum aestimator i in academia Via rina summis honoribus auxit. Hunc IOANNES GEORGlus, Saxoniae Elector, Leucoridis suae ornamentum votis omnibus poposcit. Hunc potentissimus DANIAE REx , tamquam splendidissimum aliquod lumen, septentrioni in-

serre contendit. Hunc denique s ACRATIssimvs FRIDERicus noster suum vindicauit, nouaeque, quam Halae constituerat, litterarum coloniae, veluti palladium aliquod pignusque suturae solicitatis dedit. Quin ne quid N sTRO ad summam laudem deesset, ipsi Augustissimo LEOPOL Do prudentia STRYΚII nostri digna visa est, quam amplissima comitis palatii dignitate

condecoraret, ut testatius esset imperii ciuibus , quantum abs se prudentiae pretium statuatur. Mirifica Homeri, poetae sine exemplo maximi, post fata celebratur felicitas, quam liberalitati forte poetarum magis, quam vero debet. Eum enim Colophonii civem esse dicebant suum, Chii suum vindicabant, repetebant Salaminii, Smyrnaei vero suum esse, dedicato apud se illius delubro, confirmabant. Sel reliquerit ille tot ciuitates, quae ciuem irsum fato iam ianctum expetiuerint: quanto felicius & maius est, haud pauciores non ciuitates, sed principes , deo proximos, vidisse NosTRvΜ, qui de se Ornando fruendoque contenderenti Iam Homerum beneficae istae urbes intempestiua munificentia mortuum ciuitate donarunt, quem vivum inopem ac ingeniose mendicantem destituerant, nullamque habere passi fu rant, nisi ex conscientia, mercedem. Noster & vivus principum gratia fi ruit , ex florentissimis rebus suis decessit, exemplo posteris futurus, quantum in prudentia virtuti praesidium sit, quantum innocentiae munimentum MNec vero pietas EIVS , ceteraeque , quibus enituit, virtutes sine laudibus videntur esse dimittendae, iustitia, puta, humanitas, beneficentia, reliquae, quas communi vita aut priuatim ita excoluit, ut aeque illarum fructus in rempublicam litterariam , eui natus erat, remitterentur a. Prima utique atque excellentissima iureconsulti laus in pietate sita est, quae si ab eius persona absit, aut summum ius, quod aiunt veteres, summam fieri iniuriam , aut iniustitiae speciem induere necesse est b. Nam neque in verum ac iustum qui λquam mente incorrupta inquiret, nisi eum antea irradiarit numen propiatium, neque ea, quae iusta deprehenderit, ad publicam salutem referet senimus sc III. E gratia prineipum, quam consta mer b) I. Locus eommunis, eiusque thesis: rem

Argumentum III. de iure sulti putrue.

309쪽

ni inus , niti emendatus. Quae virtus quum iustam rationem apud omnes haheat , qui iuri dicundo interpretandoue Operam nauant: cui potior est, quam professori l aut cui magis suspicienda colendaque est, quam ei, qui principem inter doctores, principem inter iustitiae sacerdotes locum obtinetrFlexibiles quamcumque in partem ducimur a praeceptoribus, &. ut ita dicam , sequaces sumus. His enim cari, his probati ei se cupimus ; quod se stra speraverint dis Iimiles, eoque obsequii continuatione peruenimus, ut prope omnes corum moribus vivamus. Ad hos dirigimur, ad hos conuem timur unice, his tamquam perpetuae cuidam Censurae paremus: nec tam praeceptis nobis opus est, quam exemplis, tanto maius iii se pondus habituris, quanto luculentius adprobant, ea , quae praecipiuntur , seri posse e. Numquam Lerioncm exprestiiset Cleanthes, nisi ille eluet imitanda; hic imitatus esset acta egregie. At vero, dum non modo scholis illius ac sermonibus , sed vitae etiam interfuit, dum secreta omnia perspexit, illumque,

an ex formula sua viveret, cum cura obseruauit; tam acri ac vehemente incitatione animus ad virtutem inflammatus est, ut Cleanthes Lenonem breui tempore totum sapientia reserret. Platonem quoque & omnem in diue sum ituram sapientum turbam, plus ex moribus, quam verbis Socratis traxi sse . memoriae proditum est. Denique & Metrodorum & Hermachum dc Polyaenum viros eruditissimos non sc nola Epicuri, sed contubernium fecisi se dieitur d. Edoctus ista ab ineunte aetate Sa RYΚlVS omnes reliquas, quihus adiluebat, virtutes ac ornamenta parum ad usum rei publicae pertinere iudicauit, nili suis exemplo aeque ad pietatem, ac praeceptis ad doctrinam prodesset e. Prima hinc iLLl ae antiquissima cura, Christo seruatore frui, 1llius meritis expiare sordes, illius gratiae praesidio emendare animum, caste porro dc pie deum colere, puras di sanctas ei allegare preces, i c, ut paucis

me expediam, ita vitae suae rationes componere, Ut quaecumque faceret,

omnia fugiendae turpitudinis . c honestatis adipiscendae caulla sibi faetenda esse statueret. In his auspicabatur diem , & finiebat, hoc ipsius negotium , hoe otium , hic labor, haec quies, in his vigilias, in his etiam somnum reponebat , longe ab illis diuersus, qui summam in eo iurisperiti laudem collocandam exiitimant, si conscientiae pariter ac pietatis sensum omnem ami

serit f.

Ea est pietatis sanctitatisque conditio, ut numquam seiunctas a se habeat virtutes reliquas, sed istis semper comitata adsit, dc tamquam earum regina, sacro hoc satellitio stipata, effulseat. Simul ac sol, ille ductor siderum, co lo nostro illuxit; adeo innumeri statim radii orbem simul implent, ut nullam eius spatium sit, quod non splendidissimum illorum peruaciat lumen, pul-

o II. Hillotia STRYRII, euius pietas ino.'

ditur variis argumenti i

n L Ex praxi pietatis. 0 Aetiologia. Illustratio ab

exempli

310쪽

sYLLOGE EXEMPLORUM

si1sque tenebris illustret. Simillime pietatem fulgentissimum vinutum reliqua rum iubar sequitur, quod tam mirifice in omnibus actionibus exsplendescit

ut nulla sit vitae pars, neque publicis neque priuatis, neque forensibus neque domesticis in rebus, neque si tecum agas quid, neque si cum altero Contrahas, quae non inde decus ac lumen sortiatur. Id quod in nemine, quam STRYΚIO nostro, etdparuit luculentius, qui pietate clarus, omnibussi: nul virtutibus enituit. Iustitiam, cuius se sacerdotem nouerat, colebat religiose, nec ferebat improbitatem & tergiversationes , quibus rabulae unice triumphant, turpissimas. Grauis praeterea fuit, s quisquam alius, idem vero etiam comis & benignus erga omnes, sed probos maxime , hoc est , sua similes, quorum nullum a se tristem umquam discedere passus est. Insect batur vitia, non homines, nullius rei facilius oblitus, quam iniuriarum. Nihil iucundius suauiusque si hi existimabat, quam emendare errantes, idque tam sapienter praestabat, ut sequerentur monentem attenti, & persuaderi sibi, etiam quum persuaserat, cuperent. Ilitto placidam ac quietam animi constantiam, cuius per omnem vitam studiosissimis suit, cui seruiuit unice, quam nullis temere litibus aut iurgiis turbauit, procul ab illis seiunctus , quos vel verbo lacessitos statim mala mens & nescio quis furor in simuli tes & sicenica conuicia agit. Vt paucis me expcdiam, tanta S4RΥΚΙΟnostro concordia, tantus concentus omnium laudum oninisque gloriae contigit, ut nihil pietati eius vitae elegantia, nihil severitati comitate, nihil grauitati humanitate detraheretur.

Quid denique de diligentia dicam ae adsiduitate admiranda, quae tot

virtutibus tamquam cumulus accessit ῖ Quis erodat, II Lum ab ineunte fere adolescentia grauissimis muneribus admotum tot negotia, vix multis serenda, tam diu sustinuisse ' Quis vero credat ita sustinuisse, ut & scribendis tot aeternis voluminibus suffecerit ' Iam miseri ac depress homines per

Universam Germaniam eius opem ac consilia expetebant, iam acadcmiarum, iam ordinis sui occupationibus urgebatur, iam aularum negotia erant expedienda. His tamen fluctibus, quibus vel constantissimus quisque opprimeretur , vivida indole subnixus, selici industria se emersit; laboris patientissimus, parcus temporum dispensator. Numquam in cathedra eius pera, numquam vox desiderata est, nec senex quidem aetatis vacatione uti, aut valetudini potius suae, quam adolescentum studiis. seruire maluit, horas Omnes sibi periisse ratus, quas spei iuuenum, votisque parentum stagrantisi simis subtraxisset. Celebratur a Tullio Q. Mucius, cuius ianua & vestibu- Ium in eius infirmissima valetudine adsectaque aetate, maxima quotidie frequentia ciuium & summo hominum splendore ita celebrabatur, ut eius dOmus oraculum uniuersae ciuitatis osse videretur. Quam multo maioris admirationis fuit, venerandum senem nostrum intueri, prostratis licet per aetatem valetudinemque viribus, in frequentissima tamen iuuenum corona te γ

SEARCH

MENU NAVIGATION