Ioh. Gottlieb Heineccii, ... Operum ad vniuersam iuris prudentiam, philosophiam et litteras humaniores pertinentium, tomus primus °octavus Tomus primus, qui continet 1. Fundamenta stili cultioris, 2. Historiam philosophicam, elementa philosophiae rat

발행: 1744년

분량: 919페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

diis. Eam nobis iacturam nuper sarciuit serenissimae principis foecunditas, enixae filium tam lepidum, tam formosum, tam patri celsissimo similem, venihil supra. Nova iam tenes omnia, reliqua paene vetera sunt. Adderem equidem, me TE amare , ipsisque oculis nabere cariorem, nisi & id vetus esset. Solum forsan illud nouum ac tantum non inusitatum TIBI videbitur, quod ad TR propediem excurrere decreui. Inuitat me sudum, inuitat tui amor, quo nihil mihi umquam erat antiquius. Tu fac, ut cellas habeas plenissimas. Integram enim famem non ad ova tantum . sed ad mala ipsa adseram. Ne vero mihi spes illa intercipiatur, cura quaeso ut valeas p.

ad pari. II. cap. I. O Uum de futura arboris proceritate ex ipsa frutice liceat augurari: sane ego te iam inde a TvA pueritia suspexi, praedixique multis , talem TRtuturum, qualem cognitum, ducto ex praeclara indole argumento, iudic ueram. Id vero augurium de T E meum exitu nunc comprobatum video, postquam consentientibus celsistimorum nutritorum suffragiis docendi TIBI munus in florentissima academia -- demandatum est q. Quare non possum non utrique nostrum iure gratulari: TIBI, qui spartam nactus es, praeclara illa virtute TVA, ac parta tot vigiliis doctrina dignissimam : mihi vero, qui de futura felicitate dignitateque Tu A tam vere conieci r. Professor es, optabile ae honorificum i Quaenam enim praeclariores, quaenam ΤΚ digniores curae esse possent, quam perpolire ingenia, exponere eruditionis thesa ros, & quotidie expromere aliquid atque essingere, quod ad ornanda hon starum artium studia pertineati Quid praestantius illo munere, quo cum laude atque ex fide functus non uni alicui civitati, id quod in se honorificum est, sed toti prouinciae atque uniuersae Germaniae nouas subinde d ictissimorum iuuenum colonias submittest Habes profecto nunc, ALBERTE, campum, in quo TvA virtus atque inusitata eruditio excurrat. Pietatem pra Cipue eolere, exemploque ostendere id, quod doces, posse fieri: excubareminereii Fundam. Cultior. Latin. D d an, p Habes hie epistolam miscellaneam. En

propositiones: I. S deo, inflium Halam mittar. II. Comsobrinus tum ea ar cum plaus agit. III. Quin tua infeliciar artem messicam sa-

eis.

IIIL Princeps Huenturis decessit, riuigno in

in hoe exordium proprium , ab ipsa scribendi occasione desumtum. vid. para. II.

r Propositio primaria , quae per totam min at episto n. Uid. para. II. s. E.

292쪽

aio SYLLOGE EXEMPLORUM.

animo pro salute ac dignitate celeberrimae academiae : docendo distula doque iuuernes quotidie reddere doctiores: nihil omnino facere, nihil scribere, nihil cogitare, in quo statim decus non eluceat, hoc demum erit . mihi crede, Tvvχ officium, hic labor, hae illae praeclarae cogitationes, quae in eam, quam sustines, Spartam ita cadunt, ut sine summo dedecore

ab illa seiungi haud possint s. Magna haec quidem sunt ac laboriosa,

fateor, Verum etiam tanto praeclariora , sempiternaque eum gloria coniuncta. Erit enim aliquando tempus, quo mille tibi decretis statuas non sine voluptate intelliges. Quotcumque enim Tuis auspiciis ad veram sapientiam ac doctrinam peruenerint, totidem TlBI ipse viva ac spirantia gloriae τVAE simulacra consecrabis. Atqui haec etiam tunc immortalem ΤΕ praestabunt , quum vitae huius perfunctus munere cum beatissimo illo coelestium animorum coetu coniungeris t. Quapropter macte hac virtute, macte hoc animi impetu, Turque etiam in hoc vitae genere esto quam simillimus. Ego id unum exopto, vi qui te in hae statione collocauit, collocauit autem summus rerum arbiter, deus, P idem faveat porro muneribus suis, nouoque isti honori addat perpetuitatem u. VALE.

DE IURE ANTIMVO GERMANICO DILIGENTIUS EXCOLENDO Mad pari. II. cap. a.

CVm plurimis in rebus, non modo imperitae multitudinis, sed & eruditorum quorumdam hominum, caecitatem ac peruersa iudicia licet intueri, auditores . tum in hoc maxime, quod plerique rerum suarum incuriosi, in peregrina atque aliena omni animi cogitatione seruntur. Quamuis enim alias ita sit natura comparatum, ut suum quisque natale solum, in quo primum vitalem hune spiritum hausit. Omnibus omnium regionum er uinciarumque deliciis anteponendum existimet e pauci tamen sunt, quibus non patria in ieci patria, id est patrii mores, domesticaque instituta veluti sordeant. Quasi ea lege nobiscum transegisset natura, ut omnes sapiant exteri ac peregrini, nos soli ab omni recta ratione inopes velut umbrae fer

mur H Argumentum L a muneris professανῶ pram H Deelamatio haec olim disputationi sollem famiae ni ae inaugurali de origine atque iudole M-0 Argumentum II. a gloria, e munere isto rissimonii patrim talia praemissa , nun exspectanda. vero hinc inde paullulum Io placita eae

293쪽

mur F. Quae res dici non potest quam absona sit, quantumque detrimenti adferat rei publicae. Si recte enim posueris calculum, non modo luxum ac profusionem, sed omnia paene vitia ex illa peruersa euriositate ac insano

rerum externarum amore nata atque in rem publicam inuecta, intelliges e. At nusquam tamen maiore cum periculo, coniuncta videtur ista rerum peregrinarum admiratio quam in legibus a. Quum enim illae indoli hominum.1inique ac formae rei publicae attemperandae sint: non potest non summa inde nasci rerum omnium confusio, si leges. alienae ciuitati adcommoda tae, in nostram rem publicam temere invehantur b. Id quod non rectius. opinor, intelligetis, quam si quantum optandum Germanis sit veterum p triarum legum studium, breui oratione Ostendero. Vestrum erit, auditores, fauere linguis, meque non de lana caprina, sed de re frauissima, dicere in stituentem, fauore vestro ac beneuolentia subleuare: id quod non tam quod de voluntate vestra dubitem . quam quia mos est ita rogandi, rogo c. Ac primo quidem , ut inde potissimum orationis nostrae primordia capi semus, ii nihil posset de priscis Germanorum legibus atque institutis dici, quam quod ea aequissima iustissima ue fuerint. vel id solum nos ad eorum Itudium incitare atque alacriores reddere iure deberet d. Constat enim inter Omnes, qui aliqua saltim rerum ciuilium cognitione imbuti sint, non alia in re magis elucere diuinam illam ac regnatricem sapientiam, quam in legibus austis, aequis, & ad illam antiquissimam & rerum omnium principem naturam expressis e. Sane quemadmodum praeclarus ille ac aeternus naturae O do, quo perpetuo quodam ac aeterno tenore cuncta mouentur, uniuersus

mundus administratur, singulaque, quae vel intelligentia percipiuntur, vel sensu comprehenduntur, certo ac definito ordine ad totius uniuersi salutent ac commodum conspirant, nos quam maxime ad contemplandam admiarabilem illam diuini numinis sapientiam incitat . ita non possiamus non diuinam atque inusitatam eorum suspicere prudentiam, qui iis rem publicam legibus devinxerunt, quibus essicitur, ut ubique regnet iustitia; vitia vero hominum ac fraudes damnis, ignominiis, vinculis ac suppliciis mulctentur, iusti ac honesti susceptique pro re publica labores honoribus ac praenuis condecorentur, ac, ut paucis dicamus, ipsa ciuitas domi quieta ac paci si-D d a ea.

H Exordii protasse turpe est, quia pleriquepe

regrina praeforum rebus domesicis. a Aetiologiar mulium enim detrimenti Meaufert rei publιcae.

, Basis: hara enim non quadranι finia rei publicae nostrae. H Propositio tum captatione benevole ae. o Argumentum I. syllogismo oratorio in . elusum IEuae teger βιαι aequissimae. Eae sudis nostra dignissimae sunt.

Legos Germanorum sisnt aequis as. Sunt ergo dignissima esudio nostro.

Huius sillogismi propositio linc prima p

riodo continetur.

294쪽

ca, hostibus venerabilis ac formidolosa reddatur f Quibus positis, est e

nim hoc ita clarum ac perspicuum, ut non egeat demonstratione, 9 non erunt profecto vilius geniis leges ac inst.tuta sK3dio nostro digniora, quam illa priscorum Girmanorum, quae & sanctiora aliis & rei publieae nostrae suetunt viilissima ν. Sane. quoci admiratione rei publicae suae apud CIC RONEM dicere auius est Crassiis, illud iure quodam nostro de priscis Germaniae moribus repetere licebit: fremant omnes licet, dicam quod sentio, hibliothecas certe omnium philosophorum paucissimae illae iustissimaeque antiquorum Germanorum leges, si quis carum fontes & capita expenderit, R auctoritatis pondere , & utilitatis ubertate videntur superare h. Ignorahat Germania leguleios, praecones actionum , formularum cantores, syli barum aucupes. Non hic erant leges innumerae, subtiles , captiosae, in quas incauti, etiam nihil tale meriti, tamquam in laqueos inciderent: nihil hic praetorum edictis, ad decipiendam plebem comparatis, nihil iureconsultorum interpretationibus, aut, si mauis, cauillationibus, statuebatur pretii, nihil denique inhularum vulturumque togatorum artibus, quibus cum ipsa aeternitate lites communicarentur. Simplicia hic omnia , iusta ac sanctissima. Pauca erant instituta, sed perspicua, iustissima, atque ex ipsa illa aeterna ratione prudenter derivata, quibus docebantur maiores nostri non infinitis concertationumque plenis disputationibus, sed auctoritate nutuque legum, domitas habere libidines, coercere omnes cripiditates, sua tueri. ab alienis mentes, oculos, manus abstinere Et quae aliae, quaeso, leges exspectari potuerunt a gente, quae ab omni luxu, libidine, ac habendi cupiditate aliena, non in caussiclicorum strophis, sed in rccte factorum conscientia collocabat fiduciam λ, & in qua, ut ait CORNELI Us TACIT us , auctor. grauissimus, plus valebant boni mores, quam alibi bonae leges D Quare sinos pro eo ac decet, nos nostra patria delectat, cuius tanta est vis tantaque natura, ut Ithacam illam, in asperrimis saxis tamquam nidulum adfixam sapientissimus Vlysses ipsi immortalitati anteponentam existimauerit: quo amore tandem inflammati esse debemus in eius leges, quae tantum aequitate omnium gentium iura superarunt, quantum ipsi maiores nostri reliquis innocentia sanctitateque morum praestiterunt m l taeque id unum est, auditores , quod nos aci conquirendas atque e situ & puluere extrahendas illis D Uustratio malo is propositionis a simili t

quemadmodum ex naturae ordane diuinae ita

ex legibus bonis hominum sapientia quam

maxime Hucet.

ae Μinor propositio syllogismi primi or

torii. Illustratio minoris a comparatione legum Germ. eum ML tabulis Rom. er adcommo aviume elogii earum apud Cuerorem ad leget ratriari ιὶ Aetiologia minoris propositionis I. Leges

enim Germanorum cmni subtilitate earum

runt.

k Aetiologia eiusdem II. Latae enim sunt agende Ωmnium imi centissima er sanctili α

295쪽

sYLLOGE EXEMPLORUM. ars

Ias patriarum legum reliquias debeat inflammare : sunt enim & alia, eaque maiora n. Est haec mortalium omnium indoles, ut pleraque utilitate tua metiantur, e ue demum existinent industria & contentione sua dignissima , quae maximo sibi usui intelligunt futura. Neque ita immerito sentiunto. Quum enim vitae breuitas nos spes vetet inchoare longas, nec ullum tempus a bonae mentis studioso videatur prudenter collocatum , nisi quo legendo meditandoque melior, reique publieae utilior, redditur: facile p-tet, non esse superuacua consectanda in tanta temporis egestate, sempe que nos meminisse debere ρ, non scholae, sed vitae, quidquid discimus , esse discendum. Consultus a nescio quo Aristippus, quid potissimum ad Iescentibus putaret discendum ' Id, inquit, quod viris ad usum vitae con modissimum futurum est. Praeclare profecto ac sapienter. Quotus quisque enim, ut ait PLINIVS, tam est patiens, ut velit discere, quod in usu non sit habiturus ql Quae si vera existimamus, ut sunt prosecto verissima: com sequens est, ut leges Germaniae antiquas omnium praestantissimas & in ipso foro nostro agendis caussis utilissimas iudicemus r. Equidem plerique hodie in ea sunt sententia, vivere nos debere legibus Romanis, easque . non olim Romae magis , quam hodie in Germaniae foris ac iudiciis, vigere. Verum enim vero dici non potest, quantum hos fugiat ratios. Tametii enim iura Iustinianea initio in scholas, ex his in palatia principum , ac postremo in tribunalia penetrarint; contigisse tamen videtur Germaniae, uod in magnis aquarum exundationibus solet. Quemadmodum enim tunc peciosissimae quaevis aedes diruuntur, arbores evelluntur humo, multaeque res peregrinae sedibus suis motae, & incertis vibratae fluctibus, in temras nostras proiiciuntur; ita illaetabili illa patriarum legum eluvione, oritimis iustissi in isque legibus, loco motis, aliae peregrinae sunt inuectae, id est, ius illud iustinianeum, quo non temere aliud a Germanorum instituris reperiri potuisset alienius. Sicuti autem in tristi eiusmodi diluuio non Omnia ita penitus Pereunt, ut non, decedentibus aquis, complura adpareant antiqui splendoris ac fertilitatis vestigia : ita nec legum patriarum omnium ita secimus naufragium, ut non praeclarae quaedam earum reliquiae tamquam fractae disiectaeque tabulae hinc inde in foris ac tribunalibus su Persint t. Et sane, si dicendum, quod res est, pleraque, quibus in soro uti-

scholas , sed vitae discendum. Illustratio maioria propositionis a testinis vio Arisippi Plinii. o Μinor propositio et legra antiquae Germa

nicae in foro fiammam militatem adferunt. a Aetiologia minorrai non enim eas periasty

euit ius Romanum.

ω Traasitio ad argumentum II. quod huic syllogismo oratorio ineluditur risoaeumque in 'ro utilitatem fiammam a fm, illud Literaritia ex endum es. Rues antiquae Germaniae in foro viaisarem summam adferurit. Stant ergo da emisis exeolendae.. Maior proposido huius syllogismi oratorii. Rauo maioris propositior . Non emm

296쪽

mur, instituta, non Roma aut Constantinopoli ad nos aduecta, sed ex antiqua Germania tamquam per manus tradita accepimus. Vigent in foris nostris complura Romani iuris praecepta: ast, non ideo vigent, quod Romana sunt, sed quod ratione ac aeterna illa lege quam ex natura ipsa adripuimus, hausimus, ex preissimus, nituntur. Contra ea, quae vere a Romanis anuenta constat, ea si non omnia, saltim pleraque , in Germania nostra ho-ὼicnum exsulant, nec potuerunt adhue. quidquid moliti sint iureconsulti, Huitatis nostrae iura impetrare. Quidquid in iuris prudentia Romana de libertis ac seruis, de ingenuis ac libertinis, de ritibus manumissionis, ac iuribus patronatus, de patria illa, qua filii regebantur, potestate, de emancipatione, adoptione, ritibus nuptiarum, de tutoribus item ex lege Atilia, Iulia& Titia, ac denique de tutela parentum fiduciaria, ac patronorum subtilins me disputatur, illud omne in foris nostris non maiorem , quam leges Indorum aut Persarum , adfert utilitatem. Aliae apud nos audiuntur personarum diuisiones. Quotidie in foris nostris disceptatur de nobilibus & plebeiis. de dominis directis & vasallis, de amisassiis & schri Bassis, de colonis, cur-medis, lassis, Iandsidetis, hominibus propriis, de liberis separatis dc non

separatis, de lauetiis in conspectu eccleuae iactis, quae omnia longe a sunt a disciplina Triboniani. Iam si porro nobis ea, quae de rerum iuribus,& de modo litigandi in iure Romano traduntur, ob oculos ponimus: denuo vix quidquam, quod in Germaniae foris locum inueniat, reperiemus. Frequentissime in his audiuntur pacta successoria , gerada, res expeditoriae,sdeicommissa familiarum, lites cambiales , actiones exequutivae, actioncs ex pacto, aliaque huius generis innumera, quae adolescentibus soli iuri

Romano innutritis tam noua atque inexspectata videbuntur, ut primum incurias nostras delati, credituri sint se in alium terrarum orbem venisse se. Equidem non ignoro, auditores, quantum operae impendant jureconsulti, Romanarum legum admiratores, ut omnia, etiam patria instituta ex illo v

tere iure Quiritium derivasse vi)eantur: sed id scio etiam, infeliciter plorumque iis hoc commentum procedere. Quis enim credat, actionem, qua

damna hodie ulciscimur, esse ex lege Aquilia, quum eorum nihil, quae ab Aquilio ea lege cauta legimus, in Germania usu usquam receptum sit 'Quis credat, parentum potestatem in liberos, quae apud nos viget, ex illa patria

Romanorum maiestate esse, quum, quae Romani ea in re inuenerunt, in Germania non magis, quam in ultima Thule, seruentur x l Scilicet quemadmodum mali inititores merces patrias, mutato tantum inuolucro, properegrinis obtrudunt, ut eo facilius inueniant emtores, peregrinis istis nominibus delusost ita sua interesse putant iureconsulti, ut omnes leges Germanicas, quoad eius seri potest , Romanas esse mentiantur, ut tanto fre- . quentiores ad acroases has constuant adolescentes, immodica rerum Romanarum id ulustratio per iusti Μν. H SOIulio obiectionis.

297쪽

nhrum admiratione iam inde ab incunabulis imbuti v. Quae eum ita sint, quis non videt, pleraque, quae in foro nostro di lceptantur, ex antiqua Germania tamquam fractas e naufragio tabulas, ad nos peruenisset Et quis dubitet, quaeso, fore ut maxima lux adsulgeat iuris prudentiae nostrae, si plures Conringit, Conradi Sinceri, Schisteri aliorumque doctissimorum virorum exemplo excitati, in indagandis explicandisque antiquis Germaniae legibus paullo plus studii atque industriae conferrent et 8 vos itaque.

auditores ornatissimi, qui veram laudem ac dignitatem quaeritis, vos ego hortor atque obtestor, Vt tanto alacrius hoc antiquitatum Germanicarum

studium amplectamini, quod & iustissimas prudentinimasque vobis leges se peditabit, & in forenti illa, ad quam adspiratis, opera incredit,ilcm adserct

utilitatem. Quam beata tunc erit Germania nostra, si illa tot peregrinarum legum mole leuata erigere se denuo ac veluti lacertos mouere coeperit 3 Et quantam laudem gloriamque adsequentur, quicumque in hoc tam salutari rei publicae studio omnem operam atque industriam collocauerint i Ha-hetis ergo, iuuenes, campum, in quo Virtus Vestra, partaque tot vigiliis eraditio excurrat: vestrum erit, praeclaram hanc bene de re publica merendi occasionem non dimittere e manibus, sed ita res componere, ut studia vestra & patriae utilia dc vobis quam maxime sint gloriosa a.

CONSECRAT vs. bSI, quemadmodum animus , sc orationis atque eloquentiae opes , triste morialitatis fatum effugerent, nec ea esset rerum humanarum condi stio , ut eloquentissimi non minus, quam indiserti, effuso extremo spiritu , conticescant: nusquam profecto, nisi in pallido STRYΚΙΙ incomparabi- Iis ore, par tanti viri laudibus facundia posset reperiri. Nam nec in quo dicendi vis de copia uberior exstiterit, nec in quo maior fuerit oris at que, Illustratio a simili.

ατὰ Conclusio secundi argumenti. Elo I mm Germaniae antiquarum ιndagatio sinino nos o dignas a es. J Coaci sio totius orauonis Paraoneu . b Paneorieus h Ie iam tyses exscriptus est Halae Magd. CIIIoccx. in fol. Sed quia exempla iam pridem dispaructauu hic eum recasum dedimus.

298쪽

que orationis commendatio, ex omni memoria nostra cuiusquam recorda mur. Sed i v v IT haec nostra quondam felicitast FVIT, eneu, eloquentissimu STRYΚIVS , iucundum eruditis nomen, iuris prudentiae colu

men, litterarum decus, maximum Fridericianae ornamentum : PvIT, i

quam , &, quod mens, recenti dolore languida, aegre proseri, obmutuit. Non cathedras amplius diuina eius & suauissima implebit oratio: QOn croateria. non iureconsultorum consessus, candidissima illius voce person bunt. Siluit, adquieuit, conticuit: nec quidquam nobis ex tanta bonorum adiluentia , praeter triste desiderium , fatorum inuidia reliquit. Ο fallaces hominum strat o incerta gaudiat o ancipites rerum vicissitudinest Eone euentu academiam viri consummatissimi ingenio frui oportuit, ut erepto tanto acerbiore dispendio carereti Eane lege ex STRYΚIo tam incredibilem laetitiam cepimus, ut eius amissione tanto vehementius excruciaremur ' O dies , O tempora, quod huic dolori nostro solatium dabitis ZQuis itaque miretur, omnem ferme eloquentiae vigorem eum STRYΚIO elanguisset Quis miretur, disertissimorum virorum Musas, subito moerore perculsas, nunc tacere ; funerique huic, nulli eruditorum indefleto, tristi potius ac religioso silentio , quam laudibus parentare e I Quemadmodum enim sol, 1imul ac diurno itinere defunctus iucundissimum luminia sui iubar oculis nostris subduxit, non nisi tenebras orbi reliquit & noctu na silentia: ita , exstincto sole nostro, exstincto STRYΚΙΟ, quidquid antea in laudes illius officiosissimum fuit, iam moerorem silentio testatur, attonitumque obstupescit d. Enim vero quid agimus Z quousque lugebimus tandem ' quamdiu dolori indulgebimus t Vincat demum adfectus adfectum; soluat tristitiam amor : luctum pietas; desiderium sidelis grati animi

memoria. Satis luximus, quem nimis numquam lugebimus: nimis defleuimus, quem numquam degebimus satis. Id reliquum est, ut in consummatissimi vi RI medita intenti, gratos nos & devotos piis Manibus perpetuo exhibeamus e. Permitte igitur, o sanctissima anima, quae iam coelitum choris adsociata laeta laetitiis omnibus aeternum triumphas , permitte, o admiratio quondam litterati orbis, nunc desiderium & dolor : permitte ainquam, desideratissime STRYΚI, ut haec communis tristitiae flentia, si

non tersa oratione, gemitibus tamen planctibusque interrumpam, & supremo hoc officio non tam TvIs laudibus, quam incredibili dolori meo, satisfaciam. Amisi T E studiorum meorum auctorem, amisi patronum, amisiparentem, quem alterum mihi benignum numen indulserat. Patere ergo zvt in illaet ili hoe pietatis officio orbitati meae leuamentum inveniam r& vel defuncto TIBI grati memorisque animi vota exsoluam, qui tot suma viae laeti mu exordii prorasis. tam gravκio H Apodosis e meriso tamen dicendum de laudi

apud nos omnis eloquentia videtur obminuisse. bus ST TMI.d illustrauo a siauli, loco aetiologiae. .

299쪽

a vivente beneficiis cumulatus, ut ingrato mihi vivendum moriendi mque videatur. Non quidem is ego sum , qui dicendo decus aliquod addere posism virtuti TvAE, laudes omnes supergressae. Quis enim tam abiecte demeritis T vis immortalibus sentiat, ut T E sempiternae gloriae per eum commendari posse putet, qui T E commmdando, nec propriam ingenii laudem consequatur ' Attamen quum nec pietati satisfacere aliter pollim , nec debitori turpe sit, vel minimam crediti partem soluere, si reddere

caput, atque aere alieno exire penitus nequeat : indulgebo aliquantulum ingenio, dc isthoc perpetuae Venerationis meae consecrabo monimentum ein maximo lucro positurus, si non tam diserti, quam grati piique hominis

officio defungar. Minus certe alias audacem ipsa me alacriorem reddet dissicultas, cogitantem, quod mihi necessario eueniet. ut tantam laudum ubertatem nec exaequare dicendo , nec cogitando satis adsequi possim .

idem cuilibet, quamvis exercitatissimo dc omnibus ad dicendum instructo homini euenturum fuisse f id vero in tanta laudandarum rerum adfluentia primo, quid secundo loco proferam l Quid dicam tam praeclarum ac admirabile, ut non plura atque eminentiora silentio praetermisisse videari obruor profecto dice dorum multitudine, dc, quod summis aliquando oratoribus contigit, copia ipsa ad inopiam redigor. Sane si rhetorum praeceptis obstringendus animus, qui vel in disciplinis a seruitute abhorret, aliena multa SIRY-ΚΙO tribuentur, qui sic abundat propriis, ut emendicatis ac quaesitis ali

unde neutiquam indigeat. Dicendum erit de natalium fortuna, quae non

est arbitrii nostri, sed cuilibet divino fato de voluntate destinatur. Ρra dicanda nobilitas patriae , quae auspicatissma STRYΚlI incunabula priamum adspexit, quasi ut vina a iugis Falernis, Gauricis, Massicis, ita excelsae animae a patrio solo peterent pretium , dc non potius civitati suae splendorem virtute conciliarent. Nec praetermittendae erunt opes, & tunae obsequia, quae tamen nec bonum quemquam etficiunt, si adsint,

neque, si absint, deteriorem. Aliis isitur incedam vestigiis, de in num rosa laude non amplificandi locis, sed delectu utar. Qui absolutissimum

quoddam Phidiae signum contemplantur dignitate formae adeo rapi in admirationem solent, ut mens obstupefacta totius perfecti operis artificium uno obtutu non capiat. Lustrantes itaque membra singula, jam -- Ciem persona dignam praedicant, iam decentem humerorum latitudinem. iam toros egregios, dc adcuratum musculorum positum, iam denique venas omnes decore expressas, ipsumque statum corporis de proportionem mirantur, dc ex omnium pulcritudine partium de totius statuae praesta

tia iudieant. Mihi similiter in STRYRIO persectum iureconsulti ex ei n-

hi a

300쪽

plar admiranti, per partes Videtur eundum, quae laudem hane eumvIa tissime absoluunt, demonstrandumque , nec ad eruditionem admirabilem , nec ad summam prudentiam, nec ad pietatem diligentiamque incitatissimam quidquam IPSI defuisse g. Tantum est iureconsulti tamque eximium nomen, ut illo uno omnes doctrinae sapientiaeque copiae contineantur h. Fuerunt quidem, fuerunt tempora, quum dignitate hac in ludibrium prostituta, ii demum erederentur, quidquid in iuris prudentia summum est, attigii se, qui nec leuiter gustatis sapientiae elementis, nec optimis artibus a limine salutatis, illud unice per omnem aetatem egissent, ut in cathedris barbari, in litibus non incauti, &in foro ranis essent loquaciores. Nati hinc sunt leguleii, rei publieae fata-Ies, praecones actionum, syllabarum aucupes, qui non nisi multarum legum fibi non intellectarum principia uno spiritu recensere, atque ad singula ver-ha Bariolum, Baldum, & nescio quae alia pudenda saeculis nomina, velut caput aliquod Gorgoneum obvertere didiccrant. Sed o miseram , o ridiculam ariem, quae in eo fastigium sapientiae constituit, ut fatearis, nihilo te esse aut Accursio aut Bariolo sapientiorem l Diu itaque est, ex quo orbis legantior status controuersiam mouit febriculosis hominibus, quorum auctoritate antea iuris prudentiae dignitas non minus, ae Atlante coelum, suntineri videbatur. Laborat nunc eorum fides, &, iam felici temporum re- Paratione , ea sequuta est rerum immutatio, vi qui olim classicis de primis adscribebantur ordinibus, hodie vix in proletariis aut capite censis locum inueniant i. Alia nimirum sunt artis aequi & boni ornamenta, alia & vali Hiora praesidia, quibus dignitatem suam gloriamque cum laude tueatur. Si quis est mortalium, qui praepotente ista ac gloriosa sapientia generosum Mnimum praemuniuerit, qui praestandae tuendaeque beatitudinis rerum publicarum prudentiam sibi summam conciliarit, qui , quid iustum, quid honestum, quid decorum si, omnesque veritatis inuestigandae rationes innumerato habeat; qui denique dc uniuersam Romanae antiquitatis effigiem,& patriae mores ae disciplinam, veluti animo impressa, circumserat; nunc demum tantam adserre ad iura peritiam existimandum est , quantum horum adminiculorum copia se a vulgo segregavit h. Grande profecto atque ard iam negotium t sed eui vivida STRYΚΙΙ excitatiorque indoles ab ineunte aetate adcuratissima cum diligentia se praeparauit, in hoc uno omni cura atque animi sollicitudine defixa, ut iureconsultum aliquando non nomine

t Propositio vel partitio , ex qua elucet pa

Regyricum hunc esse non sina .is. sed -νΘε-ιε. Via part. II. e. 3. g. s. Sistitur enim idea bona iureconsulti, ostenditu

que eum I) eruditum , II) prudentem , III) pium, IIIIo diligentem esse deberi Primum argumentum tractationis ostendit iureconsiliti erudit Ionem , ubi I locus

communis eiusque inesse Iovi debes Veeruditis rus.. Illustratio a contrario. kJ Aetiologia loci communis. Multae enim artes a Ioo addiscendM sunt,s nomen Ma

SEARCH

MENU NAVIGATION