장음표시 사용
311쪽
Quo quidem facto,si alius quὶm verus hires possessor se
haeredi eatis, regulariter definitur eum teneri, sed itademum, si vel pro haerede, vel pro possessore possideat, nam cs teroqui contra eum , qui aliquo speciali titulo, veluti emptionis, donationis, legati, dotis munitus est, ideo cessat haec actio , quoniam , cum petitio haereditatis , actio fit generalis , utique consentaneum est, ut generi per speciem derogetur. Pro haerede possidet, qui putat se haeredem esse, pro possessore vero, prςdo,qui interrogatus cur possideat, resp5surus sit,quia possideo,nec ullam causam possessionis possit dicere. Iam quo ad ea
quae veniunt in hoc iudicium, placuit uniuersas res hae reditarias, in hoc iudicium venire,siue iura, siue corpora sint, dc non tantum ipsas res , verum etiam fructus earum. Nam cum in singularum rerum, quae augeri non poliunt, iudicijs, fructus extra ipsas res computentur,in uniuersalibus , secus acceptum est, ut nimirum fructus ipsam hqreditatem, tanquam eam, quq augmentum & deminutionem natura sui accipere possit, augeant. Planὶ eum multa reperiantur tractata,de distractis rebus haereis
di tariis , de dolo praeterito , & de fructibus , data est de
ijs,certa quaedam Senatusconsulto forma, cuius verba, ,haec sunt. Pridie idus Martias, Iulius Balbus,& Publius Iuventius Celsus, Titus Aufidius, cenus Seuerianus coriri sules,verba secerunt, de his, quae Imperator Caesa. Traiani Parthici filius, divi Neruae nepos, Hadrianus Auguis stus, imperator, maximusque princeps,proposuit quinto , , Nonas Martias quae proximae fuerunt, libello compi se xus esset, quid fieri placeat, de qua re ita censuerunt. Cum antequam Partes caduce, ex bonis rustici,fisco ρο- , , terentur,lii qui se haeredes esse existimant, haereditatem
,, distraxerunt: placere, redactae ex pretio rerum vendita- is rum pecuniae usuras non esse exigendas. Idemque in
,, similibus causis seruandum esse. Item placere a quibus is haereditas petit uisset, si aduersus eos iudicatum esset, is precia que ad eos rerum cx haereditate venditarum peruenise
312쪽
AD PANDEC. IVR. CIVI. LIB. III. 3or
ctus,nam si quis tutelam vel curam,vel negotium, vel aringentariu ,vel quid aliud, unde obligatio oritur,certo loco administrauit: & si ibi domicilium non habuerit, ibi se debebit defendere. Tertio successionis, nam haeres ab sens , ibi defendendus est, ubi deiunctus debuit, & conueniendus, si ibi inueniatur. arto consensus, nam si se sub ij ciant aliqui, iurisdictioni,& consentiant, inter consentientes,cuiusuis iudicis , qui tribunali praeest , vel aliam iurisdictionem habet, est iurisdictio. Legatis autem,in eo quod ante legationem con traxerunt, reuocandi domum suam ius datur , nisi sortὲ vel ipsi agant, vel
persecta legatione subsistant, tune enim conueniendos eos diuus Pius rescripsit. Plane si legationis tempore,vel delinquat,vel contrahat legatus, non inique cogetur eius nomine iudicium accipere. Nam aliter potestas dabitur legatis, sub hac specie, res alienas domum auserendi. Enimuero si haereditatem adeat,non licebit ne legatari a quidem, aduersus eum, tempore legationis agere, videlicet quia genus illud contractus, pro modo est necessariet Iodammodo obligationis, cuius Modellinus sub titui. e actio. c. t. meminit. Si quis autem in legatione constituerit, quod ante Iegationem debuerit, non cogitur ibi iudicium pati, ubi constituerit, ne legati impediatur, nisi forte id Romae secit, tunc enim negotium, quasi Romae contraetiam esset inquit Iulia
nus de consti . pecun .e. . habetur. Nunc vero redeat,unde deis
313쪽
AD PANDE C. IVR. CIVI. LIB. III.
uenissent, A si eae ante petitam haereditatem deperis.
sent, deminutaeue fui sient, restituere debere. Item eos qui bona inuasilenticum lci ent ad se non pertinere, etiamsi ante litem contestatam fecerint . quo minus polliderent, perinde condemnandos, quasi possiderent. eos autem qui iustas causas habuissent, quare bona ad se pertinere ex illi mallent,vsque eis duntaxat, quo loeupletiores ex ea re facti essent. Petitam autem fisco haeredita- tetra ex eo tempore existimandum esse, quo primum scierit quisque eam a se peti, id est, cum primum aut denunciatu me:set ei, aues iteris vel edicto euocatus esset, cesuerunt. Iam vero per petitionem haereditatis non solum contendere possumus haereditatem uniuersam ad nos pertinere, verum etiam partem aliquam haereditatis. Nam idem ius esse debet in parte, quo ad partem, quod est in toto, quoad totum. & ideo metiendo ius ex persona petitoris non ver6 ex eo quod possessor occupauit recte traditur,s exasse quis haeres fit, totam haereditatem eum vendicaturum , licet reus unam rem pota fide.it, si ex parte . parte licet reus . tota possideat haereditate. Na nca oportet ex eo quod patitur, veru e X eo quod
agit, tanq nobiliori ac prς statiori,cuiusque rei naturam, quemadmodii est apud Phiscos ςllimare Interdum auistem praetor incerte partis haereditatis petitionem indulget, idoneis causis interuenientibus. ut puta, est deiuncti fratris filius, sunt & uxores defuncto i ii fratrum praegnates quam partem fratris si ius h reditatis vindicet, incertu est, quia quot edantur fratrii defuncti filii, incertu est. Igitur datur incertae partis petitio, sed quae tame, ut ait Paul. c. R. per iudice fiat certain. Atq; haec quidem de iis heredibus, qui iure legitimo . sue ciuili succedunt quibus proprie competunt, illae de quibus diximus petitiones haereditatis. Iam autem cum sint de alii nonnulli successores qui vel iure honoris saccediit, ut qui bonorum
possessione ppretore adipiscutur , vel per senatuscos ulta, ut quibus ex fideicommillo stelli tuta eli haereditas, quibus
314쪽
bus utiles tantum, non directς,tribuuntur actiones: recte quaesitum est, ecquid & illis accommodari possint haec remedia. Et est probatum latundem consequi bonorum possessorem vel lideicommissarium, per possessoriam vel fideicommissariam hς reditatis petitione, quantum superioribus ciuilibus, ali ionibus haeres consequi potest. Namqtramuis in re ipsa , sit quidam subtilis inter legittimos Sc alios successores differentia est enim in alijs plus facti, in alijs plus iuris quantum tamen ad utilitatem comunem & usum attinet, nihil est admodum, in quo unus ab alio discrepare videatur.
OST actiones quae de uniuersitate pro positet sunt, sequitur actio singularum re rum petitionis , quae quidem vel ad res
corporales pertinet siue eae mobiles sine& le mouentes, siue solo contineantur, --& rei vendicatio nuncupatur: vel ad res incorporales siue seruitutes. quae aut personarum sunt, aut rerum, ut in posterioribus dicetur. Rei vendicationis nomen quod assertionem in libertatem significat, λVindicio seruo tractum esse, author est Liuius, qui quod coniurationem iuuentutis de reducendo Tarquinio detexisset, primus in libera ciuitate, libertate est assecutus. Alii tamen a vindicando dictum malunt a quo & vindicum nomen pro manavit, qui vel ipsi assertores sunt Iibertatis,vel causam eius, qui de libertate cotendit adiuuant. Et quide queadmodum in actionibus in personam,quet da quasi prenenso personae, per raptione in ius reprῆ- lentari solet, quae qui de preheso in aeris conlatas ta latὁ patebat, ut per manus iniectionem , primum in ius, deinde domum duci, dc vinciri, de tandem in partes seca-
315쪽
AD PANDEC. IVR. CIVI. LIB. III. 3er
ri possent:ita etiam in actionibus in rem, quaedam , quasi
manuum colertio, super possessione rei adumbratur. vl-
pote cum vindicare nihil sit aliud veteribus, quam vir dictas ipsas, hoc est, rem de qua disceptatio est ut interpretatur Festus Pompeius ) in iure prile sente,cum aduersario simul predere,ac in ea re, vindictam correptionem manus, omnibus verbis solennibus, apud praetorem facere , quod ell, ex iure manum conserere. Sed suὁre suc- cessii temporum, nisi me fallit obseruatio, tres diuersae ac discrepantes formet vindicationis. Prima erat quam Lexsa. Tabuli praescripserat; qua quide quemadmodu author est Gellius, cauebatur, ut no nisi de re in iure pri senti, siue ager,sive aliud quid esset disceptaretur. Quet quide disceptatio procedebat in eum, quem supra diximus modum,videlicet,ut is qui vindicaret re simul cum aduersario prehenderet,& in ea re,certis verbis,vindiciam correptionem manus,per quam suam esse assereret, in re atque in loco prqsenti apud praetorem faceret. Et in hae quidem disceptatione solenni,vindiciae,hoc est rerum de
quibus quetrebatur detentiones,dabantur regulariter secundum antiquum possessorem , nimirum, ut pendente lite, suo loco res maneret, praestita tamen cautione, nihil
se deterius in possessione facturum de qua iurgium esset. Quoties veris lis esset super causa liberali, lege ra. Tabu .cautum erat, ut siue quis in seruitutem peteretur, sine in libertatem: fauore libertatis, vindiciae darentur secundum libertatem, hoc est,ut si quis de possessione libertatis, in seruitutem peteretur, ni nil pendente lite moueretur de possessione: si contrie seruitute in libertatem, ab aliquo vindicaretur, interea dum lis penderet, fauore libertatis, pro libero haberetur. Secunda forma vindicationis per praetores, tacito populi consensu, csistitue batur . nam postquam praetores sic enim lesendum apud Gellium putamus) propagatis Italiae finibus, datis
Iurisdictionibus, negotiis occupati, proficisci, vindiciarum dicendarum causa, longinquas res grauabantur, institua
316쪽
stitutum est, contra duodecim tabulas , tacito sensit, ut
litigantes, non ex iure, apud praetorem manum consererent, sed ex iure manu consertum vocarent, id est,alter alterum,ex iure ad conserendam manum in rem dequa
ageretur vocaret , atque prolecti simul in agrum de quo litigabatur, tunc aliquid ex eo uti unam glebam in ius, in urbem ad praetorem deferrent,& in ea fleba, ta quam' in toto agro vindicaret. Et quoties prosiciscerentur, ad
huiusmodi glebam aliquam, hoc est, ad ipsas vindicias sumendas,id luperstitibus hoc est testibus pr0entibus sebat. Tertiam rationem vindicationis suam coeptum est posterioribus temporibus. paulatim recedi,a superstitiosis illis & solenibus sormulis antiquitatis describit Asconius Pedianus, his verbis. Lis vindiciarum est cum liti-'' gatur de ea re apud praetorem , cuius ii)certum est, quis
'' debeat esse possessor , & ideo qui eam tenet, satisdat pro' pr de litis vindiciarii aduersario suo,quo illi satis iaciat, ' nihil se deterius in possessione facturum, de qua iurgium' ' es Iet. Rursus sponsione ipse prouocatur, ab aduersario,
certae pecuniae , aut pellimationis, quam amittat, ni sita, '' sit haereditas,de qua contendit. Haec verba Pediant,de' ' monstrant, rei vendicationem, tunc temporis, talem quodammodo formam habuisse,qualem dei cribit Imp. ca. t.de satisdat. Instit. lib.4. Iam autem quae hodie in usu vendicatio est,duum est generum, una ciuilis, altera DE RE 1 va pretioriana. Iuris ciuilis est, qua is qui aut iure ciuili, DICATIO. aut gentium dominium alicuius rei habens,& possenio-μῆ nem eius amisit, agit aduersus eum , qui eam rem posu-det,ut dominus proniicietur,& officio iudicis aduersarius, si aliquo modo restituendi eius facultatem habeat ad 3 restituendum compellatur. Dico autem qua is asit qui domin tu habet,vel iure ciuili vel iure entium,quia cum rei vendicatio non si ex eoru numero, qui propria sunt civium Romanorum,cuiusmodi est mancipatio, sed eorum quae peregrinis omnibus,etiam ijs quibus commeriscium datum non est, competunt, cuiusmodi sunt traditio,
317쪽
AD PANDE. IvR. CIVI. LIB. III.
tio, usucapio, in iure cessio : merito nihil refert, utrum dominium quis habeat rei vendicandae,iure communi lc gentium,an verδ iure Quiritum . & ideo no solum eum seruum recte vindicamus, qui ex iure miritum dominii nostri est,uerum etiam eum,qui tantum est,in bonis nostris. PlanE Iiberum hominem, qui in potestate nostra degit, no rectὸ vindicamus,nisi Εκ IURE ROMANO:
uoniam nulli alij populi,intelliguntur tapIenu habere
ominium, quod quidem vindicationem pariat, in liberos tuos, quam ciues Romani, sed possessionem latum,& ideo,vel ad interdicta,vel praeiudicia,vel ad cognitionem praetoriam, in quibus omnibus possessiois quaestio vertitur,remittuntur.Quod autem dico hane actionem, etiam aduersus eos elle,qui aliquo modo restituendet rei habeant facultatem: hanc nimirum habet causam, quoniam si is qui agit, probauerit se dominum, Vtique necesse habebit ille restituere, qui non obijciet aliquam
. exeptionem. Ideo autem non hoc pronunciari aio,restituendam rem esse,sed tantum dominum esse eum, qui agit: quoniam haec actio , non in personam, quae utique oblirata non est, sed in rem, concipitur. Ideo denique officio iudicis contineri,ut fiat restitutio,quia cum iudicis, tanquam boni viri, sit, non hoc solum spectare,quid ego petere possim, nec ne, sed quid conueniat aduersa rium mihi praestare, consentaneum est, ut postquam cognouerit me dominum esse,iubeat arbitrio suo est enim haec actio arbitraria) rem restitui, n alter cum alterius iactura locupletetur. Et sane, qui restituere iussus,iudici non paret,contendens,no poste restituere, siquidem habet rem, manu militari,officio iudicis, ab eo possessio
transfertur, & fructuum duntaxat, omnisque caulae nomine,condemnatio fit. Si vero non potest restituere,sis quidem dolo fecerit, quo minus possit, in quantum aduersarius, in litem,sine ulla taxatione in infinitum iura- uerit, damnandus est, si verb nec potest restituere, neei dolo fecit,quo minuspossit, non pluris,quam quanti res
318쪽
est id est, quanti aduersarij intersuit, condemnandus est. Hae e sententia generalis est ad omnia, Z siue interdicta, siue actiones in rem . siue in personam sint, in quibus ex arbitratu iudicis,quid restituitur, locum habet. Praetoria in rem actio,a Publicio prεtore,primum constituta est, a quo Sc publicianum iudicium appellatur . Nam si bonae fidei emptori legatarioue,aut alij iustam causam
habenti,res a non domino tradita suerit,&is antequam usucapionem expleuerit, possessione sorte ceciderit, solutius aequitatem sequendo, utilius visium est, quan uis ipso iure, cum dominus non sit, vindicationem non habeat, tamen propter bonam fidem,& priorem titulum,& cc piam usucapionem actione aliquam in rem, illi accommo dare. Quam quidem hoc colore proponit, licet enim aequitatis tuendae gratia, quemadmodum author est Plato fingere, cuius etiam exemplum exstat, in querela in- ossiciosi) quasi eam rem usuceperit, quam nondum usu suam secit. Verba autem ipsa Praetoris haec sunt: Si quis id quod traditur, ex iusta causa, non a domino, Mnodum usucaptum, petet, iudicium dabo. Enimuero rei uendicatio ilicet proprie ijs competat, qui verum habent domini umi propter tame utilitatem, placuit, in rem actionem,aduersus quem uis posselso rem, etiam ijs competere, qui in perpetuum, vel ad non modicum tempus, fundum vectigalem conduxerunt, a municipibus. Nam quemadmodum in actionibus hoc tribuitur, ut utilis actionis & directet vis eadem sit ἱκ potestas: ita etiam in
dominijs rerum,hoc probatum est, ut quomodo is cuius pleno dominiores est,uedicationem habet,eodem etiam Is, cuius per emphyleusina est, habeat: propter scilicet utile dominiit, quod in vectigali,hoc est, emphyleuticario lando, representatur, quemadmodum ipse contractus emphyleuticarius, non longe abest,ab emptione & venditione. Sed cum agri ciuitatum, vel ita colendi dantur,ut priuatos agros nostros colendos dare solenaus, ver
hac lege,ut quamdiu vectigal pro ijs pedatur,tamdiu neq;
319쪽
AD PANDE. IVR. CIVI. LIB. III. 3ii
ipsis qui conduxerint,neque iis qui in locum eorum sue cesserint,auferri eos liceat, hete impositiovectigalis,varijs
de causis contingit. Vel enim se,ut agrum sterilem,peris petuo colendum certis pensionibus loce mus quod genus contractus, proprio nomine ἐναφuτευσις vocatur: vel ut simpliciter nobis heredique nostro, fundum,certo in an nos canone, conducamus, qui contractus perpetuari uadicitur,vel denique ut fundum nostrum, creditori no stro cui eum pro certo annuo reditu pignori opponere volumus quemadmodum est apud Plinium)mancipemus,Meunde ab illo, imposito vectigali. recipiamus, quod qui dem ius sic aequisitum, tu cατευ κου nominatur, pro o te rea quod ius sit creditori, si non satissat,in bona d hi toris sibi pignorata, quasi propria authoritate ingrediendi. Atque haec quidem, de speciali rerum singulariam corporalium,vindicatione.
E S incorporales, quae quidem ad sp cialem vindieationem pertinent, se uitutes appellantur, ducto nomine ab eo , quod quemadmodum ille fundus, qui nulli est obnoxius, & optimus maximus dicitur, liber vocatur, ita etiam Iro seruo habeatur ille, qui alterius quam proprietatis omini, iura legessit, sentiat. Sed limi seruitum, alis per
sonarum, aliae rerum. Personarum sunt,quq solis perso nis debentur,nec sine his consistunt,ut ususfructus, usus, habitatio, nam haru seruitutum ea est natura,ut sine persona utentis, fruetis, habita trisue ne intelligatur quidem, uti author est Iulius Paulus de stip. ser. c. 26. Suntq; proculdubio no alia de re, primu omni u a proprietate separatae,q amici alicuius, qui hqres no esset, gratificadi causa.
320쪽
Rerum serni tutes sunt, quae Sc praediales dicuntur, ob id quod sine praedio quod seruiat, & item quod domine istur,regulariter non eo sistunt,ut iter,actiis, via, ius altius
tollendi, prospectus luminum , cum similibus. Et sui dem,cum id iure ciuili,pro nullo censeatur,quod nullam de se praebeat utilitatem, suod bonum tibi est,uerbi gratia, ius altius tollendi habere, si nullum praedium quod altius tollere possis, in proximo possideas. Suntque meo quidem iudicio, hae seruitutes, necessitate sic exigente, inam superiores spontaneae sunt) primum quaestae, videlicet,ut ne usus rerum intercidat. nam perstpe fit, ut ad meum fundum,nisi per praedium alienum,commode accedere non possim, utque nisi immittam tignum in parietem tuum,vix mihi liceat commode in area mea aedificare. Plane si nonnunquam has ipsas seruitutes, personarum fieri contendas,veluti cum hoc nominatim ex primitur, nihil admodum refragabor: nam in pecoris pascedi seruitute, si testator, inquit, Paulus de serui tui. rusti. Praed. ca. 4.personam demonstrauit cui seruitutem pretinflari voluit,emptori vel haeredi eius, non eadem praestabitur seruitus. Sed redeamus ad id quod propositum est,& prius quidem explicemus de ijs seruitutibus, quq personarum sunt. Post deinde ver6,de his quae rerum. Vt autem qu et seruitutum personalium natura sit,propius δέ exactius intelligamus, scire oportet, cuiusque rei corporalis, tum superliciem esse tum substantiam, tum denique vim & virtutem. Ad superficiem proprie pertinet, possessio , de qua suo loco dicetur: ad substantiam, dominium: ad vim dc virtutem, perceptio commodita tum ac utilitatum , quae ab unaquaque re efflorescunt, Atque haec quidem tria, licet in pleno persectoque dominio confundantur, qua quidem causa fit , ut v-sus fructus dominii pars nonnunquam dicatur) tamen nihil prohibet, quo minus usu S necessitate sic exigente, separentur,haud aliter atque de lacte Galenus tradit, quod cum unum sit, in multa tamen genera hu