Ioachimi Hopperi Phrisii iureconsulti De iuris arte libri tres. Eiusdem, Iuris ciuilis, siue ad Pandectas libri sex priores

발행: 1555년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

statuerit,ipse quandoque aduersario postulante,eodem tu

D re uti debet. Si quis apud eum, qui magistratum, pote- , statemue liabebit,aliquid noui iuris obtinuerit, quan- γγ doq; pollea aduertario eius postulante , eodem iure ad-D uersus eum decernetur: scilicet,ut quod ipse quis in alte ax rius persona ςquum esse credidistet,id in ipsius quoq; per- sona,valere patiatur . Vlpianus ait: Si quis ius dicenti nos I QVIs ob teperauerit, poenali judicio,quati ea res est,tenetur:NaIVS DICEN omnibus magistratibus exceptis duumviris,qui quoni-YLMqLLA: am municipales sunt,nihil habent imperij,secundu Pau-υERir. tum in secundum ius potestatis suae, concessum est, iurisdictionem suam defendere, poenali iudicio . Is autem videtur ius dicenti non obtemperasse,qui quod extremum ni is ius est in iurisdictione,no fecit. In ius vocare est,iuris ex- VOCANDO. periundi causa vocare: qiquide duobus modis fiebat:alias per denuntiationem, veluti si quis aduersatio suo, super mutuo, stipulatione,aut expensolato , diem diceret: alias per raptionem in ius,ut cum quis aduersarium situ, attestatione facta, vel duceret,vel sequi iuberet,vel obtor. to collo raperet: atq; id quide,cu circa non ullas personas, puta magistratuu , parentu,& eorum, qui vel publicis,vel alijs pijs negoti js occupatur, nimis indignum videretur:

lege cautum est, ut ne illos,sine fraude,in ius vocare cui liceat. Sic enim aitVlpianus: In ius vocare non oportet, D neque consulem,neque pri sectum,neque pretiorem,neq; proconsulem, neque caeteros magistratus, qui imperium

is habent, Sc qui coercere aliquem possunt,& iubere in caris cerem duci, nec pontificem dum sacra facit, nec eos, is qui propter loci religionem, inde se mouere no possunt: , , sed nec eum, qui equo publico,in causa publica transueha - tur, quod quide accipere possumus,vel de recognitione, qua Fabius Maximus instituit,cu videlicet equites rece-sentur: vel de his, qui in causa publica,dispositis equis, diplomate principis, cuius & Plinius & Venuleius Iure

consultus meminerunt, proficiscuntur. Praeterea in ius

vocari non debet, qui uxorem ducit , aut ea qui nubit,

292쪽

AD PANDEC. IVR. CIVI. LIB. II. arinec iudex, dum de recognoscit, nec dum quis apud pret

iorem causam agit , neque qui funus familiare ducit iustaque mortuo faciat. vel qui cadauer prosequuntur, quod etiam videtur rescripto diuorum fratrum compto

batum elle . qui ci; litiga di causa necesse habet in iure, vel

certo loco silli, nec turiosus, nec infantes. Item praetor ait. Parentem, patronum, Patronam, liberos, parentes patroni. patronaeue, in ius lane permistu meo ne quis vocet. In eum autem, qui aduersus ea fecerit, quinquaῖinta aureoru , iudicium datur. Enimuero extra has personas si quis in ius vocatus non ierit,ex causa, a competenti iudice, multa, pro iurisdictione iudicis damnabitur. Nam& si quis eum vocaverit, quem ex edicto non debuit, inius vocatus venire debet, ut hoc ipsum sciatur, an iurindictio eius sit. nam quod alibi dicitur, extra territorium suum, ius dicenti, impune non pareri: de poena aduersario debita exaudiendum est, non de ea,quae ius diceti debetur. Etenim edicta quibus hi qui vocati sunt,uenire iubentur,& alij, quo minus impediant,prohibentur: haec sunt. In ius vocati, eant, aut satis vel cautum dent. Si tiquis eum qui in ius vocabitur, vi eximat,vel quo magis ιι eximatur, dolo malo faciat , in eum in factum iudicium cidabo, quo iudicio non id continebitur, quod in veritate Mest sed quanti res est, ab actore aestimata, de qua contro- uersa est.cuius solutio. non ipsum reum liberabit, sed in Q solius paene solutionem cedet. Quoniam autem is qui ιι vocatus est electionem habet, ut vel cofestim veniat, vel satis aut cautum det est enim aliquid indulgedum varijs hominum negocijs, nec ad factum pretcise praestandum, liber homo facile copellendus videamus quatenus quisseque cautelam reddere compellaturmam alij satisdaret coguntur, alij iurato promittunt, alijsuet promissioni committuntur. Satis dare coguntur omnes de quibus nihilsropalam excipitur. Et est satisdatio eodem modo appelata. quo satisfactio. Nam ut satisfacere dicimur ei, cuius

desiderium implemus, itati tisfacere dicimur aduersario

nostro

293쪽

DE EO PER

nostro , qui pro eo quod a nobis petijt, ita cauit, ut eum hoc nomine securum faciamus, iideiussoribus iudicio tastendi causa datis. Sed de his quidem fideiussoribus,ttacii uetur edicto,ut fideiussor sistendi iudicio causa datus,pro rei qualitate, locuples detur, exceptis necessarijs persenis, in quibus ,quoniam genuina pietas prohibet durius

vertari nam hac ratione comparatum eis, ut non plena actione , sed in quantum sacere possint, teneantud quilibet recte dari potest,non quidem ut euidenter inidoneus, hoc enim nec ciuilis, nec naturalis ratio patitur, sed tanquam is, qui conniventibus oculis,pro locuplete ha- , , beatur. Verba vero edicti haec sunt. Si quis parentem, pa-Dtronum,patronam,liberos aut paretes patroni, patronet,

D liberosue suos ,eumue quem in potestate habebit,vel ux- M orem vel nurum, in iudicium vocabit,qualiscunque fide- , , iussor iudicio sistedi causa accipiatur. Satisdare non compelluntur,possessores immobilium rerum,qui quidemsuet promissioni committuntur, ob id, quod quail pisnoribus obstricti, non facile vadimonium deserturi videantur, non in abis, quam hi,qui vel praedibus,vel praedijs,id

est reis aut pignoribus datis cauerint.Possessor autem accipiendus is est, qui in agro vel ciuitate,rem soli, tepore cautionis, vel ex asse,vel pro parte possidet. Iurato pro mittere solent hi, qui nec possessores sunt rerum immobilium nec fidei utares vllos inueniunt,qui,si ex concessa causa, hoc deseruerint, non videntur peierasse. Equidem,s quis eum,de quo noxalis actio eli,iudicio sisti pro misit, praetor ait, in eadem causa eum exhibere, in qua tunc est, donec iudicium accipiatur, videlicet, ne medio tempore,ius actoris ad experiendum deterius sal. veluti si ei qui in foro promissoris coueniri non potest, vendatur,vel potetiori detur, nam his casibus,magis est,ut non videatur,in eadem causa ssti. Ia aute quod ad vim & e sectum satisdatio is attinet,primit, si per aliquem sat, quominus quis in iudicio sistat aequissimum putauit esse pret

ior, & ad visore disciplinae publicae admodum pertinere,

294쪽

AD PANDEC. IVR. CIUI. LIB. II. 133

dolum eius coercere, qui impedit aliquem iudicio sisti:

quemadmodu dc de eo, qui in ius vocatum vi eximit,supra dictu est. Fecisse aut dolo malo, no tantu is putatur, qtuis manib', vel per suos retinuerit,uel venieti ad iudici-uin aliquid pro nucia uerit triste, propter quod is necesse habuerit,ad iudiciu non venire: veru qui alios quoq; rogauit,ut eum detinerent vel abducerent, ne iudicio ustat. Actio autem, quae aduersus eum competit, in factum est,

quanti intersui eum sisti. In quo quide iudicio, non ta-

tum versatur, quatum in iudicio contra eximetem: nam solent veteres vim omne grauius,qua dolum . que primus

Gallus Aquilius vindicasse dicitur, coercere:& ideo deducit tantu actor, si quid amiserit,ob eam rem,veluti si reus tempore domini u rei, in terim sibi acquirat, vel actione liberatus fuerit. Alter effectus satisdationis est, ut, si quis cautionibus in iudicio sistendi causa factis, ipse no obtemperauerit, taci clausula stipulatiois poenalis in casum quos ad diem non sisteret conceptae, ia commissa, iudiciu detur : nisi forte negotium prius transactum sit, quam sisti

oporteret, vel municipali aliquo munere, aut valetudine, tempestateve, vel alia qua iusta causa impeditus, non venerit, nam his casibus placuit, exceptionem dari,propter necessitatem,cui reusti non potest. Quod modum Millud etiam iustam excusationem meretur, si sorte vel seri inciderint, quas requietis a litibus causa, hominum generi ri Diis tributas, Plato scriptum reliquit, vel dilaei oes legittimae fuerint concesta. De serijs, oratione diui Marci exprimitur, ne quis messium, vindemiarumque tempore, aduersarium cogat ad iudicium venire, uia occupati circa rem rusticam, in forum compelleni non sunt, nisi sorte de eo agatur, quod tempore, vel morte interiturum estet: nam eadem oratione diuus Marcus in senatu recitata, effecit, de alijs etiam speciebus, praetorem adiri diebus seriaticis, utputa,ut tutores vel

curatores dentur,ut officia admoneantur,cessantes excusationes allesetur,alimeta constituatur,tatates probetur,

- ventri

295쪽

ventris nomine in possessionem mittatur,vel rei seruan- de caula, vel legatorum fideiue commissorum vel damni infecti: item de testamentis exhibendis: ut curator detur bonorum eius cui an haeres exstiturus sit, incertum est , aut de alendis liberis,parentibus,patronis,aut de adeuda suspecta haereditate, aut ut adspectu atrox iniuria aestimetur,vel fidei commissaria libertas praestanda. De dilationibus iustrumentorum , oratione quide Diui Marci, amplius quam semel, non esse dandam instrumentorum dilationem, expressum est: sed utilitatis litigantium gratia,causa cognita,iterum dilatio, tam ex eadem,qQm ex alia prouincia,secudum moderamen locorum, impartiri

solet, & maxime si aliquid inopinatum emergat. De illis dilationibus,quq singulis causis, hoc est singulis capitibusta articulis litis tribui solent hoc probatum est,ut in pe cuniarijs causis, omnis dilatio singulis causs plus semel tribui non possit, in capitalibus autem, reo tres dilationes,accusatori duae dari possint, idque ad similitudinem eius quod Asconius reseri, in perorado, accusatori duas, reo tres horas tributas, apud veteres fuisse. Atque haec quidem,de aditione eius, qui iurisdictioni pr est,&de inius vocando, nunc vero sequitur, ut de edendo explic mus. Ait igitur Vlpianus. Qua qui'; actione agere vo,, let, eam ed ere debet. Nam aequissimum videtur , D eum qui acturus est, actionem edere, ut proinde sciatis reus , Utrum cedere, an contendere vltra debeat. & si is contendendum putet,veniat instructus ad agendum, co- ,, gnita actione, qua conueniatur. Edere est, etiam copi-

,, am describendi facere,vel in libello complebi & dare vel ,, dictare. Eum quoque edere Labeo ait, qui producat a ,, uersarium suum ad album, & demostret quod dictiturus. ,, est, vel id dicendo , quo uti velit. Editiones sine die M,, consule fieri debent, ne quid excogitetur ὁ die & consule, , , & pretiato die sat. Diem autem dc cosulem excepit prae-γν tor,quo instrumentum conscriptum est, non in quem mi, lutio compta est: nam dies solutionis scuti summa, pars

296쪽

AD PANDEC. IVR. CIVI. LIB. II. a 3

est stipulationis, rationes tamen eum die & eonsule edi re debent, quoniam accepta & data non alias possunt appa cirere, nisi dies, dc consul fueri editus. Edenda sunt o- ιιmnia,quae quis apud iudicem editurus est, non tamen ut helcinstrumenta, quibus quis usurus non est,compellatur ceedere. Edere non videtur, qui totam stipulationem non taedit. Eis, qui ob aetatem, vel rusticitatem,vel ob sexum e Iapsi, non ediderunt,uel ex alia iusta causa, subuenietur. re Hactenus Vlpianus: Quoniam autem pro illo dubitari potest,utrum & argentari j,qui,quia publicum munus in permutandis, sueneradidive pecunijs, tam suis, qu m alie nis, apud se depositis, susti nent, multis gaudent priuile-gijs,rationes edere cogantur: non superuacaneum suturum putauit praetor, si de his nominatim &specialiter ediceret. Et sane cum singulorum rationes, quorum pecuruas,ad mensam tua depositas habent,conficiant: aequum est, id quod mei causa confecit, meum quodammodo instrumentum mihi edi. idque siue cum ipso argetario controuersia est, siue cum alio : nam haec principalis eorum opera est,ut actus sui rationes,diligenter conficiant. Ait itaque praetor: Argentariae mensae exercitores ratio- ς nem,quae ad se pertinet,edant adiecto die & consule . s Rationem autem esse Labeo ait, ultro citro dandi,aecipiendi,credendi obligandi, soluendi sui causa, negotiationem. Ae cum omnis ratio constet, aduersarijs, dia-rijs, caledarijs,8c libro accepti & expensi qui qui de liber

praecipuus est & principalis partes eius sunt,data & accepta, in his quae perpret sentariam pecuniam,vel mercem, exercentur: credita & obligata in ijs,in quibus alter al-rius fidem sequitur. Ea autem ratio, ad me pertinere censetur, quam argentarius, me mandante, vel procuratore meo, tractauit. Plane, licet argentarius edere ipsa compellatur, tame contra edi sibi petere non potest, nam instructus esse debet instrumento suae profestionis, dc est absurdum cum ipse in ea causa sit,ut edere debeat,ipsum petere,ut edatur ei, nam ec si is, cui editum est,iterum ediu postum

297쪽

postulet, non nisi causa cognita ,auditur. sic enim habet se edictum praetoris: Argentario elue,qui iterum edi postu- larit,eausa cognita, edi tui bo. Is autem, qui in noc e dictum incidit, id praestat, quod intersuit mea, rationes

edi cum decernerentur a praetore.

DE HIS, Q v M TEMPORE

LITIs FERE ACCIDUNT.

X PLICATIS ijs, quae ad ingrata

sum in iudicium,pertinent: supereti, Vede his,quae tempore litis,accidere sermὸ

solent,nonihil dic

1 1 1 dicamus. Haec aute sunt

quatuor,pacta de non petedo,vel transactiones, postulationes, restitutiones in PACTIs integru, Sc compromissa. Pactum, pactione dicitur, unde etiam pacis nomen appellatum est, nam pacionem antiqui dicebant, quam nunc pactionem dicimus,ducto nomine, a veteri verbo pago,vel pango, uuod cum in unum couentionem signincat, pagis quoq; nomen, secundu nonnullos, dedisse videtur. Et est pactio, duoru , plurisimue in idem placitum, consensus. Sunt autem pactionum, siue potius conuentionum, quae generales sunt, & ad omnes contractus & transactiones negotiorum pertinent ut nunc duas diuitiones, E duabus raris diuisionies ductas,breuitatis gratia,in unam coniiciamus, tres speces . Aut enim ex publica causa fiunt aut ex privata: priuata,aut legittima,aut iuris gentium. Publica couentio est,quae fit per pace,quoties inter de duces belli, quaedam paciscuntur: quae quidem pactiones,iure loeciali confirmantur, cuius magna semper apud Romanos babita fuit authoritas. Legittima est,quae iure ciuili inducitur, & lege aliqua confirmatur, & ideo interdum ex nudo pacto actio nascitur vel tolli tur,quoties lege,ve enatusconsulto, vel alia aliqua parte iuris ciuilis, ut in donatione, quet consensu hodie costat,videmus,adiuuatur. Orisgentium couentiones, quaedam actiones pariunt, 'uet

dam exutiones.Que actiones pariunt,vel ob id pariunt,

298쪽

quia transeunt in proprium nomen contractus, qui suam habent iure ciuili praetcriptam agendi formulam, ut emptio venditio, locatio conductio, non aute permutatio, quae a mercibus mutandis, priscu iurisgentium nome, nospeciale cotractus, obi inet: non magis, q adoptio is aut cognationis nome, speciale dici potest,eb, quod specialiter

ei opponatur, arrogatio aut agnatio:vel ob id quia negotiti in se aliquod habeat & σονα λMαγnoe: nam si dedi tibi rem,ut mihi aliam dares, nascitur propter conuentione,& datione insecutam , ne videlicet quis decipiatur)actio in sactu, quae prs scriptis verbis,sine formula,proponitur.

ae autem couentiones,exceptiones pariunt, nuda pacta dicu tur,ex quibus nulla ob eam re nascitur actio, quia neq; legittimis verbis aut literis constant na hac ratione

Irohibet Plato,ne de ijs co tractibus, qui alio loco, qua inoro cotrahuntur, actio detur) neq; certu nomen cotrarhabet, ita ut in sorma aliqua ordinariam actionis,includino possint.Necetia visum est, extraordinaria praescriptis verbis actione,illis accomodare, nisi queadmodu dictu est, datu aliquid,vel factu sit: ne aut facile decipiatur simplices& rudes homines aut in infinitu, multitudo iurgioru excrescat.Caeteru exceptiones, ideo ex ijs datur, quia scilicet& iuri uentiu sunt exceptiones,queadmodum & ipsa pacta, Sc ratio ipsa suadet, ut retetio defensioq;,tau naturalis, multo facilius, si actio ac petitio eocedatur. Atq; hoc quidem est, quod potissimu hic tractatur,ut si pactum aliquod liberatori u de non petendo, factu sit, custodiatur. sic enim ait praetor: Pacta couenta, ouet neq; dolo malo,neq; aduersus leges, plebiscita, senatusc5sulta, edicta principit, i. neque quo fraus, cui eorum fiat,facta erunt, seruabo. In . telligiturque proprie pacisci is , qui donationis causa, iarem certam & indubitatam, liberaliter remittit. Qui transigit, quasi de re dubia, & lite incerta neque finita DE TRANs. . transigit,cum vid sicet aliquo dato vel retento seu pro- RcτIQNὲs .

misso,a lite receditur, idque vel per solam aquilianam sti- v V.

pulationem,qui plerumq; trafactioni subi jci solet,vel poee ij nalem

299쪽

nalem quoque stipulationem subiectam, quod quide consultius est , quia rescisso forte pacto, poena ex stipulatu peti potest. Plane cum homi nes vitae sequioris, quibus alimenta relicta erant, facile transigerent, contenti modi- eo praesente .diuus Marcus, oratione in Senatu recitata effecit, ne aliter alimentorum transactio rata esset, quam authore praetore facta. Postulare est desideriti suum, vel amici sui veluti cu quis vel tanq patronus & orator, vel tanq aduocatus, qui aut ius suggerit, aut praesentia suam amico accommodat vel ta nil procurator absentis,aut cognitor, qui causam nouit praesentis interuenit in iure apud eu qui iurisdictioni pretest, exponere:vel alterius desiderio contradicere. Ne autem sine delectu passim apud praetore postuletur, dc ut dignitatis, & decoris,ratio na- beatur: ea propter tres secit ordines postulantiu praetor. Quosda in totu prohibuit postulare , quibusda pro sepe misit, quibusda & pro certis duntaxat personis, & pro se

per milit. In totum prohibetur,propter pueritia minores annis i . qui nodum virilem togam sumpserunt. & propter casum, surdi, qui in totum no audiunt. Pro se permisit,sed pro ali js prohibuit mulieres,propter sexus verecudiam , nam hae de causa solas innuptas , pro se verba facere,permisit Plato. caecos, propter casum, muliebria paD

s,capitali crimine damnatos, & qui cu best ijs depugnauerunt,propter turpitudine. De his qui pro se,& certis tantum personis, recte postulant,ait praetor, in hunc modum: mi lege plebi scito,senatusco sulto,edicto, decreis to principu,nili pro certis personis postulare prohibetur, ,, qui ex his omnibus in integru resti tuti no erunt,tii prori alio q pro quo licebit,in iure apud me ne postulent,prq is terq pro parete, patrono,patrona, liberis parentibusq;,

D patroni, patronae,liberisue suis,fratre, sorore,Vxore, so-D cru,genero,nuru,Vitrico,nouerca: priuigno priuigna:puis pillo, pupilla: furioso, furiosa:cui eoru a parete aut de mari roris partis tutorii sentetia,aut ab eo,cuius de ea re Iuris

,, dictio fuit,ea tutela curatioue data erit. No possunt aute

nisi

300쪽

AD PANDEC. IVR. CIVI. LIB. II. a q

nis pro se,ac pro certis personis postulare infames, de quibus, ut intelligamus quinam illi sint , praetoris verba

sic dicunt. Infamia notatur, qui ab exercitu, ignominiae Aeausa ab Imperatore eo ue cui de ea re statuendi potestas , , suerit,dimillus erit. Qui artis ludicrae pronunci adiue cau issa in scaenam prodierit, qui lenocinium secerit. Qui in iu- , , dicio publico calumniae pretBaricationisue causa quid fe- is eisse iudicatus erit. Qui furti, vi bonorum raptorum, in ,, inriarum de dolo malo & fraude suo nomine damnatus, , parui lueerit. Qili pro socio tutelae, mandati,depositi suo is

nomine, non contrario iudicio damnatus erit. mi eam is quae in potestate eius esset, genero mortuo cu eum mor , , tuum elle sciret)intra id tempus, quo lugere virum mO- riris est, antequa virum elugeret, in matrimonium collO- , , cauerit: esmue sciens,quis uxorem duxerit,non iussu eius riin cuius potestate est. Et qui eum quem in potestate- ,, haberet, eam de sua supra comprehensum est, VXOrem , , ducere passiis fuerit. Qiuue suo nomine,non iussu eius in is cuius potestate esset,eiusue nomine quem quamve in pO ritestate haberet,bina sp6salia binasue nuptias, in eode te- ,,

pore constitutas habuerit. Praeter has personas ae non-

nullas alias similes, reliquis omnibus permissiam est, non minus M aliis, qua pro se postulare. Sed hoc cotingit duobus modis, vel mandatu domini, vel sine mandato. Madatu domini, veluti si quis iussu illius,causam eius, tanquam procurator agat, aut tanquam defensor tueatur , aut si uniuersitas aliqua sit,tanquam syndicus agat ac defendat, Sine mandato,veluti si quis negotia amici sui absentis,iniustus gerat. Procuratorem,quem olim vindicem vocatum refert Boetius,definit Vlpianus in hunc modu. Procurator est, qui aliena negotia, vel plura vel unum, mandato domini, vel coram, vel per nucium aut epistolam, facto administrat, cuius qitide usus perquam nece iasarius est,ut qui suis rebus ipsi superesse vel nolunt,vel nopossimi, per alios possint, vel agere vel coueniri. Edicit autem de eo praetor, his serme vel bis. Procuratorem ad , ,

SEARCH

MENU NAVIGATION