Ioachimi Hopperi Phrisii iureconsulti De iuris arte libri tres. Eiusdem, Iuris ciuilis, siue ad Pandectas libri sex priores

발행: 1555년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

AD PANDEC. IVR. CIVI. LIB. III. 3ι3

morum segregari potest. Sed quantum ad perceptionem

utilitatum attinet, quq ab unaquaque re, ad hominum commoditatem proueniunt,eius quoque non una habetur ratio. Nam aut est talis, quae magis pendeat ex ipsius rei foecunditate, quam ab hominis industria, aut contra talis,quae in solertia hominis magis cernatur, quam

in ipsius rei ubertate. Primi generis est usus fructus, qui consistit in ijs percipiendis, quae terrae M animalium foetu ac opera profunduntur. Secundi usus sui in eo prae- .cipue spectatur, quod homo re alioqui per se sterilem , ut vestem,librum,calceum,ad usus suos adiungit. Et est quidem ususfructus nomen ab utendo fruendoque raptum: nam frui nihil aliud est veteribus , q vesci, lumpto Vocalo a frumine,summa parte gulae, a quo S fructus dicti sunt. Definitur autem in hunc modum. Vsusfructus, estius alienis rebus utendi fruendi, salua rerum substantia. Ius autem ideo vocatur, quia incorporale est, & constituitur,vel iure legati, ut cum ii res iubetur dare alicui v- sum fructum, hoc est inducere in sun dum lepatarium , &eum pati,uti,frui:vel sine testamento, pactionibus M stipulationibus: vel iudicio familiae herciscundae aut cominmuni diuidudo, si iudex alij proprietatem adiudicauerit, alij usum fructu. Ideo autem alienarum rerum proprie discitur usus fructus, quoniam squod vulgo dicitud res sua nomini seruit, quod quidem hactenus est probandum, sivsumfructum pro specie a proprietate separata accipias, aliter si pro parte dominij. Res accipe omnis generis,

nam constituitur vlasfructus, non tantum in lando Sc aedibus , verum & in seruis, iumentis, pratis, vestimentis, uniuersitatibus caeterisque rebus, idque tum in solidum, tum pro parte tam diuisa, quam indivisa. Nam cum aliae seruitutes mera iura sint,lc ob hoc indiuiduet .vsusseuctus illud proprium est, propter reru circa quas Versatur, Ma quibus nonnihil contagij contrahit, perceptionem, Ut

sit diuiduus, quod quidem in usu no peretq; obseruatur, propterea quod in facto magis hominis, quam in rebus specteis

ATUR.

322쪽

spectetur. Vtendi fruendi laniscatio, ex cuiusque rei Qualitate tribuitur. Nam aut rei soli,aut mobili),vsuia fructus constituitur. Rei soli,utputa qdium usu ructu legat quicunque rei redditus est,ad usustuctuarium pertia 'ρο, quaecunque obuentiones sunt, exaedificiis, exa- , Net strii quScunque aedium sunt, etiamsi viusmictus aediu ut legatus,quicquid in fundo nasceretur, quic-Quid inde percipi potest,ipsius fructus est. Et ideo si L . dic nas, creti sodinas arenas , vel metalla habeat,in fructu erunt.Tantunde statuitur 6 de arboribus ceduis sarmentis,firemiis, &aliis similibus,quaqua arbores seu H- ferq,quibus excisis, substatia fundi salua non remanet n

rum mobilium ususfructus est,ueluti numismatum, quae P g mmis lunt,& statuarum ad voluptate: oui uadiae, lanam,scetum, cum similibus:hominum priecipue ad o-

tum fuit quidem apud veteres,ut author est Cicero,qu situm quorum ali),caeterarum animantium exemplum, sequebantur,ali; praestantiam hominis,cuius gratia reliqui fructus omnes comparati sunt, intuebantur: sed obtinuit, quemadmodum refert Vlpianus, partum ancillae

domini , in his quae naturalia sunt uiusmodi est partus , homo seruus, pro libero habetur : ex quo fit ve qm im Qςςidit, non minus poenae Iegis Corneliae lubiugetur , quam si liberum hominem occidisset. Nee turbat vero , quod homo in instrumento hominis

'ii na uralem, & cum sint duo in familia, herus Schaeredium,seruus non tam est instrumentu heri nam ii strumentum debet genere differre, ab eo euius est instru- metum)quam ipsius haeredii landiue . Quod additur in .definitione, clumstum esse ius utendi fruendissalua rera

323쪽

AD PANDEC. IVR. CIVI. LIB. III. 3 is

substantia, sic exaudiendum est, ut sublata re, tollatur& vsusfructus. Item ut fructuarius, boni viri arbitrio fruatur, εο ea rei fructuariae onera agnoscat, quae ad quotidianam eius conseruationem pertineant. Quoniam autem de usu ructu in genere dictum est, videamus quoque, de nonnullis circa usum fructum in specie. Et habet uidem usi indignu tractatu, primu ius accrescendi usus- ructus,& quado dies v suffructus legati cedat,deinde quisbus modis usus fructus amittatur , & quis sit usus stulius earu reruquq usu consumtitur, postremo quomodo usus fructus petatur, vel ad alium pertinere negetur, & quid obtineat in operis seruorum. Quantu ad ius aecrescendi attinet legatum usus fructus,relinquitur, vel de iunctim, vel coniunctim. De iunctim,veluti u separatim,unicuiq; , partis rei vilisfructus sit relictus, ut Titio usum fructum

fundi Tusculani, pro semisse do lago, Seio fundi Tusculani usum fructum pro semisse do lego. Coiunctim, triplici modo fit legatum,aut enim re per se coniunctio contingit,aut verbis, aut re Sc verbis,it cum Sc nominii lcrei complexus, aliquos iungit. Re,ut Titio iundi Tusculani usum fructum do lego : Seio eiusdem fundi Tusculani usum fructum do lego,ambo enim vocantur ad totius rei usum fructum. Verbis,ut Titio Sc Seio fundi Tusculani usum fructu aequis partib' do lego, re enim separati, verbis coniunguntur. Re & verbis simul, ut Titio ScSeio sundi Tusculani usumfructu do lego .Pr ter hos no- nulli, neq; re, neq; verbis coniunguntur,sed persona,ve- Iuti, si comuni seruo,vsiis fructus sit relictus,& virio; pereu domino acquisitus. Iam aute de iure accrescendi inter istos, primum inter de iunctos nullaconsistit accretio,cuius ratio cum eam suis qui'; sensibus prehendere possit, non est latius I nobis exponenda ia Inter eos qui sola re coniuncti sunt, non tam ius accrescendi obtiis nee , quam non decrescendi, nam cum secundum foris mam ipsinis legati,tota res singulis legata censeatur:parin tes inter eos concursu fiunt, ta non currente Uno , totum

324쪽

DAT.

totum legatum, remanet apud alterum. Inter solis veris bis coniuctos,proprie competit ius accrescendi, ut si alter repudiet legatum, non ad proprietatem redeat us fructus, sed ad verbis coniunctum,ne scilicet inanis sit eaquet saltu verbis, est a testatore facta , duorum copulatio.

Inter re ac verbis coniunctos , tam iure non decrescendi quam acciescendi,constat deficientis partis accretio. Inter duos eiusdem serui dominos , magis est, non decresce ndi ius obtinere,quam accrescendi, nam cu seruus communis duorum seruorum personam,ut inquit Iulianus. cap. 3. de stip. serv. sustineat: utique conse uens

est, quicquid seruo legatur, id pro solido singulis dominis,qui ratione domi iiij, quod est individuum, singuli insolidum domini censentur acquiri, sed concursu partesseri, & non currente uno , totum Iesatum , apud alterum remanere, haud aliter atque si seruus communis aliquid stipuletur, na si id alteri ex dominis, acquiri non potest, solidum alteri ac uiritur. Enimuero in toto iure usus fructus accrescredi, hoc specialiter acceptum est,uelicet semel fuerit constitutus, in unius persona, tamen postea amissus,nihilominus ius accrescendi admittat, 'lquidem in proprietate nullo modo recipitur . Et ratio quidem disserentiae est, quonia proprietate semel vindicata , expirauit ius omnis testamenti, haud aliter atque haereditate semel adita , vis omnis vulgaris substitutionis euanuit : sed quantum ad usumfructum attinet, is

quoniam ex facto consistit, non semel quidem constitui, sed quotidie, de integro, tam legari, quam constitui intelligi tur. quod quidem etiam atq; etiam est notandum. De cessione diei usus fructus legati, quanquam usus fructus inquit Vlpianus) ex fruenao consistat,id est facto a liquo eius qui fruitur ut utitur, quod quidem factum e scit, ut non semel, sed quotidie, per patientiam constitui videatur: tamen quia Iegatum ulus fructus , propterius quod in eo versatur, unum est, co nsentaneum est,ut

semel eius dies cedat,non sepius. Sed licet aliorum legatorum

325쪽

AD PANDE. IVR. CIVI. LIB. III. 3ir

gatorum dies a morte testatoris cedat, in usu fructu tamelegato, receptum est, ut non prius cedat, quam haereditas adeatur. Et ratio quidem est, quia usu structus non ante censetur, in rerum natura esse .u existat aliquis, qui eam costituat,& praeterea cu ad haerede no trasseratur, superuacaneum est, stante quis diem eius cedere dixerit. Atq; hinc quidem est, quod Scevola ait: Si ex die usus fructus legetur hoc enim fieri potest. propter contagium, quod a re coistrahit,ut supra di ximus agentem ante diem usiis fructus, nihil facere,cum neque cellerit,neq; venerit dies, quantiis alias, qui ante diem agit,non nihil quidem, sed male agit, utpote cum in stipulatione, in diem , statim ex illae obligat i Θ licet nondum agi possit. Plane si cui in menses,vel in dies, vel in annos singulos legetur usilia fructus,per singulas pesones v su sfructus cedit, sunt enim tot legata propter factum , quod i is versatur, ex natura donationis quot sunt pensiones, licet in stipulationibus, quae iuris sunt, contra habeatur. Amittitur autem usus fructus. varijs de causis . Primo capitis deminutione usu fructuarij, qui quoad priorem statum , pro mortuo reputatur. Secundo, morte, nam ne temper abscedente usu fructu, proprietas inutilis maneat, placuit personalem usum fructum constituere. Et ideo , si vIustuctuarius, messem fecerit,dc decesserit, stipulam quidem, quae in messe iacet, haeredis eius esse Labeo propter perceptione ait: spicam aute, quae terra teneatur,vel oleam, quae non excussast, sed per se deciderit, domini sui di esse, ut quam constat perceptam non esse, q j in bon fidei posse osore in quo non tam actus perceptionis, quam an desierit pars fundi esse fructus spectatur, quantum ad decidu m oleam, secus probetur. Si usus fructus ciuitatile retur, dc aratrum in eam inducatur,ciuitas quas morte esse desinit, ut passa est Carthago . Tertio perit usu GDiimis. interitu ipsius rei, vel mutatione quq sne prioris formae abscessu non contingit. Et ideo li domus corruat, ne areae quidem ususstuctus debebitur. Nec etiam

326쪽

si demolitis aedibus, testator alias nouas restituerit, tam etsi secus sit, s per partes reficiantur. Quarto consolidatione, veluti si vel usu fructuarius proprietatem acquirat, vel contra, si a fluctuario , vsusseuctus cedatur in iure, et lenim hic proprius modus trans serendarum rerum

incorporaliu,quet tradi non possunt, aut ei qui proprietatem habeat, aut etiam alii: nam eo casu , quia nec is acquirit usum fructum , cui ceditur, propterea quod a persona non possit avelli, nec is retinet, qui cedit, quia ut habere desinas sufficit te dimittere,etiamsi non trania

seras: certe necessitate quadam cogente accidit, ut ad proprietatem recurrat. Quinto, non utendo, per modum & tempus, nam si per decem aut viginti annos,

toto ususructu, non utaris constat eum amittere te. Items cum usumfructum habeas, utaris latum, refert sciens id facias, an ignorans: si sciens , nihil nocet , reliquum enim singulis annis donare videris: si ignorans,fructum amittis,& ad eum tantum modum, quo usus es,uti perges. Quanquam autem hisce modis amittatur usus. fructus, meminisse tamen oportet, id ita seri, nisi suerit repetitus,nam eo calu redintegratur,veluti, si quis dicat: usum fructum , quoties capite minutus erit, do, lego. Et repeti quidem potest usu sfructus, amisitis qualicunque ratione, dummodo non morte: nisi sorte hoeis redibus fructuarii fuerit legatus Quantum ad usum fructum earum rerum attinet, quae in consumptione, vel abusu sunt, ut vinum, oleum,pecunia numerata, is quoniam ab ipsa reti subitantia separari no potest,natura nullus est,quaadmodum S Cicero eleganter tractat in Topicis. Caeterv propter utilitatem Senatus sic censuit, ut Millaru usu sfructus,si modo recte caueatur iis, a quibus legatus erit constitui possit. Quo quidem Senatuscosulto, non id effectum est, ut pecuniae usus fructus proprius sit,

nec enim naturalis ratio, aut horitate senatus commutari potuit)sed ut remedio introductoc perit, quasi usu iafructus haberiae in stipulatione quide de reddendo usu-

fructu .

327쪽

AD PANDE. IVR. CIVI. LIB. III. Py

tructu pecuniae , duo soli casus interponuntur, mortis, & capitis deminutionis, quando pecuniae usus aliter amitti non potest, quam his cas bus nec est in hae specie, inter usum Sc usum fructum pecuniae, vila disserentia. s I VsVSAEActiones, quae de usu fructu competunt, duae sunt, una confessoria, negatoria altera . Consessoria est, qua is, vEL AD Meui ususfructus, vel totius, vel partis, constitutus est, LIUM PER non autem dominus proprietatis, nam nemini res sua seruit, in rem agit, ius sibi esse , uti, frui. Competit verb, non solum aduersus dominum, verum etiam aduersus quemvis possessorem. Nam si fundo fructuario teruitus debeatur, fructuarius non seruitutem, sed usum fructum vendicabit, ac per hoc vicinus, si non patiatur eum , ire, agere, tenebitur ei, quasi non patiatur uti,frui. Effectus autem huius actionis est,ut dc fructus veniant, & fructario, qui vicit, omnis causa restituatur. Et ideo si terui fuerit ususfructus legatus, quicquid ex re fructuarii, vel ex operis suis consecutus est possessor, debebit restituere. Praeterea, quia Vsusfructus, adminiculis eget, sine quibus uti, frui, quis non potest , ideo si fundi ususfructus legetur,necesse est,ut sequatur eum aditus . Negatoria actio est, quae competit domino proprietatis , aduersus fructuarium, per quam

negat, i nullo se, ius esse , utendi fruendi fructuario,vel sibi ius esse,prohibendi. Et sicut fructuario in rem consessori a agenti fructus praestandi sitne , ita dc proprietatis domino , si negatoria actione utatur, pari modo fructus praestari debent. Sed hoc in omnibus ita demum obtinet, si non sit possessor qui agat : nam quia hae actiones etiam possessori competunt, quod si possident, nihil fructuum nomine,quos vel perceperunt ipsi, vel intelliguntur percepisse consequentur. De operis ieris DE OPEsuorum, qua nuis ijs legatis, usum datum intelligimus,ut- . pote,cum fructus hominis in operiscos stant,de retro in hi ructu hominis,operae sint: hoc tame est in ijs speciale, ut capitis deminutione noamittantur. Ratio aute disseren-h ij tiae est,

328쪽

tiae est, quoniam operae,cum in actu consistant, non sunt in rerum natura , nisi cum praestantur, & est regula, quemadmodum inquit Paulus de usui ruet. leg. cap. a 6. quod non est,nec capitis deminutione, nec morte, addo etiam, nec non utendo perire poste. Cui & hoc applica, quod operae, ut que nunquam separari possunt ab edente, intelliguntur,aliqua societate,cum ipso dominio coniungi, tam respectia praestantis, quam eius, cui praestantur,nam Vlpianus cap. 9. de oper. liberr. tradit, proprietatem operarum, dc in edentis, & in eius cui eduntur persona, constare . Quod quidem cum ita sit, consequens est, primum, quemadmodum ipsum dominium, natura sua perpetuum est, nec extinguitur cum persona primi domini: ita etiam & operas, quamdiu is, qui eas, edi superest, perpetuas esse, nec cum persona eius cui praulantur, evanescere. Praeterea, licet usu sfructus, tapignus,per superuenientem usucapionem, extinguitur, ut quae nulla cognatione, authore Papiniano de usucap.. cap. 44. dominium contingant, tamen operas utique, tanquam partem aliquam domini j, per usucapionem, qua quis totum dominium suum lacit,extingui. .Atquenaec quidem hactenus, de usu fructu munc sequitur,ut de usu nonnihil dicamus ia Et quidem, si ipsius verbi ductum sequare nam quae a Grammaticis vulgo traduntur,

nihil habent admodum probabile) mactus propriE, is

est, quemadmodum diximus, qui ab unaquaque re profluit & efflorescit: usus vero per quem quis opera sua, rem aliquam,commoditatibus suis apponit. Atq; hinc quidem fit, ut frui quidem pro parte possimus, relation facta videlicet ad res, quae divisionem recipiundi. vii. pro parte non possimus , propter factum hominis, quod in

usu versatur,&diuidi, per rerum naturam non potest.. sed cum nonnullae res sint, in quibus proprie fructum habemus, usum autem quae quidem res fructui dicuntur, cuiusmodi est fundus,cuius fructus cosi-

llit in ibi natis: vias, si proprie loquamur, in deambula

tione

329쪽

AD PANDE. IVR. CIVI. LIB. III. 3a

tione BIum ae morandi facultate: nonnulli, in quibus

proprie usum habemus: per abusionem verδ, fructum,cusiusmodi est vestis, cuius usus est naturalis: fructus verbex locatione, praeter naturam: nonnullae deniq in quibus utrumque permiste versatur, ac aequaliter, cui ulmodi est pecunia, & omne id, quod in abusu consistit: cum haec inquam ita sint, iure comparatum est,ut regulariter quidem, na ex occasione aliter accidere subinde potest, sub fructu,contineatur usus, qui quasi de adminiculis est ipsius fructus, ita ut sine eo exerceri non possit, sed non

contra usus nomine,comprehendatur Ductus, quoniam nihil impedit,quo minus aliqua re utamur, cuius tamen fructum nullum percipiamus. Nisi fortὲ de iis rebus dicamus, quae usu tolluntur, vel minuuntur: nam lcinalijs nonnullis causis receptum est, ut usu Iegato,Vsusseuctus quoq; legatus videatur,videlicet, si nihil habiturus quis st,ex legato, nisi etiam uti frui liceat, ut contingit in usu sylvae relicto vel dimisso. Atque huic quidem rei

consequenter quoque factum est, ut& nonnullarum rerum usus,ne caeteroqui ad minimum res redigatur, ultra

suos fines naturales,iure constituto porrigatur,quod quidem quomodo se habeat, intelligemus, lipaucis distinxerimus, quid cuiusque rei mobilis, vel se mouetis:& item eius, quae soli sit, usu comprehendatur. Ac si armenti boum usus relinquatur,tatum modo usum habebit fructuarius, inquit Vlpianus,& ad arandum,&ad caetera,ad augboues apti sunt, in quibus quidem proprie consistit usus: sed si pecoris ovilis usus legetur , iam quia proprius Vsus est quodammodo inanis, aliquid quasi mutuo sumitur a fructu,ut & modico lacte uti possit fructuarius. In hominis usu relicto, solae operae praestantur, quae diuersorum respectu, tum solius usus sunt, maxime in officialibus ac ministerialibus,tum etiam fructus,ut in artificialibus .Fundi usus, natura sui, perexiguus est,&ideo nonnihil additur illi de fructu,veluti cum hoc fructuario permictitur,ut pomis, oleribus, floribus, lisnis,ac sceno adii iii vitam

330쪽

vitam tolerandam, viatur. Domus usu dato,perinde Isquodam odo habetur , ac si habitatio esset relicta,& ideo inhabitare quidem licet. eum familia, quod vere uti est, non alteri Iocare. Est enim inter habitationem Sc usum, illa differentia, ut usus,& non utendo,de per capitis minutionem, pereat, tanquam ea quae penitus sit, a proinprietate separata:contra habitatio , nec non utendo, nee capitis deminuti sie intereat tanqua ea, quae affinitate alia qua,cum dominio teneatur. Ex quo quidem,& illud sequitur, ut nec morte extinguatur habitatio, licet tamen, quia personalis est, ic in facto consistit, ad haeredem non transeat, quod quidem Sc in operis, de quibus supra expositum est, non male dici potest. Illud hietractari solet, quomodo usu fructuarius cauere debeat. Si ergo cuius rei usus fructus legatus sit, aequiis mu praetori vitum est , de utroque legatarium cauere: Sc usurum se boni viri arbitratu: & eum ususfructus ad eum pertinere desinet, restiturum quod inde extabit. Verum de seruitutibus personalibus , haec dixisse , sussciae.

DE PETITIONE SINGULA RVM

R ER V M, IN CORI RALIUM, ET PRAEDIALIUM.

E R V M sue praediorum seruitutes,

pro vitae rusticae ae urbanae differentia, diuiduntur, vel enim sinat urbanorum praediorum, vel rusticorum , de quibus quidem ordine ac separatim, quae cuiuiaque natura sit,& quomodo petantur,ac amittantur exponemus , s prius, quae omnium praedialium seruitutum, in genere, ratio sit,paucis tractauerimus. Ac in primis , quod rerum sue praediorum dicuntur, hinc est, quoniam sine praedio, quod seruiat, ac patiatur, & item alio vicino, cui utiliter seruiatur, esse

non possunt. Dico sine praedio quod patiatur, quoniam

SEARCH

MENU NAVIGATION