장음표시 사용
361쪽
cta forma, nihil aliud venit in reputationem quam vianus, bonitas & quantitas, in quibus facile potest aequalitas, sine ulla querela existere. Actio autem quae pro repetendo mutuo tribui solet, vocatur certi condictio, elique inter reliquas actiones, & eas quae condictionum nomen habent, nonnulla iure differentia. In communibus actionibus hoc obseruatur, ut per cona. petentes actionum formulas, eo ram tribunali in ijs Procedatur, id aduersarius si veterem rationem spectes, recta via, in ius, vel vocetur, vel ducatur, vel rapi
tur , & si famosa sit actio, pudor eius perstringatur. Incondictionibus aliter placuit,nam in ijs,nem pleno foro pro tribunali, sed amicabili quada quasi collatione seorsum disceptatur , dc aduersarius non propalam in ius ambulare compellitur, sed denunciatione facta, nam con- dicere prisca ingua de nunciare est, dies illi dicitur, Scquamuis ex famosis causis pendeant , cessat tamen in ijs ignominia. Causa vero cur in mutuis pecunijs, Mijs quae in causam mutui cadunt, per condictiones potius certetur, quam per te timas & solennes actiones, haec est . Primo quoniam in ijs sere fit, ut ex facili vel chirographis rationibusue prolatis, vel dato iureiurando , expediri possint, ad quam quidem rem, nihil opus est, magna sormularum ae aliarum rerum obseruatione . Deinde, quoniam non est indulsendum morosa & delicatis creditoribus, ae argentarijs nam ab his solet olim peti mutuum 3 ut vel bonis confestim aliquem euertant, vel putatione eius ae nomen sug I-lent: quae quidem causae, eum in nullis aliis negoti js , quam in mutuis pecunijs, vel ipso Cicerone authore obtineant, merito comparatum est, ut in ijs hoc siesingulare, ut non solennibus confestim actionibus, sed Iotius condictionibus, de ijs agatur. Sed sunt con-ictionum plura diu tia genera. Nam aliae sunt, quae vocantur speciales, aliae generales. Inter speciales, primum locum obtinent, quae de mutuo, stipulatove ac
362쪽
AD PANDE. IVR. CIVI. LIB. IIII.
expensolato proponuntur , quae & eerti eondictiones vocantur: posteriorem aliae, quae tam incerti sunt , quam certi, quaeque regulariter hisce de rebus competunt , quae in speciem quasi mutui incidunt, veluti cum id abs te repeto, quod ob eausam honestam tibi dedi, quam non exhibuisti , vel quod turpiter a me , aut
tanquam debitum , eum non esset, aut sine causa accepi iii, quddue surto mihi surripuisti. Generalium , alia et , quae ex lege dicitur, alia quae triticiaria : ted est
ordine tractandum de singulis. Certi condictionis nomen, inde acceptum est , quoniam ex ea proprie causa competit, ex qua certum petitur: estque certum ni hil aliud, quam cuius species vel quantitas, quae in Obligatione versatur, aut nomine suo, aut ea demonstra tione, quae nominis vice fungitur, qualis quantaque se ostenditur. Et quanquam quidem ad eas proprie obligationes ac res accommodetur, quae in mutuo consiliunt, dc numero , pondere, mensuraue continentur: propter tamen utilitatem acceptum est, ut ex omni caula,&omni obligatione, ex qua quouis modo certum petitur , siue ex certo contractu , qui nomen habet,
siue ex incerto qui non habet, petatur, competere possit, videlicet quia utique consentiendum est ei, qui humanius cum debitore tuo agedo,condictionibus eum pulsare mauult, quam solennibus actionibus. Sed quem in admodum author est Iulius Paulus in lententijs, placuit in hoc genere eondictionum, ut eum de refusione pecuniae agitur: eius rei ambiguitas. sacramento. xum interpositione finiatur, estque nine illud apud Gellium sacetum ex Laberio lusiurandum emplastrum essereris alieni. Nec mouet vero, quod nonnullis locis sacrarum literarum, penitus prohibitum videtur ius. iurandum, a quo non longe abest sententia illa Platonis, qua definitur, propter hominum aduersum deum impietatem , nequaquam permittendum esse, ut quaeXIe lucruin quis speret, in ea ius andum illi deseratur:
363쪽
non turbat hoc inquam : quoniam quantum ad sacras literas attinet,eas sic accipi edas esse censuit Augustinus, de post eum alii, ut non de sacramento publice in iudi-eio dato intelligantur, sed de priuato, quod propria voluntate superstitio neue suscipitur. Nam quemadmodum in causis priuatis, & vita communi,deierare,partim periculosum est,& ad periurium pro liue,partim nihil aliud, quam sacrosanctum Dei nomen rebus friuolis Sc inanibus admiscere: ita per contrarium, ut in iis iudicijs, in quibus nulla ope humana veritas exquiri ac erui potest ad Deum optimum maximum , tanquam ad summum ac supremum iudicem, prouocatio sit, non solum ad expediendas lites maximam habet oportunitatem, verum ad conseruandam etiam & stabiliendam in Republica religionem. Atque hac quidem etiam causast, ut nec in periurium inquiratur, quasi scilicet utile sit Reipublicae, teste Cicerone, Deum ipsum vindicem contemptet religionis constituere, nec de facili suspicari, quemquam esse tam deploratum,qui tam nefandum & impium scelus in se admittere velit. Nisi fortasse de eo dicas qui iam
manifestus sit,ialis esse, ut vel omnino Deum esse neget, vel nulla eum rerum humanarum cura tangi existimet: huic enim ego homini tanquam penitus efferato ac immani , nullum iusiurandum deserendum cum Platone
censeo: quemadmodum, nonnunquam per contrarium
contingit,ut propter summa ac spectata fide, tu suradum sic enim de Xenocrate legimus)alicui publice remittatur.Concipi autem solebat olim iusiurandum verbis so- Iennibus idque duobus serme modis. Vno cum quis testem Deu inuocaret, quale est illud apud Virgilium: Esto Duc sol testis.& haec mihi terra precati, Et pater omnipotens,& tu Saturnia Iuno. Item illud. Audiat lige genitor, qui foedera fulmine sancit. Tango aras, medios due ignes,& numina testor. Altero cum quis capiti suo,nliorumve suorum male precaretur , si contra quam esset
conuentum,fecisset, Nam lapidem Micem tenebant iu-
364쪽
raturi per Iouem,haee verba dicentes: si sciens fefellero, ita me Diespiter, salua urbe arceque, bonis eijciat, ut ego hunc lapidem. Na qui per salute suam iurat, inquit Vlpia. vel per fortuna principis,q pro numine coli coepe est shb Tiberio ,licet per Deu iurare videatur, attamen si no ita specialiter iusiurandu ei delatum est,iurasse non videtur. Ac dicebatur quide pr iurati oes facere iiij, qui ante alios
coceptis verbis iurarent, post quos in eade verba iurantes, latum modo dicebant: idem in me. Diuiditur autem omne sacramentum, in voluntarium, Sc necessarium,sive
iudiciale. Voluntarium est duplex,unum quod ex con uentione extra iudicium desertur, quod reserri non potest,ut inquit Paulus. cap. i . Alterum quod in iudicio Ilitigator litigatori datur,in quo regula est,manifestet turpitudinis esse, nolle nec iurare, nec iusiurandum referre: estque hoc utrique commune, ut speciem quandam pactionis transactionisue,ae solutionis, ut est apud Caium, contineant. Necessarium siue iudiciale, duplex quoq; est, alterum quod litem fini alterum quod in litem vocatur. Quod litem finit ac terminat, proprie illud est, quod necessarium vel iudiciale dicitur , habens maiorem autho Titatem, propter religionem, quam res iudicata. Nam in bonaes dei contractibus, nec non in alijs caeteris causis, inopia probationum, per iudicem , iureiurando, causa cognita,res decidi oportet,& si delato vel relato iureiurando, iuratum sit, vel gratia facta, hoc est,cum paratus esset aduersarius, remissum sacramentum, ad similitudinem iudicati,in factum actio competit. Ait namque pret-tor. Eum a quo iusiurandum petitur, soluere aut iurare cogam, & si conditione delata , non propria sponte , nam ita nulla religio est,iurauerit, eius rei de qua iusiurandum delatum fuerit, neque in ipsum, neque in eum ad quem ea res pertinet, actionem dabo. Ius iurandum in litem est,quod ex delatioe praestat is, cui res ab aduersario non exhibetur, vel restituitur, in quo permittitur ei, de
aestimatione ipsius rei, ac eius quod interest , in infinii tum
365쪽
nitum ex affectione iurare,excepto eo, quod iudex, vel ante vel phst,modum iuriiurando per taxatione statuere possit, ut intra certam quantitatem iuretur, ne accepta occasione,in immensum iuretur. Habet autem proprio Iocum hoc iusiurandum, cum dolus aut contumacia, non restituentis,uel non exhibetis. punitur. Nam si culpa tantum interueniat,quod interest agentis,solum aestimatur. Praeterea non solet hoc iuramentum deferri, in
ijs quae stricti iudicij sunt, in quibus id tantummodo sequimur, quod lingua nuncupatum est, sed in bona fidei solum iudicijs, in quibus tantum potest officium iudicis, quantuin stipulationibus, eius rei nominatim facta interrogatio,& ite in arbitrarijs, cuiusmodi est actio in re,& ad exhibendum, in quibus si non paretur arbitrio iudicis,permissum est ei, ex bono & aequo, secundum cuiusq; rei de qua actum est natura, aestimare, quemadmodum actori latisfieri oporteat. Estque harum arbitrariarum insigne exemplum, apud Valerium Maximum, lib.
s.cap.1. cuius verba, quoniam demonstrant priscam illa formam exercendae alii onis arbitrariae, subiunxi. Multo
animosi' inquit,& ut militari spiri tu dignu erat,se in co- simili genere iudicij C. Marius gessit. nam cum Caius Ticine Minturnensis Faniam uxorem , quam impudicam de industria duxerat,eo crimine repudiatam,dote spoliare conaretur,sumptus inter eos iudex,in conspectu habita quaestione, seductum Ticinium monuit, ut incepto desisteret,ae mulieri dotem redderet. Quod cum s pius frustra secisset, eoactus ab eo sententiam pronunciare,
mulierem impudicitiae sestertio nummo, licinium summa totius dotis damnauit. praefatus ideo se hune iudi- cadi modum secutum, quod liqueret sibi Ticinium patrimonio Faniae insidias struentem , impudicae coniugium expeti iis. Atque huc usque quide,de certi condictione, suae propter mutuas pecunias praecipuὸ comparata est, licet ad alias quoque actiones,uti diximus , nonnunquaporrigatur. Quantum ad eas condictiones attinet, quae
366쪽
si ijs negotiis oriuntur, in quibus quasi mutuum versa.
eur: Omne quod datur, inquit Paulus, aut ob rem datur, aut ob causam. ob rem, aut honestam,aut turpem.
Si ob rem honestam, inquit Vlpianus, data sit pecunia,
veluti,ut filius emancipetur,vel seruus manumitteretur, vel ut a lite discedaturi ita repeti condictione potest, si res ob quam data est secuta non est. Si ob rem turpem aliquid detur,aut est dantis turpitudo, non accipientis, aut accipientis duntaxat, non etiam dantis, aut utriusque .
Quod s turpis causa accipientis suerit, etianis rea secuta se, repeti potest:vtputa dedi tibi, ne sacrilegium facias, ne furtum , ne hominem occidas, condici enim potest,
ruod dedi. Vbi autem & dantis A accipientis turpituo versatur . non polle repeti dicimus, veluti si pecunia detur , ut male aut bene iudicetur . Nam uterque tam dans,quam accipiens, ut tractat pulchre Philo,post Mosem & Platonem, crimine contingitur, quemadmodum etsi ob stuprum aliquid datum sit, vel fur ne proderetur dederit. Quoties autem solius dantis turpitudo versatur, verius est, repeti non posse, & ideo quod meretriis ci datur in ea caula est, ut repeti non possit. Nec est vero dicendum in hac specie,utriusque versari turpidinem: quoniam illa turpiter quidem facit, quod si meretrix, sed non turpiter accipit, cum sit meretrix. Quod obeausam datum, condictionem parit, aut ob causam debiti eum si indebitum datur , aut ob aliam aliquam iniustam causam, vel praeteritam, vel suturam. De indebito soluto, regula haec est: Quod indebitum per errorem soluitur, aut ipsum, aut tantundem , repetitur, per indebiti condictionem. Aliquis dixerit, cur non potius per rei vindicationem' An quia translatum est dominium, propter voluntatem tradentis & accipientis, hoe agentium, ut transeati Et est lanὶ verissimum hane condictionem, ex bono & aequo conceptam esse,quia quod alterius apud alterum sine causa deprehenditur,reuocari
consueuit,contingitdue in hac specie, ut extra id quod
367쪽
agitur, tacita obligatio quasi mutui nascatur. Sed videa mus, quid nam in proposito indebitum dicatur. Nam sunt nonnulli, qui licet iure ciuili non teneantur, iure tamen naturali lunt obstricti. Et ideo si id quod dominus seruo debuit, manum illa soluerit, repetere non poterit, quia naturale agnouit debitum , & cessat aequitas repetitionis. Tantundem est in debitore in diem , nam adeo debitor est,ut ante diem solutum , repetere no possit, quaquam illud debitum, quod sub conditione, quae an impleatur incertum sit, debetur, pendente conditione solutum,recte repetatur. Praeterea si quis e cenam, id est, usuras indebitas, vel operas patrono suo l oluerit, item si mulier in ea opinione sit, ut credat se pro dote obligatam,& dotem det: vel si is, qui male absolutus est, aut qui retentionem tantum habet, satisfecerit: placuit his casibus, cessare repetitionem. Nam sublata falsa opinione, relinquitur,vel causa naturalis debiti,vel pietatis quae quidem essicit,ut in pari aequitate,secundum possessorem pronuncietur. Porro in his etiam,quae per insciationem in lite crescunt, hoc est receptum, ut si quis ea per errorem indebita soluat condictione deficiatur, videlicet, quia quasi ex iudicato depensa videntur, & est verum,eum qui falso condemnatus soluit propter authoritatem rei iudicatae nullam habere repetitionem. Idem placuit Sc in filio familias, qui contra Macedonianum mutuam pecuniam accepit, Sc paterfamilias factus soluit. Nam licet indebitum etiam illud accipiatur,quod per aliquam exceptionem perpetuam non debetur: tamen, quoties nun in fauorem excipientis, sed in odium eius cui debetur, exceptio datur, perperam solutum,non repetitur. Ad haec repetitio nulla est ab eo qui suu recepit, nee ab eo, qui sibi ab haered ita te debitu, a bonaefidei possessore,qui in multis vice domini fungitur,accepit: quaqaliter probatu sit,in eo qui cu existimaret se possidere hareditate cum n si possideret, luerit: hic enim quia verub aredem non libetrauit, id quod dedit, repetere poterit,
368쪽
AD PANDE. IVR. CIVI. LIB. IIII. 361
Nam extra causam bonae fidei possessoris, quamuis debitum sibi quis recipiat, tamen si is qui dae, non debitum
dat, repetitio competit. Et in summa, ut generaliter de repetitione tractemus, sciendum est, dari aut ob transacti tinem , aut ob causam, aut propter conditionem , aut ob rem , aut indebitum, in quibus omnibus quaeritur de repetitione. Et quidem quod transactionis nomine datur , licet res nulla media fuerit, non repetitur , nam illis fuerit , hoc ipsum quod a lite discedatur, ea a videtur esse . Id quoque quod ob causam, datur, puta quod negotia mea adiuta ab eo putaui, licet non sit factum , quia donare volui, repeti non potest. Quod propter conditionem legati implendam dedi, si non sit mihi legatum, possum repetere. Quod
ob rem datur , ex aequo bono habet repetitionem, Veluti si dem tibi, ut aliquid facias, nec feceris. Indebi tum solutum repetitur eum frunibus & partu, deducta impensa: nam ex ijs omnibus, inquit Papinianus , quaa
iure non valuerunt, vel non habuerunt effectum, secuta
Ier errorem solutione , condictioni locus est. Atqueaee de indebiti condictione. Condictioni sine causa
tunc Iocus est. cum vel ab initio , sine causa promissum est, vel cum fuit causa promittendi , quae finita est, vel secuta non est, nam nihil refert, utrum ne ab initio sine causa quid datum sit,an causa propter quam quid datum sit, secuta non sit, vel ad non causam redij t. Computatur autem cum i s, qui quasi ex mutuo condictione tenentur, etiam is , qui furtum commisit, quamdiu dominus rei furtiuae possessionem non apprehenderit , & ideo condictione quoque tenetur. Quod quidem ita comparatum est , non tam secundum strictas iuris regulas , quae non patiuntur, ut rem suam quis per actionem personalem petat, quam odio surum, quo magis pluribus actionibus teneantur.Competit aus
369쪽
nee domini facto, dominium rei ab eo recedat, &ideo si
eam rem aliena uerit,condicere non poterit.Tenetur ve-rδ ea,tum fur ipse, tum haerea eius. Nec pristatur solum ipsa res, verum etiam fructus, dc usurae. Nam qui primo inuito domino rem contrectauit, semper in rciti tuenda ea, quam nec debuit auferre, moram facere videtur. Nune videamus de condictionibus generalibus, quae vel ex lege sunt, vel triticiariae. Ex lege condicitur, quoties obligatio, lege noua introducta est, nec cautum eri, Quo genere actionis experiamur,nam eius exemplum habe mus, in donatione, quae hodie crediti formam accepit. Condictio trici claria, si ortum eius spectes, nomen habet a tritico,quo verbo veteres,ut est apud Marcellum deverb. Obligat. c. 94. significabant, omnes fruges. Et ideo quemadmodum certi condictio, de illo proprie mutuo competebat, quod in pecunia numerata consisteret, ita triticiaria,de reliquis generaliter omnibus, qui numero, pondere,ae mensura constabant, in mutuum deductis,
tribuebatur.Quanquam progressit temporis effectum est, ut licet pecuniae verbum, a pecudibus diductum, ad reliquas omnes res iungibiles porrigi coeperit, propterea quod omnia pecunia etstimantur: tamen tritici vocabulum, intra suos semper limites perstiterit, nec unquam ad pecuniam numeratam pertinuerit. Cui quidem rei consequenter factum est,ut quantum ad mutuum attinet longe latius pateat certi condictio,vi quae omnes res sim sibiles coplectatur, quam triticiaria, ut quae de pecunia numerata non detur. Sed iam porrh, quoniam illud etiapropter benignitatem placuit, ut condictio eerti & triticiaris,non solum in mutuo, verum etiam in omnibus a
liis contractibus proponi possint, si ita sederit actori, tamalit condictionibus, quod humanius est,quam solennibus actionibus experiri: hoe tamen habet nune amplius triticiaria, quam condictio certi, quod in condictionem certi, nullum aliud debitum veniat, quam quod certum sit: contra in triticiariam, non minus illa deducantur, quae
370쪽
AD PANDE. IVR. CIVI. LIB. IIII.
quae incerta sin i, quam quae certa, extra pecuniam numeratam. Et hoc est quod dicit Vlpianus his verbis. Qui certam pecuniam numeratam petit, illa actione uti. i. tur. SI cERTUM PETAT V R. inii autem alias res, . . per triticiariam condictionem petet. Et generaliter di- ..cendum est , eas res per hanc actionem peti, si quae sint praeter pecuniam numeratam, siue in pondere, siue in is mensura constent, siue mobiles sint, siue soli. Quare fun- is dum quoque per hanc actionem petimus, etsi vectigalis , , sit: siue ius stipulatus quis sit: veluti usum fructium , vel 1, seruitutem virorumque praediorum. Quoniam autem in debito generis, saepenumero accidit, ut vel in certum Iocum solutio conseratur, vel pecunia debita constituatur: non erit fortassis alienum, si de utroque nonnihil ex inplicuerim', priusq ad illud genus crede darum reru,quod circa species versatur, tranteamus. Si quis igitur certo loco dare promiserit, is quidem nullo alio, quam in quo promisit soluere, inuito creditore,potest, sed an alio loco agendi facultas contra eum competat, dubitatum est,&prima quidem specie,no competere videbatur. Sed quonia iniquum erat,si promissor ad eum locum, in quem daturuse promisisset, nuquξim accederet, quod vel data opes ra faceret,uel quia alijs locis necessario distringeretur,n5 posse stipulatorem ad suum peruenire: ideo visum est utilem actionem arbitrariam, in eam rem coparare, qua videlicet etia alio loco petat actor,q in quo promi illam sit, dummodo id fiat, eum illius Ioci, in quo dari promissum
est, commemoratione. Officio autem iudicis , qui ex Irae actione eognoscet incumbit, non quantitati contra-ct' prieci se inseruire, sed vel excedere, vel diminuere quantitatem. Nam si intersit rei, Ephesi potius soluere, quam eo loco quo conuenitur, ratio eius habebitur. Et vice versa, si actoris intersit Ephesi, hoc est, eo loci in quem concepta est solutio potius accipere quam alibi, veniet in reputationem,quanti eius intersit,quod culpa debitoris alibi petere cogitur . Continet enim haec arbitaria actio