Ioachimi Hopperi Phrisii iureconsulti De iuris arte libri tres. Eiusdem, Iuris ciuilis, siue ad Pandectas libri sex priores

발행: 1555년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

actio utriusque utilitatem, tam actoris quam rei. Et si rei interest , minoris fiet pecuniae condemnatio, quam i tentatum est, si actoris, maioris. Plane interdum iudex absoluere reum debet,cautione ab eo exacta,de pecunia

ibi soluenda ubi promissa est: quid enim si ibi vel oblata

pecunia actori dicatur, vel deposita,vel ex facili soluenda, nonne debebit interdum absolueret In bonaefidei iudicijs,etiam si in contrahendo conuenit, ut certo Ioco quid praestetur, ex empto vetuendito, vel depositi actio

competit, non arbitraria. Constitutae pecuniae verbum , a constituendo profectum est. Est autem constituere de sistendo certo tempore, ac certo loco, cum aliquo conuenire. Terentius: Nam constitui cum quodam hospite,me esse illum conuenturam . Hinc constituere pecuniam est, sine solennitate conuenire Me ad diem danda vel soluenda pecunia debita , quod quidem constitutum, parit actionem constitutoriam. Dico autem sine soIennitate conuenire,quoniam ad constitutum celebranis dum, neq; verborum, neque literarum proprietatem exigimus, dc ideo constituere M absentes & pr sentes possumus, sicut pacisci,& per nuncium,& per nosmetipsos,& quibuscuq; verbis,& per epistolam possumus. Ideoq; si Titius talem epistola emittat: Scripsi secundum mandatum Sei ,si quod debitum tibi approbatum erit, me tibi cauturum dc soluturum: sine controuersia tenebitur Titius de constituta pecunia: quemadmodum dc si huiusmodi ii teras faciat: Decem quae Lucius Titius ex arca tua snam solent veteres mutuas pecunias , vel de domo arcάue dare,vel de mensa argentarij apud quem lucri gratia pecunia deposuissent) mutuo acceperat, salua ratione usurarum,penes me habes. Addo ad diem danda vel repraesentanda pecunia, quoniam si sine die penitus constituas,dici potest,inquit Paulus,te no teneri Propterea quod costitutu natura sui certum tepus,ut diximus,exi-igit: quanquam tamen, si hoc actum sit,ut representetur

pecunia,confestim agi possit:quo casu modicum tempus

372쪽

AD PANDE. IVR. CIVI. LIB. IIII. 363

statuendum est non minus decem dierum,ut exactio ce- Iebretur. Pecuniς verbum, aliter in hoc argumento veteres acceperunt, aliter Iustinianus. Veteres eam tantum pecuniam resia constitui putabant, quae numero, pondere,ac mensura contineretur, circa reliquas res, quandam

tribuebant obligationem receptitiam , qua quis debiti prs stationem, in se reciperet, quae solennibus verbis erat composta . Iustinianus , sublata receptiti'actione, Iongius extendit utilitatem constitutorit , ita ut eas etiam res, quae stinctionem in genere suo non recipiunt, anprehendat. Debitam pecuniam, in rem exigimus, Mideo nihil refert,virum is qui constituit debeat,an alius. Praeterea debitum ex quacunque causa constitui potest, id est, ex quocunque contractu, siue certi, siue incerti. Item siue natura debeatur tan tum,sive iure honorario,no autem iure ciuili: nam si quis constituerit, quod iure ei uili debeat iure praetorio non debeat,id est,ter exceptionem, costituendo non tenetur, quia debita iuribus non est pecunia, quae constituta est, nec habet in se naturalem illam aequitatem, qua sola nititur actio constitutoria. Caenim regulariter ex nudo pacto, nulla oriatur actio : ex constituto tamen,ideo placuit nasci, quoniam Sc validam habet actionem ante se,cui incubat,& pertinet ad comunem ac frequente usum mercatus,& est fraue fidem fallere. verba autem praetoris sic dicunt. Qui pecuniam eam- Mque clim constituebatur debitam, constituerit,si appareat eum qui constituit, neq; soluere, neque o

secisse, neque per actorem stetit, quo mi- nus fieret,quod constitutum est. iu- ecdiciu dabo. Nunc vero trania eceamus ad illas formas

cotractuum, inqui-

bus speciesversatur.

373쪽

N actionibus quaere fiunt,& in quibus

species vertitur, hetc est proprie intentio, Vt eade omnino res quae praestita est. reddatur , adeo quidem , ut li deterior facta sit, proprie reddita non dicatur. Sunt aut nae actiones,numero duae, comodati una. pigneralitia alia.Nam quod ad depositum pertinet, saepe fit, ut pecunia sc deponatur , non ut omnimodo eadem corpora nummorum, sed tantundem pecuniae restituatur,quae obligatio pro modo non speciei est, sed goneris , non obtinens ullum locum fecundum proprios eorum fines ae terminos, licet sortassis ex occasione aliter accidere possitὶ in commodato ac pignore . Commodare nihil aliud est, quam utendum dare , non differens a mutuo, proposito contrahentium , nam utrobique hoc agitur tacito intellectu , ut usus rei concedatur, sed materia subiecta. Inter commodatum autem & uterudum datum , Labeo quidem ait et tantum intereste, quantum inter genus dc speciem: commodari enim

rem mobilem, non etiam loli: sed ut apparet, propri hcommodata res dicitur, & quae soli est, idque de Caiasus existimat . Iulianus amplius etiam habitationem commodari polle ait. Non potest autem commodari id, quod usu consumitur, nisi fortὸ ad pompam , vel ostentationem, quis accipiat. Nam saepe etiam ad hoc commodantur pecuniae, ut dicis gratia , numerationis loco intercedant,veluti si cum tu mihi debeas decem, hoc inter nos agatur, inquit alibi Iureconsultus, ut tu mihi decem solutionis adumbrandae gratia numeres, ego c-sestim tibi reddam . Nam nihil prohibet, hoc casu, ad eam remitibi pecuniam commodari, quemadmodum Scin

374쪽

AD PANDE. IVR. CIVI. LIB. Iur. 36

in adoptione, emancipatione ac testamento per aes de libram , dc omnibus imaginarijs venditionibus fieri potest , in quibus msimus unus, non ut detur, ted ut certa quaedam imitatio verae venditionis exprimatur , interuenit. Et dicitur quidem hic nummus, ideo dicis gratia intercedere , quoniam eius interuentu, nihil aliud agitur , quam ut solennitati iudiciali sest enim Craecis iudicium ρικὲ .) satisfiat, haud aliter atque si dicas o HernVνεκα , hoc est, ceremoniae causa . Quanquam & illud etiam tentari potest , dicis causa , id fieri videri, quod ad hoc tantum fit, ut dici possit, aliquid es e factum. Atque huic quidem rei conuenit, quod apud Arnobium, non dicis causa, ut hic de apud Varronem, Ciceronem , & Plinium , sed dici gratia te itur. Cui Mhoc adde , quod non ea solum, dici causa heri dicuntur,

quae ad solennitatem interueniunt, verum etiam , quae similate ad colorem quaerendum , alicui rei praetexun tur, veluti cum agris militibus assignatis, modicum honoris gratia, postelloribus datur. Natura commodati haec est,ut rei commodatae, dia possessionem dc proprietatem retineamus, nec ullo modo, commodando rem eis ius faciamus, cui commodatur. Praeterea commodare possumus, non solum eam rem, quae nostra sit,veru etiam

alienam, quam possidemus, tametsi scientes alienam possideamus ita ut si vel praedo commodauerit, habeat commodati actione. Et ratio qui deest, quonia nimis indigna est, quaestionem domini , moueri mihi ab eo, qui causam a me habeat, nisi forte verum dominum nouerit,dcei rem velit restituere quod quidem alius est inspectionis. Quantum ad actionem huius contractus pertinet, sic ait Praetor: Quod quis commodasse dicetur, de eo iudicium dabo . Hoc iudicium duplex est, unum directum quod ' quidem ei qui commodauit accommodatur, alterum' contrarium, quod ei qui c5modatum rogauit tribuitur. Directum eo pertinet. vi res comodata relii tuatur, aut ia

m ii locum

375쪽

loeum non apparentis rei, id quod interest, praesteturi

Item ut re salua damnum culpa com modatarij circa rem datum exhibeatur, ic si aliter quam eo uenit commodatarius re vlus sit, eius quoque ratio habeatur. Nam resere Valerius quendam aliquando furti damnatu futile. quod equo, cuius usus illi usque Ariceam commodatus suerat, vlteriore eius municipii cliuo vectiis esset. Planὸ si commodauero tibi equum, ut eo utereris , usque ad certum locum : si nulla culpa tua interueniente, in ipso itinere deterior equus iactus sit, non teneberis comodati : nam ego in culpa ero, qui in tam longum iter comodaui. qui eum laborem sustinere non potuit. 'Prterea quantu ad

interitum rei commodatae attinet, ea vel dolo commodatarii perit,uel fortuitu,vel culpa,ac negligetia. De dolo

semper tenetur commodatarius, nam in commodato,

nee naec quidem pactio,iae dolus praelletur, rata est. De casu, regulariter no obligatur, nisi aliqua culpa interueniat: nam in incendio, qui cum posset res commodatas saluas facere, as praetulit, tenetur. item si tibi equum commodauero,ut ad villam duceres, tuque ad bellum duxeris, periculi eum tui fecisti. Culpa, alia est lata alia leuis,alia leuissima. Culpa lata,cum prope dolum si iisdem continetur iuris regalis, quibus ipse dolus. Leuissima,

non longe abest a fortuito casu, & ideo de ea non videtur teneri commodatarius, nisi forte vel suspicionem quandam negligentiae secum trahat, ut in furto, vel res illimata data sit. Leuis computatur duobus modis nam cum patrumfamilias in re familiari procuranda insinulli culpam vitent, nonnulli laudem mereantur: in quibuΩdam contractibus , hoc probatum est, ut sola culpa pret- fletur, veluti si quid fiat, quod infra modum si eorum , qui mediocritatem in domo gubernanda tuentur, in auibusdam, ut etiam diligentia exigatur, videlicet, ut quid minus praestetisr,quam laudatum patremfamilias deceat, impunitum non relinquatur, estque nihil dubium i

376쪽

biuna quin ad laudati probatique patrisfamilias diligentiam,commodatarius, cuius bono negotium cotrahitur,

nam alias iecus esset) obstringatur, nisi forte aliud se

conuentum. Contrarium commodati iudicium tune competit,cum iustae causae interueniunt,ex quibias cu eo

qui comodauit,agi debet, veluti de impe sis in valetudine serui factis quaeue post fuga re uirendi teducendique eius causa factae essent. Nam cibariorum impensae, naturali scilicet ratione ad eum pertinent,qui utendum accepisset. Sed de id, quod de impensis in valetudine, aut fuga diximus, ad maiores impensas pertinere debet,modica enim impendia, verius est, ut sicuti cibariorum) ad eundem pertineant. Item qui sciens vasa vitiosa commodauit, si insusum ibi vinu,vel oleum, corruptum ,effatiimue est,condemnandus eo nomine est. Et quidem sicut volutatis & ossicii magis, quam necessitatis est,commodare: ita modum commodati, finemque praescribere, eius est,qui beneficium tribuit,cum autem id fecit, id est Postquam commodauit,tunc finem praescribere,& retro agere,atque intempestiue rei commodatet usum auferre, non ossicium tantum impedit, sed suscepta est obligatio, inter dantem accipientemque,quae contrarium iudicium inducit, quippe adiuuari nos non decipi beneficio oportet. Pigneralitia actio duplex quoque est, directa dccontraria. Directa est,qua is qui rem pigi ori opposuit,

- soluta pecunia agit aduersus creditore, ut item restituat, damnumue circa eam datum resarciat. Dico soluta pecunia , quoniam omnis pecunia exsoluta esse debet, aut eo nomine satisfactum esse , ut nascatur pisineralitia actio. Satisfactu aute accipimus, quemadmodu voluit creditor,licet no sit solutum: sue enim alijs pignoribus sibi caueri voluit, ut ab hoc recedat, siue sdeiussoribus, siue reo dare, siue precio aliquo, vel nuda conuentione, nascitur pignerati ita actio. Et generaliter dicendum erit, quoties recedere voluit creditor a pianore, videri ei satisfactum : si is Νt ipse voluit, sibi cauit, licet in hoc de m iij ceptus

377쪽

e tua se . Planὸ solutam autem pecuniam acci plena dum est, non solum si ipsi cui obligata res est sed & si alii

sit soluta,voluntate eius,vel ei cui haeres e titit, veI procuratori eius, vel seruo pecunijs exigendis praeposito. Solutum autem non videtur, si lis contestata cum debitore se, de ipso debito: vel si apte fidei uisor conuentussi. N ata autem debiti obligatio, pignus perimit:

nis conuenerit, ut dignus repetatur. Praeterea qui reprobos nummos loluit creditori, neque pigneralitia agere, neque liberari potest,quia reprobata pecunia,non liberat soluentem, reprobis videlicet nummis reddendis. Q iod dixi ut rem restituat, huc videlicet pertinet, quia soluta pecunia, creditor postessionem pignoris,quet corporalis apud eum suerat, restituere debet: nec quicquam amplius praestare cogitur. Itaque s medio tempore pignus creditor pignori dederit, domino soluente pecuniam quam debuit, secundi pignoris, neque persecutio dabitur, neque retentio relinquetur. Quod tandem addidi, vel damnum resarciat eam vim habet, ut si vitio creditoris res vel deteriorata sit,uel perierit,id prs stetur. Nam venit in hane actionem, inquit Vlpianus, non solum dolus , ut in deposito, in quo hoc tantum spectatur, ut quis ad suum modum sit olligens , verum dolus &culpa ut in commodato, in quo aliena etiam industria exquiritur . Atque ideo quemadmodum ineommodato diligens esse debet is, qui rogauit , non ad suum solum modum, verum ad laudati etiam alicuius,5e quod magis est,diligentissimi aerari patrifamilias exemplum: ita etiam is,qui pignus accepit, non ea solum ratione versari debet, in pignore, qua in suis negotiis versatur, verum & aliorum diligentiam imitari debet, non quidem exquisite diligeutini morum, ut in commodato quod solius accipientis gratia costituitur. led eo Ruri,qui inter probatos & Iaudatos patresfamilias numerantur,

atque hoc est quod dicit Vlpianus,venit & custodia,vis maior non venit. Conuaria pigneralitia actio est,quae

378쪽

AD PANDE. IVR. CIVI. LIB. m. m

eompetit ipsi ereditori, nam si necessarias impensas inis quit Pomponius secerim in seruu aut in fundum, quem

pignoris causa acceperam: non tantum retentionem,sed etiam contraria pigneralitiam actionem habebo. Item

si rem alienam mihi pignori debitor dederit, aut malitiose in pignore versatus sit,dicendum est, locum habere contrarium iudicium. Nam cum debitore qui alienam rem pignori dedit. potest creditor, contraria pignerati-titia agere, et si soluendo debitor sit. Adhaee si post di- . stractum pignus debitor, qui precario rogauit, vel coninduxit pignoris possessionem,non restituat, contrario iudicio tenetur. Si seruos pigneratos artifici s instruxit creditor, si quidem iam imbutos, vel voluntate debitoris,erit contraria actio,si vero nihil horum intercesseriers quidem artificiis necessarijs, erit actio contraria: noneamen sic ut cogatur seruis carere, pro quantitate sumo lituum debitor. Sicut enim negligere creditorem do-us & culpa quam praestat non patitur: ita nec talem eiascere rem pigneratam, ut grauis sit debitori ad recuperandum : puta saltum grandem pignori datum,ab homine, qui vix luere potest, nedum excolere: tu acceptum

pignori excoluisti sic, ut magni precii faceres: alioquin

non est aequum, aut quaerere me alios creditores,aut cor distrahere,quod velim receptum aut penuria coactum erelinquere me tibi. Igitur haec a iudice erunt dispicienda, ut neque delicatus debitor audiatur, neque onerosus creditor. Nomen pignoris inquit Caius,a pugno deinductu est, quia res quae pignori dantur, manu tradutur,diciturque proprie pignus, quod ad creditorem transit, hypotheca,eum non transi possessio ad creditorem, sed hoeiolum agitur, ut res pro obligatione personae, oneri supponatur. Ac est hoc genus rerum contrahendarum,primum omnium ad hoc inuentum,ut securus sit creditor, quoniam plus cautionis in rem est, quam in personam,

vocaturq, hinc pignus ipsum fiducia, quasi scilicet haud secus atque fiduciarius aliquis emptor, inter debitoremm iit; dcc -

379쪽

de ereditorem interueniat. Et non tantum ob pecuniam, sed de ob aliam causam, pignus dari potest, veluti siquis pignus alicui dederit, ut pro se fideiubeat . . Con- . trahitur autem pignus, non solum tradi rione, sed etiam nuda couentione etsi traditum no est. Pret terea si ex quacunq; causa, magistratus in possessionem aliquem miserit, pignus ci 'stituitur, quemadmodum & testamento recte constitui .isum est, quam qua ubi iussu magistratus consti tuitur, non alias constituitur,nisi ventum fuerit in

possessionem.Opponimus autem recte pignori, non tan- tum res nostras, verum etiam alienas, modo voluntate

domini id fiat,vel is ratum habeat quod actu st.Adhaec sire aliena pignori dedisti,deinde diis rei eius esse coepisti, datur utilis actio pigneralitia ereditori pro eius persecatione: na tu contra propriu tuu factum venire no debes.

Sed no ide est dicedum, si ego Titio,qui re mea obligauarat, sine mea voluntate ,hq res extitero ,hoc enim modo, pignoris persecutio,non est cocedenda creditori nacundi

ea res, quo ad ipsum dominum, nullo modo speciem habeat pignoris, ex qua quidem specie , solet plerumq; nasci ea actio quae utilis vocatur: utiq; non sufficit,ad contpetendam,per se sua sponte utilem pigneralitiam actionem, eundem esse dominum qui etiam pecuniam debet, sed est necessarium ut idem ille, qui pignus constituit postea dominus rei fiat.Quaq tam eis Modestino credimus, sub tit. de pignoribus, c. a a. no omnino alienu est, quod iuri deest, per iudicis officium suppleri. Et ideo cum squast haeredem approbare factum decessoris ad iudice pertinet,ex officio suo, utile actionem pignera titi ξ dare creditori, licet ea iure, secundia Paulu, non procedat. na aliam quidem utilem actione dicimus , iure nasci, cu videlice en ego tin no omnino quide proportioe est directae actionis sed speciem quandam eius habet aliam olficio iudicis dari,cu propter aequitatem quadam extra postam utilis

actio alicui religione iudicis accommodatur. De his lai- aut crςditis in quibus species versatur, hactenus. - DE NC

380쪽

V P E R E S V ut de iis negotijs explicandum sit , in quibus permisse, tam genus versatur, quam species , nam ea vel negotiatione aliqua media, interuentu certarum personarum , constituuntur ,

vel re, ut in compensatione ac deposito. Sed quae prioris generis sunt, ea vel peculiotens nos ob stringunt, vel in solidum, puta cum aut ex eo in obligationem incidimus, quod tum is, quem negotiationi maritimae praefecimus, quem magistrum nauis vocamus , contraxit: tum is, quem officinae, tabernaeue nostr praeposuimus, qui institot appellatur: aut ex eo quod vel seruus noster, vel filius qui in potestate nostra commoratur, gessiste dicitur. De quibus quidem omnibus, primo loco ae ordine dicemus, priusquam ad illas obligationes, quae de peculio sunt,dc item quae ad compensationem ac depontum pertinent, perueniamus, initio. sumpto, ahea negotiatione, quae nautica nominatur. Dicitur autem nauis, a navo secundum Festu Pompeiu, quod est propero, quo gnaui& ignaui nomen habent. Diuiditur vero secundum Iureconlullos , tribus modis. Primo in inaritiam,suuialem,& quq in stagno nauiget.

Secundo in eam,quae proprio nomine nauis dicatur . Meam,quq vel lintrium .pontonia, ratium aut schediarii numero veniat. Tertio in illas quas onerarias appellamus, uas Sc gerarias Plautus vocat, & illas quae επιCατηγοι icuntur, quae solis vectoribus transportandis, parantur. Partes eius spectamus, vel per se vel secundu negotiatio nil. Priore modo principale parte, carina putam cui re liqua omnia tanquam fundamento, cedunt. Posteriore,anctioram: nam qui magi iter nauis est, ei dicimus totius nauis

SEARCH

MENU NAVIGATION