Ioachimi Hopperi Phrisii iureconsulti De iuris arte libri tres. Eiusdem, Iuris ciuilis, siue ad Pandectas libri sex priores

발행: 1555년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

AD PANDE C. IUR. CIVI. LIB. VI. 4rs

constitutione , ut clim pater impuberi filio in alterum casum substituisset, in utrumque casum substituisse intelligatur: siue filius haeres non existeret, siue existeret, Mimpubes decesserit. Quod ius ad tertiu quoque genus su si tutionis tractum esse videtur: nam si pater duos filios impuberes haeredes instituat, eosque inuicem substitu at, in utrumque casum reciprocam substitutionem factam videri, Diuus Pius constituit. Sed si alter pubes , alter impubes, hoc communi verbo, eosque inui cem substituo , sbi fuerint substituti, in vulgarem tantummodo casum factam videri substitutionem Seuerua& Antoninus constituit: incongruens enim videbatur,ut in altero duplex esset substitutio, in altero sola vulgaris. Hoc itaque casu singulis separatim pater substituere deinbebit, ut si pubes haeres non exstiterit,impubes ei substi tuatur: si autem impubes haerea ex sti ter ii, & intra pubertate decesserit, pubes frater in portione eo haeredis substi tuatur, quo catu in utrumq; euetum substitutus videtur: nee si vulgari modo impuberi quoq; substituat, voluntatis quaestionem relinquat, utru de una vulgari tantummodo substitutione in v triusque sensisse intelligatur, ita enim in altero utraque substitutio intelligitur, si voluntas

parentis non refragetur, vel certe euitandae quaestionis gratia specialiter in utrumque ea sum impuberi substituat fratrem, siue haeres non erit, sue erit, ic intra pubertatis annos decesserit. Enimuero potest quis in testamento plures gradus hqredum facere. puta : si ille haeres non erit, haeres esto, & deinceps plures , ut nouissimo loco in subsidium, vel seruum ne incessarium haeredem initituat , & vel plures in unius locum possitiit substitui, vel unus in plurium , vel sngulis singuli, vel inuicem ipsi qui haeredes instituti sunt, vel singulis liberis svel 3 qui eorum nouissimus morietur, haeres substitui potest : singulis, si neminem eorum intestato decedere velit: noui uimo, si ius legitimarum haereditatum in tegrum inter eos custodiri velit. Da

482쪽

De institutione conditionali, sciendum est, conditiones alias in potestatem nostram conserti, veluti, si Titio decem dederis, alias fortuitas e sis, veluti si nauis ex Asia venerit. Et quidem quod ad filium testatoris pertinet s sub ea conditione quae in fortuitum euentum concipitur, non recte instituitur, quemadmodum nec sub eaque legibus improbata est, quae totum testamentum corrumpit: sub ea vero quae in potestate eius est, recte instituitur: & nisi ei pareat, vel parere paratus sit, deficitur successio e. Papinianua:Filius qui fuit in potestate, sub co ditione scriptus hi res,quam senatus aut princeps impro bauerit, testamentum infirmat patris, ac si conditio non esset in eius potestate. Nam quae facta laedunt pietatem, existimationem, verecundiam nostram. & vegeneraliter dixerim) qus contra bonos mores fiunt, nec facere nos posse credendum est. Idem Papinianus. Si filius sub conditione haerea erit, & nepotes ex eo substituentur,

cum non lassiciat sub qualibet conditione filium hi redem institui, sed ita demum testamentum ratum est,si coditio fuit in filii potestate: consideremus nunquid inter si quet coditio fuerit adscripta: virum qui moriente filio impleri no potuit: veluti, Si Alexandriam ierit filius,hε- res esto : isque Romet decesserit, an vero quq potuit etiam extremo vitae momento impleri, veluti, Si Titio decem dederit,filius meus haeres esto: quae conditio nomine fili per alium impleri potest. Nam superior quidem species: conditionis admittit, vivo filio, nepotes ad haeredi tatem, qui si neminem substitutum haberet dum moritur, legittimus patri haeres existeret. Argumentoque est, quod apud Seruium quoque relatum est, Quendam enim resert ita haeredem institutum, Si in Capitolium ascederit: quod si non ascendisset, legatum ei datum , eumquaantequam ascenderet, mortem obiisse:de quo respondit Seruius, conditionem morte defecisse: ideoque moriente eo, legati diem cessisse Altera vect species conditionis,

483쪽

AD PANDE. IVR. CIVI. LIB. H. 4'

substituti non essent ab intestato auo haeredes existeret, neque enim flius videtur obstitisse, post cuius mortem patris testamentum destituitur, quemadmodum si ex haeredato eodem filio, nepotes scum filius moreretur haeredes fuissent inlli tuti. Haec Papinianus. Si is qui instituitur extraneus sit quem non tenetur tes ator vel instio tuere, vel exhqredare, potest vel sub ea conditione institutio fieri, quae in potellate eius sit, quo casu, si ita haeres institutus sit, Si decem dederit,& accipere nolit cui dare iussus si, pro impleta conditio habetur : vel sub ea quae fortuita est, nisi fortalia vel impossibilis sit,uel contra bonos mores, vel contra leges, vel sub iurisiurandi conditione, quo casu manente institutione, tollitur & remittitur conditio. Ulpianus. Sub impossibili conditione, vel alio modo factam inlli tutionem placet, non vitiari. Paulus. Conditiones,quae contra bonos mores inseruntur, remittendae sunt: veluti si ab hostibus patrem suum non redemerit,& si parentibus suis, vel patrono alimeta Non pret stiterit. Martianus . Conditiones contra edicta Imperatorum, aut contra leges, aut quae legis vicem obtinent, scriptae, item qu et contra bonos mores,vel deritoriae sunt, aut huiusmodi, quas Praetores improbauexunt,pro non scriptis habentur: dc perinde ac si conditio haereditati siue legato adiecta non esset, haereditas Iesaintumue capitur. Ulpianus. Quae sub conditione iurisiurandi relinquutur. a Praetore reprobantur. Providit enim ne is qui sub iurisiurandi conditione quid acceperit, aut cmittendo conditionem , perderet haereditatem , lega- tumue : aut cogeretur turpiter accipiendo conditionem iurare. Voluit ergo eum cui sub iurisiurandi conditione, quid relictum est, i ta capere,vi capiunt i , quibus nulla talis iurisiurandi eonditio inseritur,& recte. Cum enim faciles sint nonnulli hominum ad iurandum , contemptu religionis: alii perquam timidi, metu diuini numinis, usq; ad superstitionem , ne vel hi, vel illi aut consequerentur, aut perderent quod relictum est, Pretior consultissime in-

484쪽

teruenit. Etenim potuit is, qui voluit factum est quod

rellionis conditione adstrin, it,sub conditione faciendi

relinquere. Ita enim homines aut facientes admitterentur, aut non facientes,deficeretur conditione. De haerede cum cretione instituto, vel sime, sic habet Vlpianus in Enchiridio . Cretio est certorum dierum spacium, quoadatur instituto hqredi ad deliberandum,utrum expediae ei adire haereditatem, nec ne. velut, Titius haeres esto, cernitoq; in diebus centum proximis,quibus scieris, poterisque: nisi ita creueris,exhaeres esto.Cernere est verba cretionis dicere,ad hunc modum: Cum me Maevius litis redem instituerit, eam haereditatem adeo ceria ue. Si cretione heres institutus,si constituerit,nolle se hqredeinesse. statim excluditur ab hqreditate & amplius eam adire non potest. Cum cretione verb haeres institutus, sicut cernendo fit haeres,ita non aliter excluditur, quam hi inistra diem cretionis non creuerit. Ideoque etiam si coniti intuerit nolle se hqredῆ esse,ia me si supersint dies cretionis, poenitetia actus,cernedo haeres seri potest.Cretio aut vulgaris,est in qua adiici utur haec Ierba: Quibuslcieris potes risa , . Continua, in qua non adi ciuntur. Ei qui vulgarem cretione habet dies illi dati computantur,quibus ignorauit se haeredem institutu imaut sciuit quidem,sed no potuit cernere. Etenim quod ad ius praesens attinet non soIum testator deliberandi concedit ei qui haeres scriptus est,uerum etiam Pretior : ne videlicet mnum incidat. Ait itaq; in haec verba : Si tempus ad

D deliberandum petet dabo: si pupilli pupilique nomine po

stulabitur tῆpus ad deliberandum, an expediat eum hqre ditatem retinerem hoc ei datum sit si iusta causa esse Q. 'debitur, bona interea diminui, nisi causa cognita boni

V viri arbitratu, vetabo. Atq; haec quidem,de quatuor hisque in testamentis solenniter condendis, ut diximus, requiruntur, qu et quidem solennia, licet omnibus obseruanda praecipiantum. tamen militibus,tum propWeoccupatio nem,tum vero propter fauoIem,quo

485쪽

AD PANDE. IVR. CIUI. LIB. VI. 4 speratores amplecti coeperunt, remittuntur. Vlpianus. Militibus liberam testamenti factionem. primu quidem Diuus Iulius Caesar concessit, sed ea concessio temporalis erat: postea vero primus Diuus Titus dedit:post hos Domitianus : & postea Diuus Nerua plenissimam indulgentiam in milites contulit: eamque & Traianus secuintus est. Sc exinde mandatis inseri coepit,caput tale. Cum in notitiam meam perlatum sit, subinde tellamenta a commilitonibus relicta proferri, quae possint in controuersiam deduci, si ad diligentiam legum 3c obseruantiam reuocentum secutus animi mei integritudinem erga optimos fidelissimosque commilitones, simplicitati eorum consulendum ex istimaui: ut quoquo modo testati fuissent, rata esset illorum voluntas: faciant igitur testamen- ea quomodo volent, faciant quo modo potuerint,suia

sciatque ad bonorum suorum diuisonem faciendam, nuda voluntas testatoris. Milites autem appellantur . mollitia, id est, duritia ouam pro nobis seliinent, auea multitudine, aut malo quod arcere milites solent,

aut a numero mille hominum : ducitum a Graeco verbo,rractum a lagmate : nam Graeci mille hominum

multitudinem T AC M A appellant ,quasi millesimum quemque dictum,unde Sc ipsum

ducem χιλιασχο pappellant. Ex ercitus autem nomen ab exeris citatione traxit.

486쪽

ω o MODO AD EFFECTUM TESTA

MENTA PERDUCANTUR.

V O NIA M expositum est, de sorma

condendi conficiendiq; testamenti: superest, ut quomodo ad exitum deducantur testamenta,videamus. Et quidem id ipsum : partim in eo spectatur,ut vel tu

eat haereditatem is qui scriptus est, vel repudiet: partim, ut & ijs, quorum interest aperiantur tabulae testamenti : partim deniqis ut qui indignos se praestiterunt accipiendis ijsquet relicta lunt, repellantur. De aequirenda vel omittenda haereditate regula est,ut is qui haeres est vel immisceat se haereditati si si suus hq res: aut adeat eam,si sit extraneus, vel abstineat ab hi reditate, si sit suus: vel repudiet eam,si extraneus. Gerit autem pro haerede, inqui Paulus, qui animo agnoscit successionem, licet nihil attingat haereditarium. Vnde & s domum pignori datam, sicut haereditariam reti liuit,euius possessio qualit qualis suit in haereditate, pro haerede gerere videtur. Idemq; est.& si alienam rem, ut hqreditariam possedisset. Vlpianus. Pro hqrede gerere videtur is, qui aliquid facit quasi h res. Et generaliter IuIianus scribit,eum demum pro hqrede gerere, qui aliquid quasi hqres gerit. Pro hqrede autem gerere, non tam esse facti quam animi. Nam hoc animo eia se debet, ut velit haeres esse. Caeterum si quid pietatis, si quid custodiae causa fecit, si quid non quasi haeres egit, sed quasi alio iure dominus, apparet non videri pro h et redegelsisse. Et ideo solent testari liberi qui necellari j existut no animo haeredis se gerere quet gerui, sed aut pietatis , aut cultodi causa. aut pro tuo: utputa patre sepi liuit, vel iusta ei fecit,si animo hqredis pro lagrede gessit. enim uero si pietatis causa hoc fecit, non videtur pro haerede

gessisse. Seruos haereditarios pavit,iumenta haeredicaria

aut pauit,aut distraxit: si hoc ut haeres gessit, pro haerede:

at si

487쪽

AD PANDE. IVR. CIVI. LIB. VI. 4ει

at si non ut iis res, sed ut custodiat,aut du putauit sua,auedu deliberat, quid fecit, colit lens, ut saluet essent res hqre ditari ,s forte ei no placuerit pro haerede gerere,apparet non videri pro hq rede gessisse. Proinde id si fundos auesdes locauit, vel fulsit, vel quid aliud secit, no hoc animo quasi pro h rede gereret sed & dum ei qui substitutus est,

vel ab intestato haeres extiturus est, prospicit,aut res tempore perituras distraxit, in ea caula est, ut pro haerede nogesserit, quia non hoc animo fuerit. Reculari autem haereditas non tantum verbis, sed etiam re potest, dc alio quouis modo, iudicio voluntatis. Vlpianus. Et qui se non immiscuit haereditati paternae,siue maior sit, siue minor, non est necesse Praetorem adire, sed sufficit se non immiscuit se haereditati. Et est in semestribus Viuijs, Sotero, MVictorino rescriptum, non esse necesse pupillis, in integrum restitui, ex auito contractu, quorum pater constituerat non agnoscere haereditatem, nec quicq amouerat,

vel pro h rede gesserat. De aperiendis & exhibendis tabulis testamenti, verba Vlpiani, Pauli & Caii hq c sunt. Ciam ab initio aperiendae sunt tabulae, Pr toris id ossiscium est, ut cogat signatores conuenire, bc fgilla sua reco gnoscere, vel negare se signasse:publice enim expedit, suprema hominum iudicia exitu habere. Sed si maior pars signatorum suerit inuenta,poterit ipsis interuenientibus resignari testamentum & recitari. Sed & si quis exsignatoribus aberit, mitti debent tabulae testimenti, ubi ipse sit,uti agnoscat: nam reuocari eum agnoscendi causa onerosum eli quippes spe cum magna captione a rebus noliris reuocamur,& sit iniquum,dam nolum cuique elsa officium suum. Nec ad re pertinet, unus absit, an omnes. Et si sorte omnibus absentibus,ea uia aliqua aperiri tabulas urgeat: debet proconsul curare,ut interuenientibus optimae opinionis viris, aperiantur: & poli descriptum M recognitum iactum , ab iisdem quibus interuenientibus appertae sunt, obi gnentur , tunc deinde eo mittantur,

ubi ipsi signatores tuit, ad inspicienda sigilla sua. Catiis;

488쪽

Omnibus quicunque desiderant tabulas testamenti inspicere, vel etiam describere: inspiciendi, de scribendique

potestatem facturum te Praetor pollicetur, quod vel suo , vel alieno nomine desideranti tribuere eum manifestum est. Ratio autem huius edicti manifesta est. Neq; enim sina iudice transigi, neq; apud iudicem exquiri veritas de ijs controuersjs,qia ς ex testamento proficiscuntur aliter potest quam ins pectis cognitiique verbis testameti. Si quisse neget sigillum suum agnoscere, non ideo quidem minus aperiuntur tabulae, ted alias suspectae sent. Pret terea tabularum testamen ri instrumentum , non est unius

hominis, hoe est haeredis, sed uniuersorum, quibus quid. illic adscriptum est quin potius publicum est instrumentum. Indignum se percipiendis ijs quae relicta sunt intestamento, praestat quis, tribus modis. Uno si omissa causa testam et i, ab intestato vel alio modo possideati, reditatem . Altero, si eontra Senatu se onsultum Silanianum& Claudianum faciat. Tertio, si delanctu testari coegerit si o vis o, vel prohibuerit. De his qui causam testam et i omittunt, Miss A CA V & ab intestato adeunt, sic ait Vlpianus: Pretior voluntates seges ii Ο defunctoru tuetur,&eoru ealliditati occurrit, qui omis-1Mrgiri uecausa testamenti, ab intestato haereditatem partemue τO VEL A. eius possident,ad hoc, ut eos circumueniant,quibus quid Li. MODO ex iudicio defuncti deberi potuit, si non ab intestato pos

sideretur haereditas :& in eos ahionem pollicetur. Et DIT ATEM. p/rui refert, utrum quis per semetipsum , an per alium acquirere potuit haereditate. Nam quomodocunque potuit, si non acquisierit haereditatem , in ea catas, est, veincidat in edictum Praetoris. Vlpianus. Non simpliciter autem Pretior pollicitus est se daturum actionem, sed cau 'sa cognita. Nam siue inuenerit testatorem huius rei authorem esse. ipsumque permisisse ab intestato succedere: aut si qua alia iusta causa omittendi interuenerit: utiquo non dabit actionem in eum legatorum. Item si inuenerit . bona ad altu pertinere, non dabit actionem: si modo nulla

collusionis suspicio, religione Pretoris instruxerit. Si aut - is cui

489쪽

AD PANDEC. IVR. CIVI. LIB. D. 433is cui auferri h reditas potest,aliquid possidebat de hqreditate.&possidere desjt, sine dolo malo: magis est ut desiis nat coueniri. Quod ergo lepus spectabim', possideat, neene'Litis cotestatet lepus spectari debet. De senatusco sulto, , di Silaniano& Claudiano: Vlpianus: Cu aliter nulla domus Tuscos. Liuia esse possit, nisi periculo capitis sui dominis custodia, To si LANi, tam a domesticis q ab extraneis pristare serui cogantur: ET ideo senatusco fulta introducta sunt, de publica quistionea familia necatorum habeda. Et ideo,quod ad causam te R v Μ TE, flamenti pertinens, relictum erit ab eo, qui occisus esse di STAM E TA. cetur: id ne quis sciens dolo malo aperiendum, recitan- Cio, δε dum describendii naue curet,edicto cauetur, priusquam de eius familia quaestio ex senatusconsulto habita, suppliciumque de nox ijssumptum suerit. De eo qui testari ali- iquem vel coegerit vel prohibuerit. Vlpian. Qui dum ca- Li UTGζtat hqreditatem legitimam, vel ex testamento, prohi- τps TAR ruerit testamentarium introire, volente eo facere testa- PROHiΗVs mentum,vel mutare: Diuus Hadrianus constituit denegari ei debere actiones, denegatisque ei actionibus,ssco locu fore. Paulus. Si quis dolo malo secerit ut testes no veniat, & per hoe deficiat facultas testameti faciedi:denegas det sunt actiones ei qui dolo secit siue legitim' fit res sit,si. ue priore testameto scriptus. Planὸ vim qui no per vim, .

nec dolu, quo min uxor cotra eum mutata volutate co

dicillos faceret, intercellerat, sed ut seri alla Ier) offensam aegre mulieris, maritali sermone placaverat, in crimen non incidisse respondit Papinianus : nec ei quod testamento fuerat datum auferendum . Atque hucusque de consciendis, id ad essectum deducendis testa mentis, dixisse sussiciat, nisi fortasse illud quoque pacis admonendum videatur,fieri nonnunquam, ut codicilli testamento ad ij ciantur , vel decendente patre familias intestatis,

bi, solis conditis , legata vel iii dei commissa s nam haereditates non dantur codicillis) relinquantur. Et cert4 ngiv κε ante Augusti tempora , constat codicillorum ius in usu coDic tuo non siste sed primus Lutius Lentulus Jx cuius persona RUM. etiam

490쪽

etiam fidei commissa esse ceperut) eodicillos introduxit. Nam cum decederet in Aphrica, scripsi codicillos testamento confirmatos quibus ab Augusto petijt perfideicommissum , ut faceret aliquid. Et cum diuus Augustus voluntatem eius implesset, deinceps reliqui eius authoritatem lecuti, fideicommissa praeliabant ,& filia

Lentuli, legata, quae t ure non debebat soluit. Dicitur au-tςm Auguitus conuocasse lapientes viros, inter quos Trebatium quoque, cuius tunc authoritas maxima erat: δίqu sisse an possit recipi hoc, nee absonans a iuris rario ne

codicillorum v liis ellet: & Trebatium luasisse Augusto , quod diceret utilissimum & necessarium hoc ciuibus esse, propter magnas ic longas peregrinationes qui apud Veteres suissent,vbi si quis testamentum facere non posset, tamen codicillos posset. Post quae tempora, cum & Labeo codicillos fecisset iam nemini dubium erat,quin eo dicilli iure optimo admitterentur. Consciuntur codicilli quatuor modis,aut enim in futurum confirmantur,aut in praeteritum , aut per fidei commilium,testamento facto,aut sine testamento. Sed ideo fideicommissa dari ponsunt ab intestato succedentibus, quoniam creditur pater familias sponte sua his relinquere legitima hi reditatem. Codicilli toties valent, quoties quis testamentum quo que facere potest. Non tamen hoc ita intelligimus , ut exigamus potuisse eum eo tempore quo scripsit eos codicillos , testamentum sacere quid enim si sufficientium testium facultatem non habuit') sed si iure testamenti factionem habuerit. Etenim literae quibus haereditas promittitur , vel animi affectus exprimitur, codicillorum vim non obtinent. Si palam, inquit Paulus, hqres nuncupatus sit, legata autem in tabulas collata fuerint, Iulianus ait,tabulas testamenti non intelligi, quibus haeres scriptus non est: quodque magis codicilli, quam testamentum existimandae sint: dc hoc puto, rectius dici.

DE LE

SEARCH

MENU NAVIGATION