Spicilegium Romanum a cura di Angelo Mai Sedulii Scoti, Aug. Card. Valerii, Ant. M. Gratiani, Card. Ioh. Commen doni et P. Bembi, A. D. Sennazarii, Iul. Valerii, Ant. Galatei, Iul. Caesaris Capacii, Onuphrii Panvinii, Procli Lych, Sancti Augustini ep

발행: 1842년

분량: 757페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

direptionibus caedibus, qua surore agebantur, omnia complebant, clade a Catholicis accopia paenitere Coeperunt. Quod modo serrum in optimi Culiis Iue Perniciem sumpserant, id nunc in ipsos auctores tacita ris ac doctores suos intentarit, et admissi veniam a regiis praesectis deprecantur. Aliorum quoque remissus videtur ille ardor animorum et est enim euirum gentium et ad sumenda et ad deponenda arma subitum ingenium.

Qiesar in paternis provinciis conventus agit. toto animo Turcarum bello intentus, neque eius studio deesse dicuntur populi, qui tam necessario temPOre libenter ei suas fortunas offerunt. Sed omnium est opinio pacem a Turcis fore, quorum Dex haud obscurea belli consiliis abhorret. ΙΔ obeundis provinciis Caesar animum suum de religione provincialibus aperuisse

dicitur, Catholicorum Partes orexisse atque Con Irmasset plerisque ex urbibus haereticos Concio natores amovit;

templa, monasteria, bona ecclesiarum permulta ab his occupata Cntholicis restituit; quibus rebus mirum quam sibi l)onorum animos adiunxerit. Tartarorum ille nimbus, qui tantam Bussiae stragem intulit, si in turbi-Dem vestri equitatus inciderit, disiectum ac dissipatum iri speramus. Ii se in Valachiam receperunt, atque aliis Tartaris domo ovocatis sibique adiunctis. iter Per Russiam ad suas sedes tacturi putantur et quibus Opponere se parat Ρalatinus Bussi ne Albertus Laskius et' alii complures principes. Rex Poloniae conventum Trgni Petri coviam indixit, in quo bellum nil versum Moseos decernetur. Tu quando isthinc cogitet pos naniensis piscopus, fac sciamus; cui et Pomorschio a nobis omnibus, me in Primis se salutem dicito plurimam , Et vale. Romae cal. martii ib67.

302쪽

Roddet tibi has littoras Iohannes Fishuns Ducis

Bavariae legatus, vir inter suos Clarus, Et summae Probitatis ac zeli, gravis, et mihi amicissimus. Huic nos de te, de tuo praestanti ingenio, de pietate , de humanitate ea narravimus , ut Plane sit incensus studio tui. Eum cum Patavium venerit convenies; nam quin capturus hominem suavitate tua sis, eiusque expectati ni de te responsurus, nihil dubito. Is Romae postulaverat a Pontifice, ut Ernestus Ducis silius coadiutor , ut

appellant, episcopo Dis ingensi daretur: quod cum Nogatum propter pueri aetatem esset, illud impetravit ut procurator illius provinciae constituatur : ecclesiae ipsi episcopus praescietur cum Per aetatem licebit. Ad hunc tu Ernestum litteras legato dabis, quibus ei hanc Procurationem, et hoc do illo Pontificis maximi et amplissimi ordinis iudicium gratulcre, ut quam semel inivisti cum magno regulo magnae indolis atque spei

Puero amicitiam, cam absens litteris tueare. Dabis etiam ad pueros nostros Oeni pontem litteras scriptas germanice , ut ipsos currentes sano ad eam linguam perdiscendam cohortatione tua incites. Vale. Romae.. V. Don. martii i567.

LIBER III.

I. ANTONIUS MARIA GRATIANUS NICOLAO THOMICIO S. P. D.

Ex litteris, quas Pomorschius ad Albertum scripsit, altero pede laborare te intellexi , iacereque in lecto: bunc quidem murtium csse levem , sed tamen iacero

303쪽

A. M. GRATIANI

apote. O vostros mirificos Pedest Da tu quidem operam ut convalescas, sed ita ut nihil festines, neque morbo vim afferas. Quid enim Properato est opus Becubes modo leuiter , requiescas suaviter, vivas delicate et iucunde; et quamquam fides idem scientcradmodum pulses, tamen praestat alium adhibere ne digitos defatiges tuos. Fac denique ut te cures molliter: et quod caput est, cave ut ne litteram quidem et nihil enim pedibus capitalius. At tu, inquis, morbum meum rides, cum ego tuo nuper angereri Iocari libuit haec tecum , quando aliam nou habeo scribendi ullam sententiam. Sed profecto extra iocum quaeso te, cum potes scribas ad me, neque committas ut XV ipsos interdum dies sim sine tuis litteris, nam haec quidem iniuria est. Discessit Roma nudius tertius Ba variae Ducis legatus, qui cum nobis dixisset Patavium se venturum, ei ad te litteras dedimus , at tuo incendimus hominem studio tui. Ipse vir est sane probus et Principi suo percarus. Huic tu ad Ernestum Ducissilium litteras dato et eius enim ornatissimi pueri ami- eitia incepta a parvis, culta litteris, aetate aucta , Ornamento tibi, utrique voluptati crit. CNicovius cras Cogitat Patavium , ut eius mihi Praeceptor heri narravit. Expectabant nescio quam abs te pecuniam de

qua mercatori Pro vestimentis solverent ἰ ca Cum non

venerit, et ipsi disserre discessum nolint, praes Ego pro illis sum; tu igitur iiI meo aere.

Qui Nealislim cuntes Poloni spoliati a latronibus

suerant, ablata reo Perunt ἰ nam latrones subito concursu ex Proximis municipiis facto circumventi, in potestatem omnes integra Praeda Pervenerunt; Praeda

dominis reddita , de latronibus supplicium sumptum. Lesulo olsci iis Neapoli mansit apud Begis legatum ,

304쪽

vult Hispanias visere prius quam Patavium videat, si modo in Italiam Philippus rex non venerit, cuius

adventus crebris quidem nunciis confirmatur, ac iudicium iam esse iter et prosectionem parari, sed iacthis quidem apparatibus sides habetur. Valetitiani Belgae omnibus rebus obsessi ac paene capti iam videntur. Eruptionem proxime summo conatu in obsiden tes secerunt, a quibus ita sunt in oppidum repulsi, ut ducentos suorum, in his valentissimum quemque, desideraverint; regiorum duo tantum ceciderint. Fracti hoe incommodo deditionem iacturi viderentur , neque expectaturi ut quod seri cooptum est, tormentis admotis moenia quatiantur, ac disiiciantur, nisi concionatorum et Paucorum civium potentia et auctoritate deterrerentur; qui cum ipsi poenas, quas Commeruerunt rebellio uis et perfidiae, effugere se non posse intelligant, cumque pari scelere civitatem obstrinxerint, populum malunt secum ad exitium trahere , quam suis ipsorum capitibus salsae ab se ac inductae multitudinis culpam luere. Caesar ita paternas provincias obit, ut sidei et Pietatis suae expressa ubique vestigia relinquat, mirificeque haereticorum audaciam rotundat, et crigat et confirmet Catholicos; itaque in caelum sertur sermonibus ac litteris omnium bonorum. Episcopis, qui in Gallia defecerant a fide, superioribus diebus Pontifex maximus episcopatum abrogavit, utque novorum ediscoporum nomina in eorum loca edi a Rege iussit. obtemperavit decreto Rex, atque amotis fidei desertoribus , alios Pontifici probatos viros obtulit. Vale. Romae postridie non. martii i567.

Binas alis te litteras codem die accepi, alteras

305쪽

A. M. GPATIANI

27 apostridie id. subruarii datas , eas quas in fasciculum C vico vii conieceras ἔ alteras pridie non. mari. Huibitias litteras eodem die a Thorniciol Quis te iam amplius pigritiae accuset Ac postremam quidem longissimam te de omnibus rebus opistolam Valentino Ponielowschio dedisse significas, quam quidem expecto avidissime. Sed vide ne me in salsam expectatio uomconieceris. Irrides me quod Patavium cogitare Scripserim Z Utinam tam facile cogitata perficere liceat, litam sappo bis ex fluctibus in istum portum cogitatione de rori Belialdiim littoris interdum appella, atque

salutem ei adscribe meis verbis.' Post Postianiensis episcopi discessum , quam conduxeris domum quibusque contubernalibus usurus sis, fac ut sciam, et quando cetera desunt, domestica ad nos perscribe. Vale. Λeceptum in Hispania incommodum puto te audisse, ' X onerarias naves, in quibus magna Armorum et omnis generis bellici instrumenti atque ingens tormentorum apparatus erat, apud Malacam tempustate

disiectas atquc nhreptas interiisse. Haec Hispani callidone sollerti consilio simulation o belgici belli ad oppugnandum in Africa Algorium archipiratarum sedem

compara vorant. Res enim occasionis esse videbatur , atque ea Peropportune oblata, Barbaris distineri Hispanos sociorum bello arbitrantibus, et ideo imparatioribus, ac piratarum Classe , quae stationem habere in illo portu Consuevit, praedatum in nostrum mare prosecta. His si nostrorum conatibus fortuna aspirasset, Perfugio Praedonibus detracto , magnum Barbaris frenum esset iniectum. At visum aliter Deo. Philippum regem huius naufragii nuncio ita perturbatum scribunt, ut triduum

conspectu hominum abstinuerit. Iam vero quin vota

turas in Italiam non sit, nemo est qui dubitet. Atqui

306쪽

Duabus epistolis tuis his litteris respondebo, quarum alteram Ponicio schius attulit plenam suavissimi amoris tui , alteram a Publicis tabellariis necepi stomachosiorem et non etiim tam te purgas de litterarum missione , quam me accusas in eo quod tuam negligentiam insectatus sim. Audi, mi Thomici; si ita statueris, te tibi ipsi cariorem non esse quam es milii, nihil mirabere si cessationem tuam non sero , teque aculeis excito et Praesertim Cum me nequct occupationes mea quibus scis quam soleam distineri , neque morbi quibus assidue vexor , usque eo interpellare unquam potuerint , ut ad te litteras mittere intermiserim, aut quemquam Praeterea non modo tabellarium sed notum mihi hominem Venetias venire sine ali Iaa mea EPistola sim passus. Fuer igitur obiurgationes nostrae amoris, non stomachi ἰ quod genus quamquam ab amicitia nostra alienum non sit, tamen quando tibi molestum est, eo posthac non utar ; attameia ita non utar, at tu, ut instituisti, ita Perges; sin minus, at senties. Do Radgis illo duce nihil ad me scripseras pra terquam te cum illo suisse. Nunc laetor optimo inveni optimam mentem esse , ac de illorum Eum via decessisse qui tu circuitu ambulant, et quasi labyrintheis in flexibus errantes, postremo in terrificae illius beluae nuces lucidunt. Λtquc eo quidem laetor magis quo abs te illi primum exeundi viam monstratam , te illi glomerem lini, quo sc ex illo errore explicaret tradi- 8

307쪽

276 A. M. GRATIA I

omnium rerum; nihil nisi seditiones, caedes, direptiones, templorum incendia nunciantur, qua muti iii

tur invito Rege oppida, qua diruuntur, qua eiiciuntur Catholici, qua haeretici obsidentur. Quibusdam in urbibus IIugo notii tabulas atque omne publicum instrumentum palam in foro atque Concione combusserunt , ne quid extet veteris memoriae r novas ipsi comsiciunt tabulas, novas leges condunt, Pro arbitrio aelibidine statuunt omnia , atque evangelium iactanta Antuemiensi hus summum impendere discrimen videtur, improbissimo quoque diripiendae opulentissimae

urbis occasionem captante. Iu proximis oppido locis magna servorum, damnatorum, et agrestium colluvies omnium fortunis inhiantium quotidie cogitur. Negotia prorsus intermissa, fieretque vulgo mercatorum discessus, nisi retinere utur partim Aurangit precibus et auctoritate qui conserun re urbem studet, Partim metu obsidentium vias uehulonum. Scribunt, Aurangium ut tantis malis oecurrat quo animo Deus noverit in ad mitigandam plebem augustanae cori sessionis ritus caerimoniasquo Permisisse et ea vero Concessione incitatos

esse Liugo notios, qui sibi Luthera nos praeiarri non serunt. Gallici quoque motus in Ailabrogibus asseruntur , transire ni pes Borditionem Regis praesectum cum septingentis equitibus cataphractist missos a Rege, qui

duas regiones Helvetiorum conducant. Haec quo eruptura sint, IicsCitur.

Ecce tibi novum monstrum. Cadaver Regis Scottae occisi proiectum in agro inventum id. febr. Genus caedis , causae , atque auctores facinoris ignorabanturς sed non dubitatur quin ex religionis dissensionibus

sint. Magni motus temporum atquc Omnium rerumco versiones imminere videntur, nisi nos Deus asP

308쪽

xerit. Dissipatus erat his diebus tota Urbe rumor, apud Centumcellas essessum thesaurum, quae res in

tanta pontificii aerarii inopia peropportune videbatur ineidisse. Nunciatum id fuit Potiti sici ab ipso qui locum commonstraverat et missi qui inspicerent et aurea numismata circiter mille quingenta in veteri urna ruperta renunciarunt; atque huc recidit illa thesauri spes quae totam urbem occupaverat. Sunt autem numismataeommunis aurei nummi instar, in quibus plerisque imago est Honorii imperatoris et atqui ita fulgent, ut si

recentissime essent eussa. At ego sic omnia persequor dum tuae cupio satisfacere curiositati, in qua plane es σξυπει-ς , ut verear ne arguta nimis haec tibi sedulitas videatur et nostri certe otii non est. Tu autem ita eam partem aecipies, me ita meis summis occupationibus tuae memoriae libenter dare operam. Idem talacito, et cura ut valeas. Romae MI l. aprilis.

Male de Bobortellio. Ite certe singulari molestia

assecit, non quo amicum amiserim, nam ad hunc quidem dolorem iam obdurui; neque etiam propterea quod ipse usura huius lucis careat, quem luce frui Sempiternn speramus, et quem satis aetati, satis nomini ac gloriae suae vixisse existimo ς nemo enim nostra memoria in omni ingenuarum doctrinarum genere cI

xior ἔ sed profecto quod in tanta doetorum hominum inopia, dignitas istius urbis, quae theatrum olim summorum ingeniorum fuit, dimiciuta admodum ac paene collapsa videtur eius interitu. Nam ut philosophis et iuris interpretibus uoreat Patavium , tamen exteri homines, et nostrorum ut cuique Praestans est ingenium,

309쪽

A. M. GRATIANI

earum maxime litterarum studiis ducantur, quae et sunt et vocantur humaniores, in quibus qui excollant, qui quidem sussici Robortellio possint, summam esse video paucitathm. Doleo praeterea alienissimo tuo tempore ipsum decessisse , teque fructu privatum utquo usu cruditissimi viri. Ac vererer ne tuus ad hanc laudem aut interrumperetur aut retardar lur cursus, nisi te

Eo progressum intelligerem, atque iis Esse naturae subsidiis munitum , ut si te ipse Excitaveris, si ingenii tui nervulos intenderis , cuiusquam operam ad cnitendum non magnopere desideraturus esse videaris. Comis motum esse te hac iactura . nihil miror, qui quanta sit in te Probitas , quam mollis ad omnem humanitatem animus, probe novi. Sed hac conditione nati omnes sumus. Ac tu quidem, qui vitae prima nunc quasi spatia ingrederis, serendis his casibus maturo assuesce; saepe enim accidunt, ac nisi provisos habeamus, int lorabilem in tot dum dolorem faciunt.

Expecto quam nunc rationem studiorum institue vis, ac ne graeca intermittas, valde te hortor. Ego, mi

optatissime Thomici , sacris hisce diebus legi libellum Augustini inscriptum de utilitate credendi , in quo

quam me multa delectarunt quam apto huic tempori atque adeo his temporibus pabulo animum reseci aerecreavi meum i quam saepe to desideravi vel laudatorem , vel interprotem , vel socium iucundissimae maximeque salutaris lectionis Lege, amabo te, hunc libellum , ex quo et Ductum et voluptatem capies maximam. Perbrevis est, unica Perleges die; scribito deinceps ad me tuum de eo iudicium. Cupio enim ut vel absentes de studiis inter nos communicemus. Vale.

310쪽

Grassatoribus istis, qui vobis periculum faciunt, Deus male iaciati Quod enim scribis de rapto ingenuo Pucro , intolerandum sano sae inus. Cardinali Ou te ita res visa est indigna, ut cum Venetorum legato qui Romae est vehementer egerit, ut ad senatum hac de re scribat, quod de se facturum recepit, et Curaturum ut Polonorum natio Patavii ab iniuriis vindicetur, habeaturqite Cardinalis commendatione carior. Spero Senatum, pro sua sapissutia Et ira exteros humanitate, mandaturum magistratui, ut vobis vestram dignitatem retinere Patavii liceat, e l. de rapto puero diligenter Perquiratur. Sed eum puerum intelligo negligunturndmodum custoditum fuisse ab iis , quorum Curae ac fidei commissus erat. Tu quid actum erit, scribito ad nos. De tu autcm ego ita Censrio, quando conductam habes domum Patavit, ut maneas usque ad maiores serias, quarum nisi salior initium sit ineunte tutio. Deinde Protinus rusticatum exeas in Asia lauiam Renal di , atque ibi reliquam aestatem agas. Hic mihi videor clamantem videre Pomorschium e hui rusticatum duos menses t Maxime. Quid enim potius facias Sed ne muPutet velle ut sertatum eas tu Λsulanum , Iibros illo tuos deseras omnes iubeo. Non sane video ubi illud tempus, quo va tiones Patavii et calores sunt maximi, aut salubrius aut utilius consumpturus sis , quam ita Summa amoenitate, summo otio, stimina quo commoditate studendi arbitratu tuo. Et quia illius temporis multum valetudini atque animo indulgendum est, supervacaneas operas interdum aucupio, interdum venati Oui

SEARCH

MENU NAVIGATION