Spicilegium Romanum a cura di Angelo Mai Sedulii Scoti, Aug. Card. Valerii, Ant. M. Gratiani, Card. Ioh. Commen doni et P. Bembi, A. D. Sennazarii, Iul. Valerii, Ant. Galatei, Iul. Caesaris Capacii, Onuphrii Panvinii, Procli Lych, Sancti Augustini ep

발행: 1842년

분량: 757페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

A. M. GRATIANI

luendam eximii mei erga te amoris capere mihi videor. Vide quantum absit ut me negligentiae aut oblivionis accusavo possis. Scripsi ego ad te ex itinere , post illas litteras quas Ferraria dedi, Pisauro primum , deinde Laureto; ac satis accusare ipse non Possum tabellariorum negligentiam ne dicam an improbitatem ZQuamquam perierint licet quas ex itinere dedi litteras , nou cst quod dubites quin ego te scribendo sim

expleturus : tu modo mecum certare hoc officii genere velis. Curtium rediisse Patavium laetor , loque hominem allocutum, ac doctrinam ct mores eius Probasse. Velim vos in cadom perstare se utentia. Vir est melior quam quantus est de illo sermo, qui tamen est maximus, ct quam uno congressu intelligi possit. Mihi quidem de te saepissimo cogitanti, nihil occurrit et tibi et tuis studiis accommodatius. Contubernium Pol OHOriam, Praeter quam quod crebras interpellationes habiturum est, discendae italicae linguae magnum impedimentum asserct, quod negligendum tibi non arbitror; ac ne illud quidem, ct cum medico Ct cum viro optimo et humanissimo ot nostri Peramante esse te, qui nec valetudine sis firmissima, et litteris des operam. Diligenter quaeso rem expendito , et id consilii capite, quod vobis vestris lue rationibus magis caepedire videbitur. I ale etiam atque otiam , et a Cardinali salve. Romae XVI cal. decembris i 5 36.

Cum tuas litteras avide ut soleo explictarem , Praecipiendum mihi hoc tomporis ad to scribendi duxi, ante luani adveniant tabcllarii , quod corum adventu tanta sacpe litterarum turba opprimor , quibus neccssa -

272쪽

rio rescrit, uritum sit, ut aligustia temporis voli moti ter ita terdiun urgori soleam, ut ad te, clii ira Pra ivri runullo modo possum, i nil nisi raptim scribere cognt . Superioribus incis litteris hortatus tu sum , ut de medico consilium ne mutos et idem Hunc o se et meliorem virum, humaniorem hominem, amantiorem tui.

nostri otiam studiosiorem, noti facile istic ivvcuies. De lectabit, crede mihi, hominis Consuctu do , probabuntur Inores, Proderit ipsa hominis ars clua excellit. Studiis Piraetcrea luis atque instituto vulgaris lingua D strae perdiscendae n ptissima ea mihi conditio videtur. Cum Polonis tuis ne licebit quidem otiam maxime volenti tam temperariter vivere, quam et aetas et studiaci valetudo tua postula uir saepius interpellaberis, Donnunquam etiam abduceris a libris studiisque tuis invitus. Linguae quidem , cuius intelligentia usu maxime acquiritur , minus certe impendes operae. Suil hac vos videritis. Ego quoniam te Iustitiam nuditurum proximis tuis ad me litteris scripsisti, cum rari Por cum Bonaldo nostro et Carga apud eos in germani CO QOn- tubernio essem , petivi ab eis ut mihi a Societatis magistro ad Patavinos sodales suos litteras darent, quibus te diligoriter commendarent. Facturos P Cererunt, et litteras mihi cras daturos, quas ego nil te mittam; non quod te Commendatione indigere existimem, quem satis et dignitas ct mores et ingenium commendat tuum , Praefurtim ad eos viros qui Omnibus pro singulari eorum humanitate patentet sed ut apud eos ipsos

testatum sacerem singularem amorem erga t Eum. Vidimus germani cuin contui erratum , inspeximusque totum t admiratus sum cum multitudinem nobilium adolescentium , tum miris cum ordinom et rationem , qua et vivunt et reguntur omnes. Sunt etiam

273쪽

a. M. GRATIAM

nentur, atque una omnes regula ad litteras, ad probos mores, ad pietatem diriguntur, ad quod ipsum est institutum contubernium . Consentaneas instituto leges habent, distributa lempora diei noctisque sic , ut quae divinis ossiciis , quae studiis , quae cibo , quae somno, quae exercitationibus corporis, animique relaxationibus dandae sint horae, quisque teneat. Ingenui cantus musicae et fidium Permissi, negatae sal rationes , quae levitatem habent. Ludi latrunculorum et pilae conceduntur. Atque haec omnia , ut dixi, statutis temporibus. Nemini datur famulus ipsi sibi invicem ministrant; lectum sibi quisque sternit, qua in re imperitiam Iulii Savorniani , quem nuPer his aggregaveramus, risimus , qui suum lectulum vix contexerat stragulo, incompositumque reliquerat. Ceterorum mira ologantia. Hic tu mihi et tantum rae tibi, inquis , ab re tua est otii, ut isthaec ad me seribas 3 Ego vero propterea adventum labellariorum ad scribendum cxpectare nolui, ut tecum quasi cum praesente loquerer. Ut enim cum una eramus , omnia narrare et qui quid in buccam garrire solebamus, idem Cur absentes per litteras non faciamus, cum otium est, non video. Ego certe si quid mihi superest temporis a munere et occupatione mea , quocum libentius et iucundius consumam , quam tecum , non habeo. Sed hactenus iucunda ; accipe nune tristem nuncium qui de Regina Scotiae hisce diebus ad Urbem delatus est, quamquam incertis auctoribus. Memini molibi aliquando ostendisse editum scriptum de quorumdam Hugo notiorum coniuratione , qui in Reginae caedem ipso conscio Rege conspiraverant. Vidisti tum quomodo subita paenitentia Regis e sceleratorum manibus

274쪽

EPI TOLARUM LI s. I. a 4 ierepta suerit. Quam serro nequiverunt, Veneno appetisse dicuntur. Ecqua barbaries , quae tanta immanitas usquam terrarum est, quam isti unius huius seritate facinoris non superarint Et seminam et Reginam quod ea de sacris ae religione sententiam haberet, quam a maioribus acceperat, quam colit ecclesia Dei , quam ab ipsis acceptam apostolis inviolatam continentibus tot

saeculis retinuit, necare veneno 3 nec Pns aut regia maiestas aut sceleris ipsa novitas et atrocitas commovisse,

quos vel ipsius aetas inibellisquo natura deterrere debuit' Scilicet cuius rei hominibus auctorus anni, exemplo etiam esse volunt; et quod verbis docent, re comprobare. Librum enim pervulgarunt superioribus mensibus , quo licere populo necem rogi moliri religionis

causa tradunt et quo quid magis apostolorum institutis praeceptisque adversatur 2 Sed omnino huius sectae propria ac singularis crudelitas est , ut dubitari certo possit utrum faciant magis scelerate in homines, an de Deo magis impie loquantur. Horret animus ea recordari , quae sacta ab iis proximo gallico bello hisce diebus legi, defossos homines vivos, in nitos Riligatos arboribus tormentorum globos certatim collincatos, avulsas aliis partes canibus obiectas , suspensos alios iis membris ita quibus summus est pudor Et dolor, sexcenta Praeterca genera crudelitatis , quae ab impiis illis copiis piissimus quisque tulit, qui in sacrilegas earum manus incidit. At ista quamquam inauditae scritatis , in privatos tamen homines, flagrante bello, cuius summa semper suit licentia. Si vero reges ipsi appetuntnriarro a sceleratissimo quoque, si . grassari veneuis licet , Cuius tandem vita satis firmis praesidiis septa orit Vides , mi Thomici , in quae tempora veneris ἰ Et eum aetatem istam, qua es, fluxam infirmamque longe Prae- 6

275쪽

R. M, GRATIANI

Maeurras ingenio, ita fac animum tuum instituas , nimum Deique cultum ac religionem hay eas antiqui simam. Hacc autem, etsi praeter id quod initio institueram ad te seripsi, tamen eo Pertinebunt, ut intelligas quam tecum Praeclaro sit actum, qui nullo tuo consilio sed divino bene seio illarum pestium eontagi

nem vitaveris.

His seriptis, redditae sunt mihi litterae tuae, in quibus de immiuonti lilii gallica Ρrosectione scribis quo

magis videor I, 'aesagienti quodam animo sopori a seripsisse. To Patris tui voluntati obsequi convenit. Equi- Icili vellem te non tantum sanda inerata doctrinae et eruditionis iccisse, sed etiam extruxisse nilius aliqαid quod magis appareret, uote quam te peregrinationilius dederes et neque omi,teres istam cum MPI, is tum pre ceptorum Opportunitatem it 1 tanto et aetatis et ingeniinore et sed , tu dixi, paventi obsequendum , qui forta se alia quae nos non videmus spectat. Gaudeo te tam hona valetudine uti, cui rei ut des operam, te vehementer rogo. Miror vero nullas in litteras me Pisse a nobis, cum ego nullum tabellarium Praetermiserim, cui litteras ad in non dodorim etiam ex itinere. Deiectum me illa spe, quam te Romae videndi Paene certam conceperam, ita moleste sero, ut totus illo nostri digressus dolor renovatus sit. Sed nescio quod mihi Numen spem abiicere vetata Vale. Romae WIX cal. d cembris.

G. GRATIANUS TROMICIO.

Cum exivissem nudius tertius ad visendum regis Poloniae legatum, qiii dum multa in suum adventum apparantur, ah Urbe lapide restitit, ita avide ad tuas litteras legendas hodie recurri Romam, ut etsi

276쪽

meridie inde discesserim, tamen incitatis equis anto quam Porta excluderer venerim. Recta ad tuas litteras, quae apud Cardinalem orant, pergo , quas quid dicam breves, cum Paene uullae fuerint 3 Ita ne vinci te Pateris a me , ut cum ego tam multis occupationibus et hoc ipso munere meo scribendi Cardinalis litteras as-isiduo distinear, nullum praetermiserim tabellarium, cui non ad te longam epistolam dederim, tu in tanto otio tam breves ad me litteras mittas 3 Sed non est

nunc tempus ad expostulandum , aut accusandum tuam negligentiam ne dicam , an amoris Et voluntatis remisia 'sioncm Sed expecta alias a me litteras, a quibus ut dignus es vaPules. Pomorschium appello, vol mitius tibi diem apud illum dico, quo iudice Poenas ic mihi daturum spero. Sed Plura non Possum. Vale. Romae pridie cal. decembris.

7. GRATIANUS THOMICIO.

Proxime brevitati litterarum tuarum irascebar . nunc vero cum ea ad silentium res etiam reciderit, quibus te accusem verbis Z Quas tantas Occu Patio uestuas suisse Ρutem, quae te .ab amoris cursu revocarim

Equidem si io in liιteris abdidisti sic, ut nullum tem Pus a studiis vacuum tibi concedas, laudo institutum tuum, teque tu eam rem ad quam mihi natus esse videri solus, totum incumbere, valde laetor. Sed vi

de , mi Thomici , primum ne studiis ipsis tuis tu iuriam iacias, qui de iis nihil ad me scribas, de qui

bus studium meum et curam non i noras. Deinde illud considera, praecipuam esse partem tuorum studiorum , qui scribendi laudem sectaris, frequentem et accuratam epistolarum scriptionem, quibus eodem tem-

277쪽

ια44 A. GRATIANI

pore et expolitur oratio, et amicitiae coluntur. Ad hane exercitationem , quae et ossicii et laboris fructum ha het, ego in Provocare non destiti , non quidem mea causa , qui pridem cum Ciceroni tuo, tum studiis omnibus multam salutem dixi , et quem imbecillitas valetudinis et assiduitas muneris atque operae meae istam laudem appetere non sinunt, sed quod tuae hoc esse curriculum industriae, hunc campum quo tui vis illa atque acies exultet ingenii, semper iudicavi et quam ne negligas, pro perspecto tibi amore meo erga te, magnopere adhortor. Verum ut ad institutam accusationem redeam , qua te re impeditum fuisse dicam, quominua ad me scripseris, et Promissi fidem non exsolveris, cum ne studiorum quidem quantumvis magna occupa.tio satis instam excusationem habeat Quam de animi tui constantia quicquam dubitare , malo accusare negligentiam , cuius non te modo iam , sed ipsum etiam quem nuper appellabam Pomorschium, condemno. Quid enim Z Usque adeo mihi in amoro non respondetis , ut resces hcre ad meas litteras pigeat 3 Itano ardens il- lnd vestrum erga nos studium refrixit Hoc certe mihi Persuadere nunquam potero , qui Thomicii mei liberalem animum , atque utriusque vestrum humanitatem perspectam balino. Omnem ergo culpam n gligentia sustineat , qua ita vos liberabo , si eam mihi ubertate a que frequentia litterarum compensabitis. Baetis illus dux olicae V l. decembris discessit. Ego illum unius diei iter sum prosecutus et ac dum Romae fuit observavi coluique iuvenem diligentissime et cuius ita mihi iucunda fuit paucorum dierum consuetudo , ut Perpetuis me sibi vinculis amoris obligaverit.

Hic vero eum se in omnibus rebus praebuit, ut cum modestiae Di probitatis , tum catholicae religionis Prae-

278쪽

EPISTOLARUN LIB. I.

cipuam laudem tulerit. Quod divinae benignitatis beneficium eo fuit nobis admirabilius. quo eius omnem antehac institutionem alieniorem ab hac laude suisse

intelligimus. Pontificem maximum Sancte veneratus est, et ab eo summa cum humanitate accopius. Templa frequens adiit, rei divinae quotidie intersuit, reliquias ganctorum non curiose magis quam religiose inspexit. Et erant vestrum quidam, qui illi hoc munus divini honesicii invidentes , simulationis optimum iuvenem in- Simularent , et non religionis causa haec ab eo. sieri criminarentur; qui mihi nec quid christiano homine dignum sit, satis perspicere videntur. Quid enim a libero nedum a principe alienius, quam contra SenSum animi et vultum et actioncs ct sermonem ad aliorum

voluntatcm singere 7 Quid vero christiano homine indignius , quam aliud sentire de Deo , aliud loqui 3 cum mortem ipsam appetere in consessione fidei gloriosum atque salutare semper habitum fuerit. Sancti illi viri qui nobis. aerumnis et laboribus suis hanc christianaesidet disciplinam reliquerunt, quos cruciatus , quae Supplicia subire maluerunt, quam vel unico verbo de professione sidci suae, quam cordibus infixam habebant, decedere t Cuius autem impietatis est de Deo sacrisque religionibus aliud occulte sentire , aliud gratiae causa ostentaret Ab hac certe indigna christiano homine simulatione abest ingenium, absunt mores huius optimi et praestantissimi iuvenis. Cum eo mihi de te creber sermo fuit, deque tua prosectione in Gallias, quam ipse hoc tempore minime videtur probare multis de causis quas prudenter asserebat. Ipse qui Gallias

universas excurrere cogitaverat, mutavit consilium , et

vipa, Genua, quo per dispositos equos prosectus est, in Poloniam contendit, ubi domesticis rebus compositis,

279쪽

A. M. GRATIANI

in Italiam si resiliarii in mihi confirmavit. Deus eius consilia sortiineti Bartius Rogis Iegatus ad Urbem est,iDgressum tam n suum ilislari cortis de causis, qui quidem ingressus splendidissime apparatur. Lestii ovolse in in proximo Romam ni cum adduxi optimum adole- sortitem ot lui peran alite in. A lo iiiiiii litteras ostendit Polo uice scriptas, ne aegerrime sert, Se PrοPter tuum dis ossum conviolus ini spe decidisso. Do te, de tuis studiis , nique adeo do luis rebus omnibus litteras a to Oxpecto. Saluint te Cardinalis , ego Pomorachium , at Ilio ab utroque peto ut Petidasium et medicum salvore mila I plurimum iubentis. Valete. Romae VII. id.d combris 1 566.

8. GRATIANUS TA MICIO.

Quam inam longas ad te litteras hodie publicis tabellariis it odorim, tamen ne Hieronymum quidem no dκraxonium Venetias sino meis litteris venire sum Passus et qua in re meam diligontiam ita velim ames , ut imitere , qui abundans otio , ab occupatissimo homine studio atque ossicio vincarc. Quost si mihi in amororesPondos, ut Ceri sp aridos, quid enim in hi exploratius amoro Thomicii mei erga me Τ) mihi ad omnes meas litteras rescribas. Nicron Vmo ornatissimo Iuveni mihique amicissimo catechismum Romae nuper ex CDncilii tridentini iussu editum , ad te perserendum dedi. Eum velim legas , nam Practer quam quod christianae religionis praecepta atque mysteria Paucis comprehen sa eo libro continentur , ita est elegariter atque aecu-rnte scriptus , ut cum theologorum loca Pertractet, tamen ubi res serat, incorrii pinni latini sermonis integritatem plane retineat. Vale. Romae VII id. decembris

280쪽

EpasTOLARUM LIB. I.

Flagra citern tuarum desideri O litterarum, atquc adeo subirasceiitcni Libi, quod SuINrioribus perbreves , Pr ximis inlinuariis uullas ad rios litteras d deras, placavit me Plane Πie tibi restituit episcoIn tua, iton longissima illa quidem , ncque eiusnaodi quae ex Plcre capidi latcm mea in poῖuerit, Sed amoris tio iis , CL suavissimis ingenii tui si osculis insignis, quibus utrisque in- crodibili .er sum delectatus. Quod si plenior tu scri- Letido fueris, nihil erit amplius quod in tuis litteris

requiram . Et unamquam inopia rerum laborare DouPotes, ipsaque tibi studia tua satiis ra agnatri argumentorum Segei eiu suPPedicatura si ut, tamen si cetera desint , vel illas ipsas tabellas niihi narrato , quibus Inolestiam calorum a Diuo illii eruiu nostrorum levare iu-terdum , interduiu citam ni obtundore solutias. Age duiu mihi I Piciunt illum tuum, atque excita sustivum Selium, lil quaudo necessitate disii ingimur, commodi- ate ii cararu in ossicia iiivs tu pracsonins videamur. Dion vulgari aiuore iuncιi, mi Thoi uici, sumus; ig cur in tam uticescit Ludinem olamus littoris, excolamus ossiciis,

tueamur obaequio , omnei vero uti ea removeamus Deis

gligentiant, ii ua lorycι amor, ciusque comitibus silentio et laci curnitate extinguitur e Iias amicitiae pestes a nostra boni volentia Prolligemus. Reualdus, nou causa uostra, lippitudine cum leviter laboraret, insalubritatem caeli causatus , et u cessit tem dis dotidi cupiditati praeieudens, me Pelietite deseruit serus , Deque hiemis atque ventorum nunc maxime larentium metu , neque ullis meis precibus retineri potuit. Consuetudinis tuae fructu privatus, iu

SEARCH

MENU NAVIGATION