Spicilegium Romanum a cura di Angelo Mai Sedulii Scoti, Aug. Card. Valerii, Ant. M. Gratiani, Card. Ioh. Commen doni et P. Bembi, A. D. Sennazarii, Iul. Valerii, Ant. Galatei, Iul. Caesaris Capacii, Onuphrii Panvinii, Procli Lych, Sancti Augustini ep

발행: 1842년

분량: 757페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

35 i

tum malum invectum in regnum , innumeras mortas seditiones , et ius proptorea maguo dolore D Ostro, Et nostrorum incommodo populorum, inaequabiliter dictum , animadverteremus et quae Certe non accidissent, si ii qui potestatem gerebant, Catholicae pietatis amatores suissent, nostraeque Colentes religionis sanctitatem , a catholica se ecclesia non seiunxissent; huic malo occurrendum esse consuimus. Et quia optamus maxime, ut aequo ius et integre unicuiquo tribuatur, quod est alterum tandamentorum , quibus nostrum niti imperium diximus, idque fieri non posse videamus, nisi magistratibus et iuri dicendo viri praesciantur, quorum spectata sit sides et pietas, qui Deum revereantur, nobis pro eo dignitatis gradu, in quo uos

Deus beneficio suo constituit, honorem habeant et statutum et decretum habemus , atque decernimus Et statuimus , ita ut antiquari aut infirmari posthac interdictum hoc nostrum nunquam velimus , ut quicumque Sive a nobis renitticiatus , sive in mortui locum scisse- Etus , sive ab alio substitutus provinciae aut alii publico muneri iurisdictionem habenti praescietur, is

ante quam magistratum Incat, suam de tota religione sententiam profiteatur a Pud procuratorem nostrum ,

qui diligenter de cuiusque vita, moribus, disciplina perquiret: et qui vel consessione sua vel inquisitione, alterius quam catholicae et romanae religionis, quam ipsi colimus , sectator inventus suerit , ei potestas nulla committetur, sed protinus alio subrogato , reiiciu-iur. Quod si quis post acceptum honorem ita pravas opiniones diversum abduci se patietur, huic abrogabitur imperium , loco ipse amovebitur , eiusque munus alteri innii labitur nostrae Peligionis cultori. Atque

haec mens est et voluntas nostra. Volumus autem Ct

382쪽

mandamus omnibus praesectis, decurionibus, magistra. tibus regni nostri, ut decretum hoc cunctis edicant, perscribant , et ut ei obtemperetur, diligenter curent.

5. GRATIANUS THOMICIO.

Accepi tuam epistolam vulgari sermone Hostro scriptam si) sane eleganter, et verbis et sententiis sic a P. tam, ut si in modia Italia natus institutusque esses, Per sectius atque omnino accommodatius loqui non potuisse videaris. Singularis haec est tua laus, quascumque adieris gentes, illarum linguas admirabili ingenii solicitate , tam Percipere celeriter , quam scieriter imitari. Huius quidum linguae cognitio tibi spernonda non est, tum quia vorsanti in Italia usui , et ubique Ornament erit; cum omnes prope iam artes liberatosque doctrinae, ti Ostro sermone Et ni, solute comprehcusae, Et CO-piose Qxplicatae sint, sic ut summorum ingeniorum industria locupletata ot cxcul in oratio cum illarum linguarum facultate consurri posse videatur, a quibus ipsa tota manavit. Ita quo nostra logeias , utiliter operam posuisse sentios . Attamen quia is vivit sermo , et quotidi auii nostrorum hominum consuetudine facile addiscitur, multum ut in on studii ponas, non necesse est. Omnis tibi labor in latina oratione exornanda consumatur , cui et nobilitato et ubertato nulla antecellit: et ipsa certe in co reliquis praestat, quod Communis nobis sit cum omnibus paene nationibus ἰ ut a quibus moribus, legibus, iustitutis, locis, longissime distamus, eum his huius communitate sermonis , quodam modo si in Extat haec italica Thomicii epistola inter illas Pogiani T. IV.

p. 569, ulli Lagomarsinius in adii profert e suo codice haec ipsa Gratiani nostri verba.

383쪽

Consociemur , iis nostra communicemus . illoriam ipsi res Cognoscamus. Huc tu intendere animum debes , et omne studium nil elo luetitiae studia conferre. Nam sicut ceteris artibus ingenium , ita ingenio ipsi haec docus et lumen affert e et in ea tu gente , atque eo loco natus es , ut tibi haec sacultas magno sutura sit ad ea consequenda, ad quae Nobis factus esse videris, praesidio r ncque enim dicendi exercitatio tam necessaria est iis . qui unius dominatione devincti, quemadmodum ea tion ste utantur non liabent, quam iis quibus libertas sit, quae velint quaeque sentiant de re publica dicendi.

Te, Practi P C tera naturae munera, hoc quoque

I, eneficio cumulavit benignitas Dei . ut in eo regno nascereris, in quo Est regia potestas circumscripta Ie gibus, ut ea nillil officere communi libertati possit; et Regi in administranda re publica Plus coneos sum auctoritatis, quam potestatis permissum sit. Est vobis praeses et custos publicae libertatis sonatus, a cuius Consentiente voluntate ne Bogi quidem di Medoro lico trin hunc Ex omni nobilitate ii loguntur, quorum est probata et cognita virtus r horum liborae sunt do republica sentcntinet in hoc et rerum pondere Prudens,

tum quisque inter ceteros Eminet existimatione, quantum dicendi laude excollit. Sunt practerea illae singularum provinciarum ad concilia regni , quae spo-quenter haberi solent, missa legationes, quae maxime eloquentia enitent; quamquam hae quidem sapienter

institutae eo immoderata licentia progressae iam sunt, ut quos vindices lihortatis maiores vestri esse volucis runt, verendum sit no ab turbidis eorum consiliis, servitutis aliquando initium oriatur.

384쪽

At ut ad illud revertar, ad hane te artem, in qua

cum summa gloria summa voluptas ost, totum censeo consuras, reliquarum rerum scientias adiungas tibi tamquam huius comites atque administras virtutis. Mihi enim in te, mi Thomici, intuenti, quod tibi saepe iam scripsi, et scribere nunquam desinam, hoc esse curriculum singularis et ingenii et industriae tuae videtur; teque in ea tempora incidisse intelligo, ut si ad dignitatem generis , et ad cetera tum fortunae tum animi subsidia, quibus instructissimus es, haec accedat domitiatrix animorum vis et facultas eruditae et copiosae orationis , magnum praesidium in te collocaturi omnes boni, magna ipse patriae adiumenta ad sanandos j quibus conuictatur, morbos, et veterem disciplinam restituendam , importaturus esse videaris. Ad hanc laudem, ut Pogiani summi viri litteris adiuveris , libique ab eo ratio et via tradatur qua progredi debeas, mihi erit curae et quamvis a rogando homine deterrunt me eius maximae Occupationes ἰ et est sane ipso in hoc toto genere fastidiosior. quam ut cuiusquam rogatu scrib re soleat οῦ extorquere me tamen aliquid posse confido ;Dam illius capiendae voluntatis ego auceps sum Optimust tu modo nil eum in eam sententiam, de qua te superioribus meis litteris monui , scribito. Vtilo .III non. ianuarii i568.

Rerum novarum neque erat quicquam magnopere

tibi quod scriberem, et augustia temporis riam haec hora noctis sexta dictabam Plane iam excludebar. Quae in Gallia gerantur , incerta huc sine auctore rumoribus nunciis perseruntur. Incubuisse diligenter in hoc negotium II rigori otii videntur, tit Omnes obsideant regni Egressus, ne quis penetrare in Italiam Possit, quo Ponti scis et reliquorum principum consilia , ob

385쪽

EpisTOLARUM LIB. V.

Incertos illarum rerum nuncios, suspensa habeant. Ex aut uerpiensibus tamen litteris haec seruntur di Conde-ium ad Rogom legatos de Pace misisse eo consilio, ut interposita mora, tempus Germanorum auxiliis, in quibus spem omnem haeretici collocatam habent, ad se' veniendi detur. Ob hanc causam modo voviam poscunt , modo dissicultates interliciunt. Quam pePsidiam Rex animadvertens, unam esse concordi ac conditionem Condeio respondit, si positis armis supplex ipse ad se veniat, exercitumque dimittati ad haec ut seditioso Tum Conciones, quarum licentia concidit Gallia, toto regno tollantur: Condeius ipse , et qui eum secuti sunt, a re publica atque omni magistratu in perpetuum amoveantur. Denunciari praeterea Ro Condeto iussit, ut populandis agris vastandisque regionibus abstineat; si non secerit, se de uxore eius et liberis, quos ita Germaniam obsides euntes, interceptos habet in custodia , iustum supplicium sumpturum. Scribunt Peditum tria milia ct quingentos equites Sequanorum ad Condolum proficiscentes , ab regiis lasos ac dissi-Potos esse. Sed hae omnia certius nunciari brevi ue

cesse est.

In Belgis Dux Albae, qui illis provinciis cum im-Perio Praccat, in praecipua quaque urbe aedificare et communire arces aggressus est, ut ita iis singulis Hispanorum Praesidio collocato , atque his tamquam frenis turbidae genti iniectis, populi in fide et ossicio

contineantur. Quid illis nova suscepta haeces is pepererit, nae brevi se usuri sunt, atque intellecturi, illa arma adversus catholicam religionem sumpto , iusto Dei iudicio, in eorum cervices recidisse.

386쪽

Qiit sactum sit quod mihi nullas abs te litteras alis tulerint proximi tabellariti, nulla coniectura assequorοῦ quidvis enim potius suspicari possum , quam te nihil scripsisse. Quod si ita est, et datae a tu litterae casu aliquo interierunt, eas ego periisse mihi nolo ; et tibi

plane mando , ut illud quicquid fuit, quod postridie

idus iata uarii scripsisti , mihi reddas. 1 Iic summa est

gallicarum rerum expectatio, in quas nunc maxime omnium melites Conversae sunt, quod in eius bellimen tu, Ceterorum quoque regnorum salus et incolumitas verti videtur. Quod tibi proxime scripsi, Condeiani

simulatione pacis, quo tempus Germanis adventantibus daretur . octo dierum inducias a Rege impetrarunt ἔatque permoveri se Patriae Periculo , quae externis et insensis gallico nomini nationibus obiiceretur , et civilis sanguinis os susione, ita helle simulant, ut si dem

sacerent sceleris cos Paenitere, ac redituros ad sanitatem: nam et admissorum veniam petebant, Et velle seipsos et suas fortunas in Regis fidem et clementiam radere prae se serebant; ad onm Iriri rom Rotellini Du-eissa aliisque nobilibus seminis interpretibus utebantur , quae sexus Privilegio tutae , ultro citroque libero commeabant. Quae omnia eo videlicet pertinebant, ut octo dierum mora interposita , Germani appropinquarent , ipsi interea decertare proelio non Cogerentur. Erant enim paene collata castra , cum inter utrumque exercitum flumen modo illaberetur, cuius pontem Condeiani tenebant. Hoc igitur interiecto induciarum spatio , ac regiis e cordiae spe turpitcr elusis, Hugonotii noctu rescis-

387쪽

EPI TOLARUM LIB. v. 35

so ponte silentio castra moverunt, et Germanis ob viam profecti sunt, quorum discessus ante qua in a nostris animadverteretur , Pons re siceretur , copiae traducerentur , ipsi magno intervallo antecesserunt et et quacumque iter faciunt, calamitatis instar et turbinis vastant et exinaniunt omniac pecora, Dumenta, et reliquos commeatus aut secum n vehunt, aut corrum-Punt, ne nostris insequentibus sint usui. Regii duces praemissis equitibus qui hostium iter morarentur , reliquum exorcitum traiecerunt, et abeuntes Perseque hantur. Sed Hugonotii summa adhibita contentione et labore, cum in eo positam salutis spem habeant, si ad se Germanos recipiant, anicvertisse Putantur , et Secum Germanis equitibus numero ad sex milia coniunxisse. Id si ita erit, metuo quom sinem hoc bellum habiturum sit. De illorum crudelitate in honos, quae inde scribuntur, referre dispudet. Ad summam, sine discrimine omnes homines catholici nominis singularibus eruciatibus necant; non sexui, non aetati Parcunt, occisorum pecuniis fortunisque se suosque alunt. Atque haec simul instituto et more suo , simul ut multitudinem his contaminatam facinoribus, et a Bege et a religione magis aversam , et ex desperatione eulae et societate acolo Pani, si Lἱ magis obtioxiam sa-ciant. Qui ilham concitent incendantque, iisdem illis utuntur praeclaris evangelii doctoribus , quos habent magistros ut antistites totius impietatis. Horum lingua tamquam seditionis flabello illae ventilantur sacrilegae latronum copiae . et ad haec scelera impelluntur.

Ex Polonia id ni odo scribunt, habuisse Regem Lithuaniae conventum, ex eoque in spem venisse illam nationem regno Poloniae in perpetuum adii ingendi

388쪽

commodis conditionibus et eaque de re in Polouiam venturum brevi, ct principum utriusque gentis cone ilium Lublini habiturum. Sed haec sortasse tu melius. orlicones Tiburini concesserunt, ut villae Hadriani immanes ruinas et cetera antiquitatis monumenta , quae

illic iacent plura, inspiciant. Patavium Post Paucos dies cogitant. Vale, et Pendasium et Pomorschium s lute impartire meis verbis , atque ipse a Pogiano et Rosdaratonio salve IIII id. iati. 1568. Romae his diebus migravit e vita Cardinalis Arae- caeli Franciscanorum sodalis, illorum qui ligneis crepidis utuntur, vir ob excellentem probitatem, et eius disciplinae eultum , in quam se ab adolescentia tradiderat, a Paulo quarto potiti sico maximo in amplissimum Collegium lectus; quem honorem magna humanitatis et innocentiae laude ita gessit Per deccm annos, ut superioribus comitiis parum abfuerit, quin Pontifex

maximus crearetur. Vitam inter sodales suos , a quorum Consuetudine et contubernio ne Cardinalis quidem discesserat, reliquit, annum n gens sexagesimum octavum. Elatus est magna frequentia bonorum , et in nodo divae Mariae Araecaeli, vulgari sepulchro , sicut ipse antea Praeceperat, conditus. Testamento lier dem instituit hospitalem domuiti divi Iacobi, praeteritis suis omnibus , quos Paulo supra pam fortunam reliquit , qua nati sunt, humili atque infima.

Tu quidem aptis et multis verbis , et sane subtilius et sapientius quam in istam aetatem cadere Posse videatur, Philosophatus es in tua epistola, et ex intima socraticorum scientia mirificam mihi disputationem de-

389쪽

prompsisti et in qua singulare acumen tuum clam pariamo ira erga me enituite utrumque Ox ingenio et humanitate tua, utrum quo mihi gratissimum. Quo magis idoleo, non esse Nun C mihi tempus arbitratu meo roscribendi e prorsus distinebar. Vide quantum absim ab eo Portu, in quem tu me crebra hortatione, Et luculentissima modo epistola, quasi secunda aura invehere studuisti: qua propellis tu quidem me in pacatum interdum ainum, ubi paulum requiesccre possim; at quamdiu illa uti tranquillitate licet Z Resorbeor iisdem continuo aestibus , et in altum referor, Sic ut evolare e conspectusere fugiens terra videatur. Tu vero non desistis, et qua vales arte navim ad portum dirigis semper, et adversis niteris nuctibus e nillil tamen adhuc agis, et ut tuo verbo utar non proficis hilume vehementiores enim venti restant, quam ut eis resisti aut contra tendi possit. Itaque ille mihi spectandus est Portus, quem eum cepero , verendum non erit ne me inde ulla vis , ulla tempestas exigat. Biennium , mi Thomici, et tempori ci studiis tuis , et fructui nostro, quem ex baccommoditate litterarum percipimus accessisse, quid la tari me dicam qui tristibus assidue et curis et molestiis occupatus , ad huius nuncii laetitiam Paene revixi. In summa gaudeo immortaliter, eo quidem magis , quo spero fore', ut huius totius temporis maiorem partem una ngamus. Tu modo quantum de mea salute laboras , tantum fac diligentiae in tua valetudine Conservanda ac tuenda adhibeas. Vale. Roniae XVI cal. sebr. i568.

Biennii ista prorogatione, atque hoc toto Patro ui

390쪽

asci

tui consilio oquidem triuml,lλ. Noe snne scio , quH mihi gratius accidere potuisset, tum quod nobis si uenodi amore et cons uotudine uostra , en ius res avidissimi utrique sumus , lacultatem spero suturam i rum etiam multo magis, quod Thomicii mei tempori studiisque mirifice prospectum intelligo, do quibus quidem non mitius laboro , iluam de ipsa salute et valetudine mea, qua nihil mihi debet esse in vita haritis. I e nostro adventu ad vos certi nunc quidem tibi nihil audeo a Inrmare e lis Hobis et controversia est cum Farnesio Cardinali summo summaeque potentiae viro si): huius

nos causae hi dicium relinquere nullo modo possumus. Statutum corte habemus, ea sinita, ct ut speramus secundum nos iudicata cata a , Veronam proscisci, quod futurum arbitror ante cal. iuuii r quamquam harum rerum desinitum tempus statuero quam dissicile sit non ignoras. Verum de hoc scri ham tibi postea. Tuas litteras ad Scalo vitim misi Neapolim , ubi ipsum n gerei ratellexi. Sentiun conquiri mandavi ; en dabo orti continis vestris, qui Patavin in perendie proficiscuntur. Iale. Romae .X I. cal. Ianuarii 1558.

Ex sit periori luis meis litte vis, quae lauticia hantur e Gallia cognovisti ; liaec post a subsecuta sunt. Con- deius postquam simulata paenite litia regi Os duces spe concordiae per inducias elusisset, Et Matronam relinquere difficultatibus rerum compulsus ad recipiendos

ad se Germanos prosectus esset, quamquam multum antec sserat rogios, ita tamen coii tendere, ilia in nostri celeritor insecuti novissimum ems ngmen asse luere II si) De hae lite Graiianus tu Card. Commendoni vita lib. IV. 35.

SEARCH

MENU NAVIGATION