Amati Lusitani Medici ac philosophi celeberrimi In Dioscoridis Anazarbei de medica materia libros quique enarrationes eruditissimae, quibus etiam tum simplicium medicamentorum nomenclaturae graecae, latinae, italicae, germanicae, et gallicae proponun

발행: 1557년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 약학

141쪽

AMATI tvs ITA NI eo MM IN Tuorius,dysentericis,& aliis intestinorum fluxionibus conuenientissimus. qui mea sententia,ros siue succus Syriacus non est, tametsi Manardus, contra crinitum credentem rorem Syriacum mannam esse, ita id esse contenda epistola quarta libri primi, in qua Cornelium Celsum ab errore uindicate conatur.Sed quod ros Syriacus,rhus obsoniorum no sit, satis liquet; qui ix'i s ria ros Syriacus,sive Cyrenaicus aut Medicus dictus,laserpitii succus es omnes . ,- laccos caliditate S tenuitate exuperans,ut Galenus libro.8.de Facult.simau, M.A. pitc. medic.testatur,& Dioscorides ante illum, libro .s. capite octuagesimo cui laserpi quinto dixit. At Rhus, id est sumach medicamen ex tertio ordine exiccaaim D M tium,ex secundo uero refrigerantium est, ut ex Galeno percipitur,loco ci u h. ata talo .Proinde Manardum no minus ac Crinitum in hac re errasse, certunet Criuitu, est: Alter, quia per rorem Syriacum silphii uerum succum, mannam in erravi. telligit ; alter uero,rhum, sumach dictum. Sed hic ad memoriam reuocasedum est,quod decoctum rhus ac ad mellis crastitiem redactum,ad ea ualet,

ad quae lycium, ut Dioscorides in praesenti loco docet.

De Palma. ore es; Latine,palma, dast lorum arbor: Histumce, palmera: Italice alma: Gallice palma. Fructus palmae. Graece, OM : Latine,car ora daHolus, palmula: Ulae,ramaras,diatiles: Italice, distoli: Gallice, distuli.

ra . . . P H OE NIX tam arborem quam ipsius fructum significat. Est eniti

tar. palma arbor caryotas ferens,cuius uaria & diuersa sunt genera, in Africa, Iudaea,& Aegypto,ueluti ubi sabulosa & nitrosa terra est,prospere nasces, tantae generositatis (ut Gellius tradit) ut huius arboris lignum ponde illo

cedat,sed sursum eleuare nitatur; qua de causa uictoriae signum habet, qnia huiusce naturae est,ut urgentibus,opprimentibusue non cedat. At reuera, nos, uelut Antonius Musa Brasauola prius expertus fuit , quae de hoc ligno tradita sunt falsa esse comperimus,nec enim cotra pondera innititur, Dandit, aut recuruatur,imo experientia indicat lignum hoc debile esse. Verum, pilmulae siue dactyli,omnibus noti sunt,esui conuenientes,ex quibus consta' O ini' officinis paratur, diaphinicon dictum,educendae pituitae accomodatum, F quo frequentissime omnes utuntur medici.Dioscorides,in praesenti capite dactylos myrobalanis similes facit, 3cillis quidem in Arabia nascentibus, is, . itet quod unum animaduersum ueli Ut hinc omnes noscant,sciantve,Dioscae,Tubuit. ride myrobalanos communei nouisse, Mirabuntur forsan multi rei no

142쪽

uitate quum haec legerint,sed desinit rogo mirari,quo usq; ex integro sententiam nostram tenuerint, sunt igitur ex Dioscoridis sententia, palmulae caryotae, si miles myrobalanis.in Arabia nascentibus .Sed qui ii sint myrobalani in Arabia nascentes,discamus,ut inde rem plene teneamus. Nam liti usq; omnes,qui hac de re commentati sunt, per myrobalanu, glandem unis M robati guentariam intelligunt, de qua quarto libro sermo habendus est, omnes 'M A μ' uoco, Hermolaum Barbarum, Ruellium, Marcellum Visilium, Mana dum Leonicenum, Antonium Musam Brasauolam, Mathiolum,Ioannem Agricolam Ammonium,ac Leonardum Fuchsium. Sed quod in praesenti loco per myrobalanum,glandem unguentariam intelligere no debeamus, uel ex hoc tantum probatur,quia glans unguetaria,siue myrobalanus, auellanae angulari,figura & magnitudine respondeat,ut testatur Dioscorides &experientia rei id ita esse indicat; nec uero cum palmulis affinitatem aliqua habet, ut liquido costet per myrobalanon Dioscoridem rem similem disctylis intellexisse,non uero myrobalanon,glandem unguentariam dictam.

d qui haec myrobalanus dactylis similis,ac semidigitalis magnitudinis sit inquiramus,quum illa proculdubio,quam Dioscorides intelligit erit. Sunt enim myrobalanorum omnium species quinque, ex arboribus dissi- h. s. h.

milibus lectae,quas percurrere,alienum non erit,ut saltem uideamuS,an alis si speciei. qua earum cum palmulis conueniat. Est primo, myrobalanus citrinus colore, oblongus,intus os habens, similitudinem quandam cum dactylis pa uis habent,ut non ab re fuerit asserere,dactylos,iis similes Dioscoridem fecisse,sed esto non ita sit,ad secunda,speciem accedamus.Myrobalanorum, qui chebuli dicuntur,ex fusco russescentes, carnosi pingues, semidigitales, adeo dactylis simile ut merito Dioscorides ipsis dactylos perfimiles fecerit,quu ita inter se coueniant, ut magis inter ouu & ouu conuenire non possit,ut collationem facienti manifestum erit,nec enim,credo, erit ullus tam

renaut ceruicosus refractarieq; pertinax,qui ab hac nostra uellet discedere opinione, LUDOVIC v S. Quur igitur si Dioscorides myrobalai tadbuieti, nos nouit,de illis caput ut solet no prcfixit E AMATUS. nouit quidem ut Minius siudixi,Dioscorides myrobalano sed de illis nullam penitus experientia habuit,qua de causi,de illis, uelut rebus,quarum uires ignotae illi erant loci tus non fuit.L VD.quod equidem meminerim hucusque nunquam apud aliquem legi, qui dixerit, Discoridem myrobalanoru meminisse, imo omnes inter res nouas, & ab Arabibus inuentas,& in usum medicum adductas hucusq; conumerarui. AMA. Veru fateris, quu nullus hucusq; adaperuit,

neq; literis mandauit,quod Dioscorides nostros communes myrobalanos nouerit,quia quum myrobalanum legebant,glandem unguetariam, quam myrobalanum uocant,intelligebant,parum alioquin aduertentes. Diosco

ridis collationem, quam inter palmulam & myrobalanu facit. LUD. per

143쪽

salmatice

ps sim I.

curam nos

noru uires,

Tamanni

di quales e ligens

isi AMATI LusITANI eo MMgNT. lnde ac si eos no nouisset dixerim, quum eoru uires ignorauerit, AMAT.ea de causa Arabum inuentum myro balani dicuntur quia prius illis ussuerunt,& in actum practicum traxerat.LUD. de iis praeceptores nostii Sabmaticenses parum nos instruxere,imo eos qui de simplicibus curam habe.bant,simplices appellabant. AMA.uera narras, sed eorum unus hodie l. perstes,ut audio resipiscit,& ad bonas ii teras & Galeni doctrinam compserandam enixissime operam dat,nec ueretur id fateri,ut discipulis suis ex plo sit. L VD .ita seres habet, & cito speramus, ut herbaria medicina apll Hispanos ia in pretio haberi incipiat; ita quoque anatomiae erit,absq; qua Galenum intelligere,ut nosti, impossibile est. AMA. quatum ad anatomiat cognitionem attinet dubito, quum piaculum sit corpus humanum modi tuum apud Hispanos dissecare,L UD. noui, sed is haec missa faciamus, ne in Hispaniae sanctimoniam incidamus, de qua disserere longum profecto, nec minus taediosum esset, & myrobalanorum caeteras species enumerare ne graueris. AMA. Tertia species myrobalanorum accedit, qui Indici di, cuntur, oliuam figura referentes, nullum os intus habentes: quibus qualitam adiungere est,in qua emblicos reponamus, qui potius per fragmenta quam integri ad nos uehuntur .Quinta demum species,belerici sunt,rotubdi, magnarum avellanarum magnitudine,qui non minus ac chebuli sicca. ro conditi ex India ad nos portantur,caput apprime roborantes,ueluti stomachum,& alia uiscera. Citrini bilem fugant, Indi atram; caeteri pituitati De quibus iuuabit legere Memem inter Arabes,& Actuariu inter Graecos. Scire tamen licet antea quam ab isto discedamus loco, quo d ossa palmula rum &chebulorum usta, spodii uice ualent, ut ex Dioscoride inpret, sentia deprehenditur.

Do P mula Thebaica. me, .ph - : Latine , palmula Thebaica , tum

Enarratio. t 3 s.

THEBAICA palmula, ea est ,ut mea fert opinio, quam officinat, Mauritana uoce,ta marindum uocant idem enim est tamar, ac dactylus iis Palmula,unde tamarindum,1dem est ac si dicatur, palmula Indica, ex qbauinum olim apud multos populos parabatur,hodie uero in Persia ex pi, imulis iis Indicis contusis& optime falitis succus exprimitur, quo uniuersa lPersia,Arabia,& India, aceti loco utuntur, imo sic saliti tamaritidi & cohtuls pleruns ad nos uehuntur,quos ego maxime detestor, quum ob insetam salsilaginem sitim incitent, & febrem augeant. Quum igitur tamariadis uti opus fuerit,integros di no salit os eligendos curabis, quia integri ac

144쪽

IN DIO Se ORID. LIB. PRIMUM

non saliti febrim minuunt,sitim arcent,& alitum stubducunt,quae omnia saliti deperdita habent. Sunt porro tamarita diui placet Melae frigidi & sicci in secundo ordine,uel ut Averroi in tertio.

TAM CLARE, tamqtie manifeste Dioscorides in praesentia per

elaten, nucem Indica intelligit,ut non magna opus sit digressione sed quod ita se res habeat paucis indicemus. Primo nux Indica quae ev India in Lusitaniam,& inde in uarias orbis regiones distrahitur.& eam in officinis pha macopolae tanquam spectaculum praetereuntium suspensam habent, egpalma arbore colligitur, quae apud Indos, ueluti apud insulas Capi uiridis prospere crescit,fructus magnitudine capitis humani: qui ideo nug dicitur. quia nucem figura reserat: & Indica quia primo ex India uecta suerit. Haec igitur nux Indica primo, cortice crata uestitur, subnigro, ad ruborem imclinante,qui etsi superficie durus,callosus,& tenax sit,intus tame mollis uidetur,& capillato inuolucro texitur.Is primus huius fructus cortex est,que Dioscorides inuolucrum & operimentum fit his palmularum uocat, qui quum recens est,eκ se subgrauem mittit odorem, & astringendi uires obtiisnet, quo deposito, fructus occurrit rotundus oui anserini magnitudinem &maiorem habens,cortice coopertus crasib,lignoso,ad ruborem declinante, intra quem medulla seruatur, parte exteriori, eiusdem coloris cum cortice, nam eius interior pars, lactea est,concaua, aquam in pretio habitam contisnens;hunc uero corticem Dioscorides quoq; elaten uocat, ueluti borassum alii, in quo foramina quaedam, simiae figuram repraesentantia, conspiciuntur, ob quae nux haec a Lusitanis, quoquo appellatur , uoce qua mulieres pueris metum inducere solent. At medulla interior, quam Dioscorides cor appellat, candidi est coloris, in parte ut diximus interiori, cibo gratisisma, multum genitalis seminis gignens, qua de causa multis conditis ad irria tandam uenerem dicatis,miscetur. Dicitur autem arbor haec,siue palma fructum istum ferenssa multis,pauperis refugium, ob id quod multis & uariis abundet donis, nam ex ea fructus dictus colligitur, qui quum recens di ae

Tamarin dorum, te

teratura, Elatenaeae

Indica est,

Arbor eis

145쪽

Plinii elate

pud Ferras rienses pu blice medici

na profes

Deoru ambrosia a multis dicatur: macilentos enim & graciles,obesos res dit, cuius aqua a mulieribus maxime pro facie decoranda expetitur. Rusit quoque ex corticibus huius filictus,pocula,quibus inauratis,uel argento ornatis,nobiles utuntur,parantur quoque ex ista arbore,chordae,non minoris pretii ac bonitatis quam quae ex canabe conficiuntur. Fluit quoilue arboris huius ( caudice perforat m succus,qui uini loco habetur,& postin in acetum euadiimam quum musteus est,ad ignem coctus, mel uel sapa redditur, destillat quoque ex ista arbore liquor olei munia supplens; de quo semel

le Dioscorides simul tanquam ab eadem arbore emanantibus, mentionein fecit,capite de elaeomelle ; in quo no de una agit re,sed duabus potius,oleo scilicet & melle,ut ibidem quoque adnotauimus. Attamerine in huius ad botis donis diu ager, in summa dicam decem uel undecim res, ad usum ii manum accomodatas ex ea colligi, ut merito pauperum refugium dicatur, quia quum pauper unam uel alteram, huius palmae arborem possidet, illico miseram pauperiem effugisse creditur. At Plinius,per elaten arbore quandam abietem dictam intelligit, ut libro duodecimo capite ultimo, qui de ea ita disserit:Est praeterea arbor ad eadem unguenta pertines, quam alii elaten uocant,quod nos abietem;alii palmam,alii spathen Galenus praetet ea per elaten non nucem ut Dioscorides,aut arborem,ut Plinius,intelligit, sed palmae tenellum quoddam germen, encephalon, id est cerebrum, uel medullam intra se continens, dictum, quanquam & encephalos planta re periatur parua, a nonnullis cephalio nuncupata, quam uocem hodie Nebpolitani seruant,eam cephaglion uocantes, Lusitani uero hostri, simul ac reliqui Hispani, palmitem uel palmitum appellant, quam Viues in collo lutis agrestem palmam nominat, nescio quem secutus authorem. LV

o v IC V S. Hanc ipsam plantam quam Galenus intelligit, & Di

scotidem intellexisse,scholasticis meis, quum publice Colimbriae interpretarer, saepe dixi. AMAT V S. Scio certe, quum nos duo e Salmanticen si,nobili apud Hispanos gymnasio,in Lusitaniam reuerteremur,te publice medicinam apud Colimbrienses, regis mandato legisse , imo ibidem tibi in

eo munere primas delatas recordor. Sed ego relicta Lusitania, ut qui abhinc decem & octo annis praesagieram,quae nunc euenisse audio,regios contempsi honores,& in Anthuerpiam me recep tibi septennium egi, & inde Illustrissimi ducis Ferrariae Herculis secundi iussu, Ferrariam ueni,sub clinius clientela sexennium moratus sum,ubi quoque publice artem medicam professi sumus,& multa a uiris doctissimis,in re anatomica & herbaria didicimus, L V D. utinam eo tempore tecu seritiissem, nec in illo regno tam longam traxissem moram, ut Germanorum mores citius dignoscere pootuissem,quibuscu hodie Anthuerpie felicissime diuersor. AMAT. Sum

146쪽

certe Germani uiri probi &doctissimi, Germanos dum dico, simulga s illos,qui nunc Brabanti,Bataui & Flandri appellantur latelligo; de quibus alias,nunc uero ad nostrum encephalum reuertamur, quod tu Dioscoridis elaten esse putas.L V D. ita certe autumo,quum quoque illius descriptioni, Galeni encephalos siue elate respondeat, A M A T. quod res ita se habeat, apparet,imo tecum sentio, quod Dioscoridis elate idem sit cum tui. n ,. encephalo siue Galeni elate, nec enim gravor ita celeriter sententia immu- si, id itare,quum posteriora,ut est in ueteri prouerbio, meliora semper esse soleat L V D. non ab re quoque esset,per elaten,in presentia nucem Indi eam in--C Utelligere,ut tu probe in lemmate finxisti, quu quoque elates descriptio illi ' respondeat,quin ab eadem arbore nux Indica, & encephalos colligantur. IM' 'UR AMAT. Memoriae occurrit,me apud Theophrastum libro . de Histo- 'ria plantarum legisse, esse bulbi quoddam genus, circa ripas amniu nascens, in cuius medio, hoc est inter summum corticem, & eam partem quam commedunt,iana reperitur, ex qua mappalinuestes,& alia similia conficiebam tur ; sed ubi aut in qua regione id fiebat, subticuit; imo Plinius de hac re Theophrastum adducit, postquam de sparto locutus fuit,libro decimonoes no suae Naturalis historiae capite secundo. L V D. ita est, & per hanc bulbosam plantam, quum plerunque sim contemplatus, nullam aliam Theophrastum intellexisse,quam encephalum hoc,assequi potui. AMA T.t cum sentio & a tua non discedam opinione, Pu re uera Theophrasti bulbosa illa planta, encephalos siue palma nostra parua sit,qua frequentissime

uescimur.Nam primo encephalos,bulbosam radicem habet, multis obuolutam cooperimentis, quum eam excorticanti, primo crustata quaedam folia horridis armata spinis occurrant,post quae,lanei multi plexus apparent, ex quibus,dubio procul,& uestes,&togg& mappalia,& sacci fieri possunt: post hanc uero lana,laminae quaedam digitale tenellae, cibo cum toto ipso radicis meditullio,aptae conspiciuntur. Quae sane a Theophrasti descriptio

ne non multum abhorrere uidentur,quin imo cum ea conuenire,pro comm

perto habeo.Nam lana haec sub primis tunicis habetur,adeo ut inter internum quod manditur & externum media sinex qua sacculi hodie perbelli pro seruandis pecuniis ornantur, & illis Lusitani nostri passim utuntur, &mfi lini & lanae ingens esset copia,uestimenta eN ea parari possent, quae olim confici creditu facillimum est. Verum huius plantae,in Betica regione,& Algarbia Lusitaniae parte, magnus est prouentus. Ex quibus regionibus, ad rinthuerpiam apud Belgas florentissimam ciuitatem magna adducitur copia , quae in maximis habetur deliciis, nec nisi optimatibus,aut principibus praesentatur, quum cibus sit delicatissimus, suauis, uentriculo gratus,mub tum genitalis seminis gignens, qua ratione ab illis multum desideratur, & ng.Fk ea de ea Serapio bdellium confici meminit, ut capite de bdellio diximus, quo Ph

147쪽

AMAT i tu SIT ANI co MMENTquam cisitionem corrupta ut solet uoce appellat.

De Malo purum.

Graece, eqx uti rea: Latine , malum Pullicum , malum gra, natum , pomum granatum : Hlyanee , granadas , romarus: Italice me granate: Gallis fomes raratra.

Enarratio I 38.

P O M V M granatum, malum Punicum dictum, omnibus notum esse arbitror,cuius genera Plinius quinque facit,libro r3. capite i sescilicet,

dulce,acre, mixtum, acidum, & uinosum, quae ad tria tantum Dioscorides Hippocratis more reduxit,dulce,acidum,& uinosum,no .cre in acido corum Iocauit,& mixtum in uinoso .Recetiores uero,dulce,acre,& medium, quod

Arabes mulam appellant, dicunt, cuius loco ipso deficiente, dulci & actit . his it mutuntur. De horum uero temperamento in praesenti inquirere ne tera, . cessarium est,quum uarient authores;nam Dioscori des in praesentia,dulce, calidum esse intelligit,qua de re in febribus uitandum suadet, quia calorem inducit. Item Hippocrates libro secundo de Diaeta:mali Punici dulcis subcus,inquit,aluum mouet,habet autem quid aestuosum; Mala punica uinosa minus aestuosa sunt;acida uero magis frigefactoria: Nuclei autem omnium aluum sistunt,haec Hippocrates. Ex quibus constat, malum Punicum dubce calidum esse, cui axiomati omnes fere Arabes fauent,& primo Rages ibhro tertio ad Almansorem regem dicato, qui capite secundo ita inquiuinata granata dulcia no infrigidant,sed inflammationem & sitim faciunt;a quo nullus quod sciam Arabum dissentit. Preterea sapor dulcis caliditatem ab testatur,quu quae dulcia sunt,ea calida dicantur,ut iure credendum sit,dulce pomum Granatum, calidum sit, non uero frigidum aut alterius qualitatis. Iis porro Paulus Aegineta oppositus est, quum dicat: Malum Punicum omne astringendi uires eximias possidet,quibus refrigerat siccatque,uerum dulce aliis minus:Per quae uerba clare patet,quod mala Punica dulcia, frigiam(ema da esse dicat, cui adstipulatur quoque Avicenna Paulum plerunq; sequens cum secundo sui Canonis dicat; Granatum dulce frigidum & hum, laisAem. da in in primo gradu est, acetosum uero frigidum &siccum in secundo.

Nos uero ut in hac re audacter iudicium nostrum proferamus, credimus, quod Paulus, uere dulcia granata non nouit, imo quae apud nos uinosa aut

media sunt, illi pro dulcibus habebantur, unde omnia non immerito fiebda esse dixit; Sciebat enim Paulus, dulce pomum granatum calidum esse,

ut ex Galeno deprehenditur libro octauo de Facultatibus simplicium me dicamentorum dicente; omne malum Granatum astringetem qualitatem fortitur, non tamen in omnibus ea exuperat. Nam inter ea quaedam sunt acida,

148쪽

acida,quaedam plus dulcia, quam austera, pro ratione quarum qualitatum

vincentium suos usus praestant. Porro, acini astringentiores&exiccantiores sunt succo, sicuti & his putamina, quae sidia dicuntur. At simi- Iem uim habent flores qui culini dicuntur . A sapore igitur inquirenda catini. temperatura in iis malis Punicis est, quum quanto magis ad dulcedinem tendunt, eo magis calida dicenda sint, & quanto magis dulcedine disco dunt,& ad acetositatem appropinquant,tanto frigidiora dicenda sunt,itemqu*cunque magis lignosa grana habuerint,eo magis styptica dicenda sunt. LV D. Ea igitur poma granata, quae nos capharilia, Itali alasi appellamus lignota acino carentia styptica non sunt dicenda . AMAT . ita est quia parum aut nihil,comparatione ad alia constringunt. L V D. Monendi hic pharmacopolae sunt, ne per malum Punicum intelligant id quod se,plafiarius quidam Parisiensis intellexit, quum medicus describeret, succi

malorum Punicorum,sive malorum Granatorum ille crassae Mineruae, hebes ingenio,& ignarus uocum,quum ex malis granatis, & illis quidem optimis succlim extractum amandare debuerat,tantu abfuit,ut optima,aut bona intellexerit poma,ut potius,putida & corrupta acciperet, ex quibus succum foetidum & putridum extractum ad miserum aegrotantem misit, credens utiq; per mala,no poma, sed mala putrida corrupta ac flaccida granareta,intelligi debere. AMAT. ab hinc decem annis, rem ita euenisse audiui, imo Petrus Ferna dus amicus noster, qui magna cum gloria apud AI glos p ita, preLondini medicinam exercuit,& nunc prospere apud Venetos agit,mihi li n--. bellum ubi haec scripta erant Anthuerpiae indicauit,quae tu postea in ea epistola,quam Lexico Nebrissensis Anthiierpie excuso apposuisti, ad memoria reuocasti. LUD.quae igitur ex malis Granatis in officinis seruata habentur,edocere ne graueris. AMAT. Seruantur cortices, quin & ipsa poma seruata habentur,ex quibus 8c succus quoq; extractus seruatur, praecipue ex acidis,quem uinum granatorum practici appellant, & eum febricitantibus pro extinguenda sit & roborando uentriculo,ac mitigando ardore febrii in potu propinant,non minus OxyZaccara,ex hoc succo ct saccaro dicta,paratur, quae & simplex & c5posita passim in officinis habetur .L V D.

in hoc brupo malorum Granatorum,medici monendi sunt, quia laboran Monemurtibus putridis febribus ab obstructione pendentibus, continuo illum tribuunt, parum animaduertentes, quod brupus iste constringat, & arctos meatus reddat, ut Galenus libro decim otertio Methodi medendi docet, quum de malo Punico agit,dicens.Malum Punicum & caetera quae astrinaegunt, dum bilis meatus os arctant,bilem ipsam excerni prohibent, proinde mala Granata,& ipsorum brupus iueluti similia alia, putridae febri curandae nullo modo conferunt. AMAT. Detestandi sunt medici illi,qui tantum ad febrim, despecta eius causa aduertunt,nunquam ut tu probe nost Gale

149쪽

AMATI LusITANI co MMENT. 38nus febres putridas frigidis constringentibus depulit, sed potius medicati tis aperientibus,quae no nihil caliditatis habent. L V D. Haec maiori digiessione indigent,propterea quia ad methodum medendi pertinent. AMAT.ita est, sed methodus medendi cum notione facultatum medicamentorii

mutuo nexu connectitur.

c fisu, C T TIN V S flos est mali Punici domestici, quem pharmacopola uice balaus ii exhibent ex quo succus hypocistidis modo exprimitur, ad eadem ualens ad quae hypocistis.

Do Malicorio. Graece m lm: Latine , malisterium , malicorium , corticis granatorum: Hispallice, castaras de granadas: Italice, cor, reetete de grallate.

Narratio. Isso,

Mascaris. MALICO RIVM granatorum putamen est, siue cortex, quasi quam recentiores, malicorium tantum,par ua illa poma rubricantia esse uolunt,quae & ipsa astringendi uires habent.

Enarratio. Idra

, , .is. BALAVSTION siue ut Columella balaustum, sylvestris Puni

cae flos est,quae arbor Ferrariae uidetur, & praeter oculis gratos flores, quos emittit,hullum alium fructum profert: Qui apprime constrangunt, di ea de causa in officinis seruati habentur.

150쪽

rari, murra : Italice , mortella , morima , m=rto: Galetice, rartillo

Enarratio. rsi s

M Y RT V S tam frutex quani ipsius niger,mibus si ustus,communis est; ex succo cuius bruptis myrtivus in ossicinis pro sistenda aluo paratus habetur.Est enim myrtus ut Paulus libro.r .inquit, ex diuersis cona Ma , fisposita substantiis, in qua terrestris pollet frigiditas, qua ualenter siccat. At gida est. myrtula trunco & ramis ipsius adnascens tumida, maiore ui in astringendo &siccando scatet:iam uero & folia aridiora uiribus magis siccant, item fructus succum; tum foris applicatus, tum intus assiimptus, persimiles uires prae se fert.Caeterum ex floribus myrti albis odoriferis, aqua per campanam elicitur, non nisi suauissimi odoris,ob quem a delicatissimis muli iribus in summo pretio habetur.

De Geras S.

Graece smg: Latine,cerasia: Hispanice, cereetas: It hce,cerse, Gallice, cerestes: Gemallice, cripies.

Graece , oxycerson: Larene acida cerasa: Hspanice, gumdas: Italice, manuficheu

Enarratio. I 33.

C E R A S V S arbor,& cerasum fructus dicitur,dulce & acre,quae Lucius Lucullus post uictoria Mithridaticam,anno urbis sexcentesimo octogesimo,in Italiam e Ponto vexita, hodie uero multorum generum cerasa apparent,dulcia,acria, austera,uinosa,& illa quandoq; nigra , ut plurimum uero rubra,variis insignita nominibus. Caetetu Lusitania ut placet Plinio, bona fert cerasa,sed quod equidem memineriminusquam meliora haben- eis tur,quam Lugduni,porro acida siue acria cerasa, apud Salmanticam flore- tima. tissimum Hispaniarum,imo totius orbis omnium doctrinarum gymnasiu, gustui gratissima reperiuntur,quae & saccaro & melle condita uariis in locis reseruatur,ut illis postea febricitantes ad arcendam sitim utatur ; de quorum facultate, & temperatura, Galenus libro. . de Facult.sims .medic .ita tradit: Quae dulcia sunt magis aluum subducunt, sed minus grata stomacho sunt: Austera uero,cotrario modorat acida,pituitosis excrementosim; stomachis sunt idonea,siquide austera magis exiccant, & non nihil etia inciduhipsius arboris gumi arterias asperas lenit,calculisq; uexatos adiuuar.

SEARCH

MENU NAVIGATION