Amati Lusitani Medici ac philosophi celeberrimi In Dioscoridis Anazarbei de medica materia libros quique enarrationes eruditissimae, quibus etiam tum simplicium medicamentorum nomenclaturae graecae, latinae, italicae, germanicae, et gallicae proponun

발행: 1557년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 약학

111쪽

AMATI LvSITANI COMMINY.mo, uesiculae quaedam in quibus gummi, ceu lentus ac glutinosus humes Ch p., φ, quidam reperitur, ex quo culices, proprie cnipedes dicti, generantur.Vaulma. let enim gummi ulmi, ac praesentissimum remedium est puerorum ruptisseris,modo sub bracchiati,ica tura dicta .ut decet, apponat ur. De ulmi uero uiribtis, ita Galenus,libro octauo de Facult.simpl.medic. inquit: Vimi soliis quandoq, recens uulnus coglutinauimus, confidentes altringentem i, mul & abstergentem inesse eis secultatem . Creterum cortex magis ambrus est, astrictoriusque magis: itaque cum aceto & lepras sanat, quod uiridis circunligetur uulneribus, ea glutinare potest. Radices etiam ean et uim obtinent, quarum decoctonsunt qui perfundant fracturas, quae callo obduci desyderant.

De Lignorum carie. Graece pMω : Latine , lscorum caries: nee, carasma demadera, caruncto de legus: Italice, tartim

HODIE quoque a dea quae Dio scori des commendat, lignorum carie medici utuntur, praesertim pro ulceribus abstergendis. Consonum thmen esset, si Guaiaci ligni cariem haberemus, ea in purgandis morbi Gablici ulceribus uti: unde Galenus liaec animaduertens, inquit libro octavo. simpl.caries lignorum, & maxime quae particeps est astrictionis, uelut usmus,expurgat,impletq; ulcera humida.

De Harundine. Graece ,-: Latine , calamus , parulldo: Hispallice, cathas: Italiae canna: Gallae, came.

Enarratio. Io

H A R V Ndinis, quinque tantum genera,ut communiora, & usui ho minum magis euenientia,Dioscorides in praesenti enumerar,quanqua pii nruslibro decimosexto capiteM6.dc. lib. r. capite. tr .illiin uiginti nouem Nara inti potius assignet, ubi ut capite de calamo aromatico adnotauimus, Plinius. inquit, harundinis omne genus,circa radicem efficacius esse, quod dictu aJradire GF mem ria reuocatum uelim,propter illos,qtu contumaciter admodu comcaesus est. tendunt, quod calamus aromaticus,non radix, sed harundo e' debet ex Mathipigi quibus, unus mihi nominandus uenit, Mathiolus Senerision suo Diosco P cq -' ride Hetrusce loquente. Primum itaque gemis a Dioscoride descriptum,-- uastos dicitur et liatundo scilicet enodis, solida, concreta, & leuis; ex

112쪽

Syriaci &multi alii sagittas parant. Nascitur enim ut testatur Plinius,&nos ipsi propriis uidimus oculis, in rheno flumine Bononiensi. Secundum uero genu comparatione ad primum foemina dicitur, pro tibiis parandis foeno datissima. Tertium autem fistulare dicitur,harundo scilicet, ex qua optimi parantur calami, de characteribus pingendis seruientes, quibus hodie uiriliterati utuntur. Repetitur enim uariistia locis,tum apud Hispanos,tu etiam apud Italos, praecipue apud Faventinos, circa eam ulillem quam Ammonis

appellant. Quartu quoq; genus no minus notu est quod Cyprium. uel harundo Cypria dicitur. Quintii vallaris harundo est comunis; qiuae ide s u illaris uel sepiaularis nominatur, quia uallis sepibum: utilis est, quin etiam ex ea pedamenta pro erigendis a terra uitibus, multis in locis parantur , hanc Theophrastus cap. G. libri quarti de Historia plantaru crassim &italida, utpote uallato iam desiderat; Dioscorides uero in presenti potiui gracilemc5m ndat,unde hic apud Dioscoridem mendanti subesse crediderim,quuim Tt, u re uera pro texedis sepibus erigendi' pergwlis,ac apparandis baculis,crase Diamsi isior & ualidior,melior est. Harundo omniit in consenti nimica filici est, ct

contra, At asparagis omnino a mka,adeo ut perbelle asparagi ad radices harundintim sati crescant. Plinius inter harundinis genera,ad archa etiam con meit a. numerat, quum tamen reuerat adarcha harundo non sit, sed potius gelata A p re' 'quedam sellago harundinibus adhaeretis ut ex ipso Plinio cap. io comprem hendi potest, & Dioscorides lib. s.cap. si prius docuit,proinde Pliniis hac'

in re errare uotu est,quocirca consul lius mea sententia Colenutius secista, Ad meta si hunc Plinii errore admisisset,quam dum illum defendere cupiit in rani flae elim i e dum errorem incidere, ut belle in illum,uulgatu illud carme possit quadra r incidit in Scyllammam & duas esse adarchas nugatur,quaru a Dioscor de ereat. aut Galeno, diligentissimis alioquim harum rerum scrutatoribus, mentionem faciam nunquam legimus, sed nos Colenutium uirum alioqui insigni eruditione praestantem ad suos iurisconsultos relegamus. Sed iam harundis colleis inis generibus Euccarum ferentem harundinem addamus, aspectu uallai, buv. simileni sed solidam,concretam, succosam,& minime fistularem. Non mirum 'nus quoq; harundinibus adiungendae sunt radices hodie e Cinnaru regio-- A.

ne ab Indis aduectae, quas contra morbum Gallicum ualere, omneS dicunt, narum.& illis contra podagram Carolus Quintus Imperato nauthoritatem dedit, de quaru uiribus prostat libellus ubiq; uenalis,per doctissimu Andrea V A rerum saltu B uκellensem coscriptusnibi uero lector caput de ebeno legere ne pigeat. At de harundinum facultatibus ita tradit Gai .libro septimo de Facult. - d. simpl.medic.Calami phragmitis radix,cum bulbis,aculeos,sagittasque infixas extrabere ex alto traditur: etenim abstergentem minimeque acrem facultatem sortitur,quemadmodum S ipsa folia, cortex uero combustus,ad.

modum tenuium partium, & digerentis facultatis efficitur cum nonnulla

113쪽

Arborra perpetva coma vigeth.

iox AMATI LuslTANI cOMMENT. abstersione, ut exiccet, ct calfaciat, tertio quodammodo ordine, caetemue eius nos est uitandus: nam si in aures incidat, adeo tenaciter haerens aflis tur,ut auelli uon possit,auditumque uiuet.

Enarratio Io

P A P Y R V s, Alexandri Magni uictoria,ut Plinius resert libro edi

cimo tertio capite undecimo, ex Varronis mente, ad chartarum usum ..uenta fuit,quum antea palmarum foliis,atque arborum libris uterentur,cui studia bonarum artium multum debent, atque magis quum chartae usi maxime humanitas uitae constet,& memoria. Praesens tamen papyrus, in Abgypti paludibus nascitur praecipue illis, quibus aqua duos cubitos non cedit,crassitudine brachiali, & illa quidem triangulari,altitudine uero decercubitorum, cuius interna pars pro parandis chartis olim seruiebat, non mi, nus quam hodie uetusti disruptique panni linei, ex quibus quoque parate chartae ad prioris imitationem papyrus nominatur. Huius porro Aegypti. papyri genus uncus quidam est,qui ex India, senum & debilium homiliusustinendi gratia adfertur. Papyri uires prosequitur Galenus libro octauo

de Facultatibus simplicium medicamentorum: papyrus, o crato uino ue macerata, recentia ulcera glutinat, maxime in circulum circumposita, ut materia sanantia medicamina excipiens: at ubi usta fuerit,medicamen e secatorium existit, ut chartae combustae cinis, hoc tamen cinis papyri est iis firmior.

De Tamarice Graece, : Latine, moerice, tamarim , tamariscus: Hi si iche arastinarguema,thamaret rudentinargio: Gablice, brutere.

Enarratio ioc. MYRICA, a Graecis quondam in maximo habita honore, arbor a nobis tamarix, seu tamariscus, dicta est, ut Plinius quoque fatetur libro decimo tertio,capite vigesimo primo sub iis uerbis: myricen, & Italia fert, quam alii tamaricem uocant. Haec uero rei rusticae uulgo nota arbor est, se lio cupressifructu uero gallae,quaquam alicubi sterilis proueniat,quae prat cipue apud auriferum fluuium, quem nos Tagum appellamus,nascitur, lucet quoque multis aliis in locis humidis prospere proueniat, coma perpe tua non minus quam aliis uariis euenit arboribus,ut abieti, pinastro, iuniph

114쪽

IN DIOS CORID. LIB. PRIMUM Io

ro,cedro,terebintho,buxo, ilici, aqui folio,suber taxo,unedon oleae,& aliis Ex huius uero arboris ligno, lienosis calices fiunt potorii, quos uniuersus medicorum chorus maxime laudat, tum Dioscorides, Plinius, Columella, Avicenna, & alii sexcenti. Est enim tamarix, medicina lienosis dicata.praec, Tmari sapiae radix & ipsius coma, nam ligni cinis, ut Serapio testatur mitifice omnia - exiccat ulcera, quin etiam ea quae ab ignis ustione proueniunt prospere sanat. Qua de causa linimentis contra morbum Gallicu paratis, optimo consilio miscetur. Imo ut inquit Athangi dus mulieres, lepra assem id est Graecorum elephantiasi,ad sanitatem restitutae fuerunt, assiduo potu decoctionis tamaricis cum una passa apparatae, unde mihi in animu subit credere, quod omnes effectus, quos Guaiacum lignum efficit, tamarix efficere poterit, praesertim si eo uictus ordine & successu, quo Guaiacum praebetur, conchdatur:de cuius uiribus Galenus libro .de Facult. simpl.medic.inquit: Tae maria abstergit & incidentis est facultatis, abritie perspicua desiccatione, habet uero etiam astrictionem nonnullam, igitur cum aceto decocta prodest lieni indurato, sanat etiam dentium dolores, fructus & cortex non paucam possident astrictionem,at cinis myricae, admodum desiccatoriae facultam

iis est,plurimam habens abstergendi uim,astringendi pauxillam.

IN inuenienda erica,multi decipiuntur credentes utique fruticem ubiq;obuium, ericem esse,ex quo scopas, pro uerrendis areis humenti,&uuam, rura parant, est enim frutex iste bicubitali altitudine nascens, ab una radice multas uirgas,&illas quidem digitalis crassitudinis mittens: qua de causa,exillis instrumenta aucupandis auiculis ubique parantur, nam folium roris marin in acutum tendens illi est, flores uexo ex albo russescentes. porro,rad, magna,praedura,fortis,conspicitur, carbonibus aptissima materia. Voticant enim Hispan ex ista radice paratos carbones,carbones a breso. Nasciis

tur enim frutex hic in uniuersa Hispania, quem Lusitani nostri, urguetram appellant,non minus quoque uariis aliis in locis nascitur, praecipue in Italia

apud Hetruscos,Patauinos,Fauentino Bononienses,acAncomtanos,quem

Hermolaus Barbarus, Marcellus Virgilius, ac alii plures, ericem esse autu--Hemmarunt,sed re uera non sine errore, quum erica bis in anno floreat, frutexuero hic semel tantum. Est igitur erica planta fruticosa, tamaricis effigiem reserens,ut tradit Plinius libro 1 . capite s. dicens, ericem Graeci uocant seu Brita qui licem non multum a myrice disserentem, colore roris marini & peue fo-

115쪽

terpres erarato Gal. acaca hs non me; minit.

ba Rhamnus asius oenigerito AMAT liLvii TANI co MMsNT. lio,& ut refert Theophrastus bis in anno foret, cuius floribus apes maxi me oblectantur,& inde mel ericeum dictum, non adeo tamen bonum codificiunt. Reperitur autem planta haec frequens apud Hispanos, quam Lusitani nostri sua noce queirum uocant: in Italia uero eam nasci dubito, qua hucusque nullus illam mihi monstrare ualuit.Scholiastes quidam Nicandii interpres hallucinatius est, quum ericem,hederae folia habere tradat. Ne thmen ordinem praetermittamus,Galenum de erico audiamus,qui libro c. e Facult. simpl. medic ita scribit:erice digerendi per halitum facultatem obtinet flore eius potissimum ac foliis utendum.

Tnarratio Io8

A C AC ALIS; ab Acacali Minois regis filia est disti, quae ab Apol

lime uiciata fuit,ut de ea Apollonius poeta in Argonauticis cecinit.Est uero acacalis planta, fructum ferens,album, rotundum, paruis margaritis peis, nailem, quem Lusitani nostri, sua uoce camarinham appellitant: nec eniae crederem fructum istum,in Europa uniuersa,praeterquam apud Olyssipponam crescere.Est enim planta haec, ubi praedictus fructus nascitur,media libter myricem & ericem:qua de causa Dioscorides prudentissime quum de myrice & erice sermonem fecisset, de hac illico caput sequens constituit Est porro fructus iste,ut obiter hoc attingamus,esui gratus, quo mulieres se effrenati pueri in cibo frequenter utuntur. In Aegypto uero nasci prospere Dioscorides testatur . At ubi Galenus de acacali locutus fuerit, aut sub quo nomine ignoramus et Paulus tamen sub propria dictione de acacali sic inquit: Acacalis fruticis in Aegypto nascentis filictus est, cuius dilutum coulyriis claritati oculorum efficacibus miscetur: Verum C acalia herba longe alia est, quanquam Plinius illi quoque fructum margaritis simillimu inese dicat,ut quarto libro uidere est.

Enarratio IoRHAM Nura tam albumquam nigrum, & in Hispania&Italia

prospere crescere animaduerto, qui sepium ornamentum sunt, praesertim albus,curus spinae ovacanthae sunt similes,mlia uero crasia,Pinguia,obloidi gaiolinae

116쪽

IN DI OS COR ID. LIB. PRIMUM

ga oliuae magnitudine.Nam niger, ut testatur Dioscorides ramos cubito tu fere quinq; in logitudine emittit, quibus spinae insunt quom; sed infirmiores prioribus, porro fructus sollicularis est, tenuis, candidus, rotundusissimilis uerticillo,in cuius medio nescio quid nigri conspicitur,ut Pisauri prope mare adnotauimus.Caeterum errant Dioscoridis interpretes, qui huic tex- Dioscoriis imi addunt,rhamnum appellari leuca cantham, id est,albam spinam,uel spi nam cerualem,quum proculdubio additicia uerba , minime uero germana illa sunt , quibus instructus Mellius Gallus hallucinatus proculdubio est, C. A, e quum spinam cerualem, quam Hispani alvarem; Itali uero meriam, uel M. ceruinam , Galli autem burgam uel neprum appellant, rhamnum esse putauerit; quum re uera,cerualis haec spinae, nulli rhamni generi respondeat, nam folia lata fere piri habet, fructum uero nigrum, ligustri baccae eingie, quo pictores pro consitiendo perfectissimo uiridi quodam colore ututur, ut libere fateri est,R ilium hac in parte hallucinatum esse. No minus pro--fecto inaduertenter pubilius hac in parte Theophrastum adducit,quu que xariis. Theophrastus paliuri semini tribuit, ille ad rhamni semen refert, sed in hoc lapsus facilis deprehenditur, quia postquam Theophrastus de rhamno uerba fecisset,de paliuro loqui coepit,& quae paliuro coueniebant, Ruellius non paliuro sed rhamno potius conuenire putauit, quanta uero negligentia aut errore,quicunq; Theophrastum legerit facile deprehendet. Plisnius uero ne illum praeteream us,libro. 1 .capite. I . Rhamnum inter rubi genera collocat,ut studioso notum erit. At Galenus lib. octauo de Facult. simpl.medi c. de rhamno ita tradit ; Rhamnus desiccat & digerit excessu secundo, refrigerat in primo completo,aut secundo incipiente; proinde herpetes sanat, & erysipelata non magnopere calida. Caeterum ad haec teneris utendum est foliis.

Enarratio. o o.

H A LIM V S frutex rhamno similis est, absq; tamen spinis, citius folia olivae sunt, molliora tamen, & candidiora, qui in sepibus, di potissimum maritimis locis crescens , ex se cauliculos profert, inaribo instar oletris laudatos.Nascitur enim Salannancte prope aedem divae Manael Velga, in cuius tutela Portiagalenses scholastici sunt: sed caueant ipsi, ne rhamnuillic nascentem, & hortus circumu allantem, me intellexisse putent. Hanc Mauri sua uoce,apud Chatrum Aegypti urbem opulentissima tendentes,clamant, molochia. Molochia, ut Serapio quoque nouit, raro tamen

117쪽

iocapud nostrates in cibi usum uenit, quum uariis & melioribus abundemui oleribus,apte tamen a sapore suo salso Lusitani, halimu salgadeiras appel. litant,uelut Aetius halmyrum ob eandem scilicet salsuginem. Admone diis porro lector in praesenti a me est,ne uerbis Dioscoridis ductus, in ello. rem incidat, credens Albuciam,halimum esse,quu re uera , Albucus asphodelus sit hastilla regia dicta.De halimo uero apud Galenum,ab ite abita, tione,libro .f. de Facult. simpl. medic.ita legitur: Semen, & lac simul haec planta gignit; estq; gustus acris & substringentis,ex quibus constat ipsin esse dissimilarem; maior tamen pars eius temperate est calida, cum humi iditateinconsecta, & leuiter flatuosa.

Enarratio. It s.

N V L L V M in medicina est periculum maius, quam grauissimoruauthorum dissensiones,quorum praesertim authoritatibus fidem habemus quum ex eis non nisi questiones, altercationes, atque inde errores oriuntur,quo malo mallu maius in hac arte excogitari potest , quod Plinius a

scens libro.is. capite primo, dixit: Quum fit periculum in nullo menda, ehet cm maius . Nec enim haec absq; ratione in medium attulimus, quum Albitat id thocles paliurum in Alexandria nasci tradat, ulmi atque pinus amplitudine, lio uiridi,rotundo,molli, ramis frequetibus, praelongis, in quibus fili eius oliuis persimilis,bis in anno conspicitur, qui & crudus & uiridii man

ditur,quu uero exiccatur,ex eo farina paratur,quae sic in puluere,nec aqua

uel alia re subacta, comeditur. Theophrastus uero,ut nostis, grauissimul author,paliurum fruticem describit in siliquis semen ferentem ut apud ibium quiuis uidere potest libro . 3 de Historia plantarum capite. t .Plinis quoq; non minus aliter paliurum depingit,libro. 13. capite. t q. dicens: cfrenaica regio loton suae postponit paliuro,seuticosior haec fructuq; magii

rubens,cuius nucleus no simul manditur,iucundus per se, atq; suauior e ui no, quin & uina succo suo commendans.Haec ille:quae ut percipitis ab aliis multum absunt. Dioscorides porro,ut de re passim obvia,eius exacta prae . termisit historiam, ut tamen coniecturis assequi possumus, hic idem paliua

et1 rus Blastoridis,cum eo a Plinio descripto est, quem Theophrastus lib. . o. . de Historia plantarii eiusde numeri capite, prius descripsit, & eum Afrum

Paliurum uocant.Trahunt autem in hanc me sententiam Plinii uerba libri

uigesimi quarti capite. t 3 ubi pa iuri uires prosequitur; quae fere cu Dio scoride ita habent; Paliurus quoq; spinae genus est,semen eius Afri et am

118쪽

uocant,contra scorpiones efficacissimum remedium,item calculosis,& tulsi, folia astrictoriam uim habent, radix discutit panos, collectiones, uom, cas,urinas trahit pota.Decoctum eius potum in uino aluum sistit ; serpentibus aduersatur. Radix praecipue datur in uino, & caetera . Quae omnino

cum iis quae Dioscorides suo tribuit paliuro conueniunt,Sed qualis hodie paliurus frutex fit, aut stib quo nomine in officinis habeatur, ne quis de nostra queratur diligentia,dicamus .Est igitur paliurus frutex, folia habens

lauri,latiora tamen,crassa,crispa,& per circuitu spinis armata, cuius rami facile plicantur, colore uiridi: is enim fructu fert rubrum colore, magnitudine, qua cedri fructus conspicitur, uocant uero fruticem istum rei rusticae scriptores agrifolium, non uero aquilalium,nam agrifolium de quo a nobis mentio fit,frutici coccum id est granum ferent simile est,quo Anthuer paliure,pienses monachi sectae Franciscanae hortum suum quem habent excultis agri solissimum sepiunt, & illius radicibus uiscum pro irretiendis auiculis paratur. De quo Galenus libro octauo de Facult. simpl.medic. ita tradit: paliuri folia & radix adeo perspicue astringunt, ut fluxum uentris cohibeant, adeoque digerunt,ut mitiora phymata curent .At fructus tantam incidendi uim possidet, ut calculos uesicae comminuat, & pectoris pulmonisque eo cretionibus auxilietur.

QUI de Oxyacantha hucusq; sermonem fecere, omnes uno ore fruticem herberos ferentem esse crediderunt, sed mea sententia non sine ingenti ne dicam pudendo errore, Quum Oxyacantha ut testatur Dioscorides, Ox acan arbor agresti pyro similis sit. minor tamen, ac magis spinosa, quae fructu myrti baccis aequalem fert,confert rubente fragilem,nucleum intus habentem,quin & radices in profundu descendentes,& illas quidem multifidas,que omnia,siquis animaduerterit,inueniet ovacantha tatu abesse a berberos ferente frutice, quatum ficus a pinu,hoc magis,si folia a Dioscoride praetermissa, quae Oxyacanthae insunt descripserimus. Nam primo oxy cantha , id est acuta spina,arbor pyro agresti similis est; berberorum uero frutex raro uel nunquam in arborem ascendit: Item pyrus agrestis a radicibus multifidis in truco quodam crasso & alto crescit, adeo ut in arborem iustae magnitudinis deueniat, frutex tamen berberorum,cuius infinita pro

119쪽

tit truncum,sed potius uirgas spinosas ad summum policaris crastitudinis, quae nec altitudine humanam excedunt staturam. Quibus addimus, quod cortex pyri agrestis cum quadam subrussedine nigricat, inaequalis, crassa, & squam mosa: Quae uero berberorum frutici haeret,inter spinas suas,luci, da, ct subtilis albicat, si tamen parum excoriari contingat, luteum colo, rem , qualem inesse arbori mali granati videmus, repraesentat: non minus

quoque in spinis magna interest differentia, quum in pyro agresti spina

ut in primo conspiciuntur in berberorum uero frutice, trinae enascuntur, duae a latere, una uero in medio. Iis adiungendum , quod fructus ac, tae spinae, magnitudine myrti est, rubens, intus nucleum habens, qui ubluti cerasum pendet: fruticis uero berberorum fructus, grani tritici sisseram imitatur, parum tamen maior, rubens, mali punici granum reserens, in ramis ordinatim pendens, uelut uua in botris. Sed haec omnia clariora

reddeter, si modo solia quae Oxyacanthae insunt ex Dioscoride&Theophrasto patefecerimus. Sunt ergo ut paucis dicam, folia acutae spinae, apii r id vi diis foliis similia, quae ita esse , ex Dioscoride elicitur, capite de mespilo, di,

canthe qua cente et Arbor mespilus est, aroniam aliqui appellant, aculeatam oxybhqs- canitiae foliis et legitur enim in nonnullis exemplaribus sed talis, pixacata thae, id esst buxeae spinae foliis, ut, Theophrasto facile deprehenditur, qui duodecimo capite libri tertii de Plantarum historia, mes pili arborem folia, ut apii diuisa habere tradit, quae hodie ita esse deprehendimus , non quidem in uulgari arbore,mespila uulgaria & communia hodie fetete . se in ea potissimum, de qua Dioscorides in eo capite primo disserit, cuius

fructum antiqui aroniam appellabant, & hodie Pisaurenses dc Neapos Mani apud quo3 procere crescit,ad antiqvi nominis imitatione, agaroluuo cant, pomum scilicet paruum, rubrum, qua nil & album a nobis uisium sit, ossicilla tria intra sethabens tm de tricoccum,quasi triu granorum, uictu est; Sapore suaumad acidii tendetnob quem a multis maxime expetitur, ex iis igitur deprehedes,o acantham apti folia habere debere,quu eadem culli mespilo similia habeat ide manifeste cognoscitur, quod frutev berber tum non est oXyacantha,quu non apii sed potius mast punici fere folia ha bis,h, beat. Sed quu hucusq; quid no sit oxyacantha diximus, deinceps consonuita quiZ erit disserere, vidi igitur,ut breuiter dicamus oxyacantha,albor qua uniuersa Hispania sua uocepit tiaram appellitae, Ethrusci uero b alam, alii aute ampertinti et ursi pane nominat, arbor pyro agresti figura cu trudico tum ramis & floribus per simila; nam flores albi sunt,solia uero,ut diximus apii,si tactum porro quem arbo r haec emitritim bru conspicimus, intrasenucleae piperis grani magnitudine habente, qui fructus maturus qim est, ct lagi retingat facile excoriatur,& a pueris autetissime comeditum in no

120쪽

nullis regionibus perpetuus arbori tenaciter heret, ut in Lusitania pleritq;obseruaui,& Hebrei huius mentione reddui; quia haec ipsa arbor,ab illis rubus creditur ille, que uiderat Movses in flamam couersum & sine noxa obumbra te,ex quo Deus illi locutus,& catapodia ut exueret iussit, quia in terra sancta erat. Dicunt igitur illi, ob illam dignitatem, perpetuit arbori h uic fiuctum esse. Est igitur ut paucis rem perstringamus,oxyachanta, acuta spina dicta,non uero acida, arbor haec pyro agresti similis, quam nonnulli inister rubi genera collocant, de qua Galedus libro octauo de Facult. simpl. medic .ita loquitur: ut specie, sic secultate haec arbor pyro sylvestri est similis: caeterum pyri sylvestris fructus prorsus acerbus est: oxyacanthes uero,& tenuium est partium, & nonnihil incisorium sortitur ,estque rubens &rarus,qui quidem assectus omnes fluxionum cohibet. Caeterum acut

spinae fruteil humilis quidam folio & spinis reperitur similis, qui in uniuersa Hispania, quod sciam fructum non emittit, secus uero in Germania,Gallia, & uniuersa Italia, quum fructum ferat uuis immaturis similem,& illum

quidem acerbum culinae, agrestae uice communissimum, ueris praecipue &aestatis tempori bus, in quibus iurulentae carnes piscesue eo condiuntur, & a praegnantibus quoque maxime appetitur, quem alii uuam crispinam, alii uuam spinam, alii uero uuam marinam appellitant, ardentissimis autem vi aeriit febribus laborantibus magno datur iuvamento, quem prisci praetermis re, nec de illo uerbiim aliqtiod fecere. Iam uero quia de berberos ferente frutice locuti fumus, illamque non Oxyacantham id est acutam spinam esse probauimus, non ab re erit, ut de illa uerba faciamus, quum & ab antiquis fructus iste praetermissus quoque fuerit. Est igitur berberorum frutex planta tricubitali ad summum altitudine crescens, multas a radice uidi Puteae gas producens, digitalis crassitudinis, in quibus spinae multae in dentur,& ibiae quidem trino ordine consitae, duae a latere, una uero in medio; nam humius radices luteae sunt, nec minus quam ipsius flores racemosi, qui Maii t pore odorati erumpunt, porro folia ueluti mali punici conspiciuntur, fert igitur frutex hic, fructum rubrum, grano tritici maiorem, intra se oblonga duo granula, plana mu uo nexu coniuncta,continentem; ex quo fructu,succus extrahitur, quem officinae berberorum uinum appellant, uino malorum punicorum acidorum acerbius, qua de causa ardentissimis in febribus contra sitim,cum tulepo rosaceo, aut uiolaceo potissimum propinatur, nominus biliosum uomitum coercet, & stomachicum fluxum restringit, fibgidis uero stomachis nocet, & pectoris angustiis inimicum est. Pr ximum quoque erit citare hic, fruticem illum, ribes ferentem,quum de illo quoque antiqui nullam fecerint mentionem, antiquos quum dico, uelim intelligatis Hippocratem,Theophrastum,Dioscoridem, Galenum, Oribaesium,Paulum, Aetiu Catonem, Varronem, Plinium, Palladium, & Com

SEARCH

MENU NAVIGATION