Amati Lusitani Medici ac philosophi celeberrimi In Dioscoridis Anazarbei de medica materia libros quique enarrationes eruditissimae, quibus etiam tum simplicium medicamentorum nomenclaturae graecae, latinae, italicae, germanicae, et gallicae proponun

발행: 1557년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 약학

201쪽

linaceorum iecur,tanquam nutrimentum obstructiones gignentem, dethstantur,quum re uera extra Galeni mentem,& ueritatem ipsam loquantur.

Quod uero Dioscorides inquit, dissectas gallinaceorum carnes serpentium morsibus subuenire, id omnium consensu,hodie melius exequitur, si gall,

naceorum deplumato ano, uenenato morsui,gallinaceos uiuos apponant, ut indetanquam uentosa, ipso ano uenem attrahant: sed hoc opus,no una gallina tantum fieri debet, sed pluribus, quae in uniuersum uenenosae inde manent, ita ut si canibus postea dentur, superstites non maneant, sed certo interior tu peribunt. Item irridet Galenus eos, qui interiorem tunicam stomachi gallinica Bonisi linarum, tanquam stomachicorum praestans iuvamentum laudant, quam cladium' tamen Dioscorides in praesenti summopere ualere contendit. Laete, rum tradit Plinius libro et s.capite . hoc mirum itidelicet,dicens:non prae teribo miraculum , quanquam ad medicinam non pertinens, si auro liqudiscenti gallinarum membra misceantur, consumunt illud in se, ita hoc ubnenum auri est, &subdit quod si collo gallorum circulus uitis impbnatur, desinent consuetis horis cantare, sed haec forsan in praesenti potius

omittenda erant.

Enarratio: A OVUM ex multis habetur altilibus:gallinartim tamen Dioscori es p ta .esar in praesenti prosequitur, in quo album & luteum includitur: ex albo pubbogimitur ius gignitur: ex luteo uero nutritur, ut experientia quotidiana indicat, Sex lateo nμ Aristoteles scripsit libro sexto de Natura animalium, capite tertio: quan im quam Hippocrates,libro de Natura pueri prope finem,potius ex luteo gec hiatiis nerari& eX albo nutriri contendat. Caeterum candidum ou frigidum est .ui. eA quo S gypso mixtis, frons illita, narium sanguinis fluxus cohibetur. Hippocrates quoque libro tertio de Morbis capite vigesimo, quo Egilbctoriae potiones,contra ardentes febres describuntur,ita de candido oui tradit et ouorum trium aut quatuor, candidum in aquae congio concussum bubat, hoc valde frigefacit, & aegrum ad aluum, exonerandam conturbat, eo, quoque mulierum facies poliuntur, & uulnera recentia curantur, non mirumnus quoque intestinorum ulcera ex eo & tracagantho gummi, amiloue, ad cicatricem in dysentericis,modo per clysteres iniiciantur,reducuntur. Vitelvitellus oui lus uero ou fundamentum digestiui unguenti dicti est, quo passim chirudi Ric uulnera,& ulcera sordida, rubra & ad statum sanitatis prope reducunt.

202쪽

rosaceo, & terebinthina, cui, modo abstergere quoque uelis, addere possis, mellis rosaces colati portiunculam, ut alia plura praeteream. Fit quoque eX uitello oui, uenenum irremediabile, quod subiicere satius erit: non minus S uoque ex oui uitello, oleum conficitur , quo mulieres pro facie polienda oleum rapassim utuntur, & eo quoque chirurgici insigniores, in uulneribus capitis, rumue o ' ' ubi cerebri meninges sunt affectae,utuntur. Caetera uero quae de otio traduntur , Galenus prae caeteris melius libro tertio de Alimentorum facultatibus,memoriae scripta reliquit, S ita habent, capite vigesimo secundo:gallinarum &phasianorum oua,omnibus sunt praestantiora: deteriora autem anserum & struthocamelorum; porro quae ova dicuntur tremula , ad num triendum,omnium sunt praestantissima; sorbilia autem minus quidem nutriunt,sed subducuntur facilius, & pharyngis asperitates laevigant, cocta v ro,dc ad coquendum sunt difficilia,& tardi transitus, corporique crassius alimentum largiunturiliis autem tardius permeant,& crassioris sunt succi,quq in calidis assantur cineribus: ae uero in sartagine sunt inspissata, pessimum habent modis omnibus alimentum. Porro quae suffocata appellant, sunt elixis atque assis meliora, parantur autem ad hunc modum, ubi enim ipsa oleo & garo,& pauco uino conspersa fuerint, uas quo continentur, cacabo aquam calidam habenti indunt, deinde iihi ipsum totum superne obturarim, ignem substruunt inuoad ova mediocrem consistentiam sortiantur. Caeterum, hic adnotare est, quod ova non semper gallinis submittuntur, ut ex illis pulli gignantur, quum in terris frigidis, & regionibus nimis caliis dis,stercore obrutis ovis,aut fimo tepente immissis,intra uiginti dies, pulli nascuntur, ut Constantinus Imperator in libro de Agricultura docuit. Non minus quoque te scire decet,quod ut ova recentia in Europa, antiquis meliora sunt ta apud gente; Bengallos Indiae, nisi putrida aut in pullos f

re redacta fuerint, in cibi usum non admittuntur, tantum enim recentia ova apud illos odio & contemptui habentur. Caeterum, ouum symmetro - - . .

temperie frigidius est, cuius naturae & ipse uitellus est, ut refert Ga- duis is helenus libro undecimo de Facultatibus simplicium medicamentorum, m.

erit igitur otium frigidum in primo gradu in quo & uitellus reponi

debetis

De Cicuus . Graece, es: Tettine cadas Hispanice, CParregas:

Enarratio sis.

32 CICADAE cantatrices, notissimae sunt, de quibus legito Galem num libro undecimo de Facultatibus simplicium medicamemorum.

203쪽

rassi asthotes grandes: Italae uvassetis saltelli amni: Nillice, securie.

Enarratio c. ED ita, tera L O C V S T A terrestris, animal notum est,& segetibus, ac frustibus ' i maleficum,quo non solum Scythae,sed Aphricae Iudaei etiam,in Lepti ciuitate Cepta hodie dicta,& aliis uariis locis uescuntur. Haec enim locusta est, quam Diuus Ioannes Baptista, quum in deserto esset, in uictus usum acci piebat,non uero herba raponeolus,quam locustam nouulli appellant neq;herbarum summitates quas Graeci uocant, sed de raponeoliis uude rapis sermone fecerimus uerbum unum uel alterum attingemus, de to custa uero animali plura apud Plinium legito.

vi, se . V A R I A de ossifraga aue reseruntur. Nam Plinius libro decimo ca--, ' pite tertio ossifragam, aquilae halieti id est marinae dictae, filium esset tradit, dicens alieti suum genus non habent, sed ex diuerso aquilarum coitu na Mintur,id quidem quod ex iis natum est,in ossifragi genus abit. Aristoteles uero libro nono de Natura animassium capite trigesimosecundo & trigesemoquarto ossifragam auem aquilae similem facit,& benignam,quae non solum suos nutricat pullos sed optime tiam aquilae, solet enim aquila suos

pullos, cogente fame, adhuc parentis operam desiderates nec uolandi ad pios facultatem,e nido mittere,quos ossifraga benigne recipit, & tuetur ac alit,dum quatum satis sit adolescant, paru haec oculis ualet,nubecula enim Alb/ tu, oculos habet laesos. Albertus; ro cognomento Magnus, longe aliam de quid de .se ossifiaga sententiam profera, inquit enim, ossifragum auem aquatic)m ensis RP, gno latineri esse,nostro ubi onS,sed i nferiόri pane, adeo ampli ut saccum quis,eius collum diceret. Hanc ueto auem sernet apud Belgas me uPdisse recordor, pro qua educanda uetula quaedam a Carolo QuiritGIDO Peratore,singulis diebus,tres sttiferos accipiebat,postea tiero Ferrariae altriram emortuam iudimus' apud Ioannem Baptistam Cananum , anatomicuharis,. insignem, & amictim fingularem, sed ut audio apud Sehenses auis haec, miliarissima

204쪽

IN DIOS CORID. LIB. SECUNDUM

miliarissima est: caeterum, non desunt quidam, qui ossifragum ab ossistra ga differre specie dicant.

De Galerita. Graeco G LApa: Latin galerita,alauda: Hispanice,cum diada : Lusitastice,cotouia: Italice,lidola,ca elima.

GALERIT A auis pusilla est, cuius duo genera apud Aristotelem seq*Η -

libro nono de Natura animalium,capite. xx. referuntur; Alterum terr num,cristatum,galerita,a crista ex plumis in capite eleuata, appellatu, auis nobis in itinere plerunq; obuia, uermes & semina herbarum quaerens, &quae ex auiculis prima, uer pronunciat, & eam Lusitani nostria cantu suo, cuiu uia,appellant,ita enim nomen hoc,auis haec referre uidetur,quam Caiandra Dioscorides in praesenti intelligit: Alterum uero genus gregale, nec singum lare,na ore alterius,uerum colore simile quanquam magnitudine minus, &galer o carens,cibo uero idoneum: est uero auicula haec ex iis quae optime canunt,ita ut cum lusciniola certare de suauitate concentus dicatur, quam communi uoce , calandram omnes fere nominant, & de ea Galenus libro

undecimo de Facultatibus simpl. medic.agit, ubi ut in antiquo exemplari Graeco legitur, passeribus qui pyrgitae appellantur, similis est, sed & ci ista secernitiir,& paulo maior est ipsis.Caeterum est & herba corydalis appellata,quam quoq; colicis multum ualere Galenus ibidenx testatur.Troglody- Tretu . tes uero,iuxta sepes & muros uictum quaeritans,longe alius est passerculus, ' . qui nephriticis,& uesicae calculo laborantibus unice prodest, ut apud A tium legere est,undecimo sermone suae medicinae,capite nono,quo ita legitur: Est autem passerculus minimus iuxta sepes, & muros uictum quaerstans, estq; hoc animalculum omnium avicularum minimum, ea excepta quae regulus appellatur, similis est autem regulo in multis, praeterq* in fronte auricolores pennas non habet. Est etiam troglodytes,passer regulo paulo maior, & nigrior caudamq; semper subrectam & albo colore, retro interpunctam habet. Magis item garrulus quam regulus est, & sane iuxta summu alae lineamentu cinerei amplius coloris breues item uo latus facit.

De Hirundine. Graece , esitarum: Latine , hirundo auu: H Passice ,Plan.

HIRUNDINE nulla est nobis magis domestica auis,ut quae in do Hirundo.

205쪽

inibus nostris nidificat,cuius pullos saepe dissecui,& lapillos in eorum sis

machis inueni, magnitudine mihi granorum, colore uero ad cyaneum de clinantes. Verum hoc tempore practici, pro angina curanda discutiebEmplastru daue emplastrum ex nido hirundinis collo imponunt, non sine magno se ex ni ' - euidenti iuvamento,quanquam non desint aliqui,qui quum nidum extet, ' - ra & paleis compositum animaduertant,rebus, ut apparet, stypticis, illius admotionem timent uerenturve,ne forsan sua stypticitate materiam istius retrocedere faciat quo fit solo nidi decocto, in quo caeterae res anginam e scutientes miscetur,tantum utantur: Sed re uera falluntur,quum omnia in hirundinis nido contenta, potius discutiendi vim, quam constrictorian aliquam ligbeant. Prisci tamen omnes no nido aut aqua in qua incoquitutnidus,pro discutieda angina utebantur et sed potius, crematarum hirungilla cinere, quem deinceps utinam medici pro extirpandis & remouendis angi ciuis eis. nis in usum traherent medicum . Curent igitur pharmacopolae, pyxidenimata, hi, huius cineris plenam continuo in apothecis suis habere, quum maximisit runisum, profectus & iuvamenti.

De ore. Graece,-: Latine, ebur, dens elephantis: incesiniamsi h Italice,auorio: Gallice, ebore.

Enarratio. so.

LONGUM prosecto esset hic de elephanto sermonem habere, nec minus superfluum huius animalis erilem, naturam,ac mores describere praesertim quum Plinius ea omnia exacte depinxerit libro octauo suae Naturalis historiae. Affertur enim animal hoc saepe ex India ad Lusitanos,cu, mr deus ius admirandae magnitudinis dentes ebur dicuntur, & ex illis pectine cuia

ei tantii, inuascula,ac speculoru circuli parantur. Valet enim eboris scobes,ut experientia comprobauimus,morbo regio laborantibus.Datur uero uentriculo uacuo, nonnunquam drachmae unius pondere, ubi non est febris,in uino: Secus uero in aqua cicoreae ct Iupillorum . Confert quoque medica men hoc diuturnis obstructionibus, Scremouet insuper stomachi dolores: Usus praeterea ipsius in potu, mulieres ad concipiendum foetum aptita mas reddit. 3

suis talo. Graece, di Latine,talus orci talus, seu tu

lus: Hi panice, tornreuela depire deIpuerco: Italice , taliae deborarioso dela cauaebia des porco.

206쪽

IN DI Osco RID. LIB. SECUNDUM. yyy Enarratio, si

T A L V S os pedis est,quod cruri inseritur,& illud multi, cavilliam Talusam alii uero os balistae appellant,falso multi eum malleolum nominant. uualistere.

C O R N V cetui, praeter tam multa ad quae crematum Dioscorides Cornu cera ualere tradit,hodie contra puerorum uermes passim datur,tum per se, tum m quoq; admixtum semini sentonico, cum aqua portulacae, uel decocto coriandri,ubi praesertim febris fuerit complicata, secus autem cum uino aut melle. De osse porro cordis ceruini quia in praesenti dicemus, quum prae oae e. iistantissimum antidotum contra uenenum & febres pestilentes sit; eius ta- - '

men loco pigmentarii os bubulum tradant,subtile& flexibile,quod ex capite bovis extrahunt,ut apud Venetos plerunq; id fieri percepi:plectendi merito balatrones isti sunt,omnium rerum peruersores,qui quum falsa &adulterina omnia reddat,nigrum pro albo uendentes,sic in hoc osse, quod facillime,& paucis numis emere poterant,ne absq; fraude praetereat,mores . suos exercent. Caeterv de cornu monocerotis,id est animalis, unicornis diu nonulla in praesenti dicemus,Mu cornu hoc exoticum & pretiosissim duium. mum sit,& contra quo duis uenenum efficax antidotum.Depinxit autem Plinius monocerotem,ferocissimum animal,libro octauo capite.1 t.sic dicens ; Asperrimam autem feram monocerotem, reliquo corpore equo similem,capite ceruo, pedibus elephanto, cauda apro,mugitu graui, uno cornu nigro media frot cubitorum duum eminente,hanc seram uiuam negant capi.Haec Plinius; qui de illius cornu uiribus nihil quicq memoriae tradidit; At Albertus Magnus, libro.11. de Animalibus, monocerotem ab unico mu differentem facere uidetur, cui utpote erranti non accedimus, quia monoceros anima unicornis,ut eius indicat etymon dicatur: sed rii, noceros animal, omnium consensu, disserens ab unicorne est, quod anno quintodecimo supra millesimum quingentesimum, uniuersa Olympona, magno omnium applausu uidit,no nisi ex India ad Emanuelem regem imuistissimu Lusitanorum aduectum,& illud postea cum nonnullis elephantibus,potentissimus rex ille ad summum pontificem,tanquam spectaculuadmirandum misit,sed naufragio prope Massiliam amissa nauis;in mari femra 'periit, cuius corium ad Franciscum Regem Galliarum ut rem uisu dim

207쪽

Cuius colos

ris cornis

hoc esse dra

Notae ueri

iss AMATI Lusi TAM COMM SNT. gna accolae attulere. Erat enim bellua haec, figura & magnitudine bouis,latior tamen,mitis omnino,qus cochis quibusdam uariegatis per uniuersum corpus uestiebatur. Nam supra nares cornu semicubitale,carneam reseres substantiam habebat,unde rhinocerontis nomen illi inditum est,animal illuniuersum a monocerote unicorne dicto differes. Quale uero animal hoc unicornis sit praeter ea que ex Plinio accepimus,nihil quicquam habemus;

nec Lusitani nostri qui interiora Indiq penetrarunt, de animali hoc aliquit

nobis referre norunt; fatentur tamen apud Indiae reges, cornu unicornis siue monocerotis, in maximo esse pretio, imo Medici Lusitani nostri, qui diu apud Indos arte medicam exercuerunt,& ad nos reuersi sunt,dicere solent,nullum apud Indos ualidius aut potentius antidotu,cotra uenenusti Efebres pestilentiales reperiri hoc cornu unicornis de quo & nos cum pluribus celeberrimis medicis,tam Hispaniae quam Italie, sententiam ferre possumus, quum illius scobem,scriptuli quantitate,in oleo contra epotum a senicum dederimus,& per uomitum totum reiectum fuerit, & aeger libet,&ab orci faucibus ereptus manserit.Datur quoq; in aquae naphae pro idiritando uomitu, non minus in aqua nenupharis contra pestem, ueluti in aqua a cetosae, uel quavis alia frigida,pueris uermibus uexatis in aqua graminis,uel uino,aut praesente febre,in aqua portulacae aut aqua decollionis c riandri,trium granorum hordei pondere, certo datur iuvamento : complet autem opus suum plerun q, uomitu,aliquando sudore,nonnunquam uero secessu. Hodie uero in erario diui Marci Venetiis duo reconduntur cornua

brachiali crassitudine,longitudine bicubitali pretii inaestimabilis, que semel in anno . Ascensionis die, cum pluribus &uariis pretiosissimis rebus, om.

nibus palam ostenduntur . Eligendus uero est in isto cornu color niger, uel saltem subcineritius. Itstm curandum ne nimis uetus cornu fit, quum dubio procul uires suas senio confectum amittat,ut de metallis quoq; uetiistis Galenus libro primo de Compositione medicamentorum secunditae locos innuit .Caueto tamen in eius electione, ne decipiamini, quum multi ex calce & aliis uariis rebus, mixturam,ad forma cornu redactam, pro cor nu monocerotis monstrent; alii uero balenae os pro eo uendant; Nec at res praebeatis illis, qui quu cornu unicornis esse probare nituntur, in aqua ramentum, aut scobem infundunt, quam illico sudare, aut in ebulitionem uenire dictitant, quum illud ex quacunq, ossis scobe in aqua infusa, euens repercipere possitis,ut in ebore experiri poteritis. Dignoscetis igitur ueruunicornis cornu hoc pacto: duos apprehendetis catulos,uel pullos, quibus uenenum aliquod in aqua uel uino dabitis.Alteri quorum scobem siue raementum illius cornu, quod experiri uolueritis, aequali uel maiori pondere, ueneni illius quod antea dederatis: alteri uero non dabitis;Si uero cornu uerum & legitimum fuerit,ac ueri unicornis, dubio procul,catulus uel pullul

208쪽

mi ramentum alexipharmacum dedisti, non morietur; alter uero omnino peribit: Ita enim Venetiis anno elapso periculum feci, de quodam cornu, l bras duas ponderante, in duobus pullis columbinis, pro quo mercator duo millia ducatorum petebat, quibus arsenicilin praebuimui, quoru unus, qui alexipharmacum non ebiberat, intra horam obivit: alter uero qui ebiberat, quinque superuixit horis unde iudicauimus cornu optimum S uerum esse,nam arsenicum, corrodit, cuius uenenum, pauca uel nulla antidotaemedant, imo certi eramus,fi homini datum esset, quod liber euasisset qua patentiores uias habeat,per quas extrudi uenenum, aut uomitu, aut secessu, aut sudore possit. Ab hoc uero experimento, Magnificus Bartholomaeus Raribolo, Panciaticus, nobilis florentinorum mercator,Florentiam cornu hoc,ut il- mgvi ea 'lustrissimo Duci. tanquam rem pretiosissimam, ac raram indicaret, secum 'adduxit,cui costitui,ut illic cornu, in duobus hominibus suspendio paratis, experiretur. Caeterum, fertur, quum inopia aquarum,ad paucos amnes s rae in confinibus Indiae se congregent, earum nullam prius ebibere uelle,

quousque unicomis aquas, suo cornu e uenenatis salubres attingendo res dabunde argumentum desumptum est,contra uenena ualere.

De Eruca animali.

Enarratio 33-ER UCA, uernus dirus olera erodens est, de quo Plinius libro um Eruea decimo, capite trigesimo primo breuiter sed confuse locutus fuit, quae ex 'm' 'Aristotele mutuatus est,libro quinto de Natura animalium, capite decimo- nono,& ea de causa Aristotelem in praesenti adducamus, qui clare ut soler, ita loquitur:Nascuntur papiliones ex erucis, erucae ex uirentibus foliis maximeque ex brassica:primum minus quid milio consistit in folio,mox uermiculi inde contrahuntur & accrescunt, tum intra triduum eruculae asseres mantur,quae auctae motu cessant suaque forma immutantur, appellanturq; tantisper chrysalides,quasi aurelias dixeris:duro intectae putamine sunt,ad tactum mobiles,meatibus araneosis obductae,non os,non aliud ex membris, quod conspicuum sit, possident, longo post tempore,putamine abrupto euolant inde animalia pennigera, quos papiliones vocamus: itaque primudum erucae sunt, cibo aluntur, atque excrementum emittunt, at uero cum

in aurelias dictas transierint,nihil uel gustant, uel excernunt & subdit:Fit ex quodam uerme grandiore, qui ueluti cornua gemina protendi uique generis est,primum toto immutato,eruca,deinde quq bombyx appellatur,em quo necydalus,in ualidam, quae uaria formarum successio in semestri tem

209쪽

AMATI LUSITANI co MMENT

poris spatio completur: ex hoc animalis genere bombycina illa, mulieres nonnullat retorquendo in filum deducunt, deinde texunt, prima texisse ia, . A C o inlata Pamphila Latoi filia dicitur. Haec Aristoteles:in quorum ultimis, ... R. uerbis,bombyces sericeos essigiare uisus est.

' De Cantharidibus,tapre Zidibus,' picearum erucis. Graece, istim: Latine,cantharides: Italice, Hi mice, cantarides,cantaresse: Gallice,cantharides.

Dicearum erucae .

Graece, m- Um: Latine, erucae piceamum: Noailice,

Enarratio s*ΚANTHARIS, muscatu e te animal est nocte tanquam ignis venenum lucens, quod officinae hodie sub eodem nomine ad ciendas uesicas seruant, . .. cu pn pede pennae, di caput in eius exhibitione abiicienda sint,antiquissi,' ma quaestio est,dicente Pliniinlibro vigesimonono,capite quarto prope finem:Ipsarum cantharidum uenenum,in qua parte sit, non constat inter authores:alii in pedibus & capite existimant esse: alii negant et Conuenit tantum pennas earum auxiliari in quacunque parte sit uenenum, quod Dio. scorides quoque in praesenti confirmat,dicens; Retulerunt plerique etiam potarum cantharidum maleficio aduersari remedioque esse eiusdem an, u p. malis alas & pedes, cui sententiae Hippocrates totus contrarius uidetur, quum cantharides absque alis & capite, imo & pedibus concedit, ut apud ipsum est legere libro de laternis assectionibus, in regii siue arquati morbi dicti curatione, ita enim eo loco eius leguntur uerba:ERhibeto & canthari das, sine alis, & capite quatuor tritas,& in uini albi hemina dimidia dilutas, modico etiam melle assuta, atque has bis aut ter in die bibatilibro quoque de Natura muliebri, non longe a principio, idem ita inquit: cantharides quatuor bibat,pedibus,& alis, ac capite reiectis, & solio sequenti ubi potiones & subdititia medicamenta, secundas &menses educentia describit, ita retulit: Cantharides quinque auulsis alis S pedibus ac capite,deinde tribo.Ios ad mare nascentes bibat,& caetera.Sed ut caeteros omnes praeteream to cos, quarto de Ratione ut is in morbis acutis,ipsemet Hippocrates textu

210쪽

IN DIoseo RID. LIB. st cv NdvM yssi i .ita concludit,dicens:poculum hydropi,cantharides tres,abiectis singua larum tum capite, tum pedibus, tum alis, in cyathis aquae tribus terantur. atque quum bibens laborauerit,calido perfundatur, ungatur prius, ieiunus bibat.Iis omnibus Galenus,tanquam certissimus expetientiae author,dc na Ga nutturae secretorum inuestigator diligentissimus opponitur, confirmans can- atharides no nisi integras propinandas esse, ut eX enarratione praedicti teXtus eisita, . facile quis percipere poterit, & multo clarius libro undecimo de Faculta' des tui bista tibus simplicium medicamentorum ubi inquit:cum idoneis emplastris im- 'positae, adeo scabros ungues educunt,ut toti cadant: Caeterum praecepto- Am rum meorum quidam earum nonnihil solet diureticis medicamentis iniicere: at nonnulli solas alas & pedes iniiciunt,alii contra: Caeterum nos totas indimus .Porro aptiores sunt eae cantharides,quae inuentae infrumento, Cambui, lutea transversim in alis cingula obtinent. An uero cantharides in potu pro lotio euocando dandae sint,n5 mediocre dubium est,quu Plinius,citato lo- ' co dicat; Cantharides diximus, sed in iis magna quaestio, quoniam ipsae uerum nena sunt potae, uesicae cum cruciatu praecipuo: & ultra Cossimum quenadam equitem Romanum amicitia Neronis principis notum, cum is lichene correptus esset,vocatus ex Aegypto medicus ad hanc ualetudinem eius a Caesare cum cantharidum potum praeparare uoluisset interemiti Galenus porro,ut legitis,paucis ab hinc interpositis lineis,praeceptoris sui authorit te,earum nonnihil diureticis medicamentis iniicii meminit. Consulo tamen ipse ne quis audax in cantharidum exhibitione siliquum uenenost tam in te aequam secundum partes sint, ut experientia compertum habemus. Audiuimus enim nos , & uidit doctissimus ac maximus medicamentorum euplorator Antonius Musa Bra uota , quendam cui pharmacum datum fuerat, paratum in mortario , ubi antea cantharides pistae fuerunt, & totus excoriatus a faucibus ad anum usque euasit Essicacissimae autem omnium cantharidum habentur,quae in fraxino nascuntur. Bupressis uero ut placet gunest

Dioscoridi, cantharidum genus est, uirtute scilicet,secus autem figura, quuuermis digitalis sit longitudinis, ruber, multis & nigris maculis pictus, & ut tradit Plinius libro trigesimo capite quarto; Animal in Italia rarum; simillimum scarabeo longipedi,fallit inter herbas, bovem maxime, unde & no men inuenit, quod hucusque Lusitani seruarunt, rumpentem bouem ampellantes, deuoratum enim tacto felle, ita inflammat, ut rumpat: haec cum hircino seuo illita lichenas ex facie tollit, synectica ui ut dictu supra est. At erucae piceam ubi arbores pineae sunt,reperiuntur.

SEARCH

MENU NAVIGATION