Augustini Valerii ... S.R.E. cardinalis, episcopi Veronensis Opusculum numquam antehac editum de cautione adhibenda in edendis libris. Nec non Bernardi cardinalis Naugerii vita, eodem Valerio auctore. Accessere Petri Barrocii episcopi Patauini Oratio

발행: 1719년

분량: 352페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

me, omne aevum praeclara facinora tua commemorabit, postmritas admirabitur , gentes celebrabunt , omnis denique nominum vita, nisi ingrata esse velit, tibi uni magis debere fatebitur quam aut veterum regum , aut novorum cuiquam .

Verumtamen quamquam multa adeo magna gesseris , adeo memoranda, tamen nihil est , rex gloriosissime, in quo pimias, et magnitudo tua aut major, aut admirabilior appareat rnihil in quo justius caelum meruisse videaris , quam quod, cum Dominicus Pisanus eques, orator noster, qui per catholicos Castellae reges, et nostrum senatum ad te visendum atque honorandum missus , tuae celsitudini declarasset , quam ingens periculum non solum reipublicae nostrae , sed etiam christianae pietati ab immanissimo , ac potentissimo Turcarum rege immineret : quantumque eius opes hac tempestate plus nimio invaluerint: quantas christianorum strages fecerit: quot denique novos , et tremendos cujuscumque generis apparatus adversus christianum nomen moliatur ; tua sponte tam sancte, tam pie , tam denique religiose animum adjeceris ad id bellum quod incredibili dispendio jam tertium annum cum finvissima hac bellua sustinemus , tuis auxiliis ita iuvandum, ut, postposita Mauritania , omnem eam potentissimam classem quam contra ipsam struxeras, maximisque jam sumtibus par, veras, contra impientissimos hostes non sbium hoc anno destinaveris, sed etiam in futurum longe malorem atque validi rem, si opus fuerit, te missurum aflirmaveris, ac nihil denique intentatum relicturum quod ad victoriam de crudelissi

mo hoste reportandam, et bellum omnino conficiendum , necessarium ac opportunum esse videatur. ita enim literae tuae majestatis, atque ipsius oratoris nostri ad senatum missae, testatae sunt . Quod cum ita sit, rex sacratissime, nescio equudem, cum hanc rem mecum ipse considero, quid pulchrius, quid sortius, quid sublimius , quid denique divina virtute a que praeclara indole tua magis dignum fieri, aut excogitari umquam potuerit. Sumserunt aliquando majores vestri arma incredibili pietate pro Hierosolyma recuperanda; praeclaraque in Syria facinora , ut literis proditum est , ediderunt e sed Ionge majus est, et magis utile christianae reipublicae quod

272쪽

ORA ΤΙ Ο. 2 Imaiestas tua nunc facit. Nam ut validiores sunt Turcarum Vires, quam Syriae regum suerunt , ita bellum hoc grave magis atque periculosum est judicandum : et si oppugnare hostem longe remotum pulchrum esse censemus, multo quidem magis utile , ac necessarium esse videtur , eum qui jam intra viscera sit exceptus, propellere ac expugnare. Itaque non immerito, sicut antea semper, ita nunc maxime ob hanc caussam te ut virum praestantissimum, principem celeberrimum, regem sanctissimum, princeps, senatus, et universa civitas nostra mirifice observat et veneratur ; ac tantum celsitudini tuae hac etiam caussa debere fatentur , ut nihil penitus sit eis proprium quod tecum non censeant esse commune. In cujus rei

testimonium non contenti per epistolam sublimitati tuae signus care quantum gaudii susceperint quod caussam fidei christianae , uti rex religiosi ismus , et nostram , uti Veneti nominis amicissimus, suscepisti , confestim facto senatusconsulto me

Novum oratorem designaverunt ad tuam serenitatem , ut cOram illi pro tantis meritis cumulatissimas gratias agerem ,

quod bellum hoc tam grave et periculosum pro Christi fide omnino juvandum suscepisti, et susiceptum, ut tua est pietas atque constantia, conficiendum; et , quod praecipue grarum fuit, cum Venetis: cum quibus quo arctiora tibi publici hospitii, veterisque benivolentiae, tamquam hereditariae a majoribus relictae, jura intercedunt, eo ad majorem gloriam accedet , cum his adversus communem christiani nominis inumicum socia arma junxisse. Quo in negotio non minus erit honorificum tuae sublimitati, veterem necessitudinem cum V meta civitate non solum instaurasse, sed auxisse etiam, atquosabilivisse , quam si omnino hoste superato nobiscum victo-ciam de eo reportavisses . Duplex itaque laus hoc facto in tuam excellentiam redundabit e primum , quod Venetam civitatem in laborioso ac dissicili bello adjutam tibi arctius , Perpetuoque benescio devincies: deinde , quod rem christi, nam rex christianissimus cum christianissimo populo defendisse videberis. Nam , quod ad Uenetos attinet , nullum umquam suit tempus, nulla occasio major reipublicae nostrae demerendae , quam hoc tempore, quo civitas nostra non magis

273쪽

de re sua quam de summa fidei chrisianae sollicita , cum se. rocissima gente bellum conflatum habet . Porro plus erit hoc Veneto nomini dedisse, quam quod qti quis fuit ille majorum tuorum qui olim in nostra civitate publico hospitio fiasceptus, memoriam ejus ossicii hereditariam posteris reliquisse sertur plus, inquam , quam , cum nostrae onerariae triremes in mari a piratis direptae, remiges et gubernatores seminudi, ac vulneribus consecti, humane ac per benigne his locis recepti hospitio , veste , et viatico adjuti fuerunt . tunc de privata salute agebatur, nunc de publica agitur. Quod autem nostra religio defenditur, eo major hinc fama exspectanda est,

major celebritas, quo plures sunt qui de publica pietate, de

totius rei summa , quam de unius civitatis fortuna laborant. Pulchrum quidem est , et ad famam nominis speciosum, magnam Oceani partcm classe circuisse, nova litora, novas terras exploravisse, ignotas gentes, et insulas nostrorum hominum commercio adjunxisse , sed multo pulchrius, longe speciosius, et ad immortalitatem nominis aptius , nobilissimam orbis patatem ab impiorum furore defendere, publicam pietatem armis protegere, periculum quod christiano nomini instat, propulsare, commune incendium restinguere. Erit hoc quidem cum ceteris gentibus gratum, tum Venetae civitati, quae primas pamtes hujus belli sustinet , gratissimum : quae quo propior est periculo, eo est de laboriosi belli hujus eventu sollicita magis.

Hac princeps noster, et Venetus senatus commoti cura , continuo tuae majestatis epistolis in curia recitatis, decretum tuimrunt, ut vel magnis , atque arduis itineribus ad tuam celsitudinem properarem ; non tantum illi gratias acturus , quod ultro hoc bello rem Venetam, immo christianam, socia classe juvare decreverit, sed publico nomine rogaturus, ac hortaturus clementiam ac pietatem tuam, ut, posteaquam tam piam, tam singularem , tam denique praeclaram fidei caussam tuemdam susceperit , susceptam majestas tua non deserat , sed poetius ipsam foveat , juvet auxilio suo , et omni ope ac opera perpetuo tueatur. Sit tua celsitudo ceteris christianae sidet drucibus exemplo ad pietatem communi nomine tuendam : cinpiant ceteri christiani principes christianum nomen tuo exem

274쪽

ORΑΤΙΟ. 243plo demereri, quemadmodum hoc tempore et cupere, et affectare sunt visi; qui , cum audivissent quod sponte tua tam libenter tu , rex invictissime , et capessere , et induere etiam arma velles pro Christi fide , erecti hac rei pulchritudine suas

adjunxere classes, ut tuae, et Venetae junctae mature hostium conatibus occurrerent . Christianislimus enim Francorum rex

suam validissimam classem mittit suppetias ad hoc bellum: catholici Castellae reges, ut tuae certum est sublimitati, suam ad hoc ipsum destinatam rursus apud Siculos pararam habent: serenissimus Pannoniae rex , cum quo jam Pontifex Maximus, et noster senatus, Dei optimi Maximi felici auspicio, toto hoc

bello duraturum foedus sanxerunt et iniverunt, terrestri exemcitu perniciosissimum hunc christiani generis dissipatorem est invasurus: atque jamprimum ut fieri celerius potest ad pugnam accelerat , ac se accingit ; ne sorte praestita sero auxilia ea ex parte qua currens quotidie barbarus iste christiano sanguine insectus , incendit , ac evertit omnia , ludibrio ipsi eLient, ubi per occasionem, ejus vires plus nimio convalui sient. non enim minus ex Opportunitate , quam virium fiducia bellum gerit . Utque validius communem hunc inimicum aDgredi possit , non deerunt ejus majestati suis auxiliis inclytus ac sortissimus Poloniae rex ejus frater , et ambo Valachorum duces . Quod si huic christianorum principum tam sancto ac pio consensui tu quoque , rex magnanime , aderis , ita ut tuam virtutem , ac pietatem secuti , ceteri reges auxilia sua parata jam ad bellum mittant , aut missa teneant , aut ipsi arma etiam induant , nulli dubium est , quin brevi res chriasiana in integrum restituatur . Vnde et majestati tuae laudem sempiternam, gloriam incomparabilem , triumphum celebem rimum , ipsam denique tantopere expetendam beatitudinem , et nominis aeternitatem Deus Optimus Maximus tribuet atque concedet. Contra , si periculum quod imminet christianae religioni , negligatur utinam falsus sim vates timendum supra modum est, ne brevi eveniat, ut hoc incendio quo nunc Veneta respublica Iaborat , Graecia olim laboravit , mox universa Europa sit laboratura. Dixi. H h a RoDiqitigod by Corale

275쪽

Reverendisimo in Christi Patri, et Domino meo colendo O,

DOMINO

ZACHARIAE CARDO NIO,

HIEROSOLYMITANO EQUITI,

FRANCISCUS PISANUS, SILVESTRI FILIUS, salutem ac se licitatem dicit.

Ratum tibi fore cennii , Reverendissime Pater , si camorationem quam superioribus diebus coram multis prae cIarissimis et doctissimis viris de sacrosanctae philosophiae praeconiis in divi Bartholomaei templo habui ut quaedam optima consuetudo nostrae praeclarissimae civitatis xigit , qua singulis annis de philosophiae sublimitate oratio ab aliquo adolescente ex nobilium classe habetur optimo aut picto, tuo no ni dedicaro. Cum enim antiti IIo i un-- 'V0y Vn γ ς x xς ςntiorum I t moris ut hu)uscemodi scripta

lius foro siri ''' 'ς ' u.' H-β meas pri initias , quamquam nul- ὰλ , - - 'u β γ δ mplitudini lux dedicatas, Iubenti animo accipias , te. ἡ ιν; - λ ω'k0γ 0ςquς hQς in meam ullam ostentationem laetum eo stiusto eMue consilio id egi, ut tantummodo ede-

olentiam, et observantiam qua semper te sum prosecutus et ad vi-

276쪽

FRANCISCI PISANIsILVESTRI FILII,

PATRICII VENETI,

de universae Philosophiae ornamentis

ORATIO.

Habita Veneliis in Aede divi Bartholomaei Apostoli. Os absque plurimis rationibus, et optimis caussis in more institutoque majorum nostrorum positum est, eminentissime Legate, facundissimi Oratores, amplissimi Patres, ornatissimi Equites, exumii Doctores, et ceteri omnes Viri clarissimi, ut singulis annis ex hoc ornatissimo loco philosophiae commoda, et omnamenta ab aliquo adolescente ex ordine parricio explicentur, et quoad ejus fieri potest , commendentur . Quod quidem etsi aliis rationibus institutum esse aliis ortasse autumant , tamen ego hanc caussam vel potissimam existimarem , quod quemadmodum in plurimis aliis institutis ad res maritimas , ad actiones forenses , et ad multa alia iam gotia civilia obeunda pertinent: bus, adolescentibus viam et iter majores nostri patefecerunt, ut in hujuscemodi rerum administratione vigilantiores , solertiores , et peritiores fierent : sic

etiam his adolescentibus qui ad persectam oratoriam faculta

tem γε Diuisaso Goos s

277쪽

tem , et sapientiae studium pervenire exoptarent , hunc veluti primum aditum ad aliquod sui ingenii , et industriae specimen

ostendendum , optimo sane consilio concedendum esse censuerunt. Etenim videbant, in magna rerum copia quibus nostra respublica constituta est , Iate patere eorum industriam qui ab ineunte aetate ad haec studia excolenda totum animum suum converterent. Atque ita ex hac re undique laudabili, et majorum , et nostris etiam temporibus complures ingenui adolescentes non parum nominis et laudis sunt consecuti, atque ab hoc optimo auspicio clarissimi oratores , et vere sapientissimi viri evaserunt, a quibus plurimum boni , et decoris tam in rebus adversis , quam etiam prosperis in nostram rempublicam redundavit. Ad hoc optimum inceptum paucis ante annis nomnulli mei condiscipuli sese etiam accinxerunt, qui in hoc laudationis genere si aliis qui antea dixerunt , non praestiterunt, multorum judicio nec inferiores exstiterunt . Quorum exemplo et ego ductus ut ingenue animum meum profitear hanc provinciam ab hujusce sacrae scholae peripateticae antistite mihi demandatam , non invito animo suscepi . In qua tamen re unum est quod me non parum perturbat ; vereor enim , m non ita vestris auribus poste satisfacere, ut illi acriori ingenio, et majori doctrina praediti, verborum ubertate, et sententiarum subtilitate omnibus qui tunc assuerunt, cumulatissime satisfecerunt . Uerum in hac animi mei perturbatione tria sunt quae me maxime recreant et reficiunt: quorum primum est , quod ego maximi facto , vestra in omnes adolescentes qui ad honestissimas actiones se applicare student, incredibilis humanitas: alterum, quod etiam ego ex eodem limpidissimo Tantali sonte, unde illi rhetorices ornamenta hauserunt , sitibundus potavi: tertium vero , quod hoc genus laudationis tale est , ut in ea non tam dicendi copia, quam nova ratio, et moderatio sit requirenda , quae rerum antea inaudita dispositione audientium animos magis alliciat, quam trita et ab aliis sulcata orbita raris dio quodam avertat. Unde conabor ego, quantum in me erit, nova inventionis, et dispositionis forma , hac in mea oratione vobis sortasse non displicere.

Non est igitur ut hodierno die id exspectetis quod a pleris-

278쪽

ORATIO. 2 7que factitatum esse non ignoro, minutissimas quasdam philoso. phiae sectiones, quae etsi partibus quibusdam constare videtur,

tamen ita connexae sunt et indiscretae, ut quemadmodum nullus quantumvis excellens pictor varios iridis colores discretos et sejunctos oculis hominum potuerit repraesentare , sic etiam

dissicillimum sit has philosophiae partes minutatim sejungere,

cum praesertim alia ex alia sit nexa , et omnes inter se aptae colligataeque ita videantur, ut alia sine alia recte non conster, nec, nisi tota sit conjuncta, veram, et integram homini selicitatem , ad quam solus homo ex omnibus animalibus natus

est, de se possit praestare. Quare, posthabitis hujuscemodi mi. nutissimis partitionibus, de toto philosophiae corpore sic agemus , ut siquis agens de mundo et caeso , ab imo ad summum protendens, ostendat quidem, omnes partes necessarias esse , et aliquid boni et commodi humano generi secum aD ferre 3 inter hasce tamen partes quasdam nobiliores et excellentiores esse , quae et ipsis tamen aliarum mutua opera indigent . sic etiam nos hac in doctissimorum virorum corona de

universa philosophia tractabimus, ut ostendamus, persectam hominis selicitatem a persecta et solida philosophia potissimum

dimanare . Quod ut facilius a me explicetur , et a vobis sontasse attentius audiatur , et diligentius percipiatur , fingemus

quemdam montem altissimum , in cujus collibus et iugis planissimis, et amoenissimis ipsa humana felicitas domicilium , et delubrum suum habeat ; ad quem felicissimum locum nemo possit accedere , nisi prius primis philosophiae partibus inutiatus, ingenii acumine illustratus, optimis moribus excultus, rerum naturalium cognitione sublimatus, et divinarum sapientia perfectus, et paene divinus factus fuerit r ad quem sacrum montem quicumque ascendere expetit, ut hujusce beatitudinis sempiternae particeps fiat , hodierno die animadvertat quae ab ineunte aetate potissimum sint facienda , quibus viis in artate firmiore sit procedendum , et quae demum in maturiore praemia divina sit consecuturus.

Ad hujusce igitur montis sanctissimi radices, sedem et domicilium primum habent quatuor artes, quae quodam vocabulo communi logodadaia appellari solent, eo quod omnes circa

279쪽

148 FRANCISCI. PISANI

sermonis et orationis sormationem et institutionem, diversa ta. men ratione, et fine, diligenter, ingeniose, acute, et subtiliter versentur. Quarum prima ex viginti figuris, sive diversis formulis, veluti ex atomis aliis cum aliis concurrentibus , et pro earum qualitate convenientibus , quosdam articulos com jungi docet, ex quibus articulis membra aliquid agentia componuntur , ex quibus membris loco suo recte dispositis quod dam corpus constituitur, quam congruam orationem vocat ars illa quae a suis primis elementis quae a graecis γράματα ducuntur , Grammatice vocitata est . Quae quamvis omnium imsima habeatur , tamen ejus professores nihil verentur eam apis pellare omnium artium parentem , et quantum valeat, hae aptissima similitudine ostendunt : quemadmodum e radicum succo trunci , rami , frondes , lalia , et domum fructus tam uberrimi, quam sitavissimi enascuntur, et ad maturitatem petaducuntur ; sic etiam ab hac arte ceterae artes , et omnes disciplinae, et scientiae irrigatae florescular, et longe suaviores, et uberiores fructus de se serunt, qui alioquin iniuis, et insipidi bene olfacientibus solent videri: et huic prima Ioca montis imnenti tantum attribuunt , ut nisi quis firma et fida standa memta hac in arte recte iecerit , frustra ad reliquas ascendere co. nabitur , nec ullo pacto ad earum penetralia admittetur . Et haec quidem ars , utpote non ingrata , eos summopere celebrat a quibus ipsa ampliata, et celebrata est. Et primum Graecis plurimum se debere profitetur , or in primis Aristarcho, Eustathio, Apollodoro, Herodiano , Apollonio qui δωκολ a nimia rerum sit btilitate dictus est, et demum Theodoro Gaazae , qui non minus de literis latinis quam ctiam de graecis est benemeritus et deinde Latinis, et maxime M. Varroni, Publio Nigidio, Palaemoni, Capro , Diomedi , Donato, Servio

Honorato excellentia quadam Grammatico dicio, et Prisciano, qui omnium tam copiosissime , quam exactistime hanc artem enucleavit. Huic proximum locum tenet ars poctica, quae quamquam agrammatica circa prima rudimenta , multa ad syllabarum, et carminum dimensionis cognitionem spcctantia mutuatur , ta- naen etiam quaedam praecepta seorsum collegit, quae ad inven

280쪽

ORAΤΙΟ. 24stionem , dispositionem , atque ad ipsam elocutionem maxime faciunt , in primis illud admonens ut personarum de quibus a poetis agendum est , decorum semper servetur , sine quo nullus poeta assequi id potest quod potissimum debet intendere,

ut scilicet prosit , et summa cum omnium legentium , et audientium admiratione delectet . Qua quidem de re Aristoteles satis copiose scripsit, et ante eum divinus Plato multis in locis tetigit, quamquam malit, divino quodam furore facultatem illam poeticam, quam praeceptis, aut ulla arte constare. Apud Latinos vero Horatius diligentissime de hac arte praecepta. quaedam commodissima tradidit, Neoptolemum scriptorem Gras. Cum ex quorumdam opinione imitatus.

Verum his duabus viis jam relictis, ulterius progrediamur is et quid opis tertia huic finitima nobis afferat , dispiciamus,

quae a ratione veritatis indagandae et perscrutandae prius Logi.ca , deinde quoniam id apte fieri non poterat sine discepta

Itone multarum rerum quae veritati repugnant , aut interdum meritatis quamdam sormam prae se videntur ferre, Cum tamen,

re vera sint falsae Dialectica est appellata, ut post has rerum,

et verborum varias disceptationes ad meram veritatem hujuscae urtis studiosos perduceret. Ad quem finem optatum ut omniano perveniret, haec ars, omnium subtilissima excogitavit, et i venit primum quinque universas voces, quibus omnium rerum definitio, sine qua veritas nec apparere, nec Constare potest, perspicue describi posset et deinde variam , et infinitam rerum copiam sub decem appellationibus contineri, quae ipsarum rerum diversitatem ostenderent, subtiliter edocuit : postea disi ruit de his enuntiationibus quibus. Circa ea quae aut i affirma da, aut deneganda essent , animorum conceptiones aptissime

cloqueremur et mox ad id quod potissimum intendit , syllogia

cirum inventionem , materiam , et formam ostendendam omneς

bas vires adhibet , ita ut prius in universum agat de sedibuς et locis unde omne genus argumentandi, aliquid esse, aut nom esse, sicile esicitur. Et ne quandoque in argumentationibus RTecta via aberrare possimus , quasdam formas breviter circum

scripsit, a quibus la quis inter disputandum recederet, parum Cautus, et peritus haberetur. Postremo quibusdam syllogismis L Ii tale

SEARCH

MENU NAVIGATION