Apparatus biblicus, sive manuductio ad Sacram Scripturam, tum clarius, tum facilius intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy ..

발행: 1733년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

8ω Apparatus Bibliora. tribus Issachar, Zabulon, Aser, &Nethtalim. salteri ex parte; nam ultra Galilaeam proprie dictam circa radices Libani erat regio Paneadis ab urbe Paneade, quae urbs primum Dan, postea Paneas & demuin Caesarea Philini dicta est. Galilaeae primum lux Evangelii oborta est. Frequens erat urbibus, vicis & Populis. Iosephus in illa numerat ducentas quatuor urbes aut vicos , & in quibusdam ex illis vicis etiam plusquam quindecim millia capitum ιRegio ultra Iordanem, quae in divisione terrae I Drael obtigerat tribui Ruben, & tribui Gad, dicebatur Peraea , quasi dicas ulteriorem, quia erat περα iatra Jordanem η πε - γη, scilicet terra sive regio

ulterior. Longitudo ejus ex Iosepho erat a Mach runte ad pellam; latitudo vero a Philadelphia, ubi olim Moabitis, usque ad Iordanem. Et Pella quidem ad septentrionem; ad occidentem vero Iordanis; ad meridiem Moabitis; ab oriente autem Arabia est. In transjordanica regione Ioannes baptizabat, ultra Iordanem πέραν ri ἰορδανa locus dicebatur Bethabara, id est, domus transitus. Legitur in Vulgata latina B thania, quod Librariorum error est. Tractus erat Iordanis, & ideo locus magis frequentatus: Iuxta erat Galgala, quem locum sie Iosue appellaverat ob cir cumcisos ibi Israelitas, dc ideo ob revolutum ab illis opprobrium. Vox Galgala significat revolationem. Joannes Baptista praedicavit honum nuntium, revolvendi opprobrii per poenitentiam, ubi cultris lapideis circumciderat Iosue Israelitas. Portio tribus Manasse quae substiterat ultra Iordanem, occupaverat eam terrae Israelis regionem, quae

ad septentriones terminatur Libano, qui respicit Damascum, & ad orientem montibus Sanir , sive Hesemon. In illo tractu super Peraeam Iosephus collocat Gaulonitidem , sic dictam ab urbe Gaulon. Distinguit autem superiorem & inferiorem Gaulonitidem. Vicina

132쪽

tiber L. Caput III. 8 Igaulonitidi erat Bathanaea, ubi olim regnum Basan. Iuxta Bathanaeam Trachonitis, sic dicta ob asperos montes, τροχὸν locus est asper 8c salebrosus. Trachonitis ex Strabone terminat cavam Syriam, sive, ut loquuntur Graeci, Coelesyriam. Pars septentriona-lior hujus tractus appellatur Auranitis, regio sic dicta ab urbe Auram . quae sita est inter Caesaream Philippi

R Damascum. Nec ab ea longe Itura a , contermina

Coelesyriae, quae est ultra montem Libanum. Plinius collocat Ituraeos in ipse Coelesyria. Ituraea, inquit Adrichomius, a fluvio Iordane sumens initium , juxta Libanum versus occidentem ad montes usque Sidoniorum & Tyriorum extenditur. Aliquoties etiam saltus Libani nuncupatur. Errant ergo qui in ipsa Peraea colocant Ituraeos, eb quod in Paralipomenis dicantur auxiliati fuisse tribubus Gad & Ruben; neque enim propterea vel intra has tribus , vel mmnino proximos fuisse dicendum est. Ituraea ex Evangelio subdita erat Philippo magni Herodis filio; Peraeae vero Tetrarcha erat Herodes Antipas Philippi frater. Samaria, ut diximus, primhm urbis, postea regionis nomen , media reperitur inter Galilaeam &Iudaeam, ut per eam a Galilaea tendentibus Ierosolymam, transeundum esset. Eo tempore quo Dominus

praedicabat, Metropolis Samariae Sichem erat, Sichar a Iudaeis per opprobrium dicta. Alludebant ad verba Isaiae, qui insectans idololatriam Ephraimitarum in montanis Samariae, dixerat, vae ebriis Ephraim, usus voce quae derivatur a verbo Sachar,

Hebraice inebriami. Morem Judaeorum sequens Ioannes, non Sichem, sed Sichar appellat illam urbem Samariae. Sunt qui derivant Sichar a Secher, mendacium , fassas, vanitas; quia plena idolis Samaria, quae solent appellari vanitates Sc mendacia. Iuxta Sichar erat puteus Iacob, ad quem Iesus fatiga

133쪽

8r pararκs Biblitus. tus sedit, a Samaritana muliere aquam petens. si iGenesi cap. xxx ID. 18. in vulgata dicitur de Iacob quod transiverit in urbem Salem Sichimorum, ex quo sequeretur urbem Sichem & dictam Salem. Pa. raphrastes Chaldaeus interpretatur quod venerit Iacob incolumis ad urbem Sichem. Iem nomen est urbis,& simul idem sonat quod salvus est; quae est o servatio Relandi viri doctissimi, juxta quem Sichem& samaria erant urbes distinctae. In ipsa terra Israel, in eo tractu qui Decapolis dicebatur a decem civitatibus, erant urbes decem Grς-cae, quae Iudaeorum legibus non utebantur, Gra .se nisi instituti urbes, ut eas vocat Iosephus. Plinius numerat inter Decapoleos urbes Damascum Opo-ton, Philadelphiam, Raphanam, Scytopolim, Gad aram & Hippon. Josephus scribit Gazam, Gadaram, Ilippon avulsas a regno Iudaeorum, Syriae a Caesare adjectas fuisse. Capharnaum, Corozain , Bethsatidam, & Caesaream Philippi inter Decapoleos urbes vulgo Geographi numerant, sed male. Constat plerasque ex civitatibus Decapoleos fuisse in Galia laea circa mare Tiberiadis , dc Iordanem; qua de causa dicit Iosephus Galilaeos cinctos fuisse gentibus alienigenis. Haec est, ut puto, Galilaea quae apud Is iam in Evangelio appellatur Galilaea gentium. Idem Josephus refert in Scytopoli . in Hippo civitatibus Decapoleos a Graecis interfectos Iud os qui cum eis trabitabant. In primo Machabaeorum s p. I. v. II. Galilaei Iudςi querebantur repletam Galilaeatri alienigenis , a quibus consumerentur. In tabula, lector, nomen legis Decapoleos, ubi constat suisse plerasque urbes quas Decapolis complectebatur.

Ab urbe Gadara, quam strabo facit Metropolim Peraeae, agri vicini dicti sunt Gadarent. Iuxta G,

daram erat urbs vicina nomine Gergesa , cujus mentionem facit Josephus, unde Gergesaei populi. Cum

134쪽

Gad ara Ad Gergesa essent vicin , non mirum si re. gio quς a Marco & Luca dicitur Gadaren--, appelletur a Matthaeo γεο--- , Gerasenstrum. Nec mirum est, si harum civitatum Grsci incolet alerent porcos, quod Iud is non licitum erat. Ex Marco i te daemoniacus, qui liberatus est ab immundis spiri.

tibus, quos Christus immisit in illos porcos, coepit

praedicare in Deeapoli quanta sibi fecisset Iesua. Ita

Gergesa ela Gad ara erant urbes Decapoleos; nam Madith us & Lucas dicunt eum qui sanus factus est, pre. dicasse per universam civitatem, quς non alia erapotest quam Gadara, aut Gergesa. Ab his urbibus, sive a Gadara, sive a Gergesa n men suum non acceperat proximus lacus, quem Hebr i mare nominant. Dictus suerat Genesareth a proxima urbe Cenereth, que in libro Iosue statuitur in tribu Nephtalim. Septuaginta intepretes eam appeltant Mina θ, & inde mare proximum nominatur Ce

ueret, in Numeris Cap. 3 . v. II.) & in lib. Iosues p. I a. v. 3. in quibus locis nullus est dubitandi

iocus, quin sermo fiat de lacu Genesareth, cui ab urbe cinereth nomen factum . sicut de vicinς regi ni, nempe Genesaretic ς; quam debemus distinguerea Gerasenorum si & Gadarenoruua regionibus. Hane Genesareticam regionem irrigatam scribit Iosephus a fonte qui Carpenaum dicebatur. Verisimule est fomtem urbi Capernaum nomen dedisse. Mare Genes rem pariter 8c dictum est Tiberiadis a proxima ur. he Tiberiade. Putant aliqui hanc olim dictam Cen rei fi , sed sine causa; etenim Tiberiadem scribit I sephus de novo conditam fuisse ab Herode in loco. ubi antea nulla urbs. Herodes Tetrarcha recepera in amicitiam Tiberis, de ipsius nomine urbem a se eo disam vocavit Tiberiada, electo ad hoc optimo agrain ora lacus Genesar et iei. Coelesyria, sive cava Syria ultra terrς Israel ant,

quos

135쪽

quos limites erat. Pars ejus dicebatur Abilina, emius Metropolis Abila, quod animadverto, quia adisjuncta fuerat Ab lina Herodis Magni regno; δc dum Lucas enumerat principes sub quibus Joannes Baptista praedicare coepit, hanc regionem non praetermisit. Herodes magnus sub quo I. C. D. N. natus est, totam terram Israel possidebat, Idumaeam, Iud aeam, Samariam, Peraeam, Galilaeam, Paneadem, Gaulo- nitidem, Baianaeam, Trachonitidem, Auran itidem& Abilinam. Moriens inter filios suos Archelaum, Herodem Antipam, & Philippum, partitus est regiones illas omnes. Regnum Archelao filio suo largitus est, quod complectebatur Idumaeam, Judaeam& Samariam , constituit vero Herodem Antipam Galilaeae simul & Peraeae Tetrarcham. Nomen illud σεπάσης Tetrarcha, non qua

tam partem alicujus principatus denotat, sed qua tum in Imperio Romano dignitatis & potestatis gradum; ubi in primo gradu erat Imperator: in secundo Proconsul, sive praeses Provinciae ι in tertio Rex; in quarto Tetrarcha. Denique Herodes Phia lippo filio suo Gaulonitidem, Tracho nitidem, Batnnaeam, & Paneada, Tetrarchiae nomine asi ignavit, ut dicit Iosephus; sed ex evangelio discimus Ituraeam laille adjunctam Tetrare hiae Philippi. Forsan Iosephus Paneadis nomine & Ituraeam complexus est 6c Ruranitidem, Iamniam, AZotum, & Phaseelida dedit Herodes Salome sorori suae .

Statim ac Herodes mortuus est, aeclamatum est

Archelao ut Regi; quod ubi resciverunt Ioseph &Maria cum puero Iesu revertentes ex AEgypto trimuerint ire in Iudaeam: Archelaus autem a Caesare Augusto non rex declaratus fuit, sed tantum Ethnam cha , hoc est, princeps geretis. In caeteris confirmatum Herodis testamentum. Arche.

137쪽

IEROSOLYMAE

UETER

138쪽

Liber L. Caput III. 8sArehelaus decimo anno sui principatus, missus est Viennam Galliae in exilium; & patrimonio ejus ficeo adjudicato, Caesar Iudaeam, Samariam dc Idumaeam in provinciae sormam redegit, 3c Syriae a tribuit. Ab hoc tempore a praesidibus, procuratoriabusque Romanorum administratae sunt regiones illat. Cum Ioannes Baptista praedicare coepit, tunc Pontius Pilatus Iudaeam procurabat: concellas vero sibi ditionis paternae regiones, Herodes Antipas, & Philippus retinebant. - Idumaea regio est quam occupaverant filii Esau,

qui & dictus est Edom, in parte meridionali Iudaeae:

quam clim invasissent Idumaei, tempore captivitatis, postea inde ejecti sunt ab Assamonaeis, niti circumis cisionem admitterent. Inde videre est apud Marcum cap. 3.) multos ab Idumaea Christum secutos. Praetermitto silentio urbes de quibus nil habeo dicendum. Praecipuarum situm indicat tabula quam delineamus terrae Israel: Haec tabula quasdam urbes aliter quam solet dispositas exhibet. Novae dispositionis rationem

reddimus in commentariis in Harmoniam evangelicam. Verum nostra refert prae caeteris locis tu urbibus considerare urbem sanctam Ierusalem, situm ejus,& suburbia. Creditur illa fuisse antiquitus Salem, cujus rex Melchisedech. Graece dicta est σολυμ Solyma, postea obtinuit ut diceretur Ierosolyma, & c vitas sancta, maxime ex quo Templum Dei in ea aedificatum est. Chadira Hebraico sonat sanctum, idcirco etiam Καλπιι dicta est a Graecis prophanis. Cuius tribus fuerit quaeritur 3 Linea tribuum Iudae &Benjamin incidebat in Ierusalem, unde & partem templi Tribui Benjamin Iudaei attribuunt. Urbs sancta Ierusalem b. III. fundata erat inquatuor montibus. Ad meridiem erat mons Sion,

ubi superior urbs, sive civitas David. Ad occasum mons alter qui Iosepho dicitur Acra, ubi urbs in-G serior,

139쪽

paratus Biblicus.

ferior, dicta Salem. Tertius mons erat Moria , ubἱ olim Abraham paratus suerat filium in sacrificium os serre Deo. In eodem monte vidit David Angelum Dei saevientem in populos, & cum ibi obtulisset sacrificium , monente Propheta Gad, agnovit Deum placatum. Qua propter in hoc monte Salomon GIius ejus Templum aedificavit, ut in loco quem Deus elegisset inhabitandum. Quartus mons urbis appella.

batur Beetelia & Canopolis, sive nova urbs, qui mons urbi additus est, multitudine incolarum ejus crescem te. Bezeta derivant a Beth haleton, hoc est domus G

e locus gregis, quia ibi erat sorum pecuarium. Iu ta hoc forum erat piscina illa quie in evangelio I annis in fonte Graeco ad probaticam sita dicitur, nempe vel ad forum pecuarium, vel ad portam gregis,

ut vox Graeca indicat προ ατον ovis.

Mons Moria, qua spectabat ad orientem, separabatur a monte Oliveti profunda valle, quam pra terfluebat torrens Cedron, in quem per canales Omnis sanguis victimarum quae mactabantur in Templo em tuebat. Idcirco cum torrens ille ater videretur,& dictus est xedar , quae vox Hebraeis significat atram. Non ergo a Cedris quae in ejus ripis plant

Tentur, nuncupabatur.

In vertice montis Olivarum erat Bethania quimdecim stadiis ab urbe. Vicus ille a dactilis palm rum , quibus serax erat, nomen habuit. Ibi hospit batur Dominus apud Martham & Mariam is Vicus delphage, quod nomen interpretari possumus vicam grossorum sive ficuum non maturarum, proximior erat ubi. Inter Belphage & urbem occurrebat horrus G thsemani a Domino frequentatus . Ad occidentem urbis erat mons Ghion, & collis qui dicitur Ier natae Goatha, Exangelistis Golgotha, hoc est Calv

riae locus. Uterque collis eo tempore ab urbe sep Labarur profunda valle, quae Cadaverum dicebam r. Mons

140쪽

Mons Golgotha nomen accepisse dicitur a CaI .riis eorum, qui ibi extremo supplicio afficiebantur. Plurimis Patribus placet sic dictum a Calvaria Ad, mi , qui ibi sepultus fuerat. In hoc certὸ monte revolutum est , id est, ablatum opprobrium ab Israel .& inde nomen per vaticinium accipere potuit. Galgala , sive Golgot significat revolutionem, ut diximus iupra; Vox autem Golgot sive Galgal non multum dissert a Syriaca, Golgotha. Ex monte Ghion staturiebant multae aquae. Iosephus ad hanc urbis plagam statuit sontem Siloe, quem ideo non decet distinguere a sontibus dicti montis. Verisimile est aquas Siloe deductas fuisse in urbem, in diversas pὲscinas. Una ex illis dicitur in Evangelio natatoria Siloe, ad quam misit Dominus caecum, ut aquis ejus ablum

rei oculos suos.

Inter meridiem & orientem urbis vallis erat, inquam influebat Cedron, quae vallis dicebatur Gehen- non, id est, vallis Hennon, infamis ob vivicomburia puerorum ψ quos olim idololatrae sacrificabanti colo Moloc; undὰ factum ut locus durorum cruciatuum & comburis dicatur in Evangelio Gehem

Quoniam trisus in anno vicibus Iudaei tenerentur ex omnibus locis confluere Ierosolymam, pate hant ejus aedes, de lecti sternebantur omnibus, qui primi vacuas hospitibus occupassent; in ea enim urbe . ut nos ludaei docent, non conducebantur aedes. Civitas erat communis Iudaeis omnibus d . Orientem, occidentent, & reliquas orbis plagas, seu climata assignat Scriptura comparatione urbis Ierusalem , vel Terrae sanctae Scilicet scriptores s

cri Iudaei ipsi scripsere Iudaeis. Daniel CV. II. δ

Praedicit re es austri, id est j gypti. conflicturos cum regibus aquilonis, id est, Syriae, puta Ptolemaeos cum Antiochis. AEgyptus erat ad austrum Iu-

SEARCH

MENU NAVIGATION