Apparatus biblicus, sive manuductio ad Sacram Scripturam, tum clarius, tum facilius intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy ..

발행: 1733년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

152쪽

Liber L. caput m. st

distributa, sive quatuor minora castra, quibuε prae, fuerint quatuor primariae Tribus, nempe Iuda, Ruben, Ephraim, & Dan. Cuique ex illis quatuor Tribubus, tres aliae Tribus parebant. Quatuor dicta prineipes Tribus occupabant laterum castrorum Principuas sedes; omnes autem propria signa habebant, ni diximus, Iuda leonem, Ruben humanam faciem, Ephraim bovem, & Dan aquilam cum serpente . Haec animalia caeteris praestant, leo inter seras, bos inter jumenta, aquila inter aves. homo verb super omnia. Cum ergo Arca Dei esset veluti quadriga, sive currus Dei, apposita sunt ei Cherubin, quibus veluti traheretur. Illa autem referebant faciem qu tuor dictorum animalium; nimirum qui illa cerneret, ut Ezechieli contigit, sibi videbatur videre simul leonem, hovem, aquilam , & hominem. Ita Cherubin videntur symbola suisse, quae exhiberent quatuor signa quae inerant vexillis quamor praecipuarum tribuum, ita ut Arca cum Cherubinis fiterit veluti thronus Dei, in quo, quoties visus fuit Prophetis , apparuit sedens. Deus qui spiritus est, cum vix aliter cogitari posset ab hominibus carnalibus, i mrebat se animis & oculis sub conspicua form , qua nulla est Deo dignior, quam potentis bellatoris, Moserat antiquitus ut e curru bellatores pugnarent; ut

videra est in Homero. Bellator ille egregius est, qui virtutibus pollet, prudentia, robore, sagacitate, m-dustria; quem nulla res lateat ; omnia Nrvideat quocumque feratur incredibili celeritate; qui ubique praesens siit; cui nulla vis valeat obsistere. His-ce innibus virtutibus ornatum Deum exhibent Script rie, dum enarrant ejus apparitiones. Ad id idonea quatuor animalia ex quibus constabant Cherubin ,

harum virtutum erans symbola.

Conspicuis autem miraculis Deus se in Tabernacu lo praesentem testabatur . . Nubes interdiu operiebat

153쪽

umbra sua Tabemaculum, noctii vero instar coluitianae ignis collucebat. Deus respondebat summo Pontifici dum consulebatur. Vox ejus audiebatur ex Sancto, quasi egrediens ex Arca. In Altari aeneo, quod sub dio positum erat . ignis de coelo delapsus absumebat membra holoeaustorum si ve victimarum quae huic superponebantur .

Ubi eontigit Israesitis summa pace frui sub regno florenti Davidis, tum de Templo stativo b. V in

cogitandum fuit. David in ho ce opus serio animum eonvertebat I sed ei tantum concessit Deus, ut apparatum constrileret, delinearet sormam; & mat riam pararet. Salomon filius ejus Templum ineho

vit miris impensis, & septem annorum spatio aedificavit in monte Moria. Tunc ergo Arca Dei. quae hactenus fuerat in Tabernaculo quod diu in Silo substitit, deducta est Ierosolymam in Templum; quod dedicatum est cum eelebri pompa. Hac-ce Deus m ni festa signa edidit praesentiae suae, significans quod vere illum locum elegisset, in quo coleretur. Nube impletum est Templum, quo signo prius collustratum .erat Tabernaculum.

Salomon in aedificio Templi conatus est, quantum potuit, exprimere Tabernaculum, efformans ex lapidibus quod primum ex pellibus erat. Conjice, st diose lector , oculos in vestigium hujus aedificii: simul animo cogita totam orthographiam ejus, hoc est, ipsa aedificia super hocice vestigio extructa. Cum mons Moria, ubi aedificatum Templum, non haberet in vertice suo aream satis patentem, erigendi lae-Iunt aggeres, ut sussiceret his omnibus capiendis aedificiis & atriis quae necessaria erant. Vertex Moriae tercentum Sc amplius cubitis superabat subjectas val- eβ; quapropter pluribus gradibus ad solum Templi perveniendum erat . Mira erat horum graduum dic potitio, mir/ structura , MMAμὰ, ut loquuntur EVan gelistae

154쪽

tiger L. Caput m. 93gelistae r admirabilis prospectus totius aedificii, quod

positum supra montem extabat. In suis quatuor lateribus circumdabatur altis porticibus. Igitur amovenda est animo opinio simile suisse Templum Hierosolymitanum templis nostris . Haec una constant aede; illud, ut dixi, multa aedificia &atria habebat, quae capere possent infinitam hominum multitudinem. Verum pars illa quae repraesentabat Tabernaculum, in quo Arca, altare aureum, candelabrum, mensa panum propositionis, parva erat, comparata majoribus nostris ecclesiis ; non enim patebat ultra sexaginta cubitos; quae magnitudo suffieiebat; soli enim Sacerdotes intra illam admittebantur . Sanctum Sanctorum, quod oraculum id est, loquutorium dictum est . quia inde Deus alloqueretur summum Pontificem a quo consulebatur, habebat vi ginti cubitos in longitudine, viginti in latitudine. Velo pars utraque separabatur. Arca, candelabrum, Altare aeneum, Mensa Panum propositionis in hoc Templo disponebantur , ut in Tabernaculo . Ante hujus ce Templi sores expandebatur velum . In introitu erat porticus, in qua duae columnae aeneae, una dicta Iachim, altera Boot Symbola erant & indicabant qubd Deus Templum illud statueret & confirmaret; ut liquet ex interpretatione harum Vocum, quae Hebraicae sunt. Circa aedem sacram erat atrium quod repraesentabat locum illum subdialem quo circumdabatur Taberculum. Multiplex est illud atrium, sive multa atria,

quae propriis septis distinguebantur. Primum atrium M majus patebat omnibus Iudaeis & gentilibus. Ideo sentiam dicebatur, longas habens porticus; in quitius spatiari licebat; sed nulla in eo domicilia, in quibus pemoctaretur. Primum illud 3c exterius se-Ρriam comple hebatur secundum, quod Israelitas solos admittebat. Septum illud secundum circumdabatur Diqitigod by Corale

155쪽

θε paratus Biblitas. tur aedificiis ,i in quibus noctu diuque vereari, qui tidc vesci . munia religionis obire, precari. legere . orare, Legi studere licebat Israelitis, modo tamen mundi essent; nefas erat ulla immunditie pollutum mes limina hujus atrii attingere. Latera ejus quingentorum cubitorum erant. In medio hujus septi te tium erat, quod Sacerdotum dicebatur complectens eorum domicilia, loca ubi commorabantur ιν com

debant, dormiebant. Distinguebatur in duas partes; intimior continebat AEdem sacram, & cingebatur aedificiis, quae, prout surgebant, contrahebantur. Haec susus explicare non est hujus loci nec temporis . A tera pars habebat atrium centum cubitorum & in ejus meditullio altare holocaustorum, in quo sacrificia fiebant. Ne simile quis credat altaribus nostris, protinus dicam latum viginti cubitis Hebraeis; altum vero decem . In eo aut supra illud non mactabantur victi mae, sed consumebantur, postquam sanguis earum effusus fuerat ad ejus crepidinem, nempe in ista qua circumdabatur , & sanguis quo respergebatur, exceptus diffluebat per subterraneos canales in torrentem Cedronis. Altari, prout surgebat, diversae erant crepidines veluti gradus. Quadratum erat; & cum altum esset, quia ad illud gradibus ascendere non licebat Sacerdotibus, appositus collis erat quo ibant ad summam aream ejus. Ibi multi soculi super quos struebant membra victimarum. Ignem ibi perpetuum suta iectis lignis alebant. Mare meum quod in Templo majus quam in Tabernaculo Salomon conflavit, bisseni mei boves sustinebant, positum pariter inter vestibulum Templi& Altare ad meridiem. Atrium illud, in quo vas illud , & altare quod Ac holocaustorum appellabatur, Proprium erat Sacerdotum qui sacra facerent. Si quis in populo offerret, poterat ejus prima limina subi

156쪽

te. Thronus Regis erat in eodem atrio ι ad dexteram ingredientium per poriam orientalem. Tum Sacerdotum, tum Israelitarum atria cing tantur porricibus ψ gazophylaciis, variis conclavibus, Ac aedificiis; necessariae enim erant cellae ad reponendum sal . quo aspergebantur membra victimarum, oleum quod insundebatur lucernis candelabri, vinum quod effundebatur cum sacrificiis , tum ad servandas vestes Sacerdotum & phialas, paterasque, quarum usus erat ad excipiendum sanguinem. Insuper paranda erant conclavia Sacerdotibus, Gui toto tempore quo obirent Sacerdotalia munera, a sabbato ad sabbatum, Templo non discedebant. Loca ergo illis de stinata ad vescendum, ad cubandum. Quin pleri Lque ex piis Israelitis utriusque sexus licitum erat dies noctesque commorari in Templo, Deo servientes, ut Evangelium s LM. a. astruit de Anna. Ergo Gynaecaea erant, sive loca propria mulieribus. Adde Q. cros conventus agi etiam solitos in Templo . sum mus judicum consessus in eo erat, quorum amplam sedem esse oportuit . In Ogulis partis atriorum erant vestibula. In v stibulo portae orientalis atrii Sacerdotum puto coli carum fuisse Gazophylacium, sive dispositas arcas ele mosynarias. Locus ille exornatus fuerat donariis Principum, ideo conspicuus. Respondebat faciei AEdis Lacrae. Huc veniebant Israelitae adoraturi, ideo I ESUS CHRISTUS ibi quandoque sermonem habebat ad populum frequentem. Ibi, ut Opinor, advertie mulierem quae eleemosynam detulerat ad arcas eleerrtosynarias. Patebat atrium Sacerdotum tribus portis, una ad orientem dc duabus aliis, quarum haec ad septentionem , illa ad meridiem. Atrium Israelitarum ad orientalem plagam unica porta patebar. Haec dicebatur Speciosae, quam non aliam puto ab ea quae a Iosepho appellatur Corinthia, ne

157쪽

98 Apparatus Ribliota .pe quia ex aere Corinthiaco conflata, quod genus

aeris suo splendore non multum inserius erat auro. In lateribus autem septentrionali & meridionali, in unoquoque tres portae erant. In latere occiduo nulla porta

erat; & ex hac parte conspicuum posticum Templi;

cui ne obverterent terga Israelitae dum egrediebantur Templo, ideo nulla aperta porta in illo latere occidentali. Israelitarum atrium quadratum erat, habens in qu tuor angulis atriola sive minora atria culinis circumdata, quae serviebant usibus piorum Israelitarum ad coquenda eorum sacrificia; nempe eas partes victimarum , quae ab offerentibus comedendae erant in loco sancto, ut lex praecipit, nimirum in atriis, vel in conclavibus quae atria cingebant. Praeterea plerique erant,

ut modo dixi, viri pii, mulieresque religiosae, quae non discedebant de Templo; quibus idcirco clinae necessariar. Adductus sum ut crederem, postquam J.C.D. N. repetiit coelum, discipulos ejus una cum Maria matre in coenaculum nempe insuperius aliquod Templi aedificium secessisse, δc ibi usque ad diem Pentecostes commoratos, oratione, jejunio se praeparasse ad illapsum Spiritus Sancti; qui cum contigit, facta

Voce magna, excitati quotquot erant in Templo con- Venerunt, & mirati lunt Apostolos diversis linguis loquentes. Sicuti in angulis atrii Israelitarum erant culinae ad usum eorum; ita in latere occidentali atrii Sacerdotum, in utroque angulo destinatae erant culinae usui Sacerdotum. Inter porticus atrii Gentium, una erat quae Sal monis dicebatur; quae cum orientalis esset, boreali Vento non patebat. In eam hieme, ut verisimile est, frequentius se recipiebat populus; idcirco videmus in Evangelio Iesum ibi in porticu sermocinantem. Ante extimum ambitum urii Israelis, intervallo decem cubitorum, advertenda est lorica, sive lapideus Dissitiroo by Cooste

160쪽

deus eaneellus, ultra quem Gentibus non liectat pene. trare. In ista lorica erant erectae columnae, inscriptae Graecis & Hebraicis vocibus quae interdicebant Gentilibus & omnibus qui casti non erant, ultra prorumpere. Adstabat, ut videtur, publicanus Evangelii jurita hos cancellos, quos non audebat praetergredi; &ideo longe stans despiciebatur a Pharisaeo superbo, qui

ex attio Israelis ostio poterat euin advertere.

In orthographia adverte, lector, tum aedificia Templi, tum substructiones ejus, quas tum Iosephus tum ipsi Evangelistae appellant ται μοδο e Latinus interpres adigeationes Scsbus Dras. vertex montis Moriae augendus suerat, ut diximus, substructionibus, sive aggeribus aggestis. Horum moenia ad quadrim gentos cubitos teste Iosepho surgebant. Ergo inn meris gradibus perveniendum ad solum Templi, sive ad illam aream in qua aedificatum erat. Substructi nes illas ingentibus saxis aedificatas ostendebant Domino Apostoli . cum Templo egredientes dicebant

Marc. east 13. v. i.) Magister aspice quales lapides s quales structura.

Templo Salomonis everso a Babyloniis, Zorobabel post reditum e captivitate Babylonica, aliud Templum

in eodem loco, nempE in monte Moria, sed non pari magnificentia ac Salontonicum aedificavit. Hocce secundum Templum cum annis labentibus ex parte dirutum esset, instauravit magnus Herodes, quod a Romanis postea eversum est. non amplius restaurandum. Iudaei nomine secundi Templi intelligunt tum quod instauravit Zorobabel, tum quod restauravit Herodes. Salomonicum habuit quinque ornamenta sive miracula quibus secundum caruit, primum suit Urim dc Th-min, scilicet Ephod, pariem vestis Sacerdo

dotalis, quatenus eo indutus Summus Sacerdos illustrabatur luce & occulta cognoscebat. Secundum miraculum fuit donum prophetiae, quod dum stetit Tmn

i l plum

SEARCH

MENU NAVIGATION