Apparatus biblicus, sive manuductio ad Sacram Scripturam, tum clarius, tum facilius intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy ..

발행: 1733년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

- inparatus Biblicus. daeae . Assyrii & Chaldaei vocantur aquilonares , nempe respectu Iudaeae. occidens saepὸ in Scriptu .ra vocatur mare, eo quod Mare mediteraneum ,

quod Palasinam attingit , sit majori ex parte ad oecidentem Iudaeae; etenim & eidem est. ad austrum, quare subinde mare significat australem plagam, ut illo loco Psal. Io 6. vers. 3. A solis ortu ct oceaseu, ab aquilone ct mari, id est ab ostro. Subinde m ridies vocatur dextra i septentrio sinistra; eb qubdeonvertenti faciem ad orientem talis sit partium illarum stus. Nec extra rem est dicere tecta aedium fere plana misse; ita ut in illis deambularetur; quare non mirum est si dixerit Dominus evangelium suum in t ctis, id est, palam esse praedicandum; & in iis am-hulare , apricari, diversari, epulari, dormire, ali que id genus facere liceret. Tecta autem circumdata erant peribolo sive lorica, ex lege Deuter nomii p. . vers 8. ne quis incautus ex illis d Iaberetur. In festo Tabernaculorum,.quisque in domate suo, id est, in tecto domus parabat sibi &domesticis tabernaculum ex arboribus . In Actist Cap. Io. v. Τ.) Ascendit Petrus in superiora sere τοδωμα, id est, super tectum , ut oraret circa horam nonam. Scalae autem quibus in tecta ascendebatur plerumque extra ipsas aedes erant; ita ut ex I ctis qui descenderet, non intraret in aedes. Haec Oh.

servatio lucem affert huic loco Matthaei p. a vers. IIJ Et qui in tecto, non defiendat tollere alse quid de domo sua. Videlicet statim fugiat, nec intret in domum suam. Denique , Lector mentem adverte ad vestigium aedificii quod cernis in angulo tabula, quae tibi umhem subjicit. Ex eo intellige aedificia procerum, qualia Caiphae, suisse similia Monachorum hodietanis claustris. Spatiosum vestibulum A. excipiebat im

142쪽

troeuntes. Deinde atrium B. sive aula, nempa locus dialis occurrebat, eirca quod erat peristylium. Nisi supposita hac aediunt veterum dispositione, vix conciperes quae de historia Petri negantis Dominum habent Evangelia. Ille admissus in vestibulum A. domus Caiphae penetravit in atrium B. ubi ignis acincensus erat, ad quem se ealefaciebant milites. Agni. tus ab aliquo in luee ignis regressus est in vestibulum A. ubi Iesum stiterant Sacerdotes, qui ideo Petrum respicere potuit, de eum audivit ejurantem se denumero discipulorum ejus non esse; tunc & eumesia ancilla agncivit. Nulli mirum videatur nos tamdiu Hierosolymis immorari, cum in ea completum sit opus, cujus causa scribimus.

De Deis sacris. Primum de Tabernaeulo quod in deserto in medio castrorum Mor es erexit iuxta exem-sar quod ei in monte Sinai monstratum est. De Templo Hierosomitano, tum ct de Synagogis, quibus Iudaei vacabant praestas ct leEtioni Scripturarum

MUndus mi opus, ubique dignus est in quo

homines edant indicia sui erga illum Obsequii. Antequam Deus in populum collegislat post ros Abrahae y nullus certus locus addictus erat cultui divino. Eligebantur tantummodo loca magis conspicua, Vel quia excelsiora, veh ob insignis arboris viciniam . In eodieibus . sub arboribus frondosis, iter faciendo, pro occasione olim viri pii sacra faci bant, quod postea etiam Deus fieri permisit, ut Gedeoni. Attamen Reges commendantur, qui excelsa. abstuIerunt, hoc est, non siverunt ut passim altaria extruerentur in locis excelsis, dc extructa everterunt,

143쪽

88 Apparatus Biblicus. postquam Deus prohibuit ne extra locum electum

quis sacrificia offerret. Deus voluit coniungere Ista litas Religionis vinculo, definiens unum locum in quo omnes convenirent, ut ostenderet illam unionem charitatis, quam resciderat peccatum, aliquando in nova lege resarciendam. Christianorum enim, si non nomine tenus Christiani sunt, unum cor est& anima una. Praeterea providebat Deus ut typis

impletis, cum jam inutilis foret omnis ille veteris Legis appargius, citb lex ipsa posset dissolvi; cum enim sacrificia Iudaeorum alibi quam in Templo fie

ri non possent, ubi illud eversum est, continuo religio eorum concidit. Donec quietas sedes daret Iliuaeis Deus, & elige. ret locum in quo ei stabile Templum poneretur, Tentorium conflari praecepit, quod emet veluti Templum portatile, apti partibu* constans, ut in eo sacra omnia fierent; quod de citb dissolvi aut comis pingi posset , P ut sedes mutanda aut figenda erat, tum & sine multo labore portari. Ideo compositum est variis asseribus, quorum singulorum pondus non esset nimis onerosum: velit, pellibusque, quae illico

consuerentur vel dissuerentur, nec oneri essent. Innaedio castrorum erectim est illud Tabernaculum , circa quod primum Levitae castra metabantur; &ci γςa illa duodecim Tribus. Castra tum Levitarum , tum caeterarum Tribuum quadrata erant. Sic dispositae Tribus, ut Iuda, Issachar, de Zabulon orientem re .

spicerent: Ruben, Simeon, & Gad austrum : Ephraim, Manasse, de Benjamin occidentem: Dan, Aser, & Nephtali boream. Quaeque ternae illis Tri-hus constituebant propri castra: ita quatuor castra distinguebantur, quibus ternariis praeerant quatuor

Tribus, videlicet Iuda, Ruben, Ephraim & Dan;

habentes proprium vexillum , cui, ut tradunt He . braei,

146쪽

tiber L. CVuν m 8 braei, impressum erat signum peculiare. In vexillo Ruben erat Imago hominis; in vexillo Iudae leo; invexillo Ephraim hos; in vexillo Dan aquila. Deus

ergo residens in Tabernaculo, quasi Imperator cireum datus exercitu suo, in eurrere voluit in mentes homi

num sub hac forma; ideb in visionibus, sive appari. tionibus ejus, exhibentur dicta quatuor animalia , ut videre est apud Scriptores saeros Eeeeb. I. Apoe. . 7. ) Intuebatur haec vexilla sive haec quatuor castra Psaltes cum canebat mal. 8o. Qui sedes super

Cherubim, mavifestare: eoram Ephraim, Beniamin est Mavase, excita potentiam ct veni ut salvos facias nos. Quasi petat a Deo, ut ipse praeeat quatuor c stris Israel: unum ex illis nominat. Sic delineandum curavimus Tabernaculum b. m. ut totum in prima parte tabulae exhiberetur, suis

opertum integumentis; in alia verb, tum Tabernaculi propriε di isti vestigium, tum Tabulae quibus com .

pingebatur sine ullo velamine, columnae quibus appendebantur vel , tum supellectilia ejus repraesentarentur. Tabernaculum erat in medio atrii, sive loci subdialis, circa quod tendebantur tapetia Ocellata. Atrium illud longum erat centum cubitis, latum quinquaginta. In introitu ejus oppandebatur velum caeteris velis atrii pretiosius. In hoc introitu congregabantur coetus Israel. Prima pars atrii, quae introitui proximior, patebat singulis Israelitis, dum offerrent victimas, & his imponerent manus. Pars caetera s lis Sacerdotibus cedebat. Ibi videre est altare aeneum , quod superimponitur crepidini lapideae, ita ut colle ad altare ascenderent ministri aci alendum in eo ignem & socos struendos, quibus holocausta consume-hantur. Ultra altare occurrit vas aeneum capax, dictum iob mare aeneum; cujus aqua Saeerdotes pedeS& manus abluebant sacra facturi, aut ingressuri in

Tabernaculum.

147쪽

so Apparatus Biblicus. Tabernaculum ipsum operiebatur quatuor Integrumentis. Duo interiora leviora erant, seu subtenui ra; tertium & quartum ex pellibus, quae defendeban rab imbribus interiora Tabernaculi. Ut haec quatuor integumenta pictor distingueret, ea adduxit sive adinvolvit & appositis numeris notavit. Longum erat Tabernaculum triginta cubitis, latum decem. Paries duas habebat. Quae magis intima ei erat, lata &longa decem cubitis, dicebatur Sanctum sanctorum. altera pars appellabatur Sanctum. Utraque distinguebatur velo. Ante primam partem pariter oppansum erat velum. Sed haec clarius concipientur ex sequemtibus sormis. Litera Z notat sormam totius compagis Tabernaculi, nempe tabularum suarum & column rum. Cernere est seorsin illas tabulas, cum manibus suis m. m. quibus una ad alteram adjungebatur, &a nulls n. r. per quos inserebantur vectes, quibus totum opus colligabatur. p.p. sunt bases quae tabulis subjici

hantur, ut erectae starent.

X. Ichnographia est sive vestigium praedictae compagis, nempe totius Tabernaculi, tabularum, basium, columnarum ejus. Indicatur locus paxillorum, quibus illigabantur funiculi confirmantes Tabernaculum adversus vim ventorum. In Sancto Sanctorum A. locus est Arcae sarderis. Arcam autem separatim descriptam vides, cum Operculo suo, quod dieitur Hebraice, eaphoret, a verbo capiar, quod significat operire & expiare, unde & illud operculum dictum est Propitiatorιum. Formam ejus ad Verte. Supra propitiatorium erant Cherubini, quorum forma

1gnota est. Sunt qui nomen illud per metathesim factum putant a Recab, quod Hebraeis sonat idem ac vehiculum , quod A rca Dei esset veluti vehiculum Dei: unde dicitur in Scripturis Deus equitare & sederes per Cherubim. Ut pictor distingueret Propitiatorium sive operculum ab Arca, exhibuit illud quasi manu

148쪽

Cherubinorum elevatum. In Arca autem duae erant

tabulae lapideae, in quibus Lex scripta suit digito Dei.

Iuxta illam virga Aaronis apposita erat, & urna in

qua Manna .

Pars reliqua Tabernaculi dicebatur Sanctum, ubi erant G. Candelabrum septem lucernas habens , quod& seorsum delineatum vides. B. Altare aureum sive thimiamatis, quia in eo incendebantur thimiamata. sive odores. D. Mensa panum, quos Hebraei vocanεροπes facierum, quod cum essent quadrati, haberent diversas facies; siva quia erant ante faciem Arcae, unde a Graeco & Latino interpretibus appellantur p. nei propositionis, quia nempe proponerentur ante Deum. In mensa illa quam subjicimus oculis ruis, considera, lector, juxta traditionem Hebraeorum inter panes proposimonis dispositos calamos aureos fi

sis. Κ. repraesentat unum ex illis etiamis. Usus eorum erat, ut Ventus perflaret inter dictos panes, ne mucescerent. Observandum est mensam horum panum suisse ad latus septentrionale, & candelabrum ad meridionale.

Singulis diebus sacerdotes hanc partem Tabern culi ingrediebantur ad lucernas candelabri componem das , ad adolendum, & ad removendos dictos panes lingulis Sabbatis , eum novos inserrem. In Sanctum

Sanctorum Qtus summus Pontifex, & hoc semel in anno, in die sesto Expiationis intrabat.

oties movebantur castra . cuique Levitae assignatum erat, quas partes Tabernaculi portaret. Alii t bulas cedrinas auro inductas, quibus compingebatur Tabernaculum; alii bases argenteas, quibus sustinebam tur tabulae; alii vectes, quibus cum & per incastraturas illae cohaerebant ν transibant enim vectes per annulos aureos qui his tabulis inhaerebant, ut noratum est. Alii diversa vela, quibus Tabernaculum tum operiebatur , tum defendebatur adversus imbres, & atrium

praesinis

149쪽

ys inparatus Biblicus. praecingebatur. Alii denique polumnas quibus appenindebantur vela; alii denique paxillos, funes, quibus

adversus vim ventorum columnae illae & tabulae fita mabantur. Haec per se satis clara sunt in Exodo. Iam animadvertimus Deum non tantum generali

providentia, sed & speciali imperio Israelitas rexisse. Hos soli suo dominio subjacere volebat; usus quidem Moyse per quem suas leges ediceret: inter quas illa praecipv fuit, ut sibi, tanquam summo Regi, Tabe naculum illud, de quo sermonem facimus, instruer tur, quod nimirum instar esset palatii sive regii h bitaculi. Facientque mihi, ait Deus Moysen alloquens Exod. cap. 23.) Sanctuarium, & habitabo in medio eorum, juxta omnem similitudinem Tabernaculi quod ostendam tibi ct omnium vasorem incultum ejus. Hoc est, ut interpretantur Iudaei. facient mihi Israelitae domum & vasa quasi sanctuarii Regis, domusque regiae, & ego in medio eorum habitabo, in domonemμ solioque gloriae, quod mihi facient. Voluit

Deus & haberi Imperator, sive bellator sortis. ut nominis sui terrore impleret animos. Ideo mediis in cantis Tabernaculum erectum est, circa quod, ut in exercitu fit, Israelitae tenderent juxta cognationes suas& vexilla. Ita cum Tabernaculo conjuncta castra decet cagitare. Quin verisimile est, quoniam secundum exemplar, quod viderat in monte, jussus sit Moyses erigere Tabernaculum. Verisimile, inquam, est Deum apparuisse residentem in Tabernaculo cum exercitu quo illud circumdabatur. Certum est nullam digniorem divinae majestatis cogitationem Olim animo Ocu risse, quam Dei in Tabernaculo habitantis, in medio castrorum. Sub hac imagine non semel se conspicuum praebuit Deus Prophetis, ad quorum viliones intelligendas interest cognoscere quae fuerit clispositio castrorum Israelis. Iam diximus castra Israel suisse in quatuor partes'. distri-

SEARCH

MENU NAVIGATION