Apparatus biblicus, sive manuductio ad Sacram Scripturam, tum clarius, tum facilius intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy ..

발행: 1733년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

x3s A paratus Biblicus. ejus enarrantur . Decebat liberationem A gyptiaeae servitutis fieri tempore conspicuo . Contigit in plo. Dilunio quod facile oculis advertitur, & in plenil nio mensis Nisan post aequinoctium vernum, cum terra quasi carcerc hyemis solvitur, aperitur, & induit se floribus, ut aliud anni tempus non facilius advertatur. Eodem mense, cum luna plena esset post

aequinoctium Vernum, pariter Deus per I E S U MCHRISTUM qui nanc passus est, diaboli servi

inte, cujus AEgyptiaca signum, homines liberavit. Nomen Pascha, hujus sesti quo mactabatur & comedebatur Agnus , derivatur a Pesach , trosivit, quia transierit Angelus Domini per aedes AEgyptiorum,& primogenitos eorum interfecit omnes, parcens I daeis. Hi postes suos tinxerant sanguine agni, scilicet soli qui sanguine Christi respersi sunt, mort

a ternam non subibunt.

Die decima mensis Nisan legebant Agnum Iudaeit Exod. eap. I 2. 3. 6. machandum die decima quarura, non alibi ante extructum Templum quam in T, bernaculo, postea Hierosolymis, s Deuter. I 6. I. 6. unde Dominus verὰ agnus, de se dicebat quod non

conveniret ut alibi moreretur quam Hierosolymis . Comedendus erat cum lactucis agrestibus , Exod. I a. 8.ὶ Ossa ejus non erant confringenda, quod &Christo in cruce pendenti contigit, latronum vero, qui .smul crucifixi fuerant, crura fracta sunt. Non alia quid de agno superesse debebat. Ne id fieret plures conveniebant ad ejus comestionem. Sine synaxi, inquam, hoc est, sine coetu non comedebatur. Ad minimum societas Paschalis requirebat decem convivas. Hos ritus praeceperat Deus, ne in confringendis ossibus tempus tererent Israelitae , quia accelerandus erat exitus eorum ex AEgypto ; sed & vaticinium fuit, quod extra morem suum Romani non frang Icnt crura Domini; qui & comedendus erat a Christianis

212쪽

tiber L. CVMν Μ.nianis in Publico coetu , cujus de typus suit soci

tas paschalis quam lex praescribebat. Assandus quo- qiae, non coquendus Agnus Paschalis, ne partes ejus divellerentur, quod lex praecavebat. Agnus Paschalis comedendus erat absque semenato, quod Graece dicitur Zύμη; unde panis azymus, id est, panis sine fermento, quo utendum erat in P schate. Ratio praecepti hujus est, quia exitus Israelitarum ex AEgypto fieri debuit cum festinatione. Rex territus caede primogenitorum statim dimisit eos libearos, imo jussit celeriter exire, ided non licuit eis,

dum par bant viaticum, expectare donec massa farinacea sementaretur . Simul hoc praecepto edoc batur nil retinendum ex vetustis consuetudinibus A: gypti, sed mores novos esse instituendos. Panis enim fermentatur, cum vetus massa acida admiscetur huicace quae de novo pinsitur . Haec innovatio potismmum spectabat Christianos, quos decet esse armos . in quibus videlicet nihil vetustum esse debet, red

lens pravos & vetustos mores.

Ex lege Paschalis, Iudaei per septem dies vesce-hantur panibus azymis, sive non sermentatis. Exod. Ia. υ. I9.ὶ Dies illi ideb azymorum dicebantur. Initio decimae quartae diei mensis Nisan singulari cura expurgabatur domus ab omni sermento, ad quod alludens Paulus, ut doceret Christianos ab omni labe se praestare debere immunes . comesturos Christum

qui vere Pascha est, aiebat: expurgate vetus fermen. tum. Iudaei scrutabantur aedes suas in omnibus anga/lis , ne sorex in illos panem fermentatum detulisset a Nomen panis ore non usurpabant, ne animus se pollueret cogitatione fermenti. Hac consuetudine utitur Paulus, ut expelleret cogitationes immundas, docendo ne nominandos quidem esse impuros actius.

Lex praecipiebat tantum septem azymorum dies, a die decima quinta Nisan ν verum cum eo tempore

i 3 quo

213쪽

334 ripa atus Bibliciis.

quo Agnus mactabatur, omne fermentum interdice.

resur, a pervigilio Pastitatis, post occasum solis, die decima quarta incipiente fieret inquisitio fermenti,

cujus collectae omnes particulae sequenti die ante meridiem igne absumerentur, ideo decima quarta dies ante numerabatur inter dies ΑΣymorum, δc horum prima dicebatur, ut pluribus comprobatum est in tractatu quem edidimus de Paschate. Dies autem decima quinta erat Azymorum celeberrima qua ab omni

opere cessandum.

Die altera , nempe decima sexta offerebantur in Templo primitiae messis: tempus enim erat quo seges emittebat spicas; unde mensis Nisan olim dicebahatur Abib, quod nomen significat s ea virens. Primitiae autem illae ab Hebraeis appellabantur omer, id est, decima pars mensurae , quae dicebatur epha , mensura aridorum; de 'ua suo loco sermo fiet. Istas autem primitias Graeci interpretes dixere δραγ- , id cst, manipulus , nempe segetis , quae sumceret implendo vasculo omer. Lex non praecipit ex quo η Dere frumenti demetendus esset ille manipulus ; sed traditione Iudaei acceperant eligendam hordeaceam segetem, quae citius maturescit. Sed si in Paschatis

cliebus nondum esset matura , igne torrendas esse hordei spicas & confringendas in morem farris lex prς-

Hanc legem sic adimplebant Sacerdotes, quibus id sorte obtingebat. Manipulum serebant in atrium Te pli, excutiebant, & grana excussa & ventilata igne torrebant in sartagine perforata. Confringebantur imde mola molendinaria, ea videlicet qua fabae frangebantur , atque ex his conrictis succernebant similaginis mensuram omer, quantum sussiceret huic vasculo implendo. Hanc similaginem perinde ac omnia farta oleo commiscebant, pugillum thuris adjungentcs , atque ad Orientem agitabant, videlicet movebant

o huc

214쪽

Liber L CUM HI, I 3 shue M illve, sursum 3c deorsum; postea adolebant in

altari. Falx non poterat mitti in messem ante illam oblationem. Ab hac autem die, quo facta erat, nempe die decima sexta mensis Nisan, septem septimanet, sive quadraginta novem dies numerabantur, Patri s milias ea cura erat singulis diebus effari, qui dies libisto termino numeraretur an prima, an secunda esset septimana ex septem septimanis; & qui dies talis de talis septimanae. Verbi causa, die decima septima mensis Nisan, vespere post occasum solis, eum dies ille inciperet, sic loquebatur in primo die: Hic priamus dies, nempe decimus sextus, primus est primae hebdomadis omer. Sequenti die; hic dies est secun .rius prime hebdomadis, & sic reliquis diebus hebdomadis, Altera ineunte hebdomade , dicebat pater-samilias, hie dies est primus secundae hebdomadis, qui

est o avus omer. Hunc.ce diem opinor eum esse

qui in Evangelio Lucae eap. 6. dicitur ον τερσο --νsabbatum secundo primum. Libellum habent Iudaei in quo continetur ratio sic numerandi omer,

sive *id quaque die quisque pater- familias debeat

dicere, ut rite Omer num ci, cujus primus termi

nus esi - τῆς διάρας του-, unde ratio εppellandi septimaris, sive sabbata distinguendi quae intercu runt liter Pascha & Pentecostem. Ista numeratio actas erit religiosus&praescriptus. Fiebat vespere, ea hora qua novus dies Inciperet. Rederans ad sestum Paschatis. Qui vel ob aegritudinem vel ob peregrinationem , vel ob aliam quamcunque causam non potuerant in mense Nisan Pascha clabrare, id facere tenebantur altero mense, nempe D die decima quarta. Si quis incircumcisus aut aliqua labe pollutus de carne agni Paschalis c medere acus fuisset. statim mors manu Dei illata sequebatur romes . Sic Deus interminaverat; quod&primis tem Oribus contingebat, cum quis corpus v

215쪽

I36 Apparatas Ablicus

ti Agni non dijudicaret. Ad haec alludens aiebat Paulus, ideo inter vos multi infirmi ct imbecille, ct

dormiunt multi.

Completis septem septimanis, sue elapsis quadraginta novem diebus a die decima sexta mensis nisari, qui sequebatur, dies quinquages mus ab hoc initio, sextus mensis Evan, habebatur celeberrimus. Festum, inquam, erat solemne, quod a Graecis Pentecoste appellatur, quia esset, id est, quinquagesinia

dies. Iosephus vero eam cum Hebraeis vocat Uarta,

id est, conclμsionem, quia hoc ce festo solemne P schale concluderetur. Reipsa solemnitas Christi veri Paschatis in die Pentecostes completa est, cum Spuritus Sanctus in Apostolos descendit, tuncque perfecta est Otristianorum seges ab Apostolis demeten da . . Festum Pentecostes dicebatur etiam solemne mefis, quia in eo placentae coctae ex novis frug bus Scsermentatae offerebantur Deo Levit. 23. qua nimbrum primitiae essent panis usitati & quotidiani. Idebfermentatas illas ese oportuit. Ex his unam sum bat summus Sacerdos, & altera dividebat inter

omnes classes Sacerdotum quae tunc aderant neque enim inserebantur altari ', a quo removendim erat

omne fermentum a

Lex quinquagesimo die postquam exierant Israelitae ex AEgypto, data est in monte Sinai, at quem pervenerunt tertia die mensis tertii; & jussi Moyses ut in tertium diem parati essent ad em recipiendam . Data ergo lex sexta die tertii meisisi qua Spiritus Sanctius novam legem scripsit, non ut prius in tabulis lapideis, sed in hominum cordibis. Meridiana luce clarius est omnia quae Iudaeis taligere in exitu AEgypti, suisse vaticinia rerum quae fieri deberent initio Ecclesiae Christianae . Penteco e licet f stum solemne, unius erat diei: non per septiduum aut Octiduum celebrabatur, sive non haebat Oct.

216쪽

Laer L. Capua n. 3 vana, ut putavit Genebrardus I dicebatur autem a sar ta , id est, conclusio, quia concludebat solemnes ritus Pascitatis Iudaici, & solemnia mysteria Paschatis Cliristiani. Elapsis sex primis anni ecclesiastici mensibus, die prima septimi mensis, incipiebat annus civilis, in

mense Tisti, cujus primus dies clangore tubarum amnuntiabatur . Agebatur ille festas, a tubis, quae tunc

sonabant, dictus sestum Tubarum; dc Roscis hasch na, id est, caput anni, quod Deus sanctum esse v luit, praecipiens s Levit. cap. a a. in ut nullum servile

opus in eo fieret, & holocaustum peculiare offerretur . Putant Hebr i ad hocice principium reserendum tempus mundi conditi. Etenim verisimile est arbores

suis exornatas fructibus protinus enatas esse nec hominem recens natum expectasse, ut terrae primΛ mandaretur semen, dc exinde nasceretur seges . Maimonides allegat ex Aristotelisi libro VIII. Moralium s . crificia antiqua, coetusque dc conventus, qui sacrificiorum causa habebantur, tacta suisse post collectio .nem fructuum & proventuum, quasi essent sacrificia

pro respiratione facta. Ut prima dies Tisti, sive aequis

noctium autumnale erat initium in rebus mundi, Pascha quod celebrabatur vere novo, suit principium mundi incorporei nempe Ecclesiae Christianae. In decimam diem ejusdem mensis Tisti incidebat sestum, quod appellatur expiatio: scilicet , quia hac die praeceperat Deus, ut quisque animam suam asiligeret, abstinens omni cibo & potui ided jejunium etiam dicebatur. Sic in Actibus scap. 27.ὶ cum dicit Paulus navigationem periculosam fuisse eo quod jam Wαteriisset jejunium, decet intelligere hoc-ce festum,

quod occurrebat hyeme imminente, quando mare periculosum est. Expiatio & dicebatur festum illud, quia in illo offerebatur Deo solemne piaculum ; super quod summus Sacerdos, facta consessone suorum pecca

torum

217쪽

x38 Apparatus Biblicus. torum & totius populi, coram Deo remissionem impetrabat, expians Tabernaculum, altare & omnes In

raelitas.

Hae die & non alia ille intrabat in Sanctum Samctorum solus; cujus etiam aspectu ne pasceret Οc los suos, praeserebat thuribulum, cujus fumo caligarent oculi ejus. Nee sine sanguine, ut ait Apostolus, huc intrabat; Sanctum enim Sanctorum typus erat coet i, in quod Christus non penetravit nisi per proprium sanguinem. Summus Sacerdos proprio sumptu em hat vitulum sive juvencum, quem immolabat, reciatata super eum piopriorum peccatorum confessione. Accipiebat autem ab Israelitis duos hircos caprarum , unum in peccatum, hoc est, in sacrificium pro peccato, & alium in holocaustum. Duos autem illos hircos sistebat coram Deo; postea sortem jaciebat utet sacrificari, uter vivus dimitti deberet. Sic definita sententia hic immolabatur, alter abigebatur in desertum; Uterque typus Chiisti, quem definito consilio stprascientia Dei traditum per manus iniquorum a gentes vos Iudaei interemistis; ut his Petrus exprobrat in Actis. cap. II. 23.) Hirco qui emittendus erat, illigabat ad caput pannum coccineum in formam linguae; alligabat quoque coccinum ad jugulum hirci mactandi, atque immolabat juvencum suum in hostiam pro peccato , irem & hircum cui obvenerat sors pro Domino, qui scilicet sacrificandus erat. Iuvene1 & hirci sanguinem inserebat in Templum; &utrumque commiscens aspergebat altare aureum, Ac velum quo Sanctum Smctorum a Sancto separabatur . . Hircus emittendus extra Templum & urbem, ab H hraeis nominabatur ad isti eis, a Graecis L ποαπαγ', Quo nomine deos suos tutelares , depulsores malorum VPellabant, a Latinis emissarius. Vox Ar MI ambigua eu; composita videtur ex ea. , capra, & A es, hoc

218쪽

Liber L Caput n. 7 3 i hoe est, abiit, separavit. Quia hirem ille separat

tur & dimitteretur extra Templum , deductiis in deis sertum, Oneratus Populi peccatis, quorum G nsessi nem super eo faciebat Pontifex. Ergo ille hircus Emissarius censebatur malorum depulsor; in caput enim ejus Pontifex omnia peccata populi rejiciebar . Ita Christus quem in ipso Templo Sacerdotes dignum morte judicaverant, exxra portam Passus est, peccatis hominum oneratus , quae morte sua piavit in monte Golgotha, sive Calvario, quasi dicas momtem devolutionis, a verbo galgal, id est, devolvit, volutavit. Hircus emissarius praeceps devolvebatur,& sic occidebat, Non praetermittendum hac sesta expiationis die. quae erat decima dies mensis Tisti, reparatas tabulas a Moyse, quas fregerat iratus ob adoratum Virurim. Tunc populus luctu emendavit Exod. e. 33. quod pravum facinus admiserat, Ided in posterum dies et mctus est ad solemne festum Expiationum , Sentiunt

Hebraei Moysen ter jejunaste in monte per quadr ginta dies prima Exod. gr. 3o. ) vice . Secunda Exod. 3 . a 8.) si tempus illud computetur a die quo lex data est septimo mensis Sivan , deprehendemus postremum Mosis jejunium, quando filiis Israel r missionem peccatorum impetravit, & legis pabulas renovavit, desiisse die decima mensis Tisti, qua cum reconciliationis nuncio descendit; quae sementia est Ioannis Meyeri in erudito libro de diebus sestis I

daeorum .

Die decima quinta ejusdem mensi Tisti, sestum Tabernaculorum agebatur per dies Octo continuos , quibus habitabant Iudaei sub tabernaculis ', unde 1 Graecis dicitur scenopegia σώωxm, se a compingendis tabernaculis. Illa fies,ant in tectis aedium , ut apud Nehemiam scap. g. in aedium atriis, in atriis Templi, in plateis. Incipiebant Iudaei sub Tabernacesis es

219쪽

r o A paratus Biblicus. se prima die sesta, & pergebant per totuin festi tempus, illicitum putantes extra illa edere, bibere, aut dormire. Constabant ramis arborum, juxta id quoci praecipitur in Levitico scap. 23. in sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrima, nempe mala citrea. Istatutasque palmarum , ct ramos ligni densarum stomdium , ct salices de torrente, ct laetabimini coram Domino Deo vesbo. Ergo erat festum hilare & jucundum ; solebatque appellari simpliciter chet, nempes

stum, quarenus vox illa notat hilaritatem. Itaque priama die sesti parabant ramos palmarum, salicum , my torturi, eosque colligabant funiculis aureis, argenteis,& aliis vittis, & tota prima sesti die manibus gest hant, seu orarem , seu essent in synagoga , manu non dimittentes; nec reliquis festi diebus unquam λDe eo ad Templum veniebant. Quaque die hujus sesti cum hi ce ramis altare ci cumdabant laetantes; quae laetitia, ut opinor, in Ap

calypsi repraesentatur, scap. 7.ὶ ubi Sancti palmas in

manibus habentes circumeunt thronum Agni, videlicet altare. Interea protendentes ramos clamabant H

farina . hoc est , ser quaeso, . Domine, quae Verba sunt Psalmi III. quibus statim subjungitur in Vulgata nostra constituite diem solemnem in condensis usque

ad cornu altaris. Hoc est, agite diem festum cum ramis densis Se perplexis, quibus circa cornua ali ris ite . Interea tuba canebat: Septima autem die I daei circuibant septies altare; idque vocabatur m

gnum hosanna. Magnam in his omnibus Iudaei praes rebant laetitiam potissimum in haustione & effusione aquae, qui praecipuus erat ritus festi. Sacerdos qui

piam cum aureo cantharo ibat ad sontem vel piscis

scinam Siloe, eumque aqua implebat; postea rediens in Templum ascendebat in altare, & peracto sacrificio jugi matutino, postquam membra victimae i Posita suerant altari, hanc aquam libabat vino mi

tam .

220쪽

Liber I. Caput VI. IAItam. Interea hymnis personabat Templum, & m, gna laetitia persundebantur Iudaei.

Veri Israelitae maxime in sesto Tabernaculorum de spe venturi Messiae soliti erant gaudere, cu is dona abundantia aqua quae libabatur, figurabat. Haec tum cogitabant , haud mediocri afficiebantur laetalitia. Ipsi nunc Iudaei interpretantur de hac re i cum illum Isaiae. p. a. v. 3.ὶ Haurietis aquas in gasdio de fontibus Salvatoris. Ad huncice locum, &ad hos ritus Tabernaculorum alludebat Dominus,

dum ipse interesset huic sesto clamans: Si quis sitit, veniat ad me. Ioan. 7. 37. in octavus dies festi Τωbernaculorum erat pariter solemnis ac primus. Vocatur in vulgata, Lerit. 23. 36. in dies coetus ct collecta. In Hebraeo codice Aeereth, quae vox indicatla anc-ce diem suilla conclusionem festi , ut diximus, Vel aeque ac in primo die opera servilia prohibita suisse, ut alii sentiunt. Festum Tabernaculorum videtur institutum in recordationem peregrinationis patrum in deserto, per quod tempus habitaverant subrabernaculis. Haec ratio festi redditur ab ipso Deo.

Levit. 13. 3. ut discam posteri vestri, quod in Tabernaeudis habitare fecerim filios Israel, cum educ

Fem eos de terra ASD i. Pascha, Pentecoste, & festum Tabernaculorum tria

solemnia festa erant, ad quae celebranda omnes viri ex omnibus terrae finibus Hierosolymam convenire &coram Domino comparere tenebantur. ExMi. 23. II.

In primo, hordei demetendi primitiae offerebantur rin secundo, jam collcchae segetis primitiae. Tertium festum agebatur post collectos omnes fructus tam dEarea quam de torculari; idcirco magna laetitia agendum esse hoc festum praecepit Deus. Deuter. I 6.13. ) Solemnitatem quoque Tabernaeulorum celebrabis per septem dies quando collegeris de area ct t C lari fretes tuas: ct epiaberis in festivitate tua, tη ,

SEARCH

MENU NAVIGATION