Apparatus biblicus, sive manuductio ad Sacram Scripturam, tum clarius, tum facilius intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy ..

발행: 1733년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

r a Apparvius Biblicus. filias tuus er filia, servus tuus or ancilla. Levites quoqώe eradvena, Ppillui ct vidua, qui intra portas tuas

sunt.

Festa minora paucis perstringam , iis immorans circa quae sit quidpiam animadversione dignum. Priamum loquar de festo Purim , sive sortiam, quod ξ ragebatur decima quarta mensis Adar , & decima qui ta, nempe duobus diebus continuis . Fuerat institutum non in lege, sed a Iudaeis, in memoriam quod olim Regina Esther obtinuerat ab Assuero, ut reum caret edictam quo Iudaeos ubique Occidendos jusserat.

Esther. eap. 9.) Dichium inpurim, sive fortium, quia Aman truserat Pur quod nomen Persicum significat seriem ) ut detegeret diem qui Iudaeis in auipicatus

magis esset; sed contra cessit . Aman perditus est; servati sunt Iudaei: ideo postea hunc diem pro festo habuere, in quo se totos dant hilaritati, ut non tam se num sit, quam hachanalia. Totum librum Esther imgunt in synagogis suis hocce die festi. Quoties autem nomen Aman occurrit, malleis & pistillis ad id factis scamna certatim pueri pulsant, ac si caput sui quondam hostis ita tunderent. Schihartus refert olim lapidi momen Amanis litetis Hebraeis inscribere solitos, deinde quoties legeretur, alium alteri sortitet illisisse, donec mutua concussione attereretur, accinentes interim deleaιur nomen ejus, nomen improbi purrest, . Adeo

post tot saecula se prodit adhuc animus vindictae insati hilis. In anno bissextili, sive anno in quo mensis Adar geminatur, his etiam celebratur sessum illud PM-rim , nempe & in priori 6c in posteriori Adar. Encaenia sive dedicationes Templi Hierosolymitani

diversae observabantur, nempe quatuor, diversis anni temporibus, quae non notantur in Kalendario tanquam solemniter agendae. Prima fuit Salomonis, mense septimo 3. Reg. e. 8.a. Parae. c. II.) quae, ut dicit Scriptu-

- , celebrata est septem diebus re septem diebus, id est,

222쪽

Liber L Caput VI. I 3 qua ordecim diebus. Nimirum illa dedicatio incidebarcirea festum Tabernaculorum, septem primis diebus dedicatum est Templum ; postea alii septem dies adjuncti sunt celebrando festo Tabernaculorum. Iosephus Amtiq. lib. Ii I. ) vero dicit, praeterea scenopegia festum ante Templum splendide ac magnifice Rex per quatuordecim dies celebravit eum um Uerso populo epulatus.

Hoc benigne interpretandum est de diebus quibus dedicatis Templi de festivitas Tabernaculorum peracta est ; aut error irrepsit in codice ejus, nempe particula Ala, qua Mecta sensus clarus est. Secunda dedicatio fuit templi secundi, nempe Zorobabelis, de qua Esdras, Lib. I. cap. 6. celebrata est mense Adar. Tertia dedicatio suit non Templi , sed altaris . eum primum Iudas Machabaeus altare holocausti ia-stauravit atque Odicavit die as. mensis Kasleu. a Mach. q. v. 3 9. ) Iudaei hoc festum nunc appellant diem luminum, quia primct die una lucerna accem ditur, duae die sequenti , Ac sic augetur luminum numerus, per octo dies quibus celebratur illud fe

stum .

Quarta fuit dedicatio Templi ab Herode constri cti, quam Iosephus dicit magna pompa celebratam. Solent insuper Iudaei singulis annis alios dies sest agere, sicut illum, quo Iephte filiam suam immolaverat ; quo ignis coelestis extinctus post exilium B, bylonicum suscitatus est ; quo Iudith Holophernem intersecit; victoria parta est de Nicanore, duce Demetrii regis Syriae. Iosephus scribit festum diem celebratum , quem appellat τα-, in quo Iudaei omnes ex silvis

magnam lignorum copiam in Templum compori bant ad alendos sacros ignes, quos lex jubebat esse perpetuos . Inter festa Iudaeorum enumerari potest annus intermissionis , qui occurrebat singulis anno

223쪽

App.rrarus Riblicus. rum septenniis, sive post septem annos. Praeeeperat Deus tiavit. cap. 23. 3 ut hoc anno terra quiescereti, ideo dicebatur ab Hebraeis schemista, hoc est, intermissionis. & sabbaticus sive quietis.

CAPUT VII.

, festis diebus colebat in Deus potissimum sacrificiis ,

qaorum sinis erat annuntiare mortem Christi. Natura , species, ritus eoram exponuntur. Simul disseritur de obiasionibus, donis , primitiis, decimis. NUnc disserendum de praecipua re, qua constabat religiosus cultus, scilicet de sacrificiis, ad quae peragenda dies festi constituti erant . Protinus dicam legis Mosaicae ritus omnes 8c in primis sacri.ficia Christiam figurasse. Hoc clara non advertitur, ipsum Templum nihil aliud videtur nisi laniena , apta potius ad fastidium movendum, quam ad ingerendam ullam religionem. Sacrificium mactatio est vivi animalis, cujus sanguis effundebatur ad placam dum & ad colendum Deum, uti in omni religione creditum est. Undὰ vero tanta virtus sanguini ani- nullum inesse credita sit, sive unde nata consuetudo mactandi animalia in laudes Dei Ex prava opinione & ruditate Gentium, sunt qui respondeant.

Deus , inquiunt, quae sacrificia Iudaei in AEgypto

didicerant , toleravit emendata , & in sacratiorem usum erecta. An verisimile est Deum eosdem, quos

suis idolis deserrent AEgyptii, sibi honores postula Lis; & cum cultum suum institueret, non maluisse verum & novum ordinare, quam accipere falsum, Ec antiquitus profanatum a viris sibi insensis 3 origo sacrificiorum altius repetenda, quam ab AEgyptiis; quippe ab antiquis Patriarchis, ab Abele, a Ioe, ab Abraham oblata, & Deo placuisse certum est ex

224쪽

Liber L. Caput VII. f ,

est ex Scripturis. Abel dicitur Gen. east. . v. q.) de primogenitis gregis sui Deo obtulisse. Quod si qui

contendat de vero sacrificio non esse intelligendum, hoc est, de mactatione & sanguinis emisione, quid respondebit ad illud Geneseos eap. 8. v. ao.) AEd sicavit autem Noe attine Domino ; ct tollens de cure. His pecoribus, est volucribus mundis, obtulit holocausta. super altare. Quoties sacrificavit Abraham, etiam

ex jussu Dei, qui & ei praeceperat ut filium suum

in holocaustum offerret, cujus loco immolavit ari tem, pariter Deo lubente Non mirum est daemonem, qui similem Deo esse ambivit, sibi Dei honores suffurari, cum adverteret Patriarchas sacrificiis Deum colentes, & impudisse cultores suos, ut & sibi sacrificarent . Quin etiam fieri potuit , ut caeteraebentes, quae omnes ortum ducunt ex filiis Noe, p, terno exemplo, his quos pro diis habebant, eundem cultum exhibuerint, quem Deo redditum sci

hanta

His qui non altius repetunt sacrificiorum originem , quam ex idololatria, quae post primos Patriata chas nata est, causam erroris praebuit ignoratio rei, ex qua vera ratio lacrificii pendet. Vslgo dicitur ideb sacrificia Deo grata esse, quia supremum ejus dominium, quo vitae necis ue dominus est, agnoscitur. Nulla enim re eum indigere significat macta. tio victimae, quae igne absumpta nulli usui est. Uerum incendendo segetes & sylvas, pariter significari posset nullius rei Deum indigum esse . Principis ius in subditorum vitam fit manifestum , cum elus imperio vita illis vel adimitur, vel servatur. Pariter cum quispiam propriam pecudem in sacrifieium caedit, sutim potius quam Dei, cui mactat, dominium ostendit, mactans quod suum est . Itaque Abeli s

pienti & sancto viro nunquam in mentem venisset quod grata esset animantium innocentium mactatio, P, Κ gratus

225쪽

et 6 Apparatus Ablicus.

gratus carnium , extorum, adipumque nidor., nisi Deus explicato jussu ipse hoc. ce rituum genus iustis

tuisset. .

Ea animis omnium Gentium , inter quas usitata fuere sacrificia, insita fuit notio , vicariam animam in illis addici morti, pro anima quae ob reatum supplicio digna esset. Hoc ipsum lex de victimis ias acusve hoc advertenti indicat. Verba sunt Eusebii Cae sariensis De demonstr. Evang. lib. t. es. Io. Nam eapiti victima unamquemque dώm sacrificat manus hab re injectas imperat, or ad Sacerdotem animae ipsum adducere capite comprehensum atque detentum , quasi

qui pro sui ipsius capite hostiam exhibeat . Sed ipse

Ueus hanc notionem sacrificii veram esse liquido adstruit; vetat enim ne quis comedat sanguinem , Levit. c. I T. v. II. uia, inquit , anima carnis insam gulae est, ct ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expleris pro animabus vestris, ct sanguis pro anima piaculo sit. Unde autem ista opinio omnes Gemres invaserit, quae cum ipsis Sctipturis sanctis comcors est Procul dubio venit ex antiqua primorum Patriarcharum traditione; ex quibus tam caeteri P

puli quam Israelitae orti sunt. Scilicet jam a primo tempore quo Adam cecidit promissus est Messias, qui sanguine suo piaret hum

num scelus, mortem oppetcns: in hujus mortis symbo. tum Patriarchae mactaverunt animalia; quae mactatio ab eo quod figurabat, vim omnem suam Sc dignit rem accipiebat. Quandiu , iterum Eusebium loquentem inducimus, nutia melior, nulla magna , nulla pretiosa, nulla Deo digna hominibus victima suppet Dr, animalia at vita sua λυπα, hoc est, pretium cdemptionis, ac quidem naturae propriae ἀοι- χα, id est, animarum suanim vice alienas animas, d recoUveniebant; scis etiam Dei veteres amici ct euit faciebant. Qui venerabilem quandam Deoq- -- pra

226쪽

Liber L C. ινι VI. 3 qc optam ct magnam hostiam venturam sum is iam nes , d mino indicatate Spiritu, toto ante didicerane qua toιius mundi ex viis existeret; cujus etiam fiagna quadam ct notas ipsi interea obireny atque per Fcerent, quippe qui ct Prophetη essent, ct ens quia futurum expectaretur figuram in se qηamdam aine P.

Deus primum hominum parentem cum collocavit in paradiso , permiserat ei ut de omni ligno ejus comederet, uno excepto scientiae boni de mali, siepraecipiens in Genesi. cap. a. Ex omni ligno parmdi se eomeri: de ligno ainem sciolia boni ct misi ne comedas; tu quocumque enim die comederis ex eo morin te morieris. Comedit Adam ι ideb morti addice dus . Expulit eum Deus paradiso, & jussu ut in posterum vesceretur de fructibus terrae, quam cum i bore coleret; sed protinus ei declaravit fore ut ex ipso nasceretur semen, quod contereret caput serpentis. cujus astutia AEua uxor decepta impulerat maritum suum in peccatum. Codex Sacer historiam Geneseos contraxit. Plurima ibi reticet quae postea patefacit . Certe priora posterioribus illustrantur . Fieri non poterat quin poenas, quas Deus inten laverat, homo reus non subiret . Necesse, inquam, erat ut morte moreretur, quam meritus fuerat comedens de ligno vetito. Semen quidem eius debebat conterere caput serpentis; sed quoniam qui reus est , veniam ipse non potest obtinere, necesse suit ut Deus assumeret hoc-ce semen, nempe Filius Dei fieret homo, qui, quatenus homo, mortem pater tur, qua, ut Deus, mereretur veniam peccata. Deus hoc-ce mysterium Adamo patefecit. scilicet quod pilius Dei passurus esset in eadem carne, quam haberet ex eo ; & idcirco pretium passionum ejus imfinitum seret. Donec adveniret ille Redemptor, in quo omnis spes salutis collocanda, excitanda suit Κ a magna

227쪽

t 2 Apparatur Biblicust. m,gna de illo expectatio. Ad hoc itaque instituta.& celebrata sunt sacrificia, ut hane pretiosam moristem adumbrarent, fidem ejus ingererem mentibus , nee sinerent memoriam ejus sive expeetationem exacidere. Frequentabant Patriarchae sacrificia i saepius mioabant peeudes puras & innocentes , quarum sanguis effusus typus esset mortis Christi innocem eis. In hunc usum & non in alium in primis tem-ntibus destinatae videntur pecudes , Oves, boves,di. Etenim ante diluvium mos non erat vesci carne animalium; quae itaquet non mactabantur nisi in sacrificiis. Indd videre est quomodo pellibus flatim induti homines; & ad alios usus illae adhibitae sunt, puta ad conficienda tabernacula. Inde e iam factum ut inter animalia alia munda, alia immunda reputata sint, etiam antequam ulla lex esset.

Omnia per se munda sunt , sed verisimile est Ada mum elegisse in sacrificium ea animalia, quae magis idonea erant symbola mortis Christi; verbi causa , agnos, qui mansueti Zc patientes sunt . Videre est cum Noe induxit animalia in Arcam, ex jussu Dei distinxisse quae munda essent, ex his eligens septem paria; quod non fecit de immundis, hoc est , de illis quae Adamus & filii ejus sacrificantes repudi,

verant .

Statim, ut dixi, instituta sunt sacrificia. Videmus oblata ab Abele & a Caino i quae verbis expressis non praecipiuntur ι sed cum alia dicantur accepta suisse Deo, alia displicuisse , inde colligimus Deo placuisse, quae instituta fuerant ab Adamo, ritu qui conveniret. Machatio pecudum idoneus erat rypus mortis Christi, igitur Abel cum offerret de primogenitis gregis sui, & de adipibus eorum , respexit

ad eum Dominus ; Cain verb non adeo religiosus offerebat tantum munera terrae, scilicet quos fructiis tellus ministrabat. Frumentum aut quaecumque aliae

fruges

228쪽

siuges non apta erant mortis Christi symbola, sine qua cum peccatum piari non posset, ut ait Apostoalus ad Hebraeos, scap. 9. sine sanguinii essime n fiat peccator- remissio . Idcireb Cain non perinde placuit ac Abel; quod patuit . quia ignis de coelo delapsus incendit oblata Abesis, ut idem auctor Epistolae ad Hebraeos declarat. scap. Io.) Fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo . per quam test moniam consecutus est esse justus . testimoniam perhibente muneribus ejus Deo. Testimonium illud fuit ignis de coelo , quo Blitus est Deus eomburere lacrificia quae sibi accepta esse significabat; sicut videre est ubisque in Scriptura. Memor sit omnis sacri ii tui, c nebat Psaltes, imal. I9.ὶ regem compellans, ct h Dcaustum tuum pingMe fiat. In fonte Hebraeo, incindi

ret, id est, incendat Deus. Ergo cum Cain videret Deum ad fratris sacrificis respexisse, neglexisse munera sua, motus invidia inaterfecit fratrem. Ob illud facinus, Cain egressus a facie Domini, habitavit profugus in terra ia orienta

ιem plagam Edem. Unde egressus est Cain, & qud se recepit 3 Eseris me hodie a faeie terra , ct a facie

tua alscondin, inquiebat ad Deum, a quo damnab

tur ut reus caedis fraternae. Verisimile est Adamum

in coetu sacrificasse cum filiis suis. Pro eo quod in Vulgata dicitur obIatas a Cain fruges, & ab Abele pecudes, fons dicit de utroque, quM illas addux rint . Ad quem puto ad parentem Adamum , qui Coepis sacerdotium exercere, ut pote dignior . Usque ad legem primogeniti fungebantur sacerdotio. Ins Per verisimile est Adamum elegisse locum conspicuum, in quo statuerit aram I & huc conveniebant, quicumque offerrent, sive huc adducebant offerenda. In hoc coetu erudiebat Adam filios suos, imbu

bat doctrina dc moribus; quae a Deo didicerat, Min singulos dies discebat, tradens filiis suis. Ab hoc

K 3 igitur

229쪽

3 34 A paratus Biblieus, igitur metu, cui praesens intererat Deus, ejectus est Cain, ideo dictus egressus sive expulsin a facie Dei, Itanue progenies Cain in dies pejor facta, vivens sine heo & sne legibus, evasit prorsus impia. Haec nomine filii hominum significatur in Scriptura: Sethi

vero alter Adae soboles censetur Dei , ex qua nati filii Dei. Sumuntur mores a sonuersantibus, proles Sethi versans in coetu piorum, rum exemplis tum praeceptis Adae excitabatur ad pietatem colendam ;ubi autem filii Dei commixti simi cum filiis hominum, & ab his acceperunt filias in matrimonium, de eorum opera didicere . Paraei tamen in justitia perseveravere, per quos vera fides de Christo pro- sagari potuit, primi homines multa saecula vivebant:

altem in coetu virorum piorum tradebatur vera d ctrina, vera religio, di utra fides eorum quae attin bant ad annales mundi, ad creationem ejus ex nihilo , ortum , vitam, Patriarcharum aetatem , mortem.

Ab origine mundi usque ad diluvium, mille & se centi anni praeterierunt; quod tempus ratione habita longioris vitae hominum, quasi unius & alterius seculi censeri potes, cujus historiam quisque potesta traditione accipere, &. filiis suis communicare. Ex traditione acceptam historiam originis mundi litteris mandavit Moyses; quam Salomon in Proverbiis commendat sequendam, cui intenti erant Iudaei. Moris his fuit ut studio legis incumberent, non solum legis quae scripta esset, sed & oralis, nempe traditae ore parentum. Hoc est quod Philo appellat operam dare Philosophiae; quod Iudaei facere solebant sabbatis ut ille dicit libro 3. de vita sua.

. Cum omnis caro corrupta esset, statuit Deus mumdum diluvio perdere, ut vidimus in historia; Deus autem semper sibi reservavit pios cultores. Noachus sacrificavit; & ide , mortem Christi suturam annun- lavit , dc doctrina imbuit quotquot sacrificio inte

. erunt.

230쪽

Liber L Caput VII. is reruhi. Abraham sacrificavit, paratus in sacrificium mactare unicam sibi prolem Isaachum ; sed ejus loco immolavit, qui occurrit, arietem, Imperaverat Deus illam Isaachi immolationem, qua edocerentur

homines quod unigenitum filium suum aliquando

morti traditurus esset.

Non sortuito loeo hi Patriarchae sacrificabant. Isa, chus in Genesi eq. 26. v. as.) dicitur *dificasse altare ; certῆ ut sacrificaret, & esset locus ad quem pii convenirent: quod & fecit Iacob. Genes. 33. 7. Ergo constare debet ab Adamo usque ad Moysen traditam de sacrificiis doctrinam, simul & Christi fidem ;quae erat sacrificiorum finis: nempe instituta illa ut annuntiarent mortem ejus, ut dictum est. Haec sacrificialis doctrina non prorsus latuit gentes, qua omnes ortum ducunt ex tribus filiis Noe; & quod roavi eorum viderant observatum a Noacho & fi

iis ejus, ipsi imitati sunt . Sed oblivioni tradide. runt , quod praecipuum erat, scilicet sacrificia haberi da pro symbolis Christi . Noverant sine effusione sanguinis non remitti Peceata: sed alius erat quam animalium sanguis, qui inquinat poti ius quam mundat; nisi quatenus excitat fidem Christi: quod cum& ipsi Iudaei satis non intelligerent, satagit Deus

per Prophetas mentem eorum excitare , ux Verum

Christi sacrificium intuerentur, a quo solo salus ex. pectanda esset. Denuntiat se fastidire victimarum carnes apud Isaiam. seq. r. v. II. Quo mihi multitud nem victimarum vestrarum Plenus sum. Holocausta arietum ct adipem pinguium, ct sanguinem vitiastrum ct agnorum ct Ureorum nolui . In deserto sacrificia non fuere frequentia; imo nulla facta sunt versus finem quadraginra annorηmi quibus Israelitae erraverunt in deserto; quia qui hocine tempore nati sunt, non circumcili suissent, & ideli prohiberentur sacrificare. Patribus morte absumptis, ubi nata est no-

SEARCH

MENU NAVIGATION