Marii Salamonii ... De principatu libri 6. Ad Pomponium Beleurium, regis in Sacro Consistorio consiliarium, ..

발행: 1581년

분량: 145페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

IO MARIUS SALAM Niryminatur. His Τ. Inter ipsas namque leges Isecures& tribunalia, flagrans in omne facinus libido dominatur. cuius rei quium grauate premeremur,&in consilij pub. verba fierent, a testari nostra consilia coepta sunt ; nec ante calumniari desitum , quam Curia clauderetur. Eloquentisiimus Tortullianus, bonorum virorum, & pro rebus minime improbis , negat esse conuenticula. Diuus Antoninus respodit, Iustam seruitutem seruientium querelas malqtractationis aduersus domino, suos audi edas: nobis vero ne hiscere quidem concessum. in

Phalaridis Tauro bullietium mugitus inhibitos nusquam legimus: crudelissimum aedepol,& supra quam dici possit, in tormentis tacere

iussis tormentum. PHI. Bonis autem moribus

imbuitur Ciuitas verbo & opere; quibus solis

omnis recta institutio continetur. r H h. Salua

tor noster coepit prius facere , quam docere. Qui iubet aut docet,& non facit,seductor est, ad vitis inque instruit. Lactantius:Incongrues atque ineptum. non in pectore,s d in labijs habere bonitatem. Verum nemo effigiatius ex pressit quam sanetus Basilius ille , que ex multiscia rerum cognitione Magnum Graecia Vo citauit: Qui enim, inquit, virtutem in coetu hominum laudant, amplissimisque verbis extori lunt, ipsi vero & libidinem temperantiae , &quaestum iustitiae anteponunt, hi mea sententia nihil differunt ab Hystrionibus: qui, cum poemata in scena agunt, saepe 't Reges vel vi

92쪽

potentes prodeunt: cum tamen neque Regessiat,neque potentes,neque omnino forsitan liberi. At hic ultimus est iniuriae terminus, bon' videri cum non sis. PHI. Nuc Christilogos si quitur populus, id est, qui bene loquuntur &male agunt.sic Imp.Pertinax huiuscemodi homines appellitanat. Mores Principtim regula sunt vivendi Ciuibus, ac exemplar validissimum; in quos omnium conuersi oculi insuta dant fieri similes. morum vero dissimilitudo parit odium, sicut similitudo gratiam. gestitqu isque ea agere , quae Principem oblectant. quaeres quantum valeat ad mores Ciuitatis, Plato docet his verbis:Non multo labore, neque longo tempore Tyranno opus est ciuitatis mores mutare. nam siue ad virtutis officia, sue cotra,ciues perducere velit, ipse prius via am, per quam sequantur caeteri ingrediatur o portet; omniaque in seipso primum expressa praeteribat agendo;alia quidem laudans atque honorans,alia vero vituperans. His et Eleg ter ergo hinior Plinius Traiano dixit: Irita Principis censura est, eaque perpetua. ad hanc dirigimur:ad hanc conuertimur. neque tam imperio nobis opus est, quam exemplo. THE. Hinc Apostolus ad Timotheum scribit: Forma esto fidelibus in conuersatione, in fide, in castitate.HIs T.Sed quid sapientum,ac sanet rum dogmat commemoramus ζ nonne ipsi experti sumus quandiu virtuti honos suiGP Verum etiam uniuersus

93쪽

ta MARI Us sata uox t Us Orbis doctissimis atque sanctissimis abunda

uit viris. at ubi vitia irruperunt, &in summa arcis pro tribunali visi sunt dari honores, ii mo bonus fieri concupivit. si dignitates omnes auctionariae cernuntur, quae virtutum splendore mereri debent, qui ad haec fastigia anhelans anhelant sane omnes cumulandis opibus non inuigilet cumulari autem sine vitio vix possunt, ut in Prouerbijs legitur: Qui festinat ditari, non erit innocens. Pudet dicere, quibus gratis patent dignitatum portae. nil mirum, si iam paucissimi bonarum artium suist studios. veraque vox illa: Sub bono Principe mali CL.ues este non possunt.& contra:Sub malo Prinacipe boni esse non possunt. THE. Vrande duabio procul in Principi s crimen, ac pernitioia se contagiosum, quando eorum eXemplo pOpuli discunt intemperanter vivere : & Vsque adeo grande, quod expetibilius sibi sit crude liter caedi, Christo Iesu nostro acclamante : Si quis scandalizauerit unum ex pusillis istis, ex pedit ei, ut in collo eius suspendatur mola asinaria,&mergatur in profundum maris. HI saec

id si scandalizat orbem uniuersum THE. Tot mortibus dignum beatissimus Gregorius tradit, quot ad subditos perditionis exempla

transmittit: atque , omnium Doctorum consensu,tanquam haereticus Episcopatu ei)cien . dux incorrigibilis enim quisque non immerito inter haereticos nominatur, ea vel maximὰ

ratione, quod peccandi impudentia non nisi

94쪽

DE PRINCIPATV. 13ab incredulitate proficiscitur, locupletissimo Cypriani testimonio, in haec verba: Djem dotamini,& iram Dei, & incredulis dira supplicia,&statuta persidis dira tormenta nemo constaderat; quod megueret conscientia nostra, si crederet: quia non credit, omnino non metuit; si

autem crederet, cliueret; si caueret, euaderet.

Clemens Papa: Qis enim rebelliter vitiit,&di scere aut agere bona recusat, magis Diaboli quom Christi membrum esse ostenditur ; de potius infidelis quam fidelis esse monstratur.'

P H ,. Postquam scandaliratio tam exitiale sic lus est,utrum opus est a vero procedat criminet i v R. Sunt qui exigunt verum sit crimen denotorium, Usquequo scandalum paria; in populo: quorum iuuatur sententia ,si nemo prae lumptione danandus, multo certe minus sui mus Pont. cuius culpam redarguere audet nemo mortaliu. 1 H E. In diuersum eloquenti sit.

mi Martyris Cypriani urget audi oritas, si, de Sing Cler. Peius est, inquit, quam moechia, continentiam ducere criminosam, & infamem facere sanctimoniam. Idem Cyprianus libr. De habitu virginum : Excusari non pocites,quasi mente casta sis & pudica: redarguunt te cultus improbi, & impudicus ornatus; nec computari iam potes inter puellas & virgines Christi, quae sic vitiis, ut possis adamari. Et viatique scandaliratio Deo insensa est ; nono, id solum, quo peccatur;sed quo scadalizatur.

nam dc peccari potest sine scandalo , ut illud

95쪽

Apostoli: Si non caste, cauth. & scandalizare potes absq; eo peccato, quod peccare videris, nihil interest,quod ad nos mortales, m id vel agas,vel agere videaris. si me fugit,vere num feceris;non me fugit per id, quo a peccasse viarieris. Neque minimum peccat, quisquis sic vitauit, ut peccare Videatur: non enim in eo quod

non facis, sed in eo quod facere videris, scandalizets. Ad haec Aurelius August. lib. de Com. vitae Cier. Duae res sunt, conscientia& fama: conscientia est necessaria tibi, fama proximo tuo: qui confidens costientiae negligit famam, crudelis est: quae crudelitas, Viri aisertistimi, non in seipsum,ut vulgo creditur, sed in alios est,qui male agedi inducunt licentiam: ut ideAug.alio loco declarat,dicens:Non sunt audi endi, qu i sibi sufficere conscientiam dicul;existimationem autem non solum impudenter, verum etiam crudeliter contemnentes; quum mccidant animas aliorum. iv R. Non ergo sucpicionibus summus Pont. iudicatur,sea manufesto scandaligationis dei icto. hinc, nullis a cusantibus, sanctissimum purgandi ius introductum legimus;& sponte multos Pont. subiecisse colla; ut Xistum, Leonem IIII. HI sa . Ho die capitale est de purgatione,aut concilio cogitarem ec ob aliud tot annos infestis oppressa armis miserabiliter luget Italia; in cuius excladium omnium Christianorum concitata sunt

arma,omnium Barbarorum immanitas, ac rabies irritata.testis est Verona,Vicentia,Patauia

96쪽

DE PRINCIPATV. Dum,& reliqua Venetia tota; item Aemilia, Tu stia,Rauenna, Brixia: ubi sine discrimine aeta

tis, sexus,locorum,saeuitum crudelissime non ignoraturi illisi infantes,direpta templa, prosa nata sacra;Moniales virgines, nuptae atqui in nupta: caesae,stupratae,venundatae, prostitutae: nec ante ab host ibus cessatum, quam perpauci ad infamem miseriam reseruati intelligeretur.

Ter signis collatis pugnatum ; supra ducenta millia Cristianorum desiderata ; plus rivulis decurretis sanguinis humani, quam imbrium,

irrigata terra. delirant Reges, ut ille ait,plecti Iur Achiui. pro aliorum nequitia poenas dant innocentes; quod crudelius est, deletis saepe copijs, redintegrare bellum non cessant. quo Ventum est'aurum Ecclesiae, ex eleemosynis in

alimoniam paulierum,&captiuorum redemptionem congestum, cffunditur in perniciem ςtiam animarum. Orabat Moses Vt vinceret,

non pugnabat. Cecidissent Reges & Duces L5 gobardorum , si diuinus Gregorius humano sanguine pollui non formidasset. Ambrosius,

irruentibus ad Ecclesiam occupandam arma tis,ne qua strages sequeretur, non restitit vi, ut

poterat, sed oratione & lachrymis; quae sola Clericorum arma esse dicebat. Idem Ambrosius Theodosium Imperatorem Templi aditu repulit,quod in Thessalonicenses non sine in nocentum discrimine sevisset: qualem arta trari e praestitisset erga eos Sacerdotes, qui haud

disimilis auitiae extitissent i quid si vidis eri

97쪽

deuastatis Italiae Vrbibus,& centenis millibur Christianorum caesis, Gentilium more supc bos per Urbem trahi triumphos, solennia Deo vota solui, gratulationesque agitari contra rationes triumphandi, sanctissimaque Ciuitatis nostrae instituta quae nunquam sun estis Ciuium,Sociorumve victorijs laetari visa est. Qui-hus verbis humanitatem tuam efferam, C. Antoni, victor Catilinae, quod abstersos gladios in castra incestus retulisti' inuidiosum sanh c

sebas & si optabilis,& Reipublicae pernecessaria ea victoria fuerit sanguinolentis gladijs

Ciuium, Ut externorum cruore hostium,exultare.L. Cecinna & C. Marius, ut ciuilis sanguinis auidi, sic moderatis limi victores, quod noprotinus ad templa Deorum &aras cucurre runt. L. Sylla, insolens quamuis victor suerit,

de . nfectis perispe bellis ciuilibus neque Vnquam ouans triumphansquie visus proditur. denique Fabius meminit, laure m nec Senatu cuiquam decreuisse,neque quenquam sibi dari petijsse, Ciuitatis parte lachrymate. I HE.Neque miraem;si tam execrabilis est scadalizatio, quod plura deterrima inde sequuntur mala; ipsius charitatis derelictio, Christianis infid litas' peccandi licentia, non Christianis irrita dendae, at detestandae, quod peius est, Religi nis ansa. Apostolus:Si propter escam frater tuus scandalietatur, iam no in charitate ambulas; noli esca tua illum perdere, propter que Christus mortuus est. Cyprianus: Blasphemiam in-

98쪽

gerit religioni, quam contulit, qui, quod confitetur, non ante omnes impleuerit, ne Christi anitas credatur esse sallacia, Smoechatio vide atur sanctitatis velamcnto vestita. propter qFDominus in Evangelio sic praemonet, dicens: Sic lumen vestrum luceat coram hominibus, ut videntes opera vestra bona, magnificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Paulus; Est Q te sine scadalo Iudaeis,&Graecis, &Ecclesiae Dei, sicut ego, qui per omnia omnibus placeo; non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis,

ut salvi fiant. Simon Petrui: Haec est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis stultorum hominum ignorantiam. quomO-do ergo obmutescere facient,qui blasphemias ab infidelibus prouocant, & fidelibus perniciosum praebent exemplum iccirco Paulus ad Timotheum scribit: Non percussorem Episcopum, id est, qui conscientiam non percutiat

singulorum, ut contra Iovinianum placet Hieronymo . male ergo Gratianus interpretatur, ne proprijs manibus aliquem caedat. qui sensus cu non quadraret eide Hieronymo, statim

subiunxit; Non enim pugilem describit sermo postolicus, sed instituit, quid Pont. facere nodeberet. abstinere omnino debet non solii ab his, quae turpia sunt, Episcopus, veru metia ab his, quae indifferesia haritatur, quado propte prospicit in scandali offensam incidere. Idε Paulus ad Corinth. Si esca scandalizat fratrem

carnem in aeternum.

99쪽

PHI. Principem ergo & esse , & credi bonum virum oportet,si virtutis studiosam reliquam multitudinem fieri desideramus.i v R. Quibus virtutibus praestare debet Princeps' Υ H E.Omnibus quidem. & iccirco Aquinas noster ait: Non dicitur esse aliquis bonus Princeps,nisi sit

bonus per omnesivirtutes morales,&prudens.

vude oportet Politicum, id est Rectorem po litiae,esse prudentem, & per cosequens bonum Virum. P H I.Et imprimis, prudentia; quod dux est aliarum omnium virtutum; similiter, &temperantia;sine quanqmo iustus esse potest. Nam sicut haud quisquam est, qui vicino, familiariue sorti, aut liberali, multarumue arti um perito, contentus sit, nisi sit etiam tempe Tatus;pariter nec intemperato Principe laetari potest. Hinc Pl to ait; Princeps, si temperanti .am non habeat, reliquas licet virtutes habeat, nihil est. item magnifica liberalitate usque adeo pollere debet,ut ne minima pecuniarum cupia inis suspicioe maculetur. quod si in pretio census habeat, nemo non auripeta efficietur. et v R. Nihil mihi videtur istud absurdi continere:quin imb plus Reip. expetenda Patriss milias diligentia, quam inertium desidia : P tris enim familias est opus, quaerendorum sol licitudo: isque oeconomicae finis, uti Mercatu rae, quaestus; Medicinae, sanitas: quae sollicita ludo homines reddit solertiores, industrios; quique, quantum ignauis praestant, tantum comunitati sunt utiliores. diuitiae singulorum,

100쪽

DE PRINCIPITRnon alterius magis, ingruetibus necessitatibus, quam uniuersorum, esse intelliguntur. quo or pulentior est Resp. & potentior&sublimior& nobilior sit,est neces . Si pauperes Maiores nostri extitissent,iam late imperantem Rem p. non habuissentitametsi armis belligeretur, nuhilominus belli neruus est pecunia; quam desiderantes sunt imbelles, inermesque. praeterea pauperes scelicitatis Aristotelicet copotes haud fieri possunt, quod usu exercendae liberalita tis destituuntur. PMi. Etsi in fronte salsa opinione praecepta isti sc vera videantur, in reces si tamen qui penitius introspexerit,& libramine rationis pensitauerit, ninil tam inimicum Reipublicae comperiet, quam diuitiarum it Iecebras. licet patrisfamilias officium sit qua

rere,&quaesita tueri,citra vitium tamen accipimus ut non ducat in delitijs, ditari; sed, non egere. Hinc Diues dictus, quod nihil egeat,

quasi Deus. Egere vero sapientes reserunt ad necessitatem, non autem ad luxus & voluptates.neque Diues definitur , qui multa habet, sed qui paucis eget, quique egere non ignorat. nam quo plura nabeas, pluribus egeas est necesse.diuitiae moderatione animi terminatur, non rerum a iuuentia. Cato Porcius sibi exprobrantes quod multis egeret, deridebat, quod nescirent egere. opes itaque appetendae pro instrumento ad ben Ebeateque vivendum. H F-Hoc illud bonum opus est, de quo Apostolus sic ait: Qui Episcopatum desiderat bonu opus

SEARCH

MENU NAVIGATION