Marii Salamonii ... De principatu libri 6. Ad Pomponium Beleurium, regis in Sacro Consistorio consiliarium, ..

발행: 1581년

분량: 145페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

MARI VI S II a MONI VIgendum. non est qui resipiscat. nulla sacerdo

tibus cura in asserenda, propitianda, procurandaque Dei ira. caeci a caecis ducimur. i V R. Qui bus ergo artibus Princeps bonos efficit ciues an, Vt ait Vlpianus, poenarum cum metu, tum

praemiorum pollicitatione' ΡMi. Solon dicere solebat, his duobus, praemio & poena Rem p. contineri. qus haud inciuiliter accipieda sunt; scilicet ut statim in delinquentem stulatur, nusi virtutis indociles apparerent,& contempt res. philoso pice enim loquitur Vlpianus: bo nos non solum metu poenarum, sed praemioruexhortatione efficere cupiens, is veram ni fallor,&non simulatam philosophiam affectat.

Oportet enim omnem operam nauare prius,Vt

discant bene agere. Aristoteles in Rep. Nihil prosunt utilissimae leges, quae a Gubernatoribus decernuntur, nisi moribus instituti, &disciplina imbuti homines fuerint. Disciplina autem est, secudum Platonem, ea vitae institutio, quae in amorem virtutis paulatim adducit artimum puerilem.& propterea deridet idem Plato,& ut crudeles detestatur eos legumlatores, qui statim constituunt,quemadmodum scelera plectantur; quomodo vero homines bena vivere discant,nihil adhibent diligentiae. Hist. Ecce quam plane experimur, sanctissimos Ca- non es vel minimum Valere inter perditos ni fla ores. in coaptandis in Clerum viris, Vltima

de moribus ut ille ait fit quaestio. o utina fi cordate aedepol Ennius: Moribus

72쪽

DE PRINCIPATV. 'ν antiquis res stat Romana virisque. Maiores nostri utiq; huic d iligentiae Cesores tetricos prae secerunt. THE. Aurelius Augustinus in laudem Romanorit,ex Republica Ciceronis verba liscscribit: Neque hi viri, nisi ita morata Citiitas fuisset; neque hi mores, nisi hi viri praefuissent,

aut fundare,aut tamdiu tenere potuissent tantam,& tam iuste lateque imperantem Rempublicam. H i s Τ. O miseram temporum nostroruconditionem, quod nulla publicἡ instituta disciplina, peccantes veniam nec speramus, neq; bene agendo praemia expediamus. Considerastis quam grauiter ferre visi sunt quidam, qua-do in consilia plus solito conueniebamus pro 'corrigeda cum inertis iuuentutis ignauia, tum luxu & petulantia, proque conciliandis ciuiuinter se animis: & ubi resciverut, inter Vrsinos& Colum nen. positis armis ac simu ltatibus, Iulio hinc,&inde Fabritio Principibus, uniuerse S. P. Q R. a stipulante in Capitolio, desideratis simam celebratam pacem, coceptam propter

ea animi molestiam desitum fuit dissimulare.

qua recognita, nonnulli metuentes voluntario exilio secesserunt; ut Iulius Alberthiscus, quod in eius Conseruatoratu haec & alia multa gesta sunt e Republica:Popeius Collina Episi opus Reatinus: Robertus Vrsinus, princeps Senatus:& alij Cives multi. Heu heu, qud vetasa res est' ut qui quonda benemereri de Republica studuissent,inter heroas claros Venerabantur, j nunc in tabellam proscriptorii reserri ti

ment.

73쪽

inent. In puniendis peccatis pessime cum reis nunc agitur ut bonis, aut vita di bonis simul exuim tui .nulla castigandi ratio , ut melioressant: nulla quoque exemplaris poena, vir alii terreant ut . aerarios fieri Cives, non bonos, a mant. Diuo Traiano inter caetera Optimico. gnomen tribuitur , quod nulla fisci causa, suPrincipe,bona esset; nunc vero nulla mala. Modestinum, in causis dubiis contra fiscum intrepide iudicatum, i cspondi se serunt; pro si seqnunc semper fit iudicatio. Sapientes duas pC narum species commendant, Castigationem&Exemplum: Castigatio , ut qui imprudens peccauit, posthac feret co sideratior, Vel quoties spes esset reum ad meliorem frugem redi re. Exemplum appellant capitalem poenam, sua caeteri ad ira onetur. IvR. De hac poena nucintelligo Claud. Iureconsultum respondisse: Nimirum, multis personis grassantibus, exemplo opus esse H i s T. Eadem poenarum distin ctionem Virgae & Secures in fascibus Praetori an is polliccbantur. virgae, quod emendari potest , corrigunt: secures, quod emendari nOpotest, succidunt. non ergo statim neque passim, maximeque indicta causi, ad caedem prosilienclum est. i H L .Peccantem iterum corripi,&n 'caedi, Iesus praecipit; & Arbor ill infructuosi post tertiam stercuratiqnem ius a esst succidi. H Ι s T. Aliu i quoque not tu dignum in illis fascibus cernebatui quod colligati, & non soluti essen; unde usurpatum arbitror, quod ho-

74쪽

DE PRINCIPATV. =die vaginati gladii Potestatibus praeseruntur

pro fascibus; qui Praetores praeibat, ea ratione, quod non in promptu &ad manus de capite cognoscentis expeditas secures esse volebant id est quod omnis puniendi ratio vinculo humanitatis,& imisericordiae dulcedine esset irretita, quodque non nisi lege, & inuitus ad victa scendum accedere videaris. THE. Audite ad hanc rem quaeso eloquentissmi, ac sancti stimi Leonis Papae Verba aurea haec: Plus erga corri pendos agat benctio letia, quam seueritas: plus cxhortatio, quam comminatio: plus charitas,

quam potestas. Sed ab his, qui quae sua qu si ut non quae Christi, ab hac lege disceditur: &du dominari magis, qtiam consulere subditis platacet, honor inflatur in superbiam. His T. Diocletianus Imperator, Iustitiam sine misericori dia crucem esse dicebat: dignu mehercle Principe dicterium. furentis sane, & singuinem hii manum anhelantis est, praecipitem in supplicia ferri. Saepi dii ne nos ipsi vidimus , si memoria tenetis, in media urbe, eodem momento &ca pios & capite truncatos inultos. quod plerun itaque fassus est Princeps, a se imperatum ne sup plicationibus vinceretur. 9H1. Quid audio 'pulchrius duxit, crudelior quani indulgentior videri. Hi, T. Antiquitus taliti de capite hominis iudiciu erat, quod publica iudicia multatorum grauissima censura agitarentur exoria

'i ordine lectorum iudicum, Plebe o, Eque si x Senatorio: ac dispari numero, psi rius altem

75쪽

saltem numero certa sententia vinceret.In cari

sa Miloniana unus &septuaginta dati Iudices memorantur; fiebatq; reis recusandi potestas, quos volebat reiici;& in reiectorum locum ex urna alii sub legebantur. auctor est Asconius Pedianus. Sub Impera toris,. postea introductu

de nullo suppliciu sumi, niti proprio caesaris

chirographo tabella subscriberetur : &, quum inhumanu ducerent etiam in facinorosos seu Lre, Aqua&1gni interdicendi ius induxeruntrinterdi et o enim earum rerum usu, sine quibus

vita consistere non potest , rei inter mortuos numerabantur. humore sane,& calore corpo ra animari intelligebant. Hinc a noua nupta

ignem,&aqua tangi instituerunt. quod inititutum adhuc in sacris nuptialibus retinemus. Cruenta vero supplicia raro, brin humisiores ac perditissimos,exercebant. nuc aut unius stulti arbitrio,&indicta pIcrumque causa in omne pastina secures expediutur. Horret animus durecursat in mentem carnificina ii Ia, qua quotidie pro spectaculis spectamus, de exossatis per longa supplicia, & candenti forfice excarnitacatis corporibus.Olim non nisi atra die, ac de 1erto & infami loco stipplicijs rei sub ijciebantur. nunc Vero ipsa die, ac via celebri, qua in Consistortuitur ; quasi comeantibus gratu sit In cruce actoru speetaculu. non sic Maiores nostri,sed humaniter, clemeter, reIigiose.& sacerdotibus omnino piaculare esse voluerunt, ne

vita forent inoptabisi. P ui. platonicia est etia

76쪽

1 E PRINCI p irr. 's1Hud inllitutu in Epistola ad propinquos Dionis sci ibit,Sacerdote in ferenda necis, carceris, exiiij sentcntia contaminari nefas esse. idem in Gorgia ait, Non decere sapientem inoptabile vitam habere: in optabile putat eorum, qui capitalibus ius dicunt. iv R. Hoc idem sacris Coasti tutionibus continetur; quamuis Episcopi hodie titulo Gubernatoris nuic ministerio sitaticiantur. l H1. Dic, prudentissime, quam bendEpiscopus orabit Pro populo' Vir sanguinis

quam bene plebe sua instruet: cuius inter tortatores & carnifices conuersiatio est, di de extendendis equuleis sedula disputatio quiq; pulachrius ducit solertiore latruculatorem, quam religiosum Episcopum, haberi H i sae. Dirus; non Diuus Diocletianus Magist ratibus vi blacis, prouinciarumq; Praesidibus tantum curae adhibuit, ut neq; modestiores via qua, neq; iustiores extitisse perhibeantur. nunc autem puci et Ctesiarum ignauissimo in moderamine Iuris dicudi nostros superari.ad Magisti . as deliguntur inclemetes, rapaces,callidi, &plerunq; licitatione Vincentes, ea, quod peius est, te

vi nullis legibus etia repetundarum teneatur.

Vnde verum exporimur illud Aristotelis: Qui Iegibus hominem pi sponit, saeuissimam bestia praeponit. Pari. Obseruate obsecro haec Platonis quarto De legibus, verba: Interitu, in quit,itu Ciuitati paratu video, in qua no lex magia 1tratibus, sed legi magistratus prosunt: salutem

vero illi, ubi lex seruietibus magistratibus do

minatur.

77쪽

minatur. His Τ. Inter ipsas namque leges Aesecures& tribunalia, flagrans in omne facinus libido dominatur. cuius rei quum grauate premeremur,& in consiliis pub. verba fierent, d testari nostra consilia coepta sitiat; nec ante calumniari desitum , quam Curia clauderetur. Eloquentissimus Tertullianus, bonorum virorum, S pro rebuῖ minime improbis , negat essecqnuenticula. Diuus Antoninus respodit, Iustam seruitutem seruientium querelas malet tra etationis aduersus domino, suos audi edas: nobis vero ne hiscere quidem concessum. in

Phalaridis Tauro bullietium mugitus inhibitos nusquam legimus: crudelissimum aedepol,& supra quam dici postit, in tormentis tacere

iussis tormentum. P H I. Bonis autem moribus

imbuitur Ciuitas verbo & opere; quibus solis

omnis recta institutio continetur. 1 H E. Salua

tor noster coepit prius facere , quam docere. Qui iubet aut docet,& non facit,seductor est, ad viti claque instruit. Lactantius:Incongrues atque ineptum. non in pectore,s d in labijs habere bonitatem. Verum nemo effigiatius expressit quam sanctus Basilius ille , que ex multiscia rerum cognitione Magnum Graecia Vo citauit: Qui enim, inquit, virtutem in coetu hominum laudant, amplissimisque verbis exto

lunt, ipsi vero & libidinem temperantiae , de quaestum iustitiae anteponunt, hi mea sententia nihil differunt ab Hystrionibus: qui, cum poemata in scena agunt, saepe ut Reges vel ut

78쪽

DE PRINCIPATr. tipotentes prodeunt r clim tamen neque Reges lint,neque potentes,neque omnino forsitan liberi. At hic ultimus est iniuriae terminus, bon' videri cum non sis. PHI. Nuc Christilogos si quitur populus, id est, qui bene loquuntur &male agunt.sic Imp.Pertinax huiuscemodi homines appellitabat. Mores Principum regula. ssent vivendi Ciuibus , ac exemplar validisii naum; in quos omnium conuersi oculi insuta dant fieri similes. morum vero dissimilitudo parit odium, sicut similitudo gratiam. gestitqu isque ea agere , quae Principem oblectant.

quaeres quantum valeat ad mores Ciuitatis, Plato docet his verbis:Non multo labore, neque longo tempore Tyranno opus est ciuit iis mores mutare. nam siue ad virtutis officia, sue cotra,ciues perducere velit, ipse prius via am, per quam sequantur caeteri ingrediatur oportet; omniaque in seipso primum expressa praetcribat agendo;alia quidem laudans atque honorans,alia vero vituperans. His i Eleg ter ergo runior Plinius Traiano dixit : Vita Principis censera est, eaque perpetua. ad hanc

cirigimur:ad hanc conuertimur. neque tam imperio nobis opus est, quam exemplo. T H E. 'Hinc Apostolus ad Timotheum scribit: ma esto fidelibus in conuersatione, in fide, in castitate.HIs T.Sed quid septentum,ac sanet rum dogmat3 commemoramus φ nonne ipsi experti sumus quandiu virtuti honos fuit,P palis no iolum Curia, verum etiam uniuersias

79쪽

uit viris at ubi vitia irruperunt, &in summa arcis pro tribunali visi sunt dari honores, nemo bonus fieri concupivit. si dignitates omnes

auctionariae cernuntur, quae virtutum splendore mereri debent, qui ad haec fastigia antici lans anhelant sane omnes cumulandis opibus non inuigilet cumulari autem sine vitio vix possimi, ut in Prouerbi, legitur: Qui festinat ditari,non erit innocens. Pudet dicere, quibus gratis patent dignitatum portae. nil mirum, si iam paucisti mi bonarum artium sunt studiosi. Veraque vox illa: Sub bono Principe mali CL ues este non possunt.& contra:Sub malo Prin cipe boni esse non possunt. THE. Vrande dubioprocul in Principi s crimen, ac pernitio se contaSiosum,quando eorum eXemplo populi discunt intemperanter vivere : S Vsque adeo grande, quod expetibilius sibi sit crude liter caedi, Christo Iesu nostro acclamante : Si quis scandalizauerit unum ex pusillis istis , e pedit ei, ut in collo eius suspendatur mola asinaria,& mergatur in profundum mari H a s Quid si scandalizat orbem uniuersum THE. Tot mortibus dignum beatis inius Gregorius tradit, quot ad subditos perditionis exempla

transmittit: atque, omnium Doctorum consensu,tanquam haereticus Episcopatu e cienta dux incorrigibilis enim quisque non immeritato inter haereticos nominatur , ea vel maximὰτ tione, quod peccandi impudentia non nisi

80쪽

DE PRIMCIPArv. 33 ab incredulitate proficiscitur, locupletissimo Cypriani testimonio, in haec verba: Diem dotamini, de iram Dei, &incredulis dira supplicia,& statuta perfidis dira tormenta nemo cons derat; quod mequeret constientia nostra, si crederet: quia non credit, omnino non metuit; si

autem crederet, caueret; si caueret, euaderet.

Clemens Papa: Qis enita rebelliter vivit,&di scere aut agere bona recusat, magis Diaboli

quam Christi membrum esse ostenditur ; &potius infidelis quam fidelis esse monstratur.

P H i. Postquam scandalizatio tam exitiale sic lus est, utrum opus est a vero procedat crimine' i v R. Sunt qui exigunt verum sit crimen ¬orium, usquequo scandalum paria; in populo: quorum iuuatur sententia,Si nemo prae

sumptione danandus, multo certe minus summus Pont. cuius culpam redarguere audet nemo mortaliu. 1 H E. In diuersum eloquentis sita

mi Martyris Cypriani urget auctoritas, libo de Sing. Cler. Peius est, inquit, quia moechia, continentiam ducere criminosam, & infamem facere sanctimoniam. Idem Cyprianus libr. De habitu Virginum : Excusari non pOates,quas mente casta sis & pudica: redarguunt te cultus improbi, &impudicus ornatus; nec computari iam potes inter puellas & virgines Christi, quae sic vitiis, ut possis adamari. Et viatique scandalizatio Deo insensa est ; non ob id solum,quo peccatur;sed quos cadalizatur.

nam di peccaripotest sine scandalo, ut illud

F 1 Apost

SEARCH

MENU NAVIGATION