M. Acci Plauti Comoediae superstites viginti novissime recognitae et emendate. Volumen primintertium

발행: 1788년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

4α6 MILES GLORIOSUS. v. 67

Dixi hoc tibi dudum, et nunc dico : nisi huiCverri assertur merces, Non hic suo seminio quamquam porculam inpertiturU 'st, MILPHIDIPPA. Dabitur, quantum ipsus preti poscet. PALAESTRIO. Talentum Philippum huic opus auri 'st. Minus ab nemine accipiet. MILPHIDIPPA. Heu ecastor nimis vile est tandem. PYRGOPOLI NICE S. Non mihi avaritia umquam innata 'st: satis est divitiarUm.

Plus mihi auri mille est modiorum Philippei.

PALAESTRIO. Praeter theSRUTUm. Tum aygenti montes, non massas habet. Aetna mons non aeque RitUS. MILPHIDΙΡΡΑ. Heu ecastor hominem perjurumlPALAESTRIO.

Ut ludo l

Quid ego P ut sublecto os l

PALAESTRIO. Scite. MILPHIDIPΡΑ. Sed amabo, mitte me actutum.

432쪽

PALAESTRIO.

Quin tu huic respondes aliquid, Aut facturum, aut non facturum P quid illam

miseram animi eXCrucias, Quae numquam male de te merita 'st pPYRGOPOLI NICES.

/ At jube eampse exire huC ad nos. Dic me omnia, quae Volt, faCturum. MILPHIDIPΡΑ. Facis nunc, ut facere aequom; Quod, quae te Volt, eamdem tu Vis. PALAESTRIO. Non hic insulsum habet ingenium. MILPHIDIPPA. Quomque me oratricem haud sprevisti, sivisti

Quid est Z ut ludo l

PALAESTRIO. Nequeo hercle quidem risu me admoderarier. Ob eam caussam huc abs te avorti.

PYRGOPOLINI CES

Non edepol tu scis, mulier, QuaΠtUm ego honorem nunc illi habeo.

MILPHIDIPPA.

Scio, et istuc illi dicam.

PALAESTRIO. Contra auro alii hanc vendere Potuit OPeram. MILPHIDIPPA.

Istuc pol tibi credo.

433쪽

PALAESTRIO..

Meri bellatores gignuntur, quas hic Praegnates

Vae tibi, nugatori

PYRGOPOLI NICE S. Quin mille annorum Perpetuo vivont, ab Sae culo ad saeclum. PALAESTRIO. Eo minus dixi, ne haec censeret me advorsum Se mentiri. MILPHIDIPPA.

Perii, quot hic ipse annos vivet, quojus filii tam diu vivont pPYRGOPOLI NICE S. Postriduo natus sum ego , mulier, quam Juinpiter eX Ope natu 'st. PALAESTRIO.

Si hic pridie natus foret, quam ille est, hic ha

beret regnum in coelo. MILPHIDIPPA. Jam Jam sat, amabo, est. Sinite abeam, Si POS SUm , Visa a Vobis. P A L A E S Τ R I o. Quin ergo abis, quando responsum 'St. MILPHIDIPPA.

. Ibo, atque illam huc adducam, Quam ProPter opera 'st mihi. numquid vis P

434쪽

PYRGOPOLI NICE S. Ne magis sim Pulcher, quam Sum Ita me mea forma solicitum habet.

PALAESTRIO.

Quid hic nunc stas Θ quin abis P

MILPHIDIPPA. Abeo PALAESTRIO. Atque adeo, audin' tu P dicito docte et Cordate. MILPHIDIPPA.. Ut cor ei saliat. PALAESTRIO. Philocomasio dic, si est hic, domum ut transeat: hunc hic esse. MILPHIDIPPA. Hic cum mea hera 'st, clam nostrum hunc sermonem sUblegerunt. PALAESTRIO.

Lepide factum 'st: jam ex sermone hoc guber nabunt doctius Porro

Iube maturate illam exire huc. jam isti rei prae

435쪽

MILES GLORIOSUS.

V. I

PYRGOPOR INICES, PALAESTRIO.UID mihi nunc es auctor, ut faciam, Pa- De concubina 8 nam nullo Pacto potest . Prius haec in aedis recipi, quam illam omiserim.

Quid me consultas, quid agas P dixi equidem tibi, Quo pacto id sieri possit clementissume.

AUrum atque Vestem omnem muliebrem habeat Quae illi instruxisti, sumat, habeat, auferat. Dicasque temPus maXumVm esse, Ut eat domum: Sororem geminam adesse et matrem, dicito , 'Quibus concomitata recte deveniat domum. PYRGOPOLI NICE S. Qui tu scis eas adesse PPALAESTRIO. Quia oculis meis Vidi hic sororem eSSe US. PYRGOPOLINI CE s. Convenitne eam 'PALAESTRIO. PYRGOPOLI NICES laestrio

sibi:

Convenit.

436쪽

PYRGOPOLI NICE S. Ecquid fortis visa est ΘP Α.L A E S T R I O. Omnia Vis obtinere. . PYRGOPOLI NICE S. Ubi matrem esse aibat soror P, PALAESTRIO.

Cubare in navi lippam atque oculis turgidis, Nauclerus dixit, qui illas adveXit, mihi. Is ad hos nauclerus hospitio divortitur.

PYRGOPOLI NICE S.

Quid is P ecquid fortis Θ

PALAESTRIO.

Abi sis hinc: nam tu quidem Ad equas fuisti scitus admissarius , Qui consectare qua mares, qua feminas.

Quod das consilium mihi pTe cum illa verba facere de ista re volo;

Nam cum illa sane congruus sermo tibi. PALAESTRIO. Quin Potius, quom tute ades, tUam rem tute agas.. Dicas uxorem tibi necessum esse ducere, Cognatos Persuadere, amicOS COSMe.

437쪽

MILES GLORIOSUS.

i Quid ego ni ita censeam PPYRGOPOLI NICES.Ibo igitur intro. tu hic ante aedis interim Speculare, ut, ubi illaec Prodeat, me ProVoces. Ρ . AT L A E S T R I O. Tu modo istuc cura , quod agis. PYRGOPOLI NICES.Curatum id quidem 'st. Quin si voluntate nolet, vi eXtrudam foris. PALAESTRIO. Istuc cave faxis: quin Potius Per gratiam Bonam abeat abs te : atque illaec , quae dixi, dato. Aurum, OTnamentaque, quae illi instruxisti, serat. PYRGOPOLI NICES.Cupio hercle. PALAESTRIO.. Credo te facile inpetrassere. Sed abi intro. noli stare. PYRGOPOLINI CE s. Tibi sum obediens. PALAESTRIO.

Numquid videtur demutare, atque uti ego Dixi esse vobis dudum hunc moechum Militem 'Nunc ad me Ut veniat, usu' st, Acroteleutium, Ancillula ejus, et Pleusides. proh JUPPiter, Satin' ut Commoditas usquequaque me adjuVati

438쪽

Νam quos videre eXoptabam me maXume, Una exeuntis video binc e PTOXumo.

SEQUIMINI, simul circumspicite, ne quis

adsit arbiter.

Nominem pol video , nisi hunc, quem Volumus

conVentum.

Quid agis, noster architecte P

Egone architectus p valit

Quid est

Qui enim non sum dignus prae te, ut figam palum in Parietem.

Nimis saccio, nimisque facunde mala 'st.

439쪽

Ut lepide deruncinavit Militem l

Vos modo Porro , ut occePistis, date operam amjutabilem. Nam ipse Miles concubinam intro abiit oratum

suam IAb se ut abeat cum sorore et matre Athenas. ACROTELEUTIUΜ.

Eu, probet

FALAESTRIO. Quin etiam aurum atque OInamenta, quae ipse instruXit, mulieri omnia dat dono , se ut abeat: ita ego consilium

ei dedi.

Facile istuc quidem est, si et illa volt, et ille

Nunc haec res apud summum puteum ginitUr: si Prosenserit

Miles, nihil hinc ferri poterit hujus. nunc quam

Diuitia

440쪽

us est dolis. - . . .

PLEUSIDΕs Domi esse ad eam rem video silvae satis: Mulieres tres: quartus itate es , quintuS ego ,

Quot apud nos fallaciarum est excisumi certo scio Oppidum quodvis Videtur Posse eXPugnari dolis.

Id nos ad te , si quid Velles , Venimus.

Lepide facitis. nunc hanc tibi ego impero Pro

vinciam. ACROTELEUTIUM.

Inpetrabis, imperator, quod ego PoteIO , quod

PALAESTRIO.

Militem lepide, et facete, et laute ludificarier

Volo. ACROTELEUTIUM. Voluptatem mecastor mihi imperas. PALAESTRIO.

Et scin' tu quemadmodum P

ACROTELEUTIUΜ. Nempe ut assimulem me amore istius disserri. .PΛLAESTRIO. Rem tenes.

ACROTELEUTIUM. Quasique istius caussa amoris eX hoc matrimonio

SEARCH

MENU NAVIGATION